Vita S. Radegundis (Venantius Fortunatus), J. P. Migne
PROLOGUS. (0497C)
1. Redemptoris nostri tantum dives est largitas, ut in sexu muliebri celebret fortes victorias, et corpore fragiliores ipsas reddat feminas virtute mentis inclytae gloriosas. Quas habentes nascendo mollitiem, facit Christus robustas ex fide; ut quae videntur imbecilles, dum coronantur ex meritis, a quo efficiuntur fortes, laudem sui cumulent Creatoris, habendo in vasis fictilibus thesauros coeli reconditos: in quarum visceribus cum suis divitiis ipse rex habitator est Christus. Quae mortificantes se saeculo, despecto terrae consortio, defaecato [ Al., deserto] mundi contagio, non confidentes in lubrico, non stantes in lapsu, quaerentes vivere Deo, ad gloriam Redemptoris (0497D)sunt copulatae paradiso. In quo est pariter numero, (0498C)cujus vitae praesentis cursum, licet sermone privato, ferre tentavimus in publicum, ut cujus est vita cum Christo in gloria, memoria relata celebretur in mundo.
VITA INCIPIT.
2. Beatissima igitur Radegundis, natione barbara, de regione Thoringa, avo rege Bassino, patruo Hermenfrido, patre rege Berethario, in quantum altitudo saeculi tangit, regio de germine orta, celsa licet origine, multo celsior actione. Quae cum summis suis parentibus brevi mansisset tempore, tempestate barbarica, Francorum victoria regione vastata, vice Israelitica exit et migrat de patria. Tunc inter ipsos victores, cujus esset in praeda (0498D)regalis puella, fit contentio de captiva. Et nisi reddita (0499A)fuisset, transacto certamine, in se reges arma movissent. Quae veniens in sortem praecelsi regis Chlotarii, in Veromandensem ducta Attejas, in villa regia nutriendi causa custodibus est deputata. Quae puella inter alia opera quae sexui ejus congruebant, litteris est erudita: frequenter loquens cum parvulis, si conferret sors temporis, martyr fieri cupiens. Indicabat adolescens jam tunc merita senectutis, obtinens pro parte quae petiit. Denique dum esset in pace florens Ecclesia, ipsa est a domesticis persecutionem perpessa. Jam tunc id agens infantula quidquid sibi remansisset in mensa, collectis parvulis, lavans capita singulis, compositis sellulis, porrigens aquam manibus, ipsa cibos inferebat, ipsa miscebat infantulis. Hoc etiam praemeditans cum (0499B)Samuele parvulo clerico gerebat: facta cruce lignea praecedente, subsequentes psallendo ad oratorium cum gravitate matura simul parvuli properabant. Et ipsa tamen cum sua veste nitidans pavimentum. Circa altare vero cum facitergio jacentem pulverem colligens, foris cum reverentia recondebat potius quam vergebat. Quam cum praeparatis expensis Victuriaci voluisset rex praedictus accipere, per Beralcham ab Attejas nocte cum paucis elapsa est. Deinde Suessionis cum eam direxisset, ut reginam erigeret, evitans pompam regalem, ne saeculo cresceret, sed cui debebatur et humana gloria, non mutatur.
3. Nubit ergo terreno principi, nec tamen separata a coelesti. Ac dum sibi accessisset saecularis potestas, magis quam permitteret dignitas, se plus inclinavit (0499C)voluntas. Subdita semper Deo, sectans monita sacerdotum, plus participata Christo quam sociata conjugio. Illo vero sub tempore tentamus patefacere de multis pauca quae gesserit. Ideo juncta principi, timens ne Deo degradasset cum mundi gradu proficeret, se sua cum facultate eleemosynae dedicavit. Nam cum sibi aliquid de tributis accideret, ex omnibus quae venissent ad eam, ante dedit decimas quam recepit. Deinde quod supererat monasteriis dispensabat; et quo ire pede non poterat, transmisso munere circuibat. A cujus munificentia nec ipse se abscondere potuit eremita; et sicuti ne premeretur a sarcina, quod acceperat erogabat. Apud quam egeni vox non inaniter sonuit, nec ipsa eam surda praeteriit: saepe donans indumenta, credens sub (0499D)inopis veste Christi membra se tegere, hoc se reputans perdere quidquid pauperibus non dedisset.
