Jump to content

Vita S. Pelagiae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Pelagiae
Migne
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Vita S. Pelagiae (Jacobus diaconus; Eustochius interpres), J. P. Migne

PROLOGUS INTERPRETIS.

(0663A)Verba sacerdotis tanti, et celata Latinis, Eustochius Christi transtuli subsidio. (0664A)Sed vos, lectores, mecum pensate laborem, Et memores nostri fundite verba Deo.

Praefatio auctoris. (0663) (0663)376 Magnas semper Domino nostro gratias referre debemus, qui non vult perire peccatores in mortem, sed omnes per poenitentiam converti cupit ad vitam (I Tim. II). Audite ergo miraculum quod gestum est in diebus nostris. Visum est mihi peccatori Jacobo scribere vobis fratribus sanctis, ut audiendo vel legendo sciatis, et animabus vestris maximum consolationis auxilium acquiratis. Misericors enim Deus, qui nullum hominem vult perire, statuit in hoc saeculo ut per satisfactionem delicta donentur, quia in futuro justum judicium erit, in quo recipiet unusquisque secundum opera sua. Nunc ergo silentium mihi praebete, et intuemini mecum omni diligentia cordis, quia relatio nostra compunctione satis uberrima plena est.

VITA. (0663)

(0663B)CAPUT PRIMUM.--Sacratissimus episcopus Antiochiae civitatis convocavit ad se omnes prope se existentes episcopos, pro certa quadam causa: unde convenerunt episcopi numero octo, inter quos fuit et sanctissimus Dei vir Nonnus, episcopus meus, vir mirificus et efficacissimus monachus, de monasterio quod dicitur Tabenensiotarum. Propter incomparabilem enim ejus vitam et decoratissimam conversationem raptus est de monasterio, et episcopus ordinatus. Congregatos ergo in praedicta civitate, jussit nos episcopus ipsius civitatis manere in basilica beatissimi martyris Juliani. Ingressique successimus, ubi et caeteri qui convenerant episcopi ante januam ipsius basilicae resederunt.

CAP. II.--Quibus sedentibus, aliqui episcopi dominum meum Nonnum rogabant ut aliquid ab ipso docerentur; statimque ex ore suo sanctus episcopus coepit loqui ad aedificationem et ad salutem omnium (0664B)qui audiebant. Cunctis vero nobis admirantibus sanctam doctrinam ejus, ecce subito transiit per nos prima mimarum Antiochiae; ipsaque est prima choreutriarum pantomimarum, sedens super asellum; et processit cum summa phantasia, adornata ita, ut nihil videretur super ea nisi aurum et margaritae et lapides pretiosi; nuditas vero pedum ejus ex auro et margaritis erat cooperta: cum qua maxima erat pompa puerorum et puellarum in vestibus pretiosis amicta, et torques aurea super collum ejus. Quidam praecedebant, alii vero sequebantur eam: pulchritudinis autem decoris ejus non erat satietas omnibus saecularibus hominibus. Quae tamen transiens per nos, totum implevit aerem ex odore musci, vel caeterorum suavissimorum odoramentorum fragrantia. Quam ut viderunt episcopi ita 377 nudo capite et omni membrorum compage sic inverecunde transire cum tantis obsequiis ut nec velamen (0665A)super caput positum, nec super scapulas, tacentes ingemuerunt, et quasi a peccato gravissimo averterunt facies suas.

