PROLOGUS. (0487A)
1. Domino sancto, et meritis venerabili, toto sinu pectoris amplectendo in Christo Patri, Marciano abbati, Fortunatus humilis. Magnae charitatis profert testimonium, cujus curam in amico nec mors subtrahit post sepulcrum. Nam qui famam [habere] amatoris studet, ut post obitum ipsam memoriam fortiter diligit in defuncto; denique affectus viventis toto bibit pectore, quem nec sepultum abstulit oblivio de sermone. Quo voto sollicitante, pater venerandissime, de beati Paterni opinione tam celebri injungere non distulisti a nobis aliqua loquente pagina promulgari. Qui certe vir apostolicus nec apud vos in oblivione, nec apud nos absens est in virtute, cum magis sacratis actibus nunc veram vitam (0487B)possideat, in qua mors non invenit quod exstinguat, nec vis habet ultra quod noceat, cum sub pede justi (0488A)potius ipsa succumbat, et conteratur calce, quae quondam fuerat in timore, confidens illi se supplicem, quia in gloriam plaudentis respicit quem invasit; et magis ordine converso, didicit timere mors mortuum. Quod opus licet impar ad istud, quia tu mihi commiseris, tamen ad obediendum libentissime invadam, et in tua jura transcribam, quia apud diligentem sufficit ipsum velle, si deficit posse; quippe ubi devota est charitas, voluntas major est quam facultas; nam placere vult integre, qui causa obedientiae etiam suas vires transcendit. Unde quia ultra se tendit et plus quam valet appetit, amor mensuram non habet. Ita quia prae dilectione, et in his quae supra me sunt debitorem me profiteor, quantum valuero, affectuum fenora solvere procurabo; sed tamen (0488B)et cum solvero, plus debeo, quoniam charitati nunquam totum redditur quod debetur. Religiosorum (0489A)hominum gesta praedicabilia, sub crescente virtutis profectu adulta, ac venerandis opibus in cumulum sacrae benedictionis educta, miraculorum fidelium jam transmissi temporis testimonio sunt declarata, ac vivacibus mentis oculis, etsi non teneantur in paginis, affixa, quia extrinsecus advena teste non indiget, qui domesticae gloriae documentis excellit. Quia tamen corroboratur grex devotus pastoris suffragio, quoties praemissarum virtutum ipsius recreatur auditu, quae ad nostram notitiam perlata sunt de gestis et conversatione beati antistitis Paterni, ad profectum audientium, utcunque denudare satagimus.
VITA INCIPIT.
2. Sacratissimus igitur Paternus Pictavus, cujus Aquitanicae regionis, juxta saeculi ordinem generosis (0489B)parentibus, et exterius in administratione publica olim occupatis, procreatus, sanctis moribus institutus est. Hic a Julita matre, fere sexaginta annorum vidua, enutritus, coelesti inspiratione a primis infantiae annis maturae vitae frena suscepit, et in monasterio Enesionis jugum dominicae culturae monachicum gestaturus [habitum] expetivit. Cui mox ab abbate suo ad dispensationem cellarii deputatus, in ipso primo gradu dedit indicium se ad multa gubernanda, distribuente Domino, pontificem mox futurum. Cujus mater jam converso infantulo cum tunicam vellet facere, orditam telam casu super tectum posuit. Quae subrepta ab ave, quae dicitur milvus, et in nidum (0490A)suum portata, post expleta unius anni spatia reperta est incorrupta; ita ut stamen ejus nec hiemalis imber, nec fervor aestivus filo putrescente solverit; sed integra perstiterat, ac si tunc fuso torquente de manu lanificae pendula processisset.