4. Adhuc animum tendens ad opus misericordiae, (0500A)Attejas domum instruit, ubi lectis culte compositis, congregatis egenis feminis, ipsa eas lavans in thermis, morborumque curans putredines, virorum capita diluens, ministerium faciens, quos ante lavarat eisdem sua manu miscebat, ut fessos de sudore sumpta potio recrearet. Sic devota femina nata et nupta regina, palatii domina, pauperibus serviebat ancilla. In mensa vero subocculte, ne forte cognosceretur ab aliquo, ante se posito cum legumine ferculo, inter epulas regum, more trium puerorum, fava [faba] vel lenticula delectabiliter vescebatur. De cursu vero decantando, etsi sederet in prandio, excusans se regi aliquo casu, ut Deo redderet debitum, se subducebat convivio. Quae egressa Domino psallebat, et curiose requirebat quali cibo foris pauperes (0500B)refecissent.
5. Item nocturno tempore, cum reclinaret cum principe, rogans se pro humana necessitate consurgere, levans egressa cubiculo, tandiu ante secretum orationi incumbebat, jactato cilicio, ut solo calens spiritu jaceret gelu penetrata, tota carne praemortua: non curans corporis tormenta, mens intenta paradiso, leve reputans quod ferret, tantum ne Christo vilesceret. Inde regressa cubiculum, vix tepefieri poterat vel foco vel lectulo. De qua regi dicebatur habere se potius jugalem monacham quam reginam. Unde et ipse irritatus pro bonis erat asperrimus. Sed illa pro parte leniens, pro parte tolerabat modeste rixas illatas a conjuge.
6. Diebus vero Quadragesimae satis est scire qualiter (0500C)se retexit inter vestes regias singulariter poenitens. Igitur appropinquante jejunii tempore mittens ad religiosam monacham, nomine Piam, in sancto proposito, illa dirigebat veneranter in linteo sigillatum cilicium; quod sancta induens ad corpus, per totam Quadragesimam subter veste regia, dulci portabat in sarcina. Transactis diebus similiter sigillatim retransmittebat cilicium. Sin autem rex deesset, quis credat qualiter se orationi diffunderet, qualiter se tanquam praesentis Christi pedibus alligaret; et quasi repleta deliciis, sic longo jejunio satiaret in lacrymis? Cui, despecto ventris edulio, Christus tota refectio et tota fames erat in Christo.
7. Illud qua pietate peragebat sollicita, ut quae per oratoria, vel loca venerabilia, tota nocte perlucerent, (0500D)candelas suis manibus factas jugiter ministrabat? Unde hora serotina dum ei nuntiaretur tarde quod eam ad mensam rex quaereret, circa res (0501A)Dei dum satagebat, rixas habebat a conjuge, ita ut vicibus multis princeps per munera satisfaceret quod ei per linguam peccasset.
8. Ad cujus opinionem si quis servorum Dei visus fuisset vel per se, vel vocatus occurrere, videres illam coelestem habere laetitiam, et hora noctis recursa cum paucis pergens et intimis per nivem, lutum, vel pulverem, aqua calida parata, ipsa lavabat et tergebat venerandi vestigia; nec resistente servo Dei, et propinabat in patera. Sequenti die curam domus committens creditariis, ipsa se totam occupabat circa viri justi verba; circa salutis instituta, et circa adipiscenda vitae coelestis commercia retentabatur per dies. Et si venisset pontifex, in aspectu ejus laetificabatur, et remuneratum relaxabat ipsa (0501B)tristis ad propria.
