Migne Patrologia Latina Tomus 67
AuInDiE.ViSPa4 73 Auctor incertus; Dionysius Exiguusc.470–c.544 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
PROLOGUS DIONYSII EXIGUI INTERPRETIS.
Dominae venerandae mihi, et in Christo quoque magnificentissimae Dionysius Exiguus.
Pio venerationis vestrae proposito, qua valui facultate, respondi, sancti Pachomii Vitam, sicut in Graeco reperta est, fide translatoris exsolvens: in qua re cum diu me morantem vestra compulisset auctoritas, integrum non erat ut qui reus jam sponsionis exstiteram, promissa differrem, praesertim vobis, quae votum potius quam vires attendere consuevistis. Plura namque per Christi gratiam legenda simul atque imitanda peragentes, avida voluntate beatorum Patrum cupitis instituta cognoscere, quatenus eorum studiis facta propria componentes, futuris saeculis documentum divini muneris singulare praestetis; fatemini quippe maximam vos operam dare virtutibus, quas diligitis in conversatione sanctorum, quibus etiam illustrium operum qualitate cohaeretis; quia virtutem nullus amat, nisi qui sequitur, et similitudo morum magnum profert conjunctionis indicium: sicut e contrario vita dispar grandis est et in ipsa sanguinis affinitate 112 discordia. Sic frequenter inter propinquos prava succedunt odia, sic jurgia nascuntur infensa, sic usque ad sanguinem saevit inexplebilis et caeca malitia, dum bonis invident pravi, liberalibus cupidi, quietissimis turbulenti, studiosis inertes, placidis implacabiles, tranquillis immites, modestis temerarii, sapientibus stulti, simplicibus callidi, mitissimis quoque furiosi. Sed melius horum mores apostolica tuba redarguit; nam cum novissimorum pericula temporum gentium Doctor exprimeret, intulit, dicens: Erunt enim homines semetipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, tumidi, voluptatum amatores magis quam Dei (II Tim. III). Hic beatissimus Paulus quae superius diffuse protulit, mira brevitate collegit; ostendens eos ideo tales fore, quia voluptatum amatores existerent, et quia vitiosissimis se cupiditatibus subjugarent. Hinc enim mala cuncta proveniunt, dum Deus contemnitur, voluptates vero amantur. Per has diabolus illicit ut decipiat, delectat ut fallat, blanditur ut perimat; et ne futura praesentibus, coelestia terrenis, aeterna brevibus anteponantur, insistit: Voluptatum, inquit, amatores magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (Ibid.), hoc est, tantum nomine videntur esse Christiani, non opere, qui etiam velut interiores hostes pejus quam exteriores saeviunt, et in Ecclesia constituti pia Ecclesiae membra discerpunt. Quos Apostolus nos protinus vitare praecepit, ut ab eorum societate, non tam locorum quam morum dissimilitudine dividamur. Nec videatur cuipiam mirum, quod hujusmodi pestes justis hominibus adversentur, quando pleni dolis, pleni fallaciis sibi quoque non parcant, et secum ipsi plerumque dissentiant. Tales expertus vir beatus atque gloriosus genitor vester Dominus meus, non solum patienter ac fortiter insectationes eorum semper pro justitia pertulit, sed etiam felice fine pro veritate (quae Christus est) constanter atque sublimiter totius mundi adversa superavit. Cujus perfectam vitae regulam sanctorum meritis propemodum consonantem nimis exopto perfectorum virorum docta atque facunda oratione perscribi, ut tanta claritudo vestri generis, tantumque decus ex aliqua noscatur parte, et virtus admiranda viri vix antiquis effabilis, quae favente Christo a vobis haereditario jure perficitur, lectionis officio posteris intimetur.
Prologus auctoris. Dominus noster Jesus Christus, sapientiae fons, et scientiae verum lumen, verumque Dei patris Verbum, per quod facta sunt omnia, sciens infirmitatem nostram ad peccata pronam atque praecipitem, plura circa nos remedia suae pietatis ostendit. Abraham namque pater noster, cum divinis jussis obtemperans, filium suum offerret in sacrificio, placuit Deo, et merito fidei mox et haeredem recepit et praemium (Gen. XXII). Cui etiam per semetipsum Deus juravit, dicens: Nisi benedicens benedixero te, et multiplicans multiplicabo te sicut stellas coeli in multitudinem, et sicut arenam quae est ad oram maris innumerabilis. Et iterum: In semine tuo benedicentur omnes gentes terrae (Ibid.). De quo semine manifeste nos edocet Apostolus, dicens: Non dicit et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo, quod est Christus (Gal. III). Omnes etiam sancti prophetae, tantae salutis arcanum revelante Spiritu sancto, praevidentes, scientesque Deum nullo modo posse mentiri, ad sanandos languores nostros coelestem medicum nuntiabant esse venturum, atque ut celeri praesentia sua prospiceret humano generi, continua supplicatione poscebant. At misericors Deus, qui pia vota semper antevenit, nec unquam deserit eos qui se toto corde quaesierint, promissiones suas novissimis diebus implevit, mittens Filium suum natum ex muliere, factum sub lege, 113 qui pro similitudine mortalitatis nostrae carne pateretur, eumque qui habebat mortis imperium sua morte destrueret (Hebr. II). Denique divinitate sua manens impassibilis, a corruptione atque interitu nos redemit, et a vinculis absolvit insolubilibus inferorum; perfectaque dispensatione nostrae redemptionis, omnibus gentibus per lavacrum regenerationis peccatorum indulgentiam contulit, cunctosque ad veram fidem per doctrinam apostolicam confluentes, juxta illud quod in Evangelio ait, Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIII), gremiis infinitae pietatis suae amplexus est.
Igitur cum per universam terram Evangelii praeconia coruscarent, et plures in adoptionem filiorum per gratiam Christi concurrerent, inimicus humani generis vehementer exarsit; multoque severiora tentationum praelia, quam prius servis Dei excitaverat, nisus est commovere; suspicatus infelix quod posse nobis iter indulgentiae coelestis obstruere. Sed hac ipsa intentione sua deceptus est et elisus. Adjutorio namque divini muneris, a fidelibus et vigilantibus virium ejus proteruntur insidiae, ut ipsi quidem confusio, famulis autem Christi perennis gloria comparetur. Nam juxta Domini permissionem, cum ad examen patientiae ac fidei eorum qui spiritualia bella prudenter exercent, pagani imperatores existerent, et ubique contra Christianos persecutionis procella desaeviret; multi apud Aegyptum martyres sancti per varia supplicia usque ad mortem in Christi nomine perstiterunt, et simul cum Petro Alexandrinae civitatis episcopo, perpetuas coronas et immortalia praemia sunt adepti.
Crescebat autem in dies fidelium multitudo, et per omnia loca mirabiliter augebatur; nec non ecclesiae quam plurimae et martyrum memoriae construebantur impensius; monasteria quoque frequentissima eorum qui continentiae studentes, renuntiaverunt saeculo, solitudinis ipsius secreta decorabant. Hi namque qui de gentibus in Christo crediderant, considerantes martyrum passiones, eorumque sincerum circa Christum confessionis affectum, coeperunt et ipsi per gratiam Domini sanctorum vitam conversationemque sectari, et hujus institutionis esse, ut etiam his illud aptaretur Apostoli: Circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus non erat dignus mundus, in solitudinibus errantes et montibus, in speluncis et cavernis terrae (Hebr. XI). Quietem denique solitudinis appetentes, gaudia propriae salutis ac fidei divino munere sunt consecuti, caeterisque mox exempla sublimioris vita: sacratiorisque praebuerunt. Omnibus enim terrenis exuti negotiis, adhuc morantes in corpore, angelorum aemulati sunt sanctitatem: per quam fastigia scandentes celsa virtutum, ultra admirationem enituere mortalium, ita ut in nullo prorsus antiquissimis Patribus inferiores existerent: aequiparantes etiam illorum merita qui pro nomine Christi Jesu Domini nostri certaverunt usque ad sanguinem, invisibilium hostium molimina destruens, de quibus ait Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates, contra mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelestibus (Ephes. VI). Quorum multiformes praecaventes incursus, et caput serpentis antiqui fortiter conterentes, sempiternis praemiis sunt potiti, de quibus scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se (Isa. LXIV; I Cor. II).
VITA.
CAP. PRIMUM.--Erat per id tempus beati Antonii Vita cunctis ad imitandum praeclare proposita, qui magni Eliae atque Elisaei, necnon et sancti Joannis Baptistae aemulator existens, secreta interioris eremi studio sectatus est singulari, vitamque coelestium in terris gessit amore virtutis. Cui sanctus Athanasius, Alexandrinae civitatis antistes, proprio stylo testimonium praebuit: dignus sane relator conversationis Antonii, qui juxta supplicationem fratrum, vitam ejus pro multorum commoditate perscriberet, et aemulandum eum viris spiritalibus exhiberet. In quo opere sancti quoque Patris Ammon meminit, a quo per Dei gratiam primum jacta sunt fundamenta conversationis eorum fratrum qui nunc in monte Nitriae commorantur, necnon et Theodorum, sanctum admodum virum, qui cum sene praefato fuerat, idem nobis pontifex indicavit; quem singulari ac perfecto proposito et fide non ficta Deo subditum multiplicia retulit diaboli machinamenta superasse. Igitur ubique divina gratia copiose diffusa, illud quod in Psalmis scriptum canitur, declaravit expletum: Visitasti terram, et inebriasti eam, multiplicasti locupletare eam (Psal. LXIV). Nam pro tristitia et gemitu, gaudium provenit et laetitia; et pro sollicitudine atque miseria, felicitas securitasque successit.
Hinc itaque Patres monachorum, viri mirabiles, in universis propemodum regionibus 114 exstiterunt, quorum nomina in libro viventium probantur ascripta. Paucissimi sane tunc adhuc per Aegyptum et Thebaidam monachi esse ferebantur. Post persecutionem namque Diocletiani et Maximiani crudelium principum, multitudo gentium intravit (Rom. XI), sicut divinitus praeordinatum est, et fecunditas Ecclesiae fructus amplissimos coepit exhibere, sanctis episcopis juxta doctrinam tunc apostolicam, iter fidei sincera quoque conversatione monstrantibus.
CAP. II.--Per idem tempus Pachomius quidam, secundum ritum ac traditionem parentum gentilis, apud Thebaidam commanens, divina gratia gubernante, Christianus effectus est. Hic ab adolescentia sua praecipuam frugalitatis dicitur arripuisse virtutem. Idcirco autem pro gloria Christi, qui nos de tenebris vocavit ad lucem, et pro utilitate eorum qui ista lecturi sunt, strictim conversationem ejus quae fuerit a parvulo, refero, quia a tanta perfectione ejus initia quoque ipsa non discrepant.
CAP. III.--Hic etenim cum adhuc puer esset, cum parentibus suis ad simulacrum quoddam daemonis super ripam Nili fluminis collocatum, tanquam victimas oblaturus advenit. Cumque sacerdos impurissimus sacra sacrilega solito celebrare voluisset, praesentia Pachomii daemonis prorsus evanuere praestigia. Tum diu multumque idem sacerdos haesitans, in modum simulacri, quod colebat, mansit immobilis; vehementer admirans cur solemnia daemones responsa non redderent: tandemque immundo spiritu revelante, cognovit pueri Pachomii causa insolita provenisse silentia, atque in haec verba prorupit attonitus: Quid inimicus deorum huc venit? procul hinc eum procul pellite, et quantocius amovete. Quod cum parentes ejus audissent, eumque suo conspexissent separari consortio, moerore magno repleti sunt: eo praecipue, quod inimicus deorum tali fuisset contestatione declaratus. Ambigebant ergo parentes ejus, quid de eo fieret, quia et antea cum paululum degustasset de vino libationis daemonum, protinus evomuerat illud. Haec itaque cum se viderent non posse discernere, quieverunt. Instabant autem ut Aegyptiacis imbueretur litteris, et antiquorum studiis informaretur
CAP. IV.--Eodem tempore Constantino post persecutionem in imperio perdurante, et contra tyrannum Maxentium gerente praelium, praecepta regalia cucurrerunt, ut lectissimi quique juvenum ad tirocinii militiam ubique tenerentur: inter quos et Pachomius annos natus viginti detentus est, ut ipse postea retulit. Cumque navi fuisset inter alios ad peregrina transvectus, ad civitatem quamdam vespera urgente delati sunt. Cives ergo loci illius, videntes tirones arctius custodiri, et quid illis accidisset edocti, pietate moti sunt, et, juxta mandatum Christi, solatia in maximo moerore positis, et necessaria corporis attulerunt. Tunc Pachomius animadvertens quod ab eis factum est, et nimis admirans, ab his qui simul aderant inquirit qui sint viri isti, sic erga misericordiam atque humilitatem prompti ac faciles; audivitque Christianos esse, qui circa omnes, et maxime peregrinantes, impenderent prona liberalitatis officia. Sciscitabatur autem quid ipsa sibi velit appellatio nominis Christiani; dictumque est ei et homines esse pios, et verae cultores religionis, credentes in nomine Jesu Christi filii Dei unigeniti, cunctisque pro viribus benefacientes, et sperantes a Deo retributionem bonorum operum in futura vita percipere. Haec audiens Pachomius, corde compunctus est; et illustratus divino lumine, Christianorum miratus est fidem; atque divini timoris igne succensus, paululum praesentium conspectibus sese subtraxit; et ad coelum manus elevans, ait: Omnipotens Deus, qui fecisti coelum et terram, si respiciens respexeris ad precem meam, et sancti tui nominis mihi veram contuleris perfectamque regulam, atque ab hac me compede moeroris exemeris, servitio tuo me tradam cunctis diebus vitae meae, et spreto saeculo jugiter tibi adhaerebo. Quae cum orasset, ad suos reversus est comites; et die sequenti de civitate illa profecti sunt. Cumque diversa loca navigio circuirent, si quando Pachomium voluptas corporis et mundana titillasset illecebra, nimis aversabatur, sponsionis suae memor, qua se Domino serviturum esse devoverat. Nam divina gratia suffragante, jam ab annis puerilibus amator exstiterat castitatis.
CAP. V.--Igitur Constantinus imperator pietate ac fide, qua Christo credidit, victoriam de hostibus consecutus, tirones jussit absolvi. Sic Pachomius optata sibi libertate concessa, protinus ad Thebaidis ulteriora regreditur, et ingressus ecclesiam, quae est in vico, cui cognomen est Chinoboscium, fit illico catechumenus, et post paululum gratiam lavacri vitalis adipiscitur. Et ipsa nocte, qua mysteriis sacris imbutus est, vidit in somnis veluti rorem coelitus allapsum suam replesse dexteram, et in mellis crevisse pinguedinem; audivit quoque vocem dicentem sibi: Considera, Pachomi, quod geritur. Est enim 115 hoc signum gratiae, quae tibi a Christo collata est. Hinc itaque divino inflammatus affectu, et ex dilectionis jaculo salubri vulnere sauciatus, totum se disciplinis atque institutionibus divinis subjugavit.
CAP. VI.--Audivit autem quemdam anachoretam, cui nomen erat Palaemon, intra eremi secreta Domino servientem; ad quem confestim, cum eo cupiens habitare, perrexit, et pulsans ostium cellulae ejus, precabatur ingressum. Cui senex aliquantulum patefaciens aditum, dixit: Quid vis? aut quem quaeris? Erat enim severo aspectu, propter quod multo tempore solitarius vitam rigidae conversationis exegerat. Respondens autem Pachomius, ait: Deus me misit ad te, ut monachus fiam. Cui senior: Non potes hic, inquit, monachus fieri; non enim parva res agitur, si veri monachi conversatio casta pensetur; nam plures huc dudum venientes, affecti taedio, perseverantiae non tenuere virtutem. Et Pachomius: Non sunt, inquit, aequales omnium mores. Idcirco precor ut me digneris excipere, et processu temporis tam voluntatem meam quam possibilitatem plenius approbabis. Et senior ait: Jam tibi praefatus sum quod hic fieri monachus nullo modo possis. Perge magis ad aliud monasterium, et cum tantisper ibidem continentiae operam dederis tunc ad me regredere, teque sine mora suscipiam. Verumtamen adverte quod dico. Ego hic, fili, satis frugaliter vivo. Nam nimis ardua et durissima conversatione me castigo, nullius rei ciborum utens, nisi tantum panis et salis. Oleo autem et vino in totum prorsus abstineo. Vigilo dimidium noctis, quod spatium vel in oratione solemni, vel in meditatione divinae lectionis insumo; interdum quoque totam noctem duco pervigilem. Haec autem audiens Pachomius, expavit, ut solent pueri magistrorum vereri praesentiam; sed gratia Domini roboratus, omnem hunc laborem tolerare proposuit, senique respondit: Credo in Domino Jesu Christo, qui mihi fortitudinem patientiamque praestabit, ut dignus efficiar tuis adjutus precibus, in sancta conversatione per omnia vitae meae curricula permanere.