3. Dum hinc se ad majorem virtutem ad adolescentibus adhuc annis extenderet, ac terminum periculosae aetatis transiliret, consilio inito cum Scubilione, ejusdem cellulae monacho, propter amorem Christi, relictis parentibus, in Constantino pago se libenter elegerunt fieri peregrinos pari contubernio, solum deportantes Psalterium. Tunc sanctus Scubilio, licet esset senior, videns Paternum, suis meritis multum honorandum, ad fratrem sibi coaequandum, suum dimisit pallium. Cui dum in quamdam (0490B)insulam, propter solitudinis amorem, ut ibi, procul mundo, Deo proximi vacarent, ire constituissent, ab ea mente revocati sunt a quodam viro sancto nobili et timorato, qui rogavit eos ut Sesciacum se conferrent, ut loci populum a superstitione et idololatria sua converterent, et eum Jesu Christi fidem docerent. Tunc igitur versus speluncam euntes, invenerunt caecam plebem multam, sua ibi orgia et deorum festa celebrantem: quam hortati sunt zelanter idola relinquere, et Deum verum, ut salvi fierent, adorare, et baptismum suscipere, propter eum qui fecit eos. Sed maledictus ille populus, malitiose occludens aures tam sanctis ac salutaribus monitis, (0491A)eorum sermonem spreverunt, et cum magna contumacia daemoniorum suorum horrenda sacrificia perfecerunt. Nihilominus sanctus Paternus et sanctus Scubilio, munientes se signo crucis, armati constantia et scuto fidei, scipionibus suis everterunt ollas et cacabos, in quibus miseri illi idolorum cultores coquebant carnes quas simulacris dedicaverant. Non timebant enim viri Dei vitae suae, sed, zelo erga Christianam fidem et Dei gloriam animati, cupiebant sanguinem suum pro Jesu Christo fundere. Tamen, quamvis barbara multitudo esset copiosa, et illos posset occidere facile, nihilominus immisit Deus in eam talem horrorem, ut ad suam cavernam uterque redierit salvus et incolumis.
4. Verum attamen est quod impudica et sine fronte mulier, ut eos pudore afficeret, elatis a tergo (0491B)vestimentis, posteriora illis sua monstravit. Quod impune non tulit Deus, quia nates ejus statim ulceribus innumeris putruerunt, quae sanari non potuerunt, nisi petita a servis Dei venia.
5. Sanctus Paternus in primis erat misericors et eleemosynarius juxta posse suum. Nam cum in cellula sua aliquando non haberet nisi medium panem pro se et socio, illum dedit pauperi; unde Scubilio irascens tantisper, indoluit, quia incipiebat esurire et nesciebat unde haberet; nec famem pati permisit, sed esurienti victum impertiit. Nam sine mora Witherius, primus eorum discipulus, inter jejunia sera, intulit xenia copiosa, et multiplicavit cibaria refectione dilata; ac sic intra horae momentum, id quo indigebant cum magno gaudio receperunt. Itaque (0491C)refectione peracta aequalis liquor deerat, plurimum (0492A)illum sitientibus, quia tanto magis caro desiderat pocula, quanto plus saturitas exardescit post escam. Mox in oratione profusi Christum precantur, ut suis famulis aquam tribuat in deserto, qui dedit in Horeb Israeliticis populis aquam in abundantia de durissima petra. Hinc a Divinitatis auribus e vicino exauditis precibus, ut B. Paternus tetigit de baculo humum, fons erupit ab abysso, et ita repente exsilivit ac si Moyses alter, virga perforante, aquam extraxisset e lapide.