CAP. III.--Beatissimus autem Nonnus intentissime eam et diu respiciebat, ita ut posteaquam transisset, intueretur et respiceret eam. Et postea avertit faciem suam, dicens ad circumsedentes episcopos: Vos non delectati estis tanta pulchritudine ejus? Illis vero nihil respondentibus, posuit faciem super genua sua, et manuale sanctum quod tenebat sanctis manibus suis, et sic omnem sinum suum replevit lacrymis, et suspirans graviter, dixit iterum ad episcopos: Non delectati estis tanta pulchritudine ejus? Illis vero nihil respondentibus: Vere, ait, ego valde delectatus sum, et placuit mihi pulchritudo ejus, (0665B)quoniam istam habet Deus praeponere et statuere in conspectu tremendae et admirabilis sedis suae, judicaturus tam nos quam episcopatum nostrum. Et iterum dixit ad episcopos: Quid putatis, dilectissimi, quantas horas fecit in cubiculo suo haec mulier, lavans et componens se, cum omni sollicitudine animi et intentione ad spectaculum ornans se, ut corporali pulchritudini et ornatui nihil deesset, quatenus omnibus placeret, ne turpis videretur esse suis amatoribus, qui hodie sunt, et crastino non sunt? Ergo et nos habentes patrem in coelis omnipotentem, sponsam immortalem, donantem bene custodientibus promissiones, quae habent divitias coelestes et aeterna praemia, quae aestimari non possunt, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, (0665C)quae praeparavit Deus diligentibus se. Quid enim plura loquor? habentes repromissionem, faciem illam magnam et splendidam, et inaestimabilem sponsi vultum videre, cui Cherubim respicere non audent, non ornamus neque detergimus sordes de miseris animabus nostris, sed dimittimus eas negligenter jacere.

CAP. IV.--His omnibus dictis, apprehendit me peccatorem diaconum, pervenimusque in hospitium, ubi nobis fuerat cellula data. Et ingressus cubiculum suum, jactavit se in pavimentum, et faciem suam ad terram; percutiensque pectus suum, lacrymabatur, dicens: Domine Jesu Christe, ignosce mihi peccatori et indigno, quia unius diei ornatus meretricis supervenit ornatum animae meae. Quali vultu respiciam ad (0665D)te? aut quibus sermonibus justificer in conspectu tuo? Non enim occultabo cor meum ante te, quoniam prospicis secreta mea. Et vae mihi peccatori et indigno, quoniam ante altare tuum assisto, et non offero pulchram animam qualem expetis a me. Illa enim promisit placere hominibus, et fecit; et ego promisi tibi placere, et mentitus sum propter pigritiam meam. Nudus sum tam in coelo quam in terra, non adimplens praecepta mandatorum tuorum. Ergo non est mihi spes ex operibus bonis, sed spes mea in misericordia tua, qua confido salvari. Haec vero illo dicente, et horum causa plurimum ululante, eodem die vehementer festa celebravimus.

CAP. V.--Superveniente autem die, quae est Dominica, (0666A)postquam complevimus nocturnas orationes, dicit ad me sanctus Nonnus episcopus: Tibi dico, frater diacone, vidi somnium et fortiter conturbor, eo quod non possum discernere illud. Qui mox dicit ad me vidisse se in somnis, quomodo ad cornu altaris staret nigra columba, multis sordibus involuta, quae circumvolabat me, et fetorem ac squalorem sordium ejus ferre non valebam. Illa vero circumstetit me, donec dimissa est oratio catechumenorum. Postquam vero proclamavit diaconus catechumenis: Procedite, statim nusquam comparuit. Et post missam fidelem et completionem oblationis, cum dimissa esset ecclesia, egrediente me limitem domus Dei, venit denuo ipsa columba multis sordibus involuta, et iterum circumvolabat me. Ego vero (0666B)extendens manum, apprehendi eam, et jactavi in concham, quae erat in atrio sanctae ecclesiae; et dimisit in aqua omnes sordes suas quibus obvoluta erat, et ascendit de aqua candida sicut nix: quae et volans, in excelsum ferebatur, et omnino ab oculis meis sublata est. Cum ergo narrasset somnium sanctus Dei Nonnus episcopus, apprehendit me: et pervenimus ad majorem ecclesiam cum caeteris episcopis, et salutavimus episcopum civitatis.