CAP. VII.--Tunc sanctus Palaemon spiritualibus oculis intuens Pachomii fidem, tandem patefecit aditum; eumque suscipiens, habitu monachi consecravit. Morabantur ergo simul, abstinentiae atque precibus operam dantes. Texebant quoque cilicia, et laborabant manibus suis, juxta beatum Apostolum, non tantum pro sua refectione vel requie, sed ut haberent unde tribuerent necessitatem patientibus (Ephes. IV). In vigiliis etiam cum nocturnas orationes celebrarent, si quando senior vidisset somno Pachomium premi, educens eum foras, arenam portare praecipiebat de loco ad alterum locum; et tali exercitio mentem ejus gravatam somni pondere sublevabat, instituens ac formans eum, ut sollicitus esset in precibus, dicens ei: Labora, Pachomi, et vigila, ne quando (quod absit) ab hoc nunc incepto proposito te amoveat is qui tentat, et inanis fiat labor noster. Quae cuncta Pachomius obedienter ac sollicite suscipiens, ac de die in diem sanctae continentiae profectibus crescens, venerabilem senem nimis alacrem laetumque reddebat, ita ut Christo semper pro conversatione ejus gratias ageret.
CAP. VIII.--Per idem tempus sacratissimus dies Paschalis advenerat, et ait ad Pachomium senior: Quoniam cunctorum Christianorum universalis est ista festivitas, nobis quoque para quae usui nostro sunt congrua. Tunc ille promptus ad obtemperandum, id quod sibi praeceptum est implevit; praeter solitum namque parumper accipiens olei, cum salibus tritis admiscuit. Lapsanas enim, id est, agrestia olera, et herbas alias praeter oleum consueverant edere. Cum ergo praeparasset, ait ad senem: Feci quod tua paternitas imperavit. Cumque post orationes beatus Palaemon accessisset ad mensam, vidissetque olei apparatum cum salibus, fricans manibus frontem, et ubertim fundens lacrymas, ait: Dominus meus crucifixus est, et ego nunc oleum comedam? Cumque rogaret eum Pachomius ut modicum quid ex eo sumeret, nullatenus acquievit. Tunc pro more sale et pane allato ad manducandum pariter consederunt. Quae senex crucis Christi signo, sicut consueverat, benedicens, cibum uterque sumpserunt, Domino gratias (ut par fuerat) humiliter exhibentes.
CAP. IX.--Una vero dierum, cum vigilantes simul Palaemon et Pachomius accenderent ignem, quidam frater superveniens, apud eos manere voluit. Qui cum susceptus esset, inter verba (ut fieri solet) erupit, et dixit: Si quis fidelis est ex vobis, stet super hos carbones ignis, et orationem Dominicam sensim lenteque pronuntiet. Quem beatus Palaemon intelligens superbiae tumore deceptum, commonuit dicens: Desine, frater, ab hac insania, nec tale quid ulterius loquaris. Qui correptione senis non solum non profecit in melius, sed plus elatione mentis inflatus, super ignem stare coepit audacter, nullo sibi penitus imperante; eratque conspicere, quomodo cooperante inimico humani generis, et Domino permittente, nequaquam perustus fuerit ignis attactu. Hoc ipsum 116 vero quod gessit impune, ad augmentum profecit ejus insaniae, secundum quod scriptum est: Ad pravos pravas vias mittit Dominus (Prov. XXVIII; Eccli. II). Hoc itaque cum fuisset factum, postera die idem frater mature proficiscens, ac velut exprobrans eis, aiebat: Ubi est fides vestra? Post non multum vero temporis cernens diabolus, eum sibi per omnia mancipatum, et facile ad quae vellet facinora eum posse compellere, transfiguravit se in mulierem pulchram, splendidis vestibus adornatam, et coepit ostium cellae ejus vehementer extundere. Qui cum aperuisset, ait ei diabolus in habitum mulieris immutatus: Obsecro te, quia nimis a creditoribus urgeor, et metuo ne me aliqua pericula comprehendant, recipias me in tuam cellulam, quo niam debitum solvere nequeo, quatenus per te salva facta, gratias referam; Deus enim me direxit ad te. Qui a caecitate mentis penitus obscuratus, nec valens discernere quis esset, qui sibi talia loqueretur, diabolum miser in suum recepit exitium. Tunc hostis nostrae substantiae, videns eum ad omne scelus esse praecipitem, immisit ei turpem concupiscentiam. Qui mox cessit inimici suggestionibus, et ejus quasi muliebres petivit amplexus. Quem spiritus immundus invadens, elisit atrociter; et revolutus super pavimentum, veluti mortuus diu multumque permansit. Post aliquantos autem dies tandem in se reversus, et dementiae propriae sero poenitens, ad sanctum Palaemonem venit; et cum magno fletu quid sibi accidisset exposuit, vociferans et dicens: Agnosco, Pater, agnosco, quod ego causa perditionis meae existam. Bene enim me commonere dignatus es, sed ego infelix, qui te audire contempsi. Quapropter obsecro ut me sanctis orationibus tuis adjuvare digneris, ne sub ingenti periculo constitutum discerpat inimicus et perimat. Cumque ista cum lamentis prosequeretur et fletibus, et sanctus Palaemon beatusque Pachomius lacrymas pro eo funderent compatientis affectu, subito correptus ab immundo spiritu, de conspectu eorum prosiliit, et per deserta discurens, agebatur infrenis. Pervenit autem ad civitatem Panos nomine, ac deinceps in fornace balnei per amentiam sese praecipitans, incendio protinus interiit.
CAP. X.--Haec audiens vidensque Pachomius, magis ac magis incubuit abstinentiae tenere mensuram; et cum in omnibus, tum maxime in orationibus animum servare pervigilem, juxta illud quod scriptum est: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV). Intantum, ut eum senex miraretur attonitus, quia non solum consuetam abstinentiae regulam alacer extrinsecus exsequebatur, sed etiam intrinsecus conscientiam suam juxta coelestium formam studebat exigere purissimam, sicut beatus Apostolus dicit: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (II Cor. I), certus ex hoc magnam sibi in coelestibus parare mercedem. Nam et cum divinas Scripturas legeret, memoriaeque mandaret, non id passim negligenterque faciebat, sed unumquodque praeceptum solerter examinans, ac pia mente pertractans, studebat in dies opere perficere, quae memoria retentabat. Praecipue vero humilitatis ac patientiae munere, et erga Deum proximumque purissima dilectione prae multis nitebatur excellere. Haec autem aliaque ejus plurima didicimus a sanctis hominibus Dei, qui simul cum eo multo tempore sunt morati; quibus etiam vitae spiritualis exempla contulerat, post lectionem divinae legis ea quae ad aedificationem animarum pertinent diligenter exponens. Quae quia multa sunt, et vires nostrae parvitatis excedunt, non omnia praesenti stylo perscripsimus. Non enim sumus idonei, tanti viri merita eloquio pari depromere.
CAP. XI.--Igitur erga locum montis, ubi sancti morabantur, plena spinis eremus adjacebat; ad quam saepe Pachomius veniens ligna legere, super spinas nudis pedibus incedebat; et cum infigerentur ei plurimae, laetabatur, patienter ac fortiter ferens, recolens quod Dominus noster in cruce clavis fuerit dignanter affixus. Diligebat autem anachoresim plurimum, frequenter expetens solitudinem. Et illic diu in oratione persistens, Domino supplicabat, ut a tantis se fraudibus clementer eriperet.
CAP. XII.--Quodam vero tempore contigit ut Pachomius procul a cella sua progressus, veniret ad quemdam vicum, cui nomen est Tabennense, in quo tunc nullus penitus habitator existebat. Ubi cum pro more diutius in orationibus perduraret, vox ad eum coelitus delata est, dicens: Mane hic, o Pachomi, et monasterium construe. Venturi sunt namque ad te quamplurimi, tua cupientes institutione proficere; quibus ducatum praestabis, juxta regulam quam monstravero tibi. Et protinus apparuit angelus Domini, deferens ei tabulam, in qua erat omnis forma institutionis ascripta, qua docendi forent, quicunque ad ejus magisterii studia pervenissent. Quam regulam Tabennenses hodieque custodiunt, eodem cibo semper utentes et habitu, ipsam quoque disciplinam sollicita circumspectione servantes. Nam monachi qui ibidem commanent, non solum more, sed et robore corporis et locorum 117 situ prae caeteris longe diversi sunt, et necesse est eos diversam quoque regulam custodire.
Hanc ergo vocem Pachomius mentis sinceritate discernens, quam illi divina gratia et merita vitae contulerant, agnovit ad se coelitus delatam, regulasque valde mirabiles approbavit. Tunc reversus ad venerabilem senem Palaemonem, retulit quemadmodum voce sit divina commonitus, obsecrans ut secum pariter veniret ad locum quo possent Domini mandata explere. Qui nolens eum in aliquo contristare, utpote charissimum filium, precibus ejus illico paruit, atque ad praefatam villam cum eo pervenit, modicamque ibi cellulam construentes, laetabantur in Domino, promissionum ejus beneficia praestolantes. Post aliquantum vero temporis ait Palaemon ad Pachomium: Quoniam cerno gratiam a Deo tibi collatam, et deinceps istic permanere disponis, veni, statuamus inter nos pactum, ut non dividamur ab invicem, sed quandiu in hac luce versamur, visitatione nos consolemur assidua. Utrisque placuit haec pactio, quam omni tempore vitae suae tam beatus senex quam beatus Pachomius sollicitius sunt exsecuti.
CAP. XIII.--Inter haec venerabilis idem Palaemon dolore splenis, qui ex nimia continentia illi provenerat, toto corpore gravi coepit aegritudinis incommodo laborare. Nam sumebat escam, potu saepius abstinens; item solummodo bibebat, nihil cibi percipiens. Rogatus igitur ab aliquibus fratribus, qui ad eum gratia visitationis advenerant, ne penitus corpus debile frangeret, sed ei aliquantulum solatii pateretur impendi, tandem cessit orantibus, ut victu congruo attenuata membra refoveret. Sed non hoc diutius pertulit. Nam graviores solito dolores splenis expertus, relicta ciborum insolentia, ad antiquum victum sine dilatione revertitur, dicens: Si martyres Christi alii per frusta lacerati, alii capite caesi, nonnulli etiam ignibus sunt cremati, et tamen usque ad finem fortiter pro fide toleraverunt, cur ego patientiae praemia, parvis cedens doloribus, impatienter abjiciam, et desiderio vitae praesentis afflictiones momentaneas inaniter expavescam? Denique suadentibus acquievi cibos insolitos sumere, qui mihi dolores auxerunt potius quam ullam requiem praestiterunt. Recurram igitur ad prisca remedia, et continentiae subsidia non relinquam, in quibus est (ut ego certus sum) omnis post Deum requies et vera laetitia. Non enim propter homines haec arma suscepi, sed ob amorem Christi his certare diposui. Sic itaque viriliter agens, intra mensem dierum valido languore consumptus est. Ad quem Pachomius veniens, fovebat eum ut patrem, deosculans pedes ejus, atque complectens; et veluti valefaciens, sic eum videbatur affari. Venerabilis autem senex, omni virtutum gratia cumulatus, et plenus dierum, sicut scriptum est, quievit in pace (Job. XLII). Tunc sanctus Pachomius corpus ejus sepelivit: cujus anima suscepta choris angelicis, ad coelos evecta est. Quo peracto. Pachomius ad proprium diversorium revertitur
CAP. XIV.--Et non post multum temporis, germanus ejus, Joannes nomine, cuncta de illo comperiens, venit ad eum. Quem cum vidisset, gavisus est plurimum. Nam ex quo baptizatus in Christum crediderat, et solitariam vitam elegerat, nullum suorum viderat propinquorum. Igitur Joannes, ut vere Pachomii frater, imitator ejus effectus, cum eo permansit, unum habentes idemque propositum, eumdemque circa Deum dilectionis affectum. Et quia in lege Dei diebus meditabantur ac noctibus, nullis terrenorum negotiorum curis eorum animi deprimebantur. Nam etsi quidquam supererat illis ex his, quae suis manibus operabantur, id continuo distribuebant egentibus, ut juxta praeceptum Domini Jesu Christi de crastino minime cogitarent (Matth. VI). In tantum vero vestimentorum penuria sese constrinxerant, ut nunquam lebitone alio uterentur, nisi cum indumenti sordes necessitas coegisset eluere. Lebiton autem linea vestis erat, instar colobii, qua monachi utuntur hodieque per Thebaidam et Aegyptum. Sed beatus Pachomius ad humiliandum corpus proprium induebat se plerumque cilicio.
Et per annos quindecim, post illos ingentes sudores atque labores eximios vigiliarum et abstinentiae, non jacens somnum capiebat noctibus, sed in medio cellulae suae residens, adeo ut nec dorsum saltem parieti pro sustentatione reclinaret. Cumque nimis ex hoc affligeretur, ferebat tamen aequanimiter hunc laborem, spe quodammodo praelibans illam requiem, quae sibi parabatur in coelis. Plurimorum namque Patrum considerans instituta, dabat semper operam, cum proprio fratre ad majora virtutis augmenta consurgere. Operabantur etiam sedilia, et unusquisque sicut poterat, ita vivebat, cum summa scilicet humilitate et patientia, et fide non ficta.
CAP. XV.--Inter haec Pachomius iterum divinitus admonetur pro regulis quibus deberent institui qui erant per eum Domino credituri; coepitque cum germano suo habitaculum in quo manebant capacius reddere, et aedificiis ampliare quamplurimis, eorum (ut diximus) gratia qui saeculo renuntiantes, 118 ad serviendum Christo erant sine dubitatione venturi; quatenus essent spatia digna membrorum, in quibus eorum possit recipi multitudo. Cum ergo sanctus Pachomius in majus, ut dictum est, locorum ambitus extenderet, et monasterii membra dilataret, idem frater ejus solitudinem atque anachoresim cogitans, habitaculi diligebat angustias; et nimium indigne ferens, erat enim natu major, ait beato Pachomio: Desine ab hac intentione tua; quid agis rem superfluam, inaniter temetipsum dilatare contendens? Qui cum haec audisset, graviter quidem tulit quod insolitam audisset injuriam; verumtamen nihil omnino ei respondit, sed mansuete sustinens, sese continuit. Consequenti vero nocte ad inferiora domus descendens, cujus aliquam partem ipse construxerat, prostravit se in orationem; coepitque flere vehementer, ac dicere: Vae mihi, quia prudentia carnis adhuc in me sibi vendicat locum. Adhuc enim secundum carnem ambulo, sicut nuper expertus sum. Tantae namque conversationis instituta suscipiens, aequum non est ut me modo impatientia praecipitet, modo moeror vexet, modo furor exagitet, quamvis jure ac merito videar irasci. Miserere mei, Domine, ne peream, ne diaboli deceptus fraude succumbam. Si enim me tua gratia deseruerit, et aliquam in me partem suorum actuum repererit inimicus, durissimae ejus servituti subjiciar, quia scriptum est: A quo quis superatur, huic et servus addicitur (II Pet. II). Et iterum scriptum est: Si totam legem quis impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jac. II). Credo, Domine, quod miserationes tuae multae sunt; quae me nullis meritis subnixum adjuvabant, viamque sanctorum tuorum per te illuminatus ingrediar; et in anteriora me semper extendens, obliviscar ea quae retro sunt (Philip. III). Sic enim famulorum tuorum chorus, qui tibi a saeculo placuit, tuo protectus auxilio, diaboli vitavit incursus, longe lateque pro multorum salute mirabili decore resplenduit. Ego autem, Domine, quomodo alios docere tentabo, quos per me ad monachorum propositum vocare dignaberis; cum nec passiones carnis, quae adversus animam militant, ante devicerim, nec legem tuam immaculata mente servaverim? Sed confido, Christe, quod tua mihi virtus in omnibus semper assistat, eaque geram quae tuis conspectibus placeant. Remitte, clementissime Deus, remitte, precor, omnia peccata mea, et cor meum tua jugiter inspectione purifica. Haec igitur cum lacrymis Domino confitebantur et fletibus, tota nocte pervigil in oratione consistens; et prae nimietate sudoris atque lacrymarum (nam tempus erat aestatis) ita pavimentum ubi oraverat humectum reddidit, ut fusa illic aqua crederetur. Consueverat autem stans in oratione manus expandere, quas per aliquot horarum spatia minime colligebat; sed extensione diuturna, veluti cruci confixum corpus retinebat immobile, et sic animum suum ad vigilandum in precibus excitabat. Et quamvis esset in omni virtutum genere praepotens, incredibili tamen humilitate et mira mansuetudine cum suo germano cohabitans, eum per omnia sustitinebat. Qui non post multum temporis, vitae praesentis cursum implevit. Cujus funus debito curavit honore Pachomius. Nam totam noctem super ejus cadaver psalmis egit hymnisque pervigilem; et animam quidem ejus Domino commendavit, cui et ipse crediderat, corpus vero sollicite reddidit sepulturae.