6. Cujus rei crescente fama, vir venerabilis abbas eorum Generosus, post triennium ad requirendos monachos, tam bene ad Christum fugitivos, perrexit. Quibus inventis agnoscit S. Paternum in valde arduam vitam conscendisse, ita quod praeter (0492B)panem et aquam, vel olera sale condita nulla sumebat edulia. Aspectum vero non solum a feminarum, sed etiam ab amicorum removebat praesentia, ut ab omnibus remotus melius exspectaret adventus angelicos, et cresceret in divinitate quod deesset in homine. Lectulo nunquam utens, lectuaria nesciens, in pluma nunquam se reclinans, veste una et eadem die et nocte contentus, pro molli lana hirsuto cilicio se induebat, ut inter horas soporis et quietis non esset requies corporis et mutato ordine adhuc post peractum [ Acher., actum] diem nox succederet in labore. Quod abbas suus conspiciens esse ultra propositum regulae, velut impatientem freni equum ad moderata revocavit jejunia, imperans, ne reclusus esset tam ardue, ut virorum conspectu vel colloquio (0492C)se fraudaret; insuper et cellulas, quas ipse (0493A)construxerat, vicariis vicibus, visitaret. De quo, quia de bonis parentibus esset, tam a pontifice Leontiano quam civibus testificatum est. Quem in loco commendans, B. Scubilionem revocans ad monasterium secum, parvo intervallo ad fratrem redire permisit.
7. Dehinc vir Dei Paternus a S. Leontiano diaconus ac presbyter factus, quantum dignitate creverat, tantum virtutibus se honorabat. Gemellis cultoribus tantum in Sesciaco adolescebat gratiae fructus, de verbi semine genitus, ut fanum profani cultus ereptum hominibus, deputaretur pectoribus, et insensatus locus fieret animalium cultura. Spelunca vero quae tales accolas excepit tam nobilis floris odore fragrare coepit, ut velut de patris fundamine (0493B)matrisque alveolo, cum totius religiositatis nectare nata atque nutrita, monachorum plurima funderentur examina. Denique per civitates Constantiam, Bajocas, Cenomanum, Abrincas, Rhedones, per eum multa Domino fundata sunt monasteria, cujus dominicis indiciis claruit fides per opera, et vita sancta per signa.
8. Itaque in Sesciaco quadam vice, Arastes quidam offert ei ancillam suam, in officio linguae mutam. Tunc sanctus vir, puellae labiorum loca manu contrectans, vidit quod nullatenus aperire poterat dentium stricturam. Qui mox benedicens oleum, ubi signavit maxillarum compagines, continuo redierunt, quasi fuissent catenarum fragmenta collisa. Ergo in ore ejus praefatum liquorem ponens, (0493C)interrogat quid haberet quod taceret? Ad quae, quae muta tacuit, per verba respondit.
9. Item cum de Sesciaco abscessit Abrincas, petiit a fratre Scubilione, ut duos pullos columbarum, (0494A)quos ipse nutriverat, secum auferre permitteret. Quod ille negavit, dicens: Pro tua praesentia vel columbarum tuarum reliquias teneam. Cui Paternus ait: Quem plus amant, apud ipsum permaneant. Qui cum ad monasterium fere decem et octo milliariorum spatio pervenisset, altera die ibidem duae illae columbae velociter illi occurrerunt, ut itineris ejus, ubi signa non videbant, sequerentur vestigia. Sic B. Paternum, desiderium ejus adimplentes, aves secutae sunt; si quidem satis dignum erat quod spiritualem virum columbae sequerentur.
10. Apud Abrincas cujusdam Ursi possessoris ancillae, morbo contrahente, manus se collegerant, nec poterant devolvi: nam fila digitorum erant glomerata. Mox tamen ut orationem B. Paternus (0494B)explicuit, contractarum manuum se tela distendit, et reddita sanitate coeperunt digiti licia [ Acher., licias] nervorum temperare.
11. Hinc fama percurrente, prece multa Childeberti regis compulsus est glorioso regi Childeberto Parisiis in carro cooperto reclusus occurrere. Mantela vico, quidam puer, Milevo nomine, a serpente percussus est, quo jam exanimante sanctus vir accessit, ne puer, morte interveniente, decederet. Itaque facto crucis signo et olei liquore perfuso, penetratum venenum tali curavit antidoto. Quo etiam in loco, ad rerum testimonium, in ejus nomine et Christi basilicam condiderunt. Cujus spiritualem adventum Parisiis immundi spiritus agnoscentes, de obsessis corporibus in fugam conversi sunt. Pariter autem (0494C)qui frigoribus torquebantur incolumes effici meruerunt. Nec morbus ullus illic praevaluit, ubi talis medicus unguenta produxit.