CAP. VI.--Et ingrediens, omnem populum ecclesiae hortatus est, qui ingressi sederunt super thronos suos; et post omnem canonicam celebrationem vel lectionem sancti Evangelii, idem episcopus civitatis porrigens sanctum Evangelium beatissimo Nonno, hortabatur eum ut verba faceret ad populum. (0666C)Qui aperiens os suum loquebatur sapientiam Dei, quae habitabat in eo, quoniam nihil compositionis, aut philosophiae, aut indiscretum alloquebatur, nihil in se habens humanae naturae superfluum: sed repletus Spiritu sancto, arguebat et commonebat plebem, sincerissime loquens de futuro judicio, et perpetuis bonis quae reposita sunt. Cuncta ergo plebs compuncta est ex 378 verbis, quibus locutus est per eum Spiritus sanctus, ita ut pavimentum sanctae Ecclesiae inundaret populi lacrymis.

CAP. VII.--Gubernatione vero misericordiae divinae contigit, ut conveniret ad eamdem ecclesiam et meretrix haec, de qua factus est nobis sermo; et quod mirum est, catechumena, cui nunquam accessit sollicitudo peccatorum, nec aliquando ad Dei convenisset (0666D)ecclesiam, subito compuncta est timore Domini, cum argueret sanctus Nonnus populum, ita ut desperaret de se, ipsa mulier plangens flumina lacrymarum fundebat, nec ullo modo a fletu continere se poterat. Et statim praecepit duobus pueris suis, dicens: Sustinete in hoc loco; et dum egressus fuerit sanctus Nonnus episcopus, sequamini eum, et inquirite ubi maneat, et venite et renuntiate mihi. Pueri vero fecerunt sicut praecepit eis domina sua; et sequentes nos, venerunt in basilicam beatissimi martyris Juliani, ubi nobis hospitium seu cellula erat. Et regressi, venerunt, dominae suae dicentes: Quoniam in basilica beatissimi martyris Juliani manet. Quo illa audito, statim transmisit diptychum (0667A)tabularum per eosdem pueros, ita continentem: « Sancto discipulo Christi, peccatrix et discipula diaboli. Audivi de Deo tuo, quod coelos inclinavit, et descendit super terram, non propter justos, sed ut peccatores salvaret (Matth. IX); intantum humiliatus, ut publicanis appropinquaverit, et in quem cherubim respicere non audent, cum peccatoribus conversatus sit. Et tu, domine meus, qui multam sanctitatem habes, etsi carnalibus oculis ipsum Dominum Jesum Christum, qui se illi mulieri meretrici Samaritanae manifestavit ad puteum (Joan. IV), non aspexisti, tamen verus cultor illius es, sicut a Christianis audivi referentibus. Si vero illius Christi verus es discipulus, non me respuas, per te desiderantem videre Salvatorem, ut per te merear videre (0667B)vultum sanctum suum. » Tunc rescripsit ei sanctus Nonnus episcopus: « Quaecunque es, manifesta es Deo, et tu, et tractatus tuus, et voluntas tua. Attamen dico tibi, ne velis tentare humilitatem meam, ego enim sum homo peccator servus Dei. Si pro certo habes desiderium divinitatis, virtutem adipiscendi et fidem, et me vis videre, sunt mecum episcopi alii; veni, et ante eos me videbis, nam sola me videre non poteris. » Cum haec relegisset meretrix, gaudio repleta, cursu venit ad basilicam beati martyris Juliani, et nuntiavit nobis de praesentia sua. Quo audito sanctus Nonnus episcopus, vocavit ad se omnes qui illic aderant episcopos, et jussit eam venire ad se. Quae accedens ubi congregati erant episcopi, jactavit se in pavimentum, et apprehendit pedes (0667C)beati Nonni episcopi, dicens: Rogo te, domine meus, imitare magistrum tuum Dominum Jesum Christum, et effunde super me tuam bonitatem, et fac me Christianam. Ego enim sum, domine meus, pelagus peccatorum et abyssus iniquitatis. Peto me baptizari.