CAP. XVI.--Tunc infatigabilis Pachomius arcta et singulari conversatione semetipsum affligens, studebat integrum se atque immaculatum in omnibus exhibere. Si quando namque eum cogitatio pulsasset illicita, mox eam divino munere repellebat, atque in timore Domini perseverabat affixus, aeternarum memor poenarum, et dolorum sine fine manentium, ignis scilicet illius inexstinguibilis, et vermis nunquam omnino morientis. Cum his itaque Pachomius modis et ab illicitis abstineret, et ad meliora proficeret, dilatandi monasteria curam gerebat immodicam pro susceptione multorum: cui diabolus vehementer coepit obsistere, stridensque super eum dentibus, veluti singularis ferus, tentationes ei varias excitabat, si forsan adversus eum fraudis suae reperisset ingressum. Sed hic scuto fidei communitus, vigilanter inimici declinabat insidias, sanctas Scripturas memoria retinens atque decantans.
CAP. XVII.--Quadam vero die, cum Pachomius supplicaret Domino, et genua vellet in oratione curvare, ante conspectum ejus daemonum praestigiis lacus apparuit. Hujuscemodi namque figuras inanes atque superfluas, hostis humani generis semper exhibere festinabat, ut aliqua subreptione vel fraude mens orantis a propria intentione distracta, preces Domino purissimas offerre non posset. Pachomius ergo daemonum machinas, Christo revelante cognoscens, pariterque despiciens, maxima fidei capiebat augmenta; hos quidem constanter arguens, Deum vero solita gratiarum actione benedicens.
Consueverat quoque sanctus vir procul 119 a monasterio suo causa orationis ad loca remotiora descendere. Qui cum exinde reverteretur, immundi spiritus illudentes, frequenter eum facto velut ordine praecedebant, exhortantes alter alterum, quasi ante judicem directis agminibus, ac dicentes: Date locum homini Dei. Pachomius autem spe Christi Redemptoris armatus, spernebat eorum ridiculosa figmenta, et ac si canum latratus ineptissimos deputabat. Qui magnam viri considerantes instantiam, quod in nullo prorsus tantis luctaminibus frangeretur, irruunt super eum magno cuneo conglobati; et circumdantes ejus habitaculum, visi sunt illud a fundamento convellere, ita ut putaret sanctus locum penitus fuisse collapsum. Qui manens intrepidus, consuetam citharam spiritalis plectri modulatione pulsabat, ingenti voce decantans: Deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis; propterea non timebimus dum turbabitur terra (Psal. XLV). Quo psallente, protinus est facta tranquillitas, et impetus inimicorum velut fumus evanuit; paululum quidem recedentes, ut canes, qui cum fatigati fuerint, ad praesens videntur abscedere, sed impudentiores postea revertuntur; nam cum idem sanctus post orationes ad opus solitum consedisset, instar galli gallinacei nimiae magnitudinis coram eo visus est inimicus, crebras iterans voces, et clamores inconditos excitans; deinde insiliens in eum, suis velut unguibus foede laceravit. Qui signo crucis frontem suam muniens, exsufflavit in eum, moxque fugatus est. Intelligebat enim cunctas inimici versutias; et timore divino praeditus, illusiones ejus pro nihilo computabat. Unde frequenter ab eo lacessitus, in nullo lacessere poterat; sed tanquam turris inexpugnabilis, patientissimus ad omnia certamina perdurabat.
Rursus alio tempore cohortes daemonum, tali genere phantasmatis sanctum Dei famulum tentare moliuntur. Plures enim convenientes in unum, arboris folium coram eo magnis funibus colligare videbantur, et summo conamine trahere, dextra laevaque ductis ordinibus; ac sese mutuo cohortantes, sic insistere nitebantur, ac si magni lapidis moverent pondus immensum. Hoc autem nequissimi spiritus idcirco faciebant, ut mentem ejus, si possent, in risum forte resolverent, et invenirent unde illi exprobrarent. Quorum Pachomius impudentiam cernens, ingemuit; atque ad Dominum solitis precibus convolavit, statimque virtute Christi totus eorum cuneus est ad nihilum redactus.
Frequenter enim cum resideret ad mensam, Deoque gratias ageret, apparebant illi in habitu pulcherrimarum mulierum, specie differentium, et procaci ac foeda nuditate conspicuae, eidem astare videbantur, et ex appositis velle contingere. Sed athleta fortissimus, quamvis sentiret ex hoc ipso molestiam, tamen exteriores oculos claudens, et interiores ad Dominum reserans, eorum molimina proterebat. Aderat enim misericors Dominus, qui etiam nunc contritis ac rectis corde cunctis adesse dignatur, et dicit: Nolite timere, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Matth. XXVIII), suumque fidelem famulum servabat in omnibus.
CAP. XVIII.--Alia quoque vice, cum idem sanctus gravibus diaboli molestiis urgeretur, sic ab eo est crudeliter caesus, ut a vespera usque mane, totum corpus multis esset verberibus exaratum. Et quanquam doloribus cruciaretur immanibus, nulla tamen desperatione penitus frangebatur; sed memor erat Domini, qui servos non deserit in tentatione. Tunc quidam monachus, Apollo nomine, gratia visendi venit ad eum. Cui Pachomius loquens ea quae pertinent ad salutem, insidias diaboli multiformes esse pronuntians, coepit etiam illa quae circa se gerebantur exponere, quantaque sibi per eorum acerbitates illata essent verbera, recensere. Ad quem monachus ait: Viriliter age, et confortetur cor tuum, venerabilis Pater. Sciens enim diabolus quia si te suis cedentem conflictibus vicerit, consequenter etiam nos, qui pro virium possibilitate certaminum tuorum sectatores existimus, quique maxima per te capimus exempla virtutum, perfacile superabit; idcirco te vehementer impugnare non desinit. Sed tu, Domini protectione munitus, impetum ejus fortiter excipe; ne, quod absit, et pro nobis cogaris reddere rationem. Nam si tu, qui nobis gratia divina praelatus es, aliqua desidia cesseris, multis occasionem ruinae causamque praestabis. Haec audiens Pachomius, grandes accepit vires adversus daemonum insidias; et glorificans Deum de fratris praesentia, precabatur eum ne se desereret. Exinde memoratus Apollo saepe veniebat ad senem. Qui post aliquantum temporis, dum solito Pachomium visitans, paucis cum eo diebus remoratus esset, valida infirmitate correptus, humanis rebus excessit, juxta votum senis dies suos perfecta conversatione consummans. Sepelitur itaque sanctis manibus, psalmis ab eo et hymnis et canticis spiritalibus ex more celebratis.
CAP. XIX.-- 120 Tantam vero post haec fiduciam beatus Pachomius apud Dominum acquisierat, et ita spe divina magnificus habebatur, ut saepenumero calcaret serpentes et scorpiones, et per omnia maneret illaesus; necnon crocodili, siquando necessitas fluvium transire compelleret, eum cum summa subjectione portabant, exponentes eum ad locum quocunque praecepisset. Super his ergo Deo gratias referens, quod ab universis inimici fraudibus servaretur illaesus, orabat, dicens: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, qui non despexisti humilitatem meam, neque sivisti me nimis infirmum decipi vel illudi fraude diaboli; sed misericorditer ignorantiae meae discutiens tenebras, docuisti me facere voluntatem tuam. Nam cum pusillus essem et abjectus, ac vitae meae penitus nescius, timoris tui sensum mihi largitus es, ut tenebras exteriores et supplicia aeterna devitans, te veram lucem gaudiumque perenne cognoscerem.
CAP. XX.--Cum ergo se videret assidua daemonis impugnatione pulsari, tanquam fortissimus athleta nimis alacer pro vitae sanctitate certabat, postulans a Domino ut si fieri posset, quod modum humanae fragilitatis excederet, necessitatem somni superaret (Ruff., l. III, n. 35), quatenus diebus ac noctibus vigilans, adversariorum machinamenta destrueret, sicut scriptum est: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos; et non convertar, donec deficiant. Affligam illos, nec poterunt stare; cadent sub pedibus meis, et praecinxisti me virtute ad bellum (Ps. XVII). Postquam vero haec petitio ejus, quantum conditio permisit humana, completa est, invisibilem hostem tanquam videns sustinuit, in eloquiis coelestibus se perseveranter exercens. Preces autem ejus incessabiles erant, ut Domini voluntas in omnibus impleretur.
CAP. XXI.--Quodam autem tempore, cum Pachomius vigilaret in oratione, apparuit illi angelus Domini, dicens: Voluntas Domini est, o Pachomi, ut ei pura mente deserviens, multitudinem congreges monachorum, et juxta formam quae tibi ostensa est, cunctos instituas, ac Deo exhibere contendas. Acceperat enim dudum tabulam, in qua erant haec adnotata:
CAP. XXII.--Singulis juxta vires suas edere concedas et bibere, et pro modo vescentium, laborare compellas; et neque comedere modeste, neque jejunare prohibeas. Validioribus quidem, et comedentibus, validiora opera; leviora vero infirmioribus et abstinentibus imponas.
Facies autem diversas cellulas, et ternos per unam cellulam manere constituas. Omnium vero cibus in uno loco paretur atque consumatur.
Induantur autem noctibus lebitones lineos, praecincti lumbos, habeantque singuli melotem, id est, caprinam pellem confectam albam, sine qua neque comedant, neque dormiant.
Accedentes tamen ad communionem sacramentorum Christi, et cingulos solvant, et melotem deponant, cucullis utentes tantummodo.
Hoc etiam praeceptum erat, ut juxta numerum elementorum et Graecarum litterarum, XXIV monachorum turmae constituerentur, ita ut singulis turmis imponerentur singularum nomina litterarum, id est, ab α, et deinceps usque ad ω, ut cum interrogaret archimandritam de aliquo in multitudine tanta, facili responsione cognosceret. Verbi gratia, cum diceret qualiter esset α, vel ζ, et rursus λ, vel ρ, vel σ, proprio quodam signo nominis litterae, uniuscujusque turmae mores exprimeret, simplicioribus et innocentioribus ι, nomen imponens, difficilioribus autem et tortuosis, ξ, competenter accommodans; ita ut pro modo conversationis et propositi, singulis turmis litterarum elementa concinerent, solis spiritalibus haec ipsa quae significarent scire valentibus.
Sed et hoc in illa tabula ferebatur ascriptum, ut peregrinus alterius monasterii, si veniret habens habitum diversum, nullus cum eo comederet, excepto eo qui iter agens id observare non posset.
Qui vero semel ad hoc intraret monasterium, ut ibi jugiter permaneret, per tres annos a studiis sacratioribus arceretur, operaretur tantum opera sua simpliciter, et ita post triennium stadium certaminis introiret.
Cum autem comederent, capita sua cucullis operirent, ne frater fratrem videret manducantem; et ut nullus comedens loqueretur, nec praeter mensam suos alibi circumferret aspectus.
Necnon ab angelo, qui cum Pachomio loquebatur, hoc quoque constitutum est, ut diurnae orationes XII fierent, et vespertinae XII, et nocturnae XII.
Cumque Pachomius diceret, paucas orationes esse, respondit angelus: Has constitui, quas possent infirmiores absque labore perficere; caeterum qui perfecti sunt, hac lege non indigent. Apud se namque in propriis constituti cellulis, orare non desinunt, qui puritate mentis et divina contemplatione pascuntur.
Cumque hoc dixisset, nuntius coelestis abscessit; et Pachomius solite Deo gratias 121 referens, de visione certus est redditus, quam trina revelatione cognoverat. Coepitque suscipere cunctos, qui per poenitentiam se Dei miserationibus offerebant; quos etiam post longam conversationis experientiam monachorum coetibus aggregabat, instruens eos mundi illecebras fugere, sanctisque semper institutionibus inhaerere, primitus admonens ut generaliter monachus universo mundo renuntiet, deinde, juxta Evangelicum praeceptum (Lucae XXIV), parentibus suis, et ad postremum sibimetipsi, ut ita possit tollere crucem suam, et Christi vestigia veneranda sectari.
Tali utique beati senis admonitione formati, fructus poenitentiae dignissimos afferebant, maxime considerantes eum jam aetate defessum, infatigabili studio spiritalis vitae servare propositum. Non solum namque se districtiori regulae subdiderat, sed et totius monasterii sollicitudinem curamque portabat, ultra vires omnibus servire contendens. Ad horam namque convivii ipse parabat mensam fratribus, et solita exhibebat officia. Nec non in hortulis serebat olera, quae suis manibus irrigabat. Si quis etiam monasterii pulsasset ostium, vigilanter occurrens, prompte responsa reddebat. Infirmis autem diebus obsequebatur et noctibus; et in his omnibus exemplum se maximum suis discipulis offerebat. Quapropter hi qui nuper ad Domini servitium veniebant, alacriores ad omnia pietatis officia reddebantur: quos tamen beatus senex, quia talium sollicitudinum munus adhuc obviare non poterant, securos esse ab universis distentionibus admonebat, dicens: In quo vocati estis fratres, viriliter in eo persistite, psalmos dicite, libros alios, et praecipue sanctum Evangelium, memoria retinete. Sic enim servientes Domino, et juxta mandata ejus invicem diligentes, vos quidem eritis perfecti; meum vero spiritum per omnia refovebitis, praesertim si coelestia praecepta fueritis sollicitius exsecuti
CAP. XXIII.--Erant autem tres hi viri qui primitus ad Pachomium convenerant, quorum ista sunt nomina, Psenthessus, Suris et Obsis. Quibus Dei verbum Pachomius frequenter insinuans, multum eos juverat, et ad aemulationem spiritualis operis incitaverat. Qui etiam contemplantes, vitam senis specimen esse virtutis, nimis admirabantur, dicentes: Errant valde qui putant homines exinde jam a nativitate parentum, quodam privilegio beatos existere, ut arbitrii libertas adimatur, et peccatores per poenitentiam non possint operam dare virtutibus. Ecce enim manifestissimam in hoc venerabili patre Pachomio Domini conspicimus largitatem, qui cum de parentibus ortus sit gentilibus et profanis, ad tantam beatitudinem divini cultus se extendit, ut omnia Christi mandata perfecerit. Unde certum est, et ex nobis quicunque voluerint, adjuvante Dei gratia, normam sancti viri posse subsequi, sicut et ipse perfectissimorum patrum aemulatus est sanctitatem. Denique, quid est aliud quod in Evangelio scriptum est, dicente Christo: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI); nisi ut iniqua projicientes onera, quae deprimunt genus humanum, bono incommutabili sine detrectatione jungamur? Et ideo perseveremus usque in finem cum hoc sene, ut conglorificari cum ipso in illa perenni beatitudine mereatur; nam recte nos instruit ad omnia, non solum verbo, sed etiam, quod est efficacius, proprio mirabiliter informat exemplo. Tunc accedentes ad sanctum Pachomium, dicunt ei: Pater venerabilis, cur solus monasterii sollicitudinem sustines? Quibus ille respondit: Nemo jugum subito jumentis imponens, laborare compellit, et tanto premit onere, quo sub fasce deficiant; sed paulatim assuescit ea, levioribus exercens ante ponderibus, usque dum valeant, et opportune possint ad opera graviora consurgere. Eodem modo nos quoque convenit mensuram ipsam, qua nos mensus est Christus, sic agere vobiscum, ut de vestra per omnia gaudeamus firmitate. Clementissimus autem Deus, qui nunquam preces humilitatis meae despicit, corda vestra in sua disciplina corroboret, ut omne opus bonum perficere cum patientia et longanimitate possitis, sanctorum Patrum vestigia subsequentes, ut sinceram ac Deo placitam conversationem vestram videntes, alii ad Christi servitium veniant, curamque monasterii patris aequo labore sustentent.