12. Dehinc cum sacerdos pro pauperum remediis (0495A)aliquid regi suggessisset, tunc Childebertus Crescentiano imperat, ad quem cura publica pertinebat, ut quod ei B. Paternus injungeret, expediret. Quod ille promittens implere, mentitus est: profectusque ad partes Burgundiae, praedicto sanctissimo nesciente, per biduum Crescentianus erravit excaecatus. Crescentianus culpam reminiscens, unde illum tam repente tenebrosus error invaserit, regressus velociter, impetrata venia, ut culpa corde exiit, oculos lux intravit, et doctior post caecitatem jussa servi Dei complevit, ut ex hoc crederetur luminaria mentis magis quam corporis recepisse.
13. Qui cum septuagenarius abbatis officio cum virtutibus fungeretur, et in cellula sua, quam primum Sesciaci aedificaverat, quiesceret, quadam (0495B)nocte, visus est ei ipse locus, claritate magna perfusus, et ad eum venientes in visione, qui ad Deum migraverant, Melanius, Leontianus et Vigor episcopi, eum per revelationem ordinaverunt antistitem. Tunc ipse stupefactus, quamvis ea apud se retinens, tunc non propalaverit, post tamen declaravit. Nam nec longo intervallo, ad supplicationem tam plebis quam principis, Abrincis, pastore decedente, successit: recusare non poterat quod jam secreta Dei dispensatione portentatum fuerat. Igitur effectus pontifex ita se in aedificatione novarum ecclesiarum vel restauratione exercuit, domorum recuperatione succinxit, culturae utilitate apposuit, pauperum administratione profudit, ut esset in singulis mirabilis, et in omnibus singularis. Illud (0496A)memoriae non infraudabitur. Cum quadam vice in Tendenaco villa, Severo comite, advenisset, quaedam femina, civis Rhedonica, ei in oratione oblata est muta. Tunc a sancto viro oratione completa, statim mulier longa rupit silentia, nec inimico mutitatis servivit diutius.
14. Cum tertium decimum annum vir Dei ageret in pontificatu, statim altera die Paschae, cum fratres in Sesciaco visitare cuperet, in infirmitatem irruit; pariter autem Scubilio, in Mandanensi monasterio, in infirmitatem incidit. Dirigunt ergo ad se invicem ut priusquam de saeculo discederent, se viderent. Tunc missi sese obviantes in itinere, B. Scubilionem monent ut fratri suo occurreret, sed brachio maris opposito non valuit nocturno tempore transfretare. (0496B)Attamen cum sancti fere tria millia spatia interessent, eadem nocte B. Paternus una cum fratre suo praedicto, glorioso et nobili in triumpho, felici viatico, cum choro angelico, in coelesti senatu, de terrenis pias animas emiserunt ad Christum, seque mutuo in gloria repererunt. Quemadmodum autem Lauto episcopus, qui ibidem ante dies octo ad visitandum eum, nesciens ejus morbum, advenerat, ad basilicam in Sesciaco B. Paterno impendit, et deduxit exsequias: sic Lascivius episcopus S. Scubilionem ad eamdem basilicam deducens, funeri alterius accessit et continentes chori in unum nescientes convenerunt: et sanctissimi viri orationis locum quem aedificaverunt pariter eadem die occupaverunt, felici sub transitu, ut nec mortis (0497A)casus divideret quos semper una vita conjunxit: ac simul uno momento cum altero alter sepultus est, cum et in peregrinatione alter alterum secutus est. Sic Redemptori nostro, amatori unico, electi de (0498A)saeculo meritis felicibus occurrerunt, miracula facientes post obitum, qui beatis operibus vivunt integri post sepulcrum.