CAP. VIII.--Cum vix eam persuasisset sanctus Nonnus episcopus surgere a pedibus suis, cum surrexisset, dicit ad eam: Canones sacerdotales continent non baptizari meretricem, nisi fidejussores praestiterit, ut non se iterum in ipsis malis revolvat. Quae audiens talem episcopi sententiam, jactavit se iterum in pavimentum, et apprehendit pedes sancti Nonni, et ipsos lacrymis suis lavit, et capillis suis extergebat, dicens: Rationem reddas Deo pro anima mea, et tibi ascribam iniquitates factorum meorum, (0667D)si distuleris me iniquam et turpissimam baptizare. Non invenias portionem apud Deum cum sanctis, nisi me nunc feceris alienam malorum operum meorum. Neges Deum, et idola adores, nisi me hodie in sponsam Christi renasci feceris, et obtuleris Deo. Tunc omnes episcopi et clerici qui convenerunt, videntes talem peccatricem pro Deitatis desiderio talia loquentem, admirantes dicebant nunquam se talem vidisse fidem et desiderium salutis, sicut hujus meretricis. Et statim transmiserunt me peccatorem diaconum ad episcopum civitatis, ut haec omnia ei insinuarem, et unam de diaconissis juberet ejus beatitudo transmittere mecum. Qui audiens, laetatus est gaudio magno, dicens: Bene, pater honorabilis, (0668A)te exspectabant opera ista, scio quod os meum eris. Et statim transmisit mecum dominam Romanam primam diaconissarum. Quae veniens, invenit eam adhuc ad pedes sancti Nonni episcopi, cui vix persuasit surgere a pedibus suis, dicens: Surge, filia, ut exorcizeris. Dixitque ei: Confitere omnia peccata tua. Quae respondit: Si perscrutata fuero scientiam cordis mei, non invenio in me aliqua opera bonorum actuum. Peccata enim mea scio, quod arena maris graviora sint; aqua enim perparva est prae mole peccatorum meorum. Confido vero de Deo tuo, quod dimittat pondus iniquitatum mearum, et respiciat super me. Tunc dixit ad eam sanctus Nonnus episcopus: Dic quod sit nomen tuum? Quae respondit: Naturali nomine Pelagia vocata sum a parentibus (0668B)meis; cives vero Antiochiae Margaritam me vocant, propter pondus ornamentorum quibus me adornaverunt peccata 379 mea. Ego enim eram ornamentum et comptum ergasterium diaboli. Iterum dicit ad eam sanctus Nonnus episcopus: Naturali nomine Pelagia vocaris? Quae respondit: Ita domine. Quo audito, sanctus Nonnus episcopus exorcizavit eam, et baptizavit; et imposuit ei signum Domini, tradiditque illi corpus Christi. Fuitque illi mater spiritalis sancta domina Romana, prima diaconissarum: quae accipiens eam, ascendit in catechumenum, eo quod et nos ibi maneremus. Tunc dicit ad me sanctus Nonnus episcopus, Tibi dico, frater diacone, laetemur hodie cum angelis Dei, et oleum extra consuetudinem sumamus in cibo, (0668C)et vinum cum laetitia spiritali accipiamus, propter salutem hujus puellae.

CAP. IX.--Sumentibus vero nobis cibum, audiuntur voces subito, velut hominis qui violentiam patitur: diabolus enim clamavit dicens: Vae, vae! quid patior a decrepito sene isto? Non tibi sufficiunt triginta millia Sarracenorum, quos mihi abripuisti et baptizasti, et obtulisti Deo tuo? Non tibi sufficiebat Heliopolis, quoniam cum et ipsa mea esset, et omnes qui in ea habitabant, me adorarent, tu mihi abripuisti et obtulisti Deo tuo? Sed et nunc maximam spem meam abstulisti a me, jam nunc non fero machinationes tuas. O jam quid patior a damnabili isto! Maledicta dies illa, in qua natus es tu: flumina lacrymarum infirmo hospitio inundant, jam spes mea (0668D)abstracta est. Ista omnia clamabat diabolus, et lamentabatur ante januas, et audiebatur ipse ab omnibus hominibus. Et iterum repetens, ad neophytam puellam dixit: Haec mihi facis, domina mea Pelagia, et tu meum Judam imitaris? Ille enim gloria et honore coronatus, et apostolus constitutus, tradidit Dominum suum, ita et tu mihi fecisti. Tunc dicit ad eam sanctus Nonnus episcopus: Signa te cruce Christi, et abrenuntia ei. Quae signavit se in nomine Christi, et insufflavit in daemonem, et statim nusquam comparuit.