CAP. XXIV.--Regulas igitur eis quas acceperat, tradidit, scilicet ut haberent moderatum cibum, vilissimum vestitum, somnum etiam competentem. Unde factum est, ut juxta voluntatem Domini, qui omnes homines convocat ad salutem, cunctaque bonorum incrementa largitur, ad senem plurimi convolarent, volentes pariter commorari: inter quos erat Pecusius, et Cornelius, Paulus quoque, et Pachomius alter, et Joannes, qui omnes immaculatam fidem beati Patris et doctrinam salutiferam libenter amplexi sunt. Statuitque ut hi qui poterant monasterii susciperent curam, et ita in brevi multiplicatus est monachorum numerus. 122 Proinde cum solemnitas ex more deposceret ut mysteriorum coelestium participes fierent, ex proximis viculis presbyteros convocabant, qui eis festivitatem laetitiae spiritalis implerent. Non enim patiebatur idem senex, inter eos esse quempiam, qui clericatus officio fungeretur. Dicebat enim, multo melius esse atque commodius monachis, non solum nullius prorsus honoris quaerere primatus et gloriae, verum etiam occasiones hujuscemodi de coenobiis amputare, quoniam frequenter hinc inter fratres contentiones et aemulationes inutiles nascerentur. Sicut enim scintilla ignis cum in messem ceciderit, non cito restinguitur, et interdum totius anni fructus exurit; ita cogitatio feralis ambitus, si in mentes irrepserit monachorum, ut vel primi cupiant esse, vel clerici, nisi cito suggestionis hujus ardorem de suo corde pepulerint, illico perdent continentiam multis laboribus acquisitam. Oportet ergo cum omni mansuetudine et puritate communicantes Christi ecclesiis clericos venerari, quia hoc expedit monachis, nullas autem religiosas appetere dignitates. Si vero repererimus aliquos ex monachis jam pridem clericos ab episcopis ordinatos, amplectamur eorum ministerium; quia et in veteri Testamento non omne vulgus sacrum praesumebat officium, sed hi tantum qui erant de tribu Levi ad haec obsequia nascebantur. Si quando autem extraneus frater advenerit, de quo certum est, quod sacerdotii fungatur officio, non exprobremus ei, tamquam qui sacra jura persuaserit, et his se ministeriis insolenter ingesserit. Quomodo namque hoc de eo suspicabimur, quem nos ad celebranda coelestia sacramenta enixius obsecremus? Imo magis ut patrem, et nobis in hac re obedientem, plus honorare nos convenit, utpote qui sanctorum vestigia sectetur, et illibatum Deo munus offerre non desinat, maxime si conversatio ejus exspectata cunctis est et probata. Si vero, quod absit, in aliquo delicto putatur esse collapsus, de eo nos judicare non possumus. Deus enim judex justus, constituit episcopos super eos judices, qui beatorum apostolorum successores et imitatores existunt, qui possunt spiritali examini discere negotia singulorum, et aequum de eis ferre judicium. Nos autem compatiamur ex imo pectore talibus: quia et misericordes nos Dominus esse commonet (Matth. VI), cui supplicare jugiter oportet, ne nos in aliquam tentationem patiatur induci. Haec a memorato Patre non solum dicebantur viriliter, sed et cum omni sollicitudine servabantur. Si quando denique venisset ad eum clericus, qui sub ejus regula vellet vivere, dignitati ejus honorem reddebat ecclesiae debitum; ille vero monachorum serviens institutis, tanquam patri se multa humilitate subdebat.
CAP. XXV.--Omnes autem Christi famulos beatus Pachomius adeo diligebat, ut eis semper compateretur paterno affectu. Senibus etiam et aegrotantibus, necnon et parvulis, misericordiae opera propriis manibus ingerebat, prae caeteris eorum mentes munimine spiritali corroborans. Cumque in fide et in opere multi proficerent, et magnus fratrum numerus augeretur, omnes propemodum satagebant aemulatores esse virtutis. Constituit igitur ex eis praepositos, qui sibi ad lucrandas animas, quae ad eum quotidie confluebant, adjutores existerent. Plurimis enim (sicut dictum est) ad eum venientibus, et multipliciter in opere spiritali crescentibus, magna quaedam conversationis eorum videbatur esse diversitas. Quibus senex juxta datam sibi divinitus regulam, gratia Christi se per omnia moderante, pro viribus et ingeniis singulorum mensuras et formas operum custodire censebat: aliis quidem, ut labore manuum victum quaererent; aliis, ut fratrum occuparentur obsequiis, nec iisdem cunctis temporibus vescerentur, sed unusquisque pro labore suo vel studio, continentiae moderamina retineret. Sollicitudinem vero totius dispensationis erga fratres atque peregrinos eisdem commisit, qui se in ordine sequebantur. Universos autem monachos promptos esse ad obedientiam commonebat, ut hoc compendio facile perfectionis apprehenderent celsa fastigia, cordaque sua in timore Christi diligenter excolerent. Sic enim Deo potius quam sibi viverent, dum fructus obedientiae supplices exhiberent. Hic autem pater venerabilis, quamvis esset spiritalibus actibus occupatus, si quando tamen acciderat ut abesset is cui monasterii curam commiserat, sic adimplebat omnia solus, velut omnium famulus. Et hoc agebat sine aliqua ostentatione vel jactantia, quae magnas spiritalium virorum solet evacuare virtutes. Nam summa mentis humilitate cunctos aedificabat in Domino, utiliter universa dispensans. Omnia quoque monasteria sollicite circuibat, usque dum rursus ad eosdem filios suos paterno repedaret affectu. Quos inveniens in opere Dei sollicite vigilare, gaudebat, multumque profectuum eorum laetabatur augmentis
CAP. XXVI.--Quodam vero tempore, videns aliquos mediocres homines in vicinis locis, dum pascerent pecora, a communione sacramentorum Christi abstinere, nec divinorum frui 123 lectione voluminum, qui per omne Sabbatum atque Dominicum solemniter ubique recitantur, iniit consilium cum S. Aprione Tentyrorum episcopo, ut in vico eorum jam pene deserto construeretur ecclesia, ad quam convenirent, et mysteria divina perciperent. Quod ubi factum est, cum nec dum essent ordinati clerici, qui solemnia plebi peragerent, ipse ad horam conventus ecclesiae cum monachis occurrebat salutiferas plebi paginas relegens; quia, ut dixi, nondum ibidem lectores fuerant constituti, nec alii clerici, qui ministeria sacra celebrarent. Quamdiu ergo presbyter et reliquus ordo clericorum aberat, Pachomius veniebat, et sic alacriter ac inverecunde lectoris implebat officium, et ita mentis ac corporis oculos habebat intentos, ut videntes eum populi, non hominem, sed Dei angelum crederent. Unde plures institutione ejus ab errore conversi, facti sunt Christiani. Erat enim circa proximi charitatem valde perfectus, et intantum misericors, ut si quando vidisset aliquos diaboli fraude deceptos, eosque non verum Deum colere, sed vanis inservire simulacris, super eorum perditione ingemisceret fortiter, et ubertim lacrymas pro eorum salute funderet.
CAP. XXVII.--Per idem tempus Alexandrinae ecclesiae sanctus episcopus Athanasius praeerat, vir omni virtute mirabilis. Qui cum solemniter superioris Thebaidae circuiret Ecclesias, et salutari doctrina in fide Christi plebem institueret, accidit ut ad loca Tabennensium navigio perveniret. Quod ubi Pachomius agnovit, statim cum universis monachis in ejus properavit occursum; omnesque gaudentes et exsultantes, cum psalmis et hymnis summum Christi suscepere pontificem; et erat ingens multitudo fratrum qui de ejus adventu laetabantur in Domino. Pachomius vero non se ostendebat antistiti memorato, sed ex industria subtrahens se, in monachorum turmis occuluit, ex hac videlicet causa, quod antefatus Tentyrorum episcopus de eo sanctum Athanasium saepius exorabat, virum dicens esse mirabilem, et vere famulum Dei, quem ad honorem sacerdotii dignissime promoveret. Id ergo sciens Pachomius, non ei se manifeste monstravit, inter monachorum agmina delitescens, usque dum idem praeteriret episcopus, quem intantum venerabatur, ut nullum praestantiorem ipsis temporibus hominem diceret. Compererat enim sanctam vitam ejus et persecutiones innumeras, quas ab Arianis pro Christi pertulerat confessione; charitatem quoque, quam erga universos, et maxime monachos, exhibebat, intento mirabatur animo, eumque toto cordis affectu venerabatur. Nec solum hunc diligebat ardentius; sed et omnes rectae fidei viros summo studio praeferebat. Haereticos autem detestabatur plurimum, et maxime Origenem, velut blasphemum ac perfidum, vehementer horrebat: qui praevius Arii Meletiique declaratus, sub Heracla venerabili Alexandrinae civitatis episcopo, de ecclesia pulsus est, quique sacrae Scripturae dogmatibus exosa atque detestanda, quae nonnullorum corda subverterent, expositionibus suis admiscuit. Et sicuti solent qui venena temperant, amaritudinem melle contegere; sic iste proprii virus erroris, coelestium verborum dulcedine liniens, exitiosa rudibus dogmata propinavit. Quapropter universos fratres sollicitius admonebat, ut non solum ipsi Origenis commenta non legerent, sed neque legentibus quidem aurem penitus admoverent. Unde fertur aliquando reperisse volumen ejus, et in aquas misisse continuo, testatus his verbis: Nisi scirem nomen Dei in eo esse conscriptum, omnes garrulitates blasphemiarum ejus ignibus concremassem. Adeo rectae fidei erat amator, aemulatorque veritatis. Sicut autem inimicis Ecclesiae odio adversabatur hostili, ita Catholicorum probabatur adgaudere profectibus, et ipsum Christum redemptorem omnium, se in sacerdotibus ejus in Ecclesiae throno testabatur cernere. Si quando vero fratrem detrahentem cuiquam pro quolibet negotio cognovisset, non solum non credebat ei, sed etiam avertens se mox ab eo, veluti a facie serpentis concitus abscedebat, illud Psalmographi frequenter insinuans: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequabar (Psal. C). Nullus (aiebat) bonus de ore suo profert quidquam mali, nec sanctis patribus venenato ore prorsus obloquitur. De qua re multis quidem Scripturis Dei monstrabat indignantis offensam, praecipue tamen Mariae proferebat exemplum, quae mox ut adversus Moysen querelas obtrectationis effudit, perfusa lepra, divinum judicium vitare non potuit. Haec docens, utilitatem maximam audientibus conferebat (Num. 12)
CAP. XXVIII.--Comperit autem germana soror ejus institutionem senis praeclaram atque sublimem (Ruff. l. III, n. 34); cupiensque videre eum, ad monasterium ejus advenit. Quod ubi agnovit Pachomius, hujuscemodi responsum ei per ostiarium direxit: Ecce, soror, audisti de me quod vivam et incolumis existam; perge igitur in pace, nec contristeris quod te non videam corporalibus oculis. Quod si volueris hanc conversationem sequi, quam teneo, ut possis apud Dominum misericordiam reperire, 124 cogita tecum diligenter et tracta; et si cognovero, hoc sanctum cordi tuo sedisse propositum, praecipiam fratribus meis ut tibi procul aedificent mansionem, in qua cum disciplina verecundiaque persistas. Nec dubito quod alias exemplo tuo Dominus advocabit, quae tecum maneant, et per te mereantur salutis aeternae invenire subsidium. Nullam namque requiem in hoc corpore mortis habere poterit homo, nisi qui piis operibus Deo placuerit. Haec audiens soror ejus, flevit amare: et compuncta divinitus, ad exhortationem saluberrimam mox appulit animum seque Christo servire professa est. Hanc ergo mentem germanae suae Pachomius agnoscens, Deo gratias egit, qui ei promptam largitus est voluntatem, et protinus religiosioribus imperat fratribus ut ei procul a se monasterium construant. Quod ubi factum est, et illa secundum timorem Dei vitam duceret, convenerunt ad eam aliae plurimae, et brevi tempore magnae multitudinis mater effecta est. Quas instruens et docens, ut cor a cupiditatibus carnalibus abstrahentes, ad coelestia et mansura semper attollerent, ipsa et vivendo pariter et loquendo salutis eis itinera demonstrabat. Sanctus autem Pachomius cuidam Petro, aetate jam grandaevo, et veneranda senectute conspicuo, praecepit ut interdum famulas Dei visitaret, et sancta exhortatione sustolleret. Habebat enim cum mortificatione passionum omnium, etiam sermonem (sicut scriptum est) sale conditum, eratque oculis mentis et corporis valde castissimus, qui saepenumero virginibus Christi de sanctis Scripturis loquebatur (Coloss. IV), et insinuabat ea quae pertinent ad salutem. Pachomius vero descripsit eis regulas, quibus utentes, jugiter conversationis suae momenta dirigerent. Exceptis enim melotis, quas feminae non habent, omnis institutionis earum forma monachis probabatur esse consimilis. Si quis autem de fratribus habebat in monasterio feminarum propinquam aliquam vel sororem, eamque visitare voluisset, mittebatur cum eo unus ex senioribus probatae vitae; et primum quidem videbat eam quae sororibus praeerat; et deinde sub ejus praesentia et aliarum quae erant provectioris aetatis, sororem suam vel proximam frater cum omni pudore et gratia sanctitatis cernebat, nihil ei deferens, nec prorsus ab ea quidquam accipiens. Non enim proprium quid habebant quod sibi mutuo largirentur; eratque satis utrisque, solum visitationis officium, memoriaque futurorum cum spe felicitatis aeternae. Si quando vero vel ad structuram, vel ad aliam rem feminae monachis indigerent, eligebantur magnae conversationis viri, qui fratribus ad quaesita praeessent officia; et cum timore Domini laborantes, refectionis hora revertebantur ad monasterium, caventes apud eas quidquam cibi potusque percipere.
Una vero regula tam virorum quam feminarum hodieque perdurat, nisi quod feminae melotis (ut diximus) minime utuntur (Pallad. c. 39). Quod si defuncta esset virgo, curantes funus ejus reliquae, cunctaque quae ad sepulturam pertinent adimplentes, deferebant usque ad ripam fluminis, quod utraque monasteria dividit, psalmos ex more canentes. Tunc transeuntes monachi cum ramis palmarum et olivarum frondibus, psallentes transvehebant eam, et in sepulcris suis cum hilaritate condebant.
CAP. XXIX.--Haec talis ac tanta conversatio longe lateque crebrescens, sanctique Pachomii nomen ubique perveniens, universos ad agendas Deo gratias excitabat. Non pauci quoque contemnentes hujus mundi negotia, singularem monachorum conversationem et spiritalia studia diligebant: inter quos et Theodorus, adolescens annorum ferme XIV, Christianis ortus parentibus, et secundum saeculum valde claris, hoc modo conversus est. Undecimo die mensis Tibi, id est, octavo Id. Jan. quaedam apud Aegyptum celebratur ex more festivitas. Cernens itaque domum suam nimis amplam ac splendidam, ac bonis omnibus abundantem, per Dei gratiam corde compunctus, talia secum coepit volvere: Quid tibi proderit, infelix Theodore, si totum mundum lucratus fueris (Matth. XVI), et temporalibus utens usquequaque deliciis, ab illis aeternis bonis et immortalibus excludaris? Nullus enim potest et praesentibus deliciis perfrui, et perennis gloriae praemia promereri. Super his ergo fortiter ingemiscens, penetralia suae domus ingressus est; et procidens in faciem suam, cum lacrymis ait: Omnipotens Deus, qui occultorum es cognitor, tu scis quia nihil horum quae sunt in hoc saeculo, amori tuo praepono. Propter quod obsecro te misericors, ut in voluntate tua me dirigas, illuminans animam meam miseram, ne in aeternae mortis contenebrata peccatis obdormiat, sed redempta tuo munere, per omnia te collaudet atque glorificet. Haec eo orante, venit mater illius, et invenit oculos ejus plenos lacrymis, et ait: Quis te contristavit, charissime fili, ut sequestreris a nobis? Nam solliciti ac dolentes ubique te quaerebamus, ut nobiscum pariter epulareris. Qui respondit: Perge, quaeso, mater, et cibum sume, quia ego nunc manducare non possum. Nec acquievit precibus ejus, ut cum ea comederet. 125 Et cum ad scholam ambularet ut litteras disceret, jejunabat usque ad vesperam. Frequenter autem et biduana jejunia transigebat, per duos annos omnibus pretiosis et delicatioribus cibis abstinens, seque ad perfectam continentiam, quantum aetas illa patiebatur extendens. Coepit itaque secum tractare, quatenus monasterium expeteret, sanctaeque se regulae manciparet. Et deserens omnia quae habebat, quosdam religiosos viros reperit, optima institutione viventes; habitavitque cum eis, in Domini timore proficiens.
CAP. XXX.--Quodam vero tempore, contigit ut post orationem vespertinam, cum monachi resedissent, et divina consuete meditarentur eloquia, unus ex eis disputans, audiente quoque Theodoro, tabernaculum veteris Testamenti et sancta sanctorum ad novos referret populos, ad circumcisionem scilicet atque praeputium, dicens quod exterius tabernaculum figuram gereret prioris populi Judaeorum, interius autem, quod est sancta sanctorum, vocationem praesignaret omnium gentium, quae et sacratioris aditus meruisset accessum, et majorum mysteriorum particeps exstitisset. Pro hostiis enim animalium, et pro arca in qua erat manna, et virga Aaron quae fronduerat, et tabulae testamenti, pro thuribulo quoque et mensa et candelabro ac propitiatorio, Deus Verbo nobis in sua incarnatione clementer apparuit, et illuminavit nos lumine suae praesentiae; nostrorumque factus est propitiatio peccatorum, et pro manna corpus proprium largitus est ad edendum. Haec cum monachis qui praesentes aderant, idem frater religiose dissereret, addidit dicens: Hanc interpretationem a sancto patre nostro Pachomio didici, qui in Tabennensi monasterio monachos primitus congregavit, cum quibus in dies Domiuo auxiliante, profeci. Et credo, quia tanti viri recordatus sum, peccata mea remittentur universa. Audiens ista Theodorus, accensus est animo, et intra semetipsum precatus est, dicens: Domine Deus, si talis est vir justus in terris, dignum me fac, ut eum videam, et sequens vestigia ejus, universa mandata perficiam; salvus quoque factus, bona tua, quae diligentibus te promisisti, promerear. Haec dicens cum lacrymis, vincebatur amore divino fortiter sauciatus. Post aliquot autem dies venit ad eos quidam venerabilis vir, Pecusius nomine, longaeva senectute decoratus, ut visitaret fratres, simulque qualiter agerent scire desiderans. Quem valde Theodorus precabatur, ut se comitem susciperet, et ad sanctum Pachomium perducere dignaretur. Qui nihil differens, eum secum gratanter assumpsit. Cumque pervenissent ad locum, Theodorus adoravit Dominum, dicens: Benedictus es, Domine, qui sic celeriter orationem peccatoris audisti; et sicut abs te poposceram, desiderium meum complere dignatus es. Accedens ergo ad ostium monasterii, mox ut vidit Pachomium, coepit flere prae gaudio. Ad quem venerabilis pater ait: Noli, fili mi, plangere, quia et ego homo peccator sum, licet Dei opus aggressus sim: et haec dicens, introduxit eum in monasterium. Qui cum fratrum multitudinem vidisset, illuminatus mente, circa divinum cultum pio zelo vehementer incaluit, ac processu temporis magna in virtutibus incrementa percepit. Erat enim largitate divini muneris praeditus, et in operibus bonis ac verbis multum prudens; et humilitate atque contritione cordis valde mirabilis, in jejuniis sedulus, in vigiliis intentus, in oratione sollicitus, nunquam penitus omittens, quo minus spiritalis gratiae majora munera sectaretur. Consolabatur autem plurimos moerore depressos; et eos qui aliquo peccato deviaverant, admonitione humili atque benevola corrigebat.
CAP. XXXI.--Denique tam praeclaram ac fulgentem conversationem ejus Pachomius cernens, satis eum dilexit, et in corde suo conseruit. Audiens autem mater ejus quod apud beatum Pachomium moraretur, ad eum protinus advolat, secum deferens episcoporum scripta, quae praecipiebant ut ei suus filius redderetur. Hanc ergo susceperunt virgines in monasterio, quod a virorum, ut supra dictum est, haud procul aberat; quae mox mittit epistolas sancto Pachomio, similiter obsecrans, ut filium proprium videre permitteret (Ruffin., l. III, n. 34). Tunc advocans Theodorum Pachomius, ait ad eum: Comperi, fili, quod huc mater tua venerit, et te videre desideret: ecce nobis et episcoporum litteras attulit. Pergens itaque satisfacito matri, maxime propter sanctos pontifices, qui nobis per eam dignati sunt scripta dirigere. Respondit Theodorus: Prius me, venerabilis pater, certum facito, quod post tantam spiritalium rerum cognitionem, si videro eam, non dabo inde rationem Domino in die judicii, et quod praecipis faciam. Hanc enim juxta mandatum Christi cum toto mundo deserui. Et quomodo eam in offensionem fratrum nunc audebo conspicere? Nam si prius, ante manifestationem tantae gratiae, filii Levi parentes proprios ignorarunt, ut justificationes legis implerent (Exodi XXXII; Deut. XXXIII; Levit. XXI), quanto magis ego, qui tanti muneris particeps factus sum, parentes non debeo divinae praeponere charitati, dicente Domino in Evangelio: Qui diligit patrem aut 126 matrem super me, non est me dignus (Matth. X)? Dicit ei Pachomius: Si probas id tibi non expedire, fili mi, non te cogo. Hoc autem eorum est qui perfecte renuntiant huic mundo, et seipsos sibi penitus abnegant. Oportet enim monachos, inutiles et saeculares salutationes et colloquia vana diffugere, et his qui membra Christi sunt pia mente sociari. Si quis autem passione quadam saeculi captus, dicit: Parentes caro mea sunt, eos diligere debeo, audiat beatum Petrum apostolum praedicantem: A quo quis superatur, huic et servus efficitur (II Pet. II). Qui ergo vincitur amore carnis, servus sine dubio est carnis. Cumque non acquievisset Theodorus matri se praesentare, decrevit et illa in ipso monasterio cum Christi permanere virginibus, haec apud se pertractans: Si voluntatis Domini fuerit, inter alios saltem monachos videbo eum: et propter hanc occasionem, meam quoque lucrabor animam, dum in hac sancta conversatione persisto. Constat igitur eos qui rigorem pro nomine Christi, non pro vana laude custodiunt, plurimas utilitatis causa virtutes caeteris adhibere, licet videantur ad breve tempus nonnullos offendere.
CAP. XXXII.--Igitur sicut hujus studium ad aemulationem eorum qui meliora cupiunt imitari protulimus, ita negligentias aliquorum justum credimus intimari, ad cautelam eorum qui ista lecturi sunt. Quidam monachi secundum carnem viventes (Coloss. III), nec veterem hominem curantes exuere, sanctum Pachomium fortiter affligebant; frequenter itaque salutaribus eos monitis alloquens, nullum penitus profectum eorum sentiebat. Unde tristis et anxius, Domino pro eis supplicabat impensius, dicens: Dominator Domine, tu praecepisti nobis diligere proximos ut nos ipsos (Levit. XIX; Matth. XIX). Quia ergo secreta cordis mei agnoscis, obsecro, ne me clamantem ad te pro eorum salute despicias; sed misertus eorum, da illis timorem tuum, ut divinam tuam potentiam cognoscentes, in veritate tibi deserviant, spe promissionum tuarum per omnia roborati; quia nimis affligitur anima mea pro eis, et omnes sensus mei turbantur usquequaque. Haec dicens, siluit. Post aliquot vero dies videns quod nec per orationem meliores effecti sunt, iterum stans ad orationem, pro eis Domino supplicavit; et quasdam privatas ac proprias regulas eis orandi atque vivendi tradidit, ut saltem quasi servi statuta complentes, paulatim consuescerent ad filiorum munus affectionis industria pervenire. Qui cernentes se post concupiscentias suas ire non posse, praesentiamque sancti Pachomii formidantes, spiritu timoris, non illius casti, decepti sunt; et abierunt retro post Satanam, conversationem ejus admirabilem non ferentes. His itaque recedentibus, grex universus in sui status integritate permansit, magis ac magis ad incrementa virtutum assurgens, sicuti solent in agris optima frumenta laetius efflorescere, cum fuerint ab eis zizania radicitus amputata. Haec autem retuli, volens ostendere quia sicut nihil obest hominibus saeculo deditis, si se tradiderint monachorum institutis, ita nihil utilitatis affert monachis professio venerabilis, si negligentes existunt; sed nec oratio paterna, nec condescensio eos poterit adjuvare torpentes.
CAP. XXXIII.--Confessor interea Dionysius presbyter et oeconomus, id est, dispensator Ecclesiae Tentyrorum, amicissimus sancti Pachomii, comperit ab aliquibus quod ex aliis monasteriis ad eum venientibus, non concedat cum suis fratribus vesci, sed eos sequestrato loco juxta monasterii fores excipiat. Contristatus itaque plurimum super hac re, venit ad eum; et increpantis potius assumens animum quam monentis, aiebat: Non recte facis, abba, charitatem fratribus deditam non aequaliter omnibus exhibens. Qui correctionem ejus cum multa longanimitate patientiaque suscipiens, ita respondit: Novit Dominus propositum meum, et paterna tua cognoscit affectio, quod nunquam cujuslibet animam cupiam contristari, nec dicam spernere. Quomodo igitur hoc auderem agere, ut meum contra me Dominum provocans irritarem, qui manifeste testatur in Evangelio dicens: Quamdiu fecistis uni ex minimis fratribus meis, mihi fecistis (Matth. XXV)? Accipe itaque satisfactionem meam, venerabilis pater, quia non velut vitans atque spernens eos qui huc veniunt, hoc quod asseris facio; sed quia in coenobio congregationem suscepi, plurimos qui nuper conversi sunt, et diversos eorum mores esse cognosco. Nonnullos autem novi intantum ipsius conversationis ignaros, ut nec monachorum habitum noverint. Inter quos sunt parvuli, tanta simplicitate viventes, ut nec dexteram valeant scire, neque sinistram. Idcirco credidi esse commodius, ut supervenientes fratres seorsum susciperentur, in honore maximo constituti. Hinc ergo non aestimo patribus vel fratribus qui ad nos divertunt, ullam contumeliam fieri, sed magis debitam reverentiam commodari: praesertim cum statutis horis ad reddendum nobiscum Deo vota sua conveniant, et post hoc singuli ad loca destinata concurrant, quieti operam dantes, me secundum Deum sollicitius usibus 127 eorum necessaria providente. Haec audiens praefatus presbyter, omni eum laude dignissimum comprobavit, certo cognoscens quod secundum Deum cuncta ageret; multumque relevatus sancti Pachomii satisfactione, laetus remeavit ad propria.
CAP. XXXIV.--Mulier autem quaedam in eadem Tentyrorum civitate patiebatur fluxum sanguinis, et hac infirmitate jam prolixo tempore laborabat. Haec audiens Pachomium Dei esse cultorem, sanctaque conversatione mirabilem, insuper et Dionysium presbyterum amicum ejus esse charissimum, rogat eum ut sui misereatur, et quasi per occasionem necessariam ad se Pachomium convocet. Qui precibus mulieris flexus, hoc agere non moratur. Cum ergo venisset Pachomius ad ecclesiam, et post orationem Dionysium salutasset, juxta eum protinus assedit. Dumque loquerentur ad invicem, mulier fiducia fidei roborata, credensque dicenti Christo: Confide, filia, fides tua salvam te fecit (Matth. IX), post tergum ejus latenter accessit, et cucullum, quod operiebat caput ejus, tremens attigit; statimque sanata est. Et procidens in faciem suam, adoravit Dominum, glorificans ejus clementiam, quod tanta per servos suos beneficia credentibus contulisset. Tunc sanctus vir Dionysius factum sentiens, benedixit mulieri, et protinus ad sua repedavit.
CAP. XXXV.--Aliquando vero necessitas exegit ut sepis munimine monasterium vallaretur, in quo opere laborantibus fratribus, ipse laetus ferebat maximum auxilium.
Post aliquantos autem dies monachus quidam presbyter, multorum fratrum pater existens, qui solitus erat sanctum Pachomium crebro visitare, venit ad eum cum uno fratre, propter contentionem quae in monasterio orta fuerat, ex hac videlicet causa: is ipse frater, qui cum eo pervenerat, molestus erat ei nimium, clericatus desiderans dignitatem: quem sciens indignum tali munere, diverso modo ne hoc ipsum fieret differebat. Et cum amplius importunitatem ejus ferre non posset, venit ad sanctum Pachomium, cuncta quae negotii erant eidem pandens, certus quod ipse solus contentiones hujusmodi posset absolvere. Qui cum causam penitus cognovisset, ait presbytero: Nonne ad hoc venisti, ut per me cognosceres Domini voluntatem? Audi ergo me, et da ei quod postulat, nihil in hac parte desperans. Fortassis enim per hoc officium liberabitur anima ejus de captivitate diaboli. Saepe namque contingit ut homo malus affectus beneficiis, ad bonos se conferat mores. Desiderium namque meliorum pium novit ingenerare propositum, his duntaxat animabus, quae non usque adeo negligentiae torpore prolapsae sunt, ut possint studere virtutibus. Nos ergo, frater, hoc agere decet, quod Deo placeat. Sic enim dilectio ejus in nobis esse probabitur, si compatiamur alterutrum. Hoc accepto responso, senior fecit quod sibi fuerat imperatum. Sed frater ille voti compos effectus, ad beatum Pachomium reversus est, jam mente sobrius atque compunctus, et cadens in faciem, confitebatur dicens: O homo Dei, multum sublimatus es a Deo, qui discernens ea quae pertinent ad salutem, malum in bono vicisti. Si ergo non fuisses erga me mitis atque longanimis, sed aliquid id me rigidum protulisses, ab hoc discedens habitu, a Deo prorsus alienus efficerer. Nunc autem benedictus tu Domino, per quem anima mea salva facta est. Tunc allevans eum de terra venerabilis senex, hortabatur sedulo, ut vitam sumeret congruam dignitati, ne quando negligens, perpetua in futuro tormenta sentiret. Et osculatus eum, dimisit in pace, quem etiam usque ad fores monasterii prosecutus est.
CAP. XXXVI.--Adhuc autem sancto Pachomio ibidem stante, ecce vir a longe festinus veniens, ad ejus vestigia provolvitur, obsecrans ut filiam suam a daemonio vexatam, per Christi gratiam curare dignaretur. Quo relicto prae foribus ingressus, ipse tale ei responsum per ostiarium dirigit: Non est nobis consuetudo cum mulieribus loqui; sed si quid habes ex vestimentis ejus, mitte nobis, quod in nomine Domini benedicentes, tibi protinus remittam; et credimus in Christo quod filia tua isto modo ab inimici liberetur incursu. Cumque tunica puellae sancto fuisset allata, severe nimis intuitus ait: Non est ejus iste vestitus. Affirmante vero patre atque dicente ejus esse, respondit ei: Et ego novi quod ejus sit; sed virginitatem suam Deo dedicans, non servavit sanctimoniae puritatem: propter hoc ejus inspiciens tunicam, et intelligens castitatem suam minime custodisse, non ejus esse testatus sum. Spondeat itaque tibi in conspectu Domini deinceps vivere continenter, et propitiabitur ei Christus, sanamque restituet. Pater igitur indignans et moerens, filiam suam perscrutatus est, et sic esse ut sanctus Pachomius dixerat puellae confessione cognovit. Quae cum juramento pollicita fuisset nunquam se talia gerere velle, pro ea vir beatus Domino supplicavit, benedicensque oleum misit. Quo peruncta, sine mora curata est, et glorificabat Dominum jugiter, quod non solum daemone, sed 128 etiam detestabili conversatione caruisset, et in reliquum continentiae se studiis per Christi mancipasset auxilium.
CAP. XXXVII.--Tali igitur opinione de sancto viro ubique currente, alius nihilominus qui filium suum a daemonio possessum, sine intermissione deflebat, nec eum perducere poterat ad monasterium, genu nixus supplicabat Pachomio, ut pro eo precaretur omnipotentiam Christi. Qui cum orasset, dedit ei benedictum panem, sollicite praecipiens ut ante cibum ex eo paululum semper energumenus sumeret. Cumque esurisset filius ejus, ex ipso pane particulari ei tradidit, sed non permisit immundus spiritus ut exinde omnino gustaret; ex aliis autem panibus qui erant appositi manus suas implevit, coepitque comedere. Pater ergo benedictum panem per frusta comminuens, in interioribus palmarum, sublatis exinde ossibus, immisit; et has ei tantum modo palmas apposuit, ut nesciens id quod factum est, benedictionem percipere mereretur. Quas adaperiens, ille frusta quae injecta fuerant projiciebat; et ipsas exsecratus palmas, nihil penitus escae volebat accipere. Cumque pater eum sine cibo manere diebus plurimis compulisset, fame coactus, ex benedicto pane percepit; ac protinus somno detentus, a maligno spiritu liberatus est. Quem secum pater ad sancti Pachomii vestigia perduxit, laudans et glorificans Deum, qui per servos suos operatur magnalia et gloriosa, quorum non est numerus. Alias quoque sanitates plurimas in virtute sancti Spiritus vir beatissimus faciens, non extollebatur, nec unquam cor ejus elatum est. Habebat autem hanc a Domino gratiam, ut idem semper et aequalis esset in omnibus, animumque in disciplina Domini sollicitum retineret. Et si quando poscens aliquid a Domino, petitionis suae non consequeretur effectum, non contristabatur omnino, sed patientissi me sustinebat, sciens hoc expedire vel sibi vel omnibus, quidquid divina misericordia censuisset; quia frequenter intentione sincera videmur postulare contraria, quae Domini bonitas, cum non concedit, praestare dignatur; et tunc potius clementer exaudit, cum vota nostrae ignorantiae nocte velata non perficit.