CAP. X.--Post biduum ergo, dormiente ea cum sancta Romana commatre sua in cubiculo suo, apparuit diabolus nocte, et suscitavit ancillam Dei Pelagiam, (0669A)et dicebat: Rogo te, domina mea Margarita, nunquid non ex auro et argento ditata es? nunquid non ex auro et gemmis pretiosis adornavi te? Rogo te, quid te contristavi? Responde mihi, ut satisfaciam tibi, tantum ne me facias opprobrium Christianorum. Tunc ancilla Dei Pelagia signavit se, et exsufflavit in daemonem, dicens: Deus meus, qui eripuit me de medio dentium tuorum, et induxit in coelestem thalamum suum, ipse tibi resistet pro me. Et statim nusquam comparuit diabolus.

CAP. XI.--Tertia vero die, posteaquam baptizata est sancta Pelagia, rogavit puerum suum, qui praeerat rebus ejus omnibus, et dicit ad eum: Vade in vestiarium meum, et scribe omnia quae sunt tam in auro quam in argento, vel in ornamentis aut vestibus pretiosis, (0669B)et affer mihi. Puer fecit sicut praecepit ei domina sua, et omnem substantiam suam detulit. Quae statim vocavit sanctum Nonnum episcopum per sanctam Romanam commatrem suam, et omnem substantiam suam posuit in manibus ejus, dicens: Hae sunt, domine, divitiae quibus ditavit me Satanas: has trado in arbitrio sanctitatis tuae, et quod nosti expedire, facias ex eis, mihi enim optandae sunt divitiae Domini mei Jesu Christi. Qui statim vocavit custodem ecclesiae seniorem; et ipsa praesente, omnem substantiam ejus in manibus illius tradidit, dicens: Adjuro te per inseparabilem Trinitatem, ne quid hinc in episcopium aut in ecclesiam ingrediatur, sed magis viduis et orphanis et pauperibus erogetur, ut quod male attractum est, bene distribuatur, et divitiae (0669C)peccatricis fiant thesauri justitiae. Si vero spreto sacramento, sive per te, sive per quemlibet alium subtraxeris de his quidquam, anathema ingrediatur domum ejus, et cum illis habeat partem qui dixerunt: Crucifigatur, crucifigatur. Illa vero convocavit omnes pueros et puellas suas, et liberavit omnes: donavitque tortos aureos eis de manu sua, dicens: Festinate, et liberate vos de hoc saeculo nequam, pleno peccatis, ut sicut fuimus in hoc saeculo simul, ita simul permaneamus sine dolore in vita illa quae est beatissima.

CAP. XII.--Octava vero die, quando habebat depositionem albarum facere, surgens nocte, nobis ignorantibus, deposuit vestem baptismatis sui, et induit se tunicam tricinam, et birram sancti Nonni (0669D)episcopi, et ex illa die nusquam comparuit in civitate Antiochia. Quam sancta Romana flebat amarissime, et sanctus Nonnus consolabatur eam, dicens: Noli flere, filia, sed laetare gaudio magno, quoniam Pelagia optimam portionem elegit, sicut Maria, quam Dominus praefert Marthae in Evangelio. Illa autem abiit Jerosolymam, et construxit sibi cellulam in monte Oliveti, ubi Dominus oravit.