CAP. XXXVIII.--Quidam denique juvenis, Silvanus nomine, de scena conversus, ad sanctum Pachomium venit, volens in ejus monasterio commorari. Qui cum susceptus esset, infectus perversa consuetudine saeculi, nullis disciplinae regulis poterat coerceri; salutemque propriam negligens, dies suos vanitatibus pristinis atque ridiculis occupabat: adeo ut nonnullos ex fratribus everteret, et ad studium simile commoveret. Quod plurimi non ferentes, sancto Pachomio suggerunt ut eum de monasterio pelli praeciperet. Ad quam rem non eis annuit; sed aequanimiter ferens, admonuit praefatum fratrem ut se corrigeret, et antiquae conversationi renuntiaret. Pro quo etiam jugiter Domino supplicabat, ut ei compunctionem cordis solita pietatis abundantia largiretur. Cumque memoratus juvenis in propria persisteret pravitate, et aliis exemplum perditionis ostenderet, ad postremum visum est omnibus ut a sancta congregatione velut indignissimus arceretur. Sed beatus Pachomius hoc idem credidit differendum. Quem etiam mitissima atque sapientissima correptione conveniens, et coelestibus erudiens institutis, ita divino timore succendit, et sic anima ejus futurorum fide compuncta est, ut se deinceps abstinere non posset a lacrymis. Emendatus itaque per omnia, magnum caeteris documentum conversionis exhibuit. In omni namque loco et in omni operatione flebat jugiter; et nec tunc quidem, cum cibum inter fratres caperet, a lamentatione cessabat. Quae res etiam permovit multos ex monachis, qui et dixerunt: Tandem a planctu te cohibe, nec tanta, quaesumus, afflictione dejicias. Qui respondit: Conor quidem, sicut jubetis, a lacrymis temperare, nec possum. Pectus enim meum veluti quaedam flamma comburens, quietum me esse non sinit. Rursum ipsi dixerunt: Apud te in secreto tuo, vel certe in orationibus plangito; cum vero convenimus ad mensam, cibum sumere debes, et a fletibus abstinere. Nam possibile est animam et sine istis exterioribus lacrymis semper in compunctione persistere: quia plures e fratribus videntes te flentem, manducare non possunt. Et cogebant eum fateri, cur ita se suis dilueret fletibus. Tunc ait ad eos: Non vultis ut plangam, cum videam me foveri multis obsequiis sanctorum fratrum: quorum et pulvis pedum mihi venerandus est, nec eis me conferre dignum prorsus existimo. Non ergo plangam, quod homo de scena multis peccatis obnoxius, officia tanta percipiam? Timeo valde ne, sicut Dathan et Abiron, me quoque profanum hiatu suo terra deglutiat (Num. XVI). Illi namque impiis ausibus manibusque pollutis sancta sibimet usurpare tentaverunt; ego vero post tantam cognitionem divini muneris, animae meae salutem desidiosa conversatione neglexi. Ideo quippe ista recolens, non erubesco flere coram omnibus, quia multa facinora mea esse cognosco, quae jugibus lacrymarum fontibus debeam expiare. 129 Quod si ipsam miseram animam meam per lamenta diffunderem, nihil facerem magnum, quia nullum pro factis meis in praesenti dignum possum reperire supplicium.
Cumque per dies singulos idem frater ad meliora proficeret, omnesque propemodum in humilitate superaret, ita de eo sanctus Pachomius coepit coram omnibus dicere: Testor vos, fratres ac filii, coram Deo et sanctis ejus angelis, quia ex quo coenobium hoc fundatum est, nullum de fratribus qui mecum sunt vel fuerunt, humilitatem meam secutum esse cognosco, nisi unum tantummodo. Quo, fratres, audito, nonnulli putabant hunc unum esse Theodorum, alii Petronium, alii vero Orsesium. Cumque rogaret Theodorus eum, ut quis ille esset depromeret, et sanctus vir indicare differret, rursus eum Theodorus vehementer urgebat. Alii quoque majores ex fratribus plurimum precabantur ut diceret quis esset cui testimonium tale perhiberet. Tunc respondit Pachomius: Si scirem eum de quo dicturus sum vanae gloriae stimulis incitari, nunquam eum ostenderem; sed quia proculdubio credo quod per Christi gratiam quantum laudis ei accesserit, tantum ipse munus humilitatis acquiret, idcirco, ut eum possitis imitari, sine metu palam beatificare non desino. Tu quidem, Theodore, et quicunque tui sunt similes, fortiter in monasterio certantes, diabolum vinxistis ut passerem, et sub vestris pedibus allisistis eum, per Dei gratiam conculcantes ut pulverem; sed si (quod absit) neglexeritis in aliquo, consurgens is qui sub vestigiis vestris est, adversus vos gravi furore bacchabitur. Juvenis autem Silvanus, quem dudum propter negligentiam de monasterio pellere volebatis, ita prostravit inimicum, et a suis sensibus effugavit, ut nusquam coram eo compareat, altaque humilitate eum per omnia superavit. Et vos quidem fratres habentes opera justitiae, in his quae gessistis, gloriosi confiditis; hic autem quanto fortius pugnat, tanto se deteriorem omnibus judicat, ex tota mente totaque virtute inutilem se reprobumque pronuntians. Ideo denique et lacrymas habet in promptu, quia semetipsum nimis humiliat et inclinat, nec alicujus momenti quod gesserit existimat. Diabolum autem nil ita reddit invalidum, sicut humilitas de corde puro, cui tamen correctionis opera probantur adjuncta. Sic itaque viriliter antefatus juvenis Silvanus per octo annorum curricula Deo militans, cursum vitae suae finivit in pace. De cujus exitu testatus est beatus Pachomius, quod multitudo sanctorum angelorum cum magna laetitia sumentes animam ejus, velut electam hostiam Christi conspectibus obtulerunt.
CAP. XXXIV.--Eodem tempore Panos civitatis episcopus, Varus nomine, per omnia venerabilis ac Deo deditus, rectaeque fidei ferventissimus amator existens, audivit dispositionem conversationis Pachomii. Quem missis epistolis evocavit, plurimis verbis exorans ut etiam circa civitatem ejus monasteria optata construeret. Cumque multis ex causis precibus acquievisset episcopi, dum properat ad eum, justum credidit ut per iter omnia monasteria quae ab eo curabantur, inviseret. Et cum uni ex ipsis monasteriis propinquasset, cujusdam fratris occurrit exsequiis, qui vitam suam negligenter consumpserat. Fratres autem ipsius monasterii funus prosequebantur honorifice, psalmos solitos concinentes, praesentibus quoque defuncti parentibus ac propinquis. Qui cum vidissent Pachomium, feretrum continuo deposuerunt, ut tam pro mortuo quam pro se Domino supplicaret. Qui mox ut orationem debitam Deo persolvit, conversus ad fratres ait: Desinite psallere. Praecepitque defuncti vestimenta splendida, quibus indutus erat, auferri: quae coram omnibus fecit exuri, et ita cadaver efferri jussit, ac praeter aliquam psalmodiam sepeliri. Igitur fratres cum parentibus ejus et universis qui tunc aderant, novum genus spectaculi contuentes, et obstupefacti nimium, precabantur senem, ut consuetam super eum psalmodiam celebrari permitteret. Quibus cum non acquievisset, coeperunt parentes defuncti, culpantes eum, dicere: Quid est hoc spectaculum novum? Quis mortui non misereatur, licet sit inimicus? Sufficiens per se est ipsa calamitas. Noli, quaesumus, inferre mortuo, quod nec belluae facerent, nec tuam condecet penitus sanctitatem. Nam et nos hinc notamur maximo opprobrio, aliaque quamplurima suspicionum probra nascuntur. Utinam nunquam ad hunc locum venissemus! utinam nec iste monachus fuisset effectus! non hunc aeternum dolorem nobis infligeret. Rogamus ergo ut solitam psalmodiam defuncto restituas. Qui respondens ait: Vere, fratres ac filii, plus vobis praesentis mortui misereor, intantum ut vobis de visibili re ac temporali curantibus, ego de invisibili ejus substantia sollicitudinem geram, et idcirco haec erga eum fieri decernam. Et vos quidem majores illi dolores per hunc honorem, quem putatis, acquiritis; ego autem quantulamcunque ei requiem vel satisfactionem per hanc injuriam praeparo. Propter quod non curo pro hoc exanimi 130 corpusculo, sed pro immortali ejus anima satago, quae et hanc carnem rursus in resurrectione receptura est incorruptam et integram. Alias autem si hoc quod vultis annuero, veluti placens hominibus judicabor; atque ut ad praesens vobis satisfecisse videar, id dispicio, quod ei prodesse poterit in futuro. Fons enim bonitatis Deus noster existens, occasiones quaerit, per quas opulenta super nos data pietatis suae effundat, remittatque nobis peccata, non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro. Nam cum dicat in Evangelio, qui blasphemaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro, dat indubitanter intelligi quod sunt quaedam delicta, quae possunt et post hanc vitam, si pro eis supplicetur, ignosci (Matth. XII). Nos ergo quos dignos judidicavit Christi potentia divinae suae dispensationis exercere medicinam, si non unicuique congruens adjutorium proferamus, profecto veluti contemptores aestimabimur, et audiemus illud quod scriptum est in prophetia (Act. XIII; Habac. I): Videte contemptores et admiramini, et disperdimini. Et ideo, quaeso, sinite defunctum a propriis malis aliquatenus exui, et quantulamcunque requiem in illo futuro examine promereri. Sepelite ergo eum sine psalmis, ut dixi. Potens est etenim Deus benignus et clemens, multumque misericors, pro supplicatione nostrae parvitatis eum in aeternam suam requiem collocare. Haec cum dixisset, abierunt, et secundum quod venerabilis Pater praeceperat, eum in monte, ubi erant parata monumenta, sepelire curaverunt.
CAP. XL.--Moratus est autem sanctus ibidem cum monachis duobus diebus, docebatque in primis singulos timorem Domini, deinde qualiter adversus diabolum dimicare deberent, et insidias ejus per Christi possent declinare gratiam.
Tunc nuntiatur ei quod frater quidam de Chinobosciorum monasterio gravi infirmitate detentus, benedictionem precis ejus ultimam postularet. Haec audiens domo Dei, confestim secutus est eos qui haec sibi retulerant. Cumque concitus proficisceretur, et duobus vel tribus millibus abesset a monasterio quod petebat, audivit suavissimam vocem in aere personantem; suspiciensque vidit ipsius fratris animam veloci cursu ab angelis Domini laudantibus ad beatam vitam perennemque sustolli. Comites autem Pachomii cum neque vocem audirent, nec quidquam sentirent penitus, sed tantummodo cernerent eum ad Orientem diu suspicere, dicunt ei: Cur stetisti, Pater? Properemus, ut possimus occurrere. Qui respondit: Frustra jam currimus; hoc enim est quod diu considero, quemadmodum frater ipse ad gaudia perpetua deducatur. Quem cum rogarent ut eis exponeret quomodo vidisset animam, quantum poterant audire, narravit eis ex his quae ipse conspexerat. Quidam igitur ex his euntes ad memoratum monasterium, et diligenter inquirentes qua hora frater ille dormisset, ea quae a sancto didicerant viro, vera omnia cognoverunt. Haec autem retulimus duabus ex causis: primum, volentes ostendere beatum senem nimium fuisse perspicacissimum, gratiamque possedisse propheticam, ac longe posita intellectualibus oculis praevidisse; deinde, ut tales semper imitantes, malorum consortia sollicite vitaremus. Et de his quidem nobis hactenus dicta sufficiant.
CAP. XLI.--Sanctus ergo Pachomius ad antefatum episcopum cum suis monachis veniens, ab eo in summa veneratione susceptus est. Nam festivitatem maximam in ejus celebravit adventu, deditque ei loca ubi sperata monasteria conderet, sicut dudum per scripta rogaverat, quae etiam venerabilis vir cum alacritate construxit. Et cum maceriae munimen in circuitu duceret, ne quis facile posset irrumpere, quidam pestilentes homines, quos diaboli caecavit invidia, nocte venientes, quae constructa fuerant destruebant. Sed non in longum malignitatis eorum poena dilata est. Nam cum senex discipulos suos ad tolerantiam commoneret, et illi nequissimi juxta consuetudinem convenissent, ut facinorum suorum coepta perficerent, ab angelo Domini protinus exusti sunt, et velut cera a facie ignis ad nihilum sunt redacti. Fratres ergo velociter universum consummaverunt aedificium; in quo beatus Pachomius constituit monachos, religiosos viros, quibus Samuelem praeposuit, hilarem virum, et dono frugalitatis eximium. Quia vero praedicta monasteria in suburbano fuerant instituta, idem sanctus ibi voluit manere diutius, usque dum hi quos ordinaverat, Christi munere firmarentur.
CAP. XLII.--Interea philosophus quidam civitatis ipsius, audita servorum Dei opinione, venit ad eos, scire volens quid essent, quidve profiterentur; et videns aliquos ex monachis, ait ad eos: Vocate mihi Patrem vestrum, quia de rebus necessariis cum eo disputaturus sum. Cum cognovisset autem sanctus vir quia philosophus esset, misit ad eum Cornelium et Theodorum, praecipiens eis ut ad ea quae sciscitaverit prudenti responsione satisfacerent. Egressus igitur ad eum philosophus ait: Multus ad nos sermo delatus est, quod sapientiae geratis studium, et 131 juxta religionem vestram, quietem diligatis impensius, insuper etiam prudenter his qui proponunt aliquid satisfacere videamini, et ideo de his quae legistis vos interrogare disposui. Cui Theodorus: Profer, ait, quod vis. Et philosophus: Habes, inquit, tu mecum disceptationem, ut quae fuerint quaesita dissolvas? Cui Theodorus respondit: Exprime jam quod intendis. Tunc philosophus ait: Quis, non natus, mortuus est? Quis rursum natus, a morte subtractus est? Quis autem, cum sit mortuus, non est fetore corruptus? Et ait Theodorus: Non grandis, inquit, haec propositio tua, o philosophe; nam facile quod inquiris solvam. Quis non natus, mortuus est, habetur Adam protoplastus. Qui vero natus est, nec tamen mortuus est, existit Enoch, qui Deo placuit, atque translatus est. Qui mortuus est autem, nec fetore ullo corruptus, uxor est Loth, quae conversa in statuam salis (Gen. XIX), quae usque nunc in eo habitu pro incredulorum perdurat exemplo. Et ideo consilium do tibi, o philosophe, ut has ineptas propositiones tuas et inanes deserens quaestiones, ad verum Deum quem colimus, te sine dilatione convertas, remissionemque peccatorum tuorum pro aeterna salute percipias. Ad haec philosophus obstupefactus, nihil inquisivit ulterius; sed discedens, acumen viri, responsionemque tam celerem paratamque miratus est.
CAP. XLIII.--Proinde Pachomius in iisdem monasteriis nuper exstructis, diebus plurimis immoratus est. Exinde profectus est, atque ad aliud monasterium, quod sub ejus erat ditione, pervenit. Quem cum fratres omnes, in occursum ejus properantes, summa veneratione susciperent, infantulus quidam de ipsa congregatione, qui inter alios occurrerat; clamare coepit ac dicere: Vere, Pater, ex quo hinc ambulasti, nullus nobis olera nec legumen aliquod coxit. Ad quem sanctus grata mente respondit: Non contristeris, fili mi, ego jam coquam. Ingressusque monasterium, post orationem venit ad coquinam; et inveniens fratrem qui coquinae praeerat, psiathos (id est, tegetes) operantem, quas mattas vulgus appellat, ait ad eum: Dic mihi, frater, quantum temporis habes, ex quo non coxisti fratribus olera vel legumina? Qui respondit: Sunt fere duo menses. Et sanctus Pachomius ait: Quare contra praeceptum facere voluisti, ut tanta fratrum negligeretur utilitas? Qui sub humili satisfactione respondit: Optaveram quidem, venerabilis Pater, quotidie implere ministerium meum; sed quia quidquid coquebam, non consumebatur a fratribus, quia omnes abstinent (soli quippe pueri aliquid cocturae percipiunt), ne tanto labore paratae projicerentur expensae, propterea pulmentum non coxi. At ne otiosus essem, psiathos elegi cum fratribus texere, sciens unum de his qui mihi deputati sunt ad opus hujusmodi posse sufficere, ut parvas escas, id est, olivas et herbulas ad refectionem fratribus pararet. Haec audiens Pachomius: Et quot sunt, inquit, psiathi, quos te fecisse dixisti? Qui respondit: Quingenti. Et ille. Defer, inquit, huc omnes, ut videam. Qui cum fuissent allati, protinus eos igne supposito jussit exuri. Tunc ait illis: Sicut vos traditam vobis erga dispensationem fratrum regulam despexistis, sic ego passim labores vestros incendio concremavi, quatenus cognoscatis quam perniciosum sit Patrum instituta convellere, quae pro animarum salute provisa sunt. An ignoratis quod gloriosum sit semper abstinere praesentibus? Nam si quis ab ea re quae in ejus est potestate divina consideratione se continet, magnum consequitur a Domino praemium. Ab ea vero re, cujus utendi licentiam non habet, quadam noscitur necessitate cohiberi; et ideo propter abstinentiam coactam atque inutilem frustra videtur exspectare mercedem. Denique cum plures escae appositae fuerint, si fratres parcius his utuntur propter Deum, tunc apud Deum sibi maximam spem reponunt. De cibis autem quos non vident, nec eis ad percipiendum facultas ulla tribuitur, quomodo pro parcimonia praemium conceditur? Ideoque propter exiguos sumptus tanta fratrum non debuit intermitti commoditas.
CAP. XLIV.--Haec cum loqueretur ad eos, et sufficienter eorum delicta corriperet, ostiarius ad eum festinus ingressus est, magnos viros et anachoretas egregios indicans advenisse, qui eum videre desiderarent. Quos illico jussit intrare, debitaque reverentia salutans eos, post orationem per fratrum ducebat cellulas, et omnia eis monasterii loca monstrabat. Qui rogaverunt senem ut cum eo de quibus cuperent rebus secreto loquerentur. Tunc vero duxit eos seorsum, seditque cum eis. Illis autem de rebus abditis atque arcanis altius disputantibus, coepit sanctus Pachomius odorem sentire teterrimum. Videbat enim eos exculto satis uti sermone, et in Scripturis sanctis paratos existere, nec poterat de intolerantia fetoris aliquid vel cogitare, vel dicere. Ubi ergo de divinis eloquiis diutius disputarent, et hora nona jam refectionis tempus indiceret, surgentes ipsi, mox abire voluerunt. Quos sanctus vir enixius orabat ut cibum pariter sumerent. Qui noluerunt penitus acquiescere, dicentes festinare se ante occasum solis 132 ad propria remeare. Et vale dicentes ei, sine mora profecti sunt. Tunc sanctus Pachomius volens certius causam fetoris agnoscere, in orationem prosternitur, exorans Dominum quatenus sibi quales essent pandere dignaretur. Moxque cognovit quod impietatis eorum dogmata, quibus probabantur imbuti, tantam perniciem de eorum cordibus exhalarent. Nec mora, viros ipsos insequitur, et apprehensis ait: Unum volo vos interrogare sermonem. Qui dixerunt: Interroga. Numquid, ait, Origenis commenta legistis? Qui negantes, dixerunt: Nequaquam. Quibus ait: Ecce contestor vos coram Domino, quod omnis homo qui legit Origenem, et consentit his quae prave disseruit, in profunda perveniet inferorum, haereditasque ejus erunt vermes et exteriores tenebrae, quibus iniquorum animae sine fine punientur. En ego, quod mihi manifestatum est a Domino, vobis sollicite nuntiavi. Ex hoc innocens ero; vos videritis, si ea quae sunt recta respueritis. Quod si mihi vultis acquiescere, Deoque placere per omnia, cunctos Origenis libros in flumen mergite, ne ab illis vos ipsi mergamini. Haec dicens, discessit ab eis. Et rediens ad exercitium solitae virtutis, reperit fratres in oratione consistere, cum quibus alacriter hymnos cantilenae spiritalis explicuit.
CAP. XLV.--Monachis igitur ad vescendum convenientibus, venerabilis senex in cellulam, ubi consueverat supplicare Domino, se recepit. Et obserans ostium, orabat intente, memor visionis quam aliquan do conspexerat; et obsecrabat Dominum, quatenus ei declararet statum monachorum qui futurus esset, vel quid post ejus obitum in tanta congregatione contingeret; et ab hora nona usque ad illud tempus quo frater qui nocturnis orationibus praeerat vocem mitteret, et ad preces solitas excitaret, instantiam suae supplicationis extendit. Cumque precaretur attentius, subito circa mediam noctem visionem cernit, quae eum juxta petitionem propriam de statu posterorum suorum plenius edoceret. Nam monasteria sua vehementius dilatando, nonnullosque pie victuros et continenter agnovit, neglecturos etiam plurimos didicit, suamque salutem penitus esse perdituros. Vidit ergo, sicut ipse narravit, multitudinem monachorum in valle quadam profunda satis atque caliginosa consistere, et alios exinde velle conscendere, nec valere, quia occurrebant ex adverso sibi, nec invicem dignoscere poterant, nec de profundo illo et tenebroso loco prorsus emergere; alios autem frustra conatos prae lassitudine ruere, atque ad inferos pervenire; alios, jacentes, miserabili ac lacrymosa voce deflere; nonnullos vero cum maximo labore conscendere, quibus in ascensu ipso lux protinus occurrebat, in qua constituti referebant Deo gratias quod evadere potuissent. Ita Pachomius intellexit quae novissimis essent eventura temporibus; caecitatemque mentis eorum qui post futuri sunt, et errorem cordis, bonorumque defectum valde doluit; maxime vero, quod praepositi tunc negligentes ac desides forent, nec in Deo confiderent, sed concordia discordiose uterentur, placentes stultae multitudini, et ostentantes habitum monachorum, nullaque bona opera praeferentes. Semel autem pessimis primatum tenentibus, ipsumque nomen sanctae conversationis ignorantibus, necesse est aemulationes ac jurgia generari, et quis praesit ac major sit, ambitiosa lite contendere; et reprobari quidem bonos, ac malos eligi; nec probitate morum, sed antiquitate vel ordine unumquemque velle caeteris anteferri. Unde neque aliqua bonis viris loquendi fiducia suberit pro utilitate communi, sed erunt in silentio et quiete, aut certe sub colore honestatis magnis persecutionibus affligentur. Et quid est opus singula recensere, cum omnia pene quae sunt regulis subnixa divinis, humanis commutabuntur illecebris? Tunc Pachomius exclamavit ad Dominum, cum lacrymis dicens: Omnipotens Deus, si sic erit, ut quid permisisti coenobia ista constitui? Si enim in tempore novissimo, quicunque fratribus praeerunt perversi futuri sunt, quales erunt illi qui sub eorum regimine versabuntur? Caecus enim si caeco ducatum praebet, uterque in foveam cadit (Matth. XV). Heu me! quia frustra et supervacue laboravi. Memento, Domine, studiorum meorum, quae tuo munere perfecisti; memento famulorum tuorum, qui tibi tota mente deserviunt; memento testamenti tui, quod usque ad consummationem saeculi a tuis promisisti custodiri cultoribus. Tu nosti, Domine, quia ex quo suscepi hunc habitum monachi, nimis humiliatus sum in conspectu tuo, nunquam satiatus sum pane, et aqua, vel qualibet creatura alia quam fecisti.
Haec eo dicente, vox ad eum facta est, dicens: Ne glorieris, Pachomi, cum sis homo, et indigeas misericordia, quia cuncta quae condidi, mea miseratione subsistunt. Qui confestim prostratus in terra, misericordiam Domini postulabat, dicens: Omnipotens Deus, veniant mihi miserationes tuae, et vivam (Psal. CXVIII); et ne auferas misericordias tuas a me, quia misericordia et veritas tua semper susceperunt me (Psal. XXXII). Scio enim ego, Domine, quia 133 nutant et claudicant universa sine protectionis tuae auxilio. Haec cum dixisset, astiterunt super eum angeli lucis; et juvenis in medio eorum, ineffabili pulchritudine atque claritate resplendens, qui instar solis ex se fulgoris radios emittebat, habens super caput coronam spineam. Et levantes a terra Pachomium angeli, dicunt ei: Quoniam petisti a Domino misericordiam, ecce venit tibi misericordia tua, Deus gloriae Jesus Christus Filius Dei Patris unigenitus, qui missus est in hunc mundum, et pro salute generis humani crucifixus est, spineam ferens in capite coronam. Et Pachomius ait: Oro, Domine, nunquid ego te crucifixi? Et Dominus placidior ait ad eum: Non tu quidem crucifixisti me, sed parentes tui. Verumtamen animaequior esto, et confortetur cor tuum, quia posteritas tua manebit in saeculum, nec usque in finem mundi deficiet; ipsique qui post te futuri sunt, de profunda illa caligine liberabuntur, quotquot vixerint abstinenter, et curam salutis propriae gesserint. Modo namque qui praesentia tua se continent, tuarum sequentes exempla virtutum, maxima gratiae luce resplendent; post te vero, qui in hujus saeculi caligine fuerint immorati, quia prudenter intelligent quae petenda sunt, quaeve fugienda, et spontanea voluntate nullo humanitus utentes exemplo, de tantis exsilierint tenebris, omnemque justitiam servantes, aeternam vitam toto corde dilexerint; amen dico tibi quia cum istis erunt qui nunc tecum in summa continentia et sanctitate praeclari sunt, eamdemque salutem ac requiem sortientur. Haec dicens Dominus, ascendit in coelum. Sic autem illustratus aer est, ut splendor lucis illius non possit humanis sermonibus explicari.
CAP. XLVI.--Tunc sanctus Pachomius super his quae sibi ostensa sunt, vehementer admirans, ad nocturnam synaxim cum universa fraternitate convenit. Et officio sancto solemniter adimpleto, cuncti monachi juxta consuetudinem coram sene ad audiendum verbum Dei constiterunt. Qui aperiens os suum, docebat eos, dicens: Filioli mei, quantacunque vobis est virtus atque possibilitas, pro salute vestra certate fortiter, et adversus armatum hostem viriliter dimicate: prius quam veniat tempus, quo nosmetipsos, si tamen inertes fuerimus ac desides, miserabili lamentatione plangamus. Non negligamus dies nostros, quos largitus est nobis Dominus; sed operemur in eis cum omni alacritate virtutem. Dico enim vobis, quoniam si sciretis quanta sanctis in coelestibus bona parata sunt, et quae tormenta maneant eos, qui a virtutis itinere deviaverunt, cognitaque veritate, non in ea digne versati sunt, summis utique viribus aeterna supplicia vitantes, haereditatem illam beatam, quae Dei famulis promissa est, festinaretis adipisci: quam nemo, nisi malus ac perditus, fugit ac negligit; quia quid amittat, penitus nescit; quem jam jamque resipiscere oportet, et terrenis absolvi cupiditatibus, ut mala praeterita deflendo jugiter, indulgentiam Domini consequatur, et sic ad meliora conversus, iter suum dirigat, quatenus in exitu vitae laetus existens, ad coelestem Regem cum magna laude perveniat; quando terrestre hoc habitaculum deserens anima, ad cognitionem suae substantiae properat; quando coelestibus sociata virtutibus, ad Patrem luminum pervenire festinat Quid extollitur homo per vanam gloriam? Quid erigitur pulvis? Quid superbit terra et cinis (Eccli. X)? Plangamus nos ipsos potius dum tempus habemus, ne cum fuerit expleta singulis terminata dilatio, tunc inveniamur tempus poenitentiae exposcere, quando jam accipere non meremur. In hac enim vita nobis peccata deflere permissum est; in inferno autem, sicut a sancto David propheta didicimus, quis confitebitur Deo (Psal. VI)? Nimis anima illa probatur infelix, et omni lacrymarum fonte plangenda, quae saeculo renuntians, iterum saeculi actibus implicatur, et inutilibus dudum curis exuta, rursum redit ad durae servitutis obsequia. Et ideo, charissimi fratres, ab hoc instabili mundo, et post paululum transituro, perpetuam beatamque vitam nobis non patiamur auferri. Vereor autem, et totus penitus intremisco, ne carnis nostrae parentes usi saeculi rebus, et vitae praesentis occupati negotiis, qui putabant nos deseruisse mundi mala, et ab hinc jam vita frui perpetua, suo nos judicio condemnent, dicentes nobis: Quomodo lassati estis in semitis vestris (Sap. V), tantis obsessi miseriis? Ex vestra namque tam magna tristitia, nobis etiam moeror accessit, et poenis nostris vester ignis adjectus est. Rami quippe nostri facti sunt inutiles, nec fructus quos in flore monstraverunt ediderunt. Sed et illud propheticum ne nobis ingerant, expavesco: Ideo in depraedationem venerunt dilecti, facti sunt abominabiles, et corona capitis eorum sublata est. Civitates ad Austrum sitae, clausae sunt, nec est qui aperiat eas (Jerem. XIII). Tollatur enim impius, ne videat gloriam Dei (Isa. XXVI, secundum Septuag.). Haec cogitantes, fratres mei, totis certemus viribus, ne ab hoste superemur. Ille semper insistit ut perimat, nos sollicite vigilemus, ne (quod absit) ejus fraude perimamur.
Ante omnia prae oculis habeamus ultimum 134 diem, et momentis singulis aeternorum dolorum supplicia formidemus. His enim causis anima se consuevit agnoscere, corpusque proprium jejuniis ac vigiliis deprimens, ipsa in moerore luctuque continuo perseverat, donec Spiritus sancti calore succensa, supernae contemplationis mereatur auxilium, et a contagiis exsoluta terrenis, divinis jugiter exsatietur alloquiis. Alias etiam qui semper haec cogitat, puritatem mentis obtinet, humilitatem cordis acquirit; vanam gloriam respuit; omni saeculari prudentia carere contendit. Philosophetur ergo, charissimi fratres, anima spiritalis quotidie adversus crassam carnis suae materiam; omnique circumspectione cum ea taliter agat, quatenus ad meliora sibi consentiat. Et cum vespere pervenitur ad stratum, singulis membris corporis sui dicat: Donec simul sumus, obedite mihi suadenti quae recta sunt, mecumque Domino cum alacritate servite. Manibus quoque suis dicat: Veniet tempus quando jactantia vestra cessabit, quando pugillus administrator iracundiae non erit, quando palmae, quae ad rapinas extensae sunt, conquiescent. Pedibus dicat: Erit quando ad iniquitatem non valebitis prorsus excurrere, quando pravitatis itinera non poteritis intrare. Cuncta quoque membra sua similiter alloquatur, et dicat eis: Antequam mors nos ab invicem dirimat, et separatio quae per peccatum primi hominis accidit, impleatur, certemus fortiter, stemus perseveranter, viriliter dimicemus, sine torpore atque pigritia Domino serviamus, usque dum rursus adveniat, et temporales abstergens sudores nostros, ad immortalia nos regna perducat. Fundite lacrymas, oculi, demonstra caro, tuam nobilem servitutem, collabora mecum in precibus, quibus Deo confiteor, ne, cum requiescere vis atque dormire, perpetua nobis cruciamenta conquiras. Et ideo vigila semper in operibus tuis, quia si te sobrie gesseris, bonorum tibi retributio copiosa proveniet. Quod si neglexeris, tormentorum genera miseranda te succident; et tunc audietur ululatus animae deflentis ad corpus: Heu me! quia colligata sum tibi, et propter te poenam perpetuae condemnationis excipio. Si haec intra nos assidue retractemus, efficiemur vere templum Domini, et Spiritus sanctus habitabit in nobis, nec ulla nos Satanae poterit ulterius circumvenire versutia (I Cor. IV). Super decem millia quoque paedagogorum magistrorumque doctrinam, timor Domini per cogitationes hujuscemodi nos erudiet, prudentesque custodiet: et quaecumque forsitan humano sensu non valemus attingere, haec nobis Spiritus sanctus inspirabit. Nam quid oremus, ut beatus ait Apostolus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII). Erant quidem et alia plurima quae diceremus; sed ne vos multum laborare cogamus, hunc terminum sermonibus nostris imponimus. Deus pacis et gratiae confirmet vos atque corroboret in timore suo, fratres. Amen. Haec dicens, sine mora surrexit, et commendans eos Domino, profectus est.
CAP. XLVII.--Cumque pergeret ad monasterium, cui cognomen erat Tabennense, cum Theodoro et Cornelio, caeterisque quam plurimis fratribus, substitit parumper in itinere, velut interrogans aliquem de quodam secreto negotio; et cognovit in spiritu unum de mandatis quae praefixerat in monasterio, fuisse neglectum. Praeceperat enim fratribus qui in pistoria arte laborabant, ut si quando facerent oblationes, nihil loquerentur supervacuum, sed apud semetipsos salutaria meditarentur eloquia. Vocavit ergo Theodorum, qui ipsius monasterii curam gerebat, et dicit ei: Vade secreto, et sollicitius inquire, quid fratres sero, cum oblationes facerent, sunt locuti; et quidquid deprehenderis, ad me referre curabis. Qui pergens, diligenter investigavit omnia, et ea quae didicit sancto Pachomio nuntiavit. Qui dixit: Num existimant fratres quod traditiones quas eis dedimus servandas humanae sint, et nesciunt quod pro contemptu etiam minimi mandati magna pericula negligentes maneant? Nonne VII diebus Israel silentium circa Jerichuntinam civitatem concorditer tenuit, deinde tempore constituto totus populus exclamans civitatem protinus cepit; et ita praeceptum Dei, quanquam datum per hominem, nulla dissimulatione contempsit? Nunc ergo vel deinceps monachi praecepta nostra custodiant, ut hoc eis peccatum negligentiae remittatur, siquidem et nos ipsi quae aliis indicimus omni sollicitudine custodimus.
Tunc ingressus monasterium, post orationem venit ad fratres, qui psiathos operabantur, sedensque cum eis, coepit et ipse texere. Transiens autem puerulus qui constitutus erat ad obsequium ejus, qui septimanam faciebat, intendit texentem beatum Pachomium, et dicit ei: Non bene, Pater, operaris, alio modo abbas Theodorus intexit. Et mox surgens ait ad puerum: Ostende mihi, fili, quomodo texere debeam. Et cum didicisset ab eo, sedit rursus ad opus suum, mente tranquillus, et in hoc 135 facto superbiae spiritum comprimens. Nam si secundum carnem quantulumcunque saperet, nequaquam pueri monitis acquiesceret; sed potius increpasset eum, quod ultra aetatem suam loqui praesumeret.