CAP. XIII.--Post aliquantum vero temporis convocavit episcopus civitatis omnes episcopos, ut unusquisque reverteretur ad propria. 380 Post triennium aut quadriennium temporis, desideravi ego Jacobus diaconus proficisci Jerosolymam, ut ibi adorarem resurrectionem Domini nostri Jesu Christi, et (0670A)petii episcopum meum, ut me permitteret ire. Dum me permisisset ire, dicit ad me: Tibi dico, frater diacone, dum perveneris Jerosolymam, require ibi quemdam fratrem Pelagium, monachum et eunuchum, qui multos annos habitabat in solitudine clausus, quasi eum visitaturus; vere enim poteris ab eo juvari. Haec autem omnia dicebat mihi de ancilla Dei Pelagia non manifeste.

CAP. XIV.--Perveni ergo Jerosolymam, et adoravi sanctam resurrectionem Domini nostri Jesu Christi: et alia die requisivi servum Dei. Et accessi, et inveni eum in monte Oliveti, ubi Dominus oravit, in modica cellula undique circumclusa, et parvam fenestellam habuerat in pariete. Et percussi ostium fenestellulae, et statim aperuit mihi, et coguovit me: ego vero (0670B)non cognovi eam. Quomodo enim poteram cognoscere illam, quam antea videram inaestimabili pulchritudine, jam facie marcidam factam prae nimia abstinentia? Oculi vero ejus sicut fossae videbantur. Quae dicit ad me: Unde venis, frater? Ego respondi et dixi: Missus sum ad te, jubente Nonno episcopo. Quae ait ad me: Oret pro me, quoniam vere sanctus Dei est. Et statim clausit ostiolum fenestellae, et coepit psallere horam tertiam. Ego vero oravi juxta parietem cellulae ejus, et recessi, multum juvatus de angelica visione ejus. Reversus vero Jerosolymam, coepi per monasteria ambulando visitare fratres.

CAP. XV.--Magna vero ferebatur fama per monasteria de domino Pelagio: propterea deliberavi etiam iterato ad eum redire, et salutaribus doctrinis (0670C)ejus refici. Cumque ad cellulam suam pervenissem, et pulsare, imo nominatim eum interpellare praesumerem, nihil respondit. Exspectavi secunda die et tertia perseverans, et proprio nomine Pelagium interpellans, neminem audivi. Quare intra me dixi: Aut nemo est hic, aut recessit qui hic erat monachus. Nutu vero Dei monitus, iterum dixi: Considerem ne forte mortuus sit; et aperui ostiolum fenestellulae, et prospexi, et vidi eum mortuum, et clausi ostiolum; et de luto replens diligenter, cursu veni Jerosolymam, et nuntiavi commanentibus, quod sanctus Pelagius monachus mirabilia faciens requievisset. Tunc sancti patres venerunt cum diversis monasteriis monachorum, et sic solutum est ostiolum cellulae; et delatum est foras sanctum corpusculum (0670D)ejus, quod auro et lapidibus pretiosis condigne posuerunt. Et dum sancti patres ungerent corpus myrrha, tunc cognoverunt quod fuisset mulier: qui volentes miraculum abscondere, sed populum ipsum latere non poterat, exclamaverunt voce magna, dicentes: Gloria tibi, Domine Jesu Christe, qui multas divitias absconsas habes super terram, non solum viriles, sed etiam muliebres. Divulgatum est autem omni populo, et venerunt omnia monasteria virginum, tam de Jericho, quam ex Jordane, ubi Dominus baptizatus est, cum cereis, lampadibus et hymnis; et sic depositae sunt sanctae reliquiae ejus, portatae a sanctis patribus.

Haec vita meretricis, haec conversatio desperatae; (0671A)cum qua et Dominus nos faciat invenire misericordiam suam in die judicii; quoniam ipsi est honor et (0672A)gloria, potestas et imperium in saecula saeculorum. Amen.