CAP. XLVIII.--Alio vero tempore, cum se removisset ab omni conspectu, et in secreto suo moraretur, introivit ad eum diabolus habitu simulato, et ex adverso consistens: Ave, inquit, Pachomi. Ego sum Christus, et venio ad te fidelem amicum meum. Tunc ipse, revelante sibi Spiritu sancto, visionem renuens inimici, cogitabat intra se, atque dicebat: Adventus Christi tranquillus est, et visio ejus omni timore libera, et gaudio plena est; protinus enim et humanae cogitationes abeunt, et desideria aeterna succedunt; ego autem nunc turbatus, variis cogitationibus aestuo. Et continuo surgens, et Christo signo se muniens, extendit manus suas ut ipsum comprehenderet. Et exsufflans in eum dixit: Discede a me, diabole, quia maledictus es tu, et visio tua, et artes insidiarum tuarum, nec habes locum apud famulos Dei; et factus veluti pulvis, cellulam ejus molestissimo fetore complevit, ita ut ipsum corrumperet aerem, voce magna proclamans: Modo te lucratus essem, et sub meam potestatem redegissem, sed praecelsa est virtus Christi: ideo deludor a vobis in omnibus. Verumtamen quantum possum, vos impugnare non desinam; oportet enim me opus meum sine intermissione complere. Pachomius ergo confortatus Spiritu sancto, confitebatur Domino, gratias ei agens de miris erga se beneficiis atque muneribus.
CAP. XLIX--In hoc etiam monasterio quadam nocte cum Theodoro deambulans, subito procul intuitus est grandem phantasiam, multa seductione compositam. Erat enim in habitu mulieris, excedens omnem humanam pulchritudinem, ita ut formae ejus expositio et visus exponi non posset. Hanc videns etiam Theodorus, turbatus est valde, et vultus ejus immutatus est. Quem venerabilis senex videns nimium formidare: Confide in Domino, ait, o Theodore, nec aliquatenus expavescas. Haec dicens, stetit in oratione, supplicans Domino, ut stupenda illa phantasia divinae majestatis praesentia solveretur. Cumque simul orarent, coepit illa proxima fieri, quam praecedebat plurima daemonum multitudo. Cum ergo preces suas Pachomius explicasset, illa veniens, ait ad eos: Quid superflue laboratis, dum contra me nihil agere potestis? Ego namque potestatem accepi a Domino tentare quos volo. Et interrogavit eam Pachomius, dicens: Quid vis esse, vel unde venis, aut quem tentare tu quaeris? Quae ait: Ego sum diaboli virtus, et mihi est caterva daemonum tota subjecta. Ego sum quae sancta lumina in terram praecipito, et caligine mortiferae voluptatis involvo. Ego Judam quoque decepi, et ab apostolatus dejeci fastigio. Et te igitur, o Pachomi, expetivi a Domino, et impugnare non cesso; nec possum amplius opprobria daemonum sustinere, quod universis impugnationibus ac praeliis meis superiorem te esse demonstraveris. Nullus enim me, sicut tu, sine viribus reddidit. Nam juvenibus et senibus, necnon et pueris doctrina tua me subdidit; et ut ab eis penitus conculcer, effecit: tantum congregans contra me exercitum monachorum, et muro inexpugnabili Dei timore circumdans ita, ut ministri mei non valeant ex vobis quemquam sua multiplici fraude seducere. Haec autem nobis omnia contingunt propter Verbum Dei, factum hominem, qui vobis potestatem tribuit nostram proculcare virtutem. Et Pachomius ait: Quid igitur? Me solum, sicut dixisti, tentare venisti, an non alios? Et te, ait, et qui tui sunt similes. Iterum sanctus vir interrogavit eam, dicens: Ergo et Theodorum? Illa respondit: Et Theodorum expetivi, et potestatem accepi tentare vos, sed appropinquare vobis penitus nequeo. Et interrogantibus eam cur non posset id agere, respondit: Si vobiscum pugnavero, non parva vobis utilitatum commoda ministrabo, maxime tibi, o Pachomi, qui ad tantam celsitudinem pervenisti, ut corporeis oculis gloriam Domini dignus sis habitus intueri. Sed numquid in perpetuum cum tuis monachis habitabis, quos nunc et orationibus protegis, et exhortatione corroboras? Erit tempus post obitum tuum, quando inter eos, prout libuerit, debacchabor, et agam de his quaecunque placuerint mihi. Tu namque facis ut nunc a tanta monachorum congregatione conculcer. Et sanctus vir: Nonne scis, inquit, infelix, quod forsitan post nos meliores erunt, qui Christo sincera voluntate servientes, eos qui ad disciplinam Domini confugerint, et doctrinis spiritalibus imbuant, et piis exemplis aedificent. Novi, ait illa, quod contra caput tuum modo mentitus sis. Tunc Pachomius ait: Tu mendacii principatum geris, nam praescire nihil omnino praevales. Hoc enim solius Dei est, et majestatis ejus ac potentiae proprium, cuncta praenoscere. Quae respondit: Secundum praescientiam quidem, ut dicis, penitus nihil novi, conjiciendo tamen 136 plurima cognosco. Et sancto Pachomio sciscitante, quomodo conjiciat, ait illa: Ex praecedentibus quae sunt ventura, considero. Et vir sanctus ait ad eam: Quomodo conjicere possis, exprime. Et illa: Omnis, inquit, rei principium processu temporis ad constitutum tendit augmentum, deinde ad detrimentum divergit. Sic ergo et in hac divina vocatione conjicio, quae inter initia sua coelesti roborata praesidio, signis et prodigiis, variisque virtutibus crevit. Cum igitur senescere coeperit, a propriis minuetur incrementis, aut temporis diuturnitate lassescens, aut negligentiae torpore deficiens, tunc adversus hujuscemodi potero praevalere. Sed et nunc opus meum est, supplantare quos possum, magnosque viros tentare non desino. Cui Pachomius ait: Si, ut dicis, magnos viros tentare non desinis, propriumque opus tuum animarum perditionem esse professa es, utpote quae cunctos excellis in malitia daemones, dic quomodo nunc adversus Dei famulos non potes praevalere? Et illa: Jam tibi, inquit, ante praedixi, ex quo mirabilis incarnatio Christi facta est in terris, nos sine viribus prorsus existere coepimus; ita ut ab his qui credunt in nomine ejus illudamur ut passeres. Verumtamen etsi infirmi sumus redditi, non usque adeo gerimus otia, ut non quos possumus decipere moliamur. Nunquam quippe quiescimus adversari generi vestro, serentes malas cogitationes in animabus eorum qui contra nos decertare contendunt. Et si nobis titillantibus annuere eos ex parte aliquid senserimus, tunc amplius nequissimas cogitationes immittimus, et diversarum voluptatum incendia ministramus; et ita praeliantes acerrime, subintramus eos, nostraeque plenius potestati subjicimus. Si vero viderimus ea quae suggeruntur a nobis, eos e contrario non solum non suscipere, verum nec libenter attendere, fideque quae in Christo est, vigilanter et sobrie se munire, sicut fumus dissipatur in aere, sic ab eorum cordibus pellimur et fugamur. Non omnibus etiam viribus nostris permittimur cum omni homine congredi; quia non omnes possunt nostros impetus sustinere. Nam si concederetur nobis passim contra omnes nostra fortitudine depugnare, multos possemus, qui nunc tuo foventur labore, decipere. Sed quid agimus? quia juvantur precibus tuis, et virtute atque potentia Crucifixi muniuntur. Tunc sanctus Pachomius voce magna cum gemitu dixit ad eam: O indormitabilis nequitia vestra, quae nunquam adversus genus humanum saevire desistit, donec iterum divina virtus, id est, Dei Filius de coelis adveniens, ex integro vos consumat et perdat. Haec dicens, increpavit catervam daemonum sub nomine Christi. Quae mox dissipata est, et ad nihilum dissoluta.
Mane autem facto, convocans Pachomius omnes fratres, qui vel sanctitate vitae, vel antiquitate temporis praecedebant, exposuit eis cuncta quae viderat atque audierat a malignis spiritibus. Insinuavit etiam per epistolas suas absentibus, muniens eos indisciplina atque timore Domini, et instruens providenter, ut in nullo prorsus phantasiis daemonum cedant, nec insidiarum multiformium praestigia extimescant. Qui videntes et audientes quae per divinam gratiam ab eo miracula gerebantur, corroborati atque solidati fide, cum omni alacritate laborem continentiae sufferebant.
CAP. L.--Interea alicujus fratris, qui patientiae senis aemulus et imitator erat, cum staret ad orationem, percussit scorpius pedem; et adeo virus infudit, ut usque ad cor ejus dolor excurreret, et spiritum paulo minus exhalaret. Qui licet sit affectus extremo cruciatu, non tamen se commovit a loco suo, donec finiretur oratio: pro quo statim Pachomius preces Christo fudit, et pristinae sanitati restituit.
CAP. LI.--Theodoro quoque gravis passio capitis inflicta, dolores acerrimos excitabat. Qui cum rogaret Pachomium, ut eum suis relevaret orationibus, ait ad eum: Putasne, fili, quod alicui contingat dolor, aut passio, aut aliquid hujusmodi sine permissione Dei? Idcirco in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe; et quando voluerit Dominus, conferet tibi sospitatem. Quod si te diutius probare dignatur, esto gratus, ut fuit perfectissimus et patientissimus Job, qui multas tribulationum et cruciatuum tentationes excipiens, Dominum benedicebat. Et sicut ille, tu quoque pro doloribus tuis majorem requiem a Christo percipies. Bona quidem est abstinentia, et in oratione perseverantia; tamen infirmus magis praemium adipiscitur, cum longanimis et patiens invenitur. Et quia nobis de magnanimis viris sermo processit, necessarium reor, unius adhuc viri tolerantiam, quae cunctam laudem transcendit humanam, proferre in medium pro utilitate multorum.
CAP. LII.--Zachaeus quidam monachus, post longa continentiae tempora, regio morbo correptus, sequestratam a fratribus habuit cellulam, tota vita sua pane tantum et sale contentus. Semper autem psiathios operabatur; tantamque contritionem propter Dominum sustinebat, ut saepenumero funiculos 137 intorquens, compungerentur manus ejus, et sanguinis guttae effluerent, intantum, ut ex ipso opere magna viri tolerantia monstraretur. In tanta igitur infirmitate corporis constitutus, nunquam fratrum collectam deseruit, sed ad explendas omnes diurnas orationes, sollicite convolavit, adeo ut nunquam dormiret interdiu. Consueverat autem per singulas noctes, priusquam caperet somnum, quaedam de Scripturis sanctis meditari; totaque membra sua Christi signaculo muniens, glorificabat jugiter Dominum, et ita paululum quiescebat. Deinde circa noctis medium surgens, usque ad matutinas orationes alacer permanebat. Hujus aliquando manus quidam frater inspiciens, operis nimietate atque violentia fortiter sauciatas, et respersas sanguine, dicit ei: Quid ita pater durissimo labore te discrucias, maxime tali infirmitate depressus? An forte metuis ne apud Deum contrahas offensam, vel otii crimen incurras, si non sedulo fueris operatus? Scit Dominus quid pateris, et quia nemo tantis tribulationibus afflictus, ullum valet opus attingere, praecipue tu qui nulla necessitate constringeris. Nam si peregrinis post Deum sufficientiam pauperibusque largimur, quanto magis tibi tanto Patri cum devotione maxima serviemus? Ad quem ille respondit: Impossibile est mihi non operari. Et frater ait: Si hoc, inquit, tibi placet, saltem manus tuas oleo perunge, ne tantum sanguinem profluentes in labore deficiant. Qui consilio ejus acquiescens, fecit quod hortatus est eum; et intantum vulneratae manus ejus gravatae sunt, ut nequaquam posset ferre cruciatus. Ad quem visendum beatus Pachomius veniens, causamque cognoscens, ait ei: Putabas, frater, quod te oleum posset juvare? Quis enim te coegit ita sedulo laborare, ut sub praetextu operis, in hoc visibili oleo magis quam in Deo spem tuam poneres? Aut nunquid impossibile est Deo sanare te? Aut ignorat aegritudines singulorum, nostrisque commonitionibus indiget? vel despicit nos qui est natura misericors? Sed utilitatem considerans animarum nostrarum, sinit ad momentum nos pati tristitiam, ut tolerantiae perpetua praemia largiatur. Super ipsum igitur omnem curam nostram sollicitudinemque jactemus; et quando voluerit, vel quomodo judicaverit, ipse terminum doloribus nostris benignus imponet. Qui respondens, ait: Ignosce mihi, venerabilis pater, et ora pro me Dominum, ut et hoc mihi delictum remittere pro sua pietate dignetur
Asseverabant etiam plurimi de hoc sene, quod per annum integrum se deflevit, post biduanum jejunium parum cibi percipiens. Hunc sanctus Pachomius monachis proponebat, velut exemplum bonorum operum, firmamentumque virtutum. Ad quem etiam eos qui erant in moerore positi, dirigebat, quia habebat et consolatorium verbum, sicut nullus alius. Qui usque ad finem fortiter decertans in senectute sancta. pro doloribus tantis aeterna solatia recepturus, ad coelestia regna transivit.
CAP. LIII.--Certus itaque Pachomius, quod talentum sibi creditum nunquam prorsus absconderat, sed omnibus praerogans, et hunc et alios quamplures perfectae conversationis ad Christum ante praemiserat, diem festum laeta mente celebrabat super tantis ac talibus fructibus a Domino sibi concessis, de quibus noster hic sermo diu productus est, Deo gratias referens. Post beatissimum vero Paschalis festi diem, multis fratribus ad Dominum praemissis, ad postremum ipse quoque sanctus Pachomius infirmatus est; et ministrabat ei Theodorus, cujus saepe meminimus. Et quamvis esset toto corpore nimis attenuatus ac debilis, faciem tamen habebat hilarem atque fulgentem, ita ut ex hoc quoque videntibus piae mentis ac sincerissimae conscientiae suae monstraret indicia. Ante duos ergo dies sanctae dormitionis suae, convocans universos fratres, ait ad eos: Ego quidem, charissimi, viam patrum securus ingredior, nam video me a Domino protinus evocari. Vos ergo mementote verborum quae a me frequenter audistis, et vigilantes in precibus, sobrii estote in operibus vestris. Nulla sit vobis conjunctio cum sectatoribus Meletii, vel Arii, vel Origenis, seu caeteris Christi praeceptis adversantibus. Cum illis autem conversamini, qui Dominum metuunt, et possunt prodesse vobis conversatione sancta, et animabus vestris spiritualia praestare solatia. Ego namque jam delibor, et tempus meae resolutionis instat (II Tim. IV). Eligite igitur ex vobis fratrem, me praesente, qui post Deum praesit omnibus, curamque vestrarum gerat animarum. Quantum vero mea discretione perpendo, Petronium ego ad hoc opus idoneum judico, vestrum autem est quod expedit vobis eligere. Receperunt ergo et in hoc obedientissimi filii consilium patris. Erat enim Petronius potens in fide, humilis in conversatione, intellectu prudentissimus, bonis moribus, discretione perfectus. Pro quo precem Domino sanctus Pachomius fudit, quia et ipsum in monasterio, cognomento Chinobosciorum aegrotare compererat. Cui, licet absenti, 138 cunctam fraternitatem commendavit in Domino, mittens ad eum protinus ut veniret. Et signaculo Christi se muniens, atque angelum lucis qui fuerat ad se directus, aspectu intuens hilari, sanctam reddidit animam, quarto decimo die mensis Pachon, secundum Aegyptios, quod est juxta Romanos, ad septimum diem Iduum Maiarum.
Cujus venerabile corpusculum discipuli ejus, sicut decebat pro more curantes, totam noctem super illud duxere pervigilem, psalmos hymnosque canentes, sequenti vero die sepelierunt eum in monte, ubi fuerat constitutum. Illi autem qui missi erant ad sanctum Petronium, eum deduxerunt, adhuc infirmitate ipsa laborantem. Qui paucis diebus totam fraternitatem gubernans, et hic in pace defunctus est, relinquens post se virum justum et acceptum Deo, Orsesium nomine.
CAP. LIV.--Haec igitur nos ex multis eorum meritis descripsimus pauca, et ex magnis parva digessimus, non ut illis honor aliquis praestaretur; nec enim fas est eos indigere praeconiis, quibus sufficiens est aeterna laus et indeficiens gloria, quam coram Christo et sanctis angelis ejus adepti sunt, et plenius cum suis corporibus in resurrectione omnium consequentur. Fulgebunt enim sicut sol in regno Dei (Matth. XIII), qui glorificantes se glorificare testatus est (I Reg. II): sed et nos aemulatores eorum pro nostris efficiamur viribus, cum vitas eorum praeclarissimas agnoscentes, eas imitari Christo donante contendimus, precibus semper adjuti beatorum patrum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, omniumque sanctorum, per quos omnipotens et clemens Deus noster, beata et coaeterna et consubstantialis et inseparabilis Trinitas, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, glorificatur jugiter et collaudatur, quia ipsi debetur omnis laus et gloria in saecula saeculorum. Amen.