9. Illud quoque quam prudenter totum pro sua salute providebat impendere: quoties quasi mafortem novum, lineum sabanum, auro vel gemmis ornatum more vestiebat de barbaro, a circumstantibus puellis si laudaretur pulcherrimum, indignam se adjudicans tali componi linteolo, mox exuens se vestimento, dirigebat loco sancto, quisquis esset in proximo, et pro palla ponebatur divinum super altare.
10. Qualiter vero si quis pro culpa criminali, ut assolet, a rege deputabatur interfici, sanctissima regina moriebatur cruciatu, ne designatus reus moreretur in gladio! Qualiter concursabat per domesticos fideles servientes et proceres, quorum blandimentis mulcebat animum principis, donec in ipsa ira regis, unde (0501C)processerat sors mortis, inde curreret vox salutis!
11. His igitur beatis actibus occupatam intantum provexit divina clementia, ut etiam adhuc in palatio laica, domino largiente, declararentur per eam miracula. (0502A)Denique in Perunna villa post prandium dum ambularet per hortum sanctissima, rei retrusi pro crimine succurri sibi clamabant, vociferantes de carcere. Ipsa quid esset interrogat. Mentiuntur ministri quod mendicorum turba quaereret eleemosynam. Credens hoc illa, transmittit quo indigebat inopia. Interea a judice compelluntur tacere qui tenebantur in compede. Cum vero nox supervenisset, dum sibi cursum diceret, fractis vinculis soluti occurrunt sanctae de carcere. Quo cognito reos se viderunt qui beatae mentiti sunt, dum qui rei fuerant de catenis soluti sunt.
12. Et quoniam frequenter aliqua occasione, Divinitate prosperante, casus cedit ad salutem; ut haec religiosius viveret, frater interficitur innocenter (0502B)[ Al., innocens]. Directa igitur a rege veniens ad beatum Medardum Noviomago, supplicat instanter ut ipsam mutata veste Domino consecraret. Sed memor dicentis Apostoli (I Cor. VII): Si qua ligata sit conjugi, non quaerat dissolvi, differebat reginam ne veste tegeret monacham. Adhuc beatum virum perturbabant proceres, et per basilicam graviter ab altari retrahebant, ne velaret regi conjunctam, ne videretur sacerdoti ut praesumeret principi subducere reginam, non publicanam, sed publicam; quo sanctissima cognito, intrans in sacrarium, monachica veste induitur, procedit ad altare, beatissimum Medardum his verbis alloquitur dicens: Si me consecrare distuleris, et plus hominem quam Deum timueris, de manu tua a pastore ovis anima requiratur. (0502C)Quo ille contestationis concussus tonitruo, manu superposita, consecravit diaconam.
13. Mox indumentum nobile, quo celeberrima die solebat pompa comitante regina procedere, exuta (0503A)ponit in altare, blattas [ Al., blattis] gemmataque ornamenta: mensam divinae gloriae tot donis onerat per honorem. Cingulum auri ponderatum fractum dat in opus pauperum. Similiter accedens ad cellam sancti Jumeris die uno quo se ornabat felix regina, composito sermone ut loquar barbaro, stapionem, camisas, manicas, cofeas, fibulas, cuncta auro, quaedam gemmis exornata, per circulum sibi profutura, sancto tradit altari. Inde procedens ad cellam venerabilis Datdonis, die qua debuit ornari praestanter in saeculo, quidquid indui poterat, censu divite femina, abbate remunerato, totum dedit coenobio. Aequiter [ Al., similiter] sancti Gundulfi, post facti Mettis episcopi, progressa receptaculo, non minore laboratu nobilitavit Synergium.(0503B)
14.Hinc felici navigio Turonis appulsa, quae suppleat eloquentia, quantum officiosam, quantumque se monstravit munificam? Quid egerit circa sancti Martini atria, templa, basilicam, flens, lacrymis insatiata, singula jacens per limina, ubi missa revocata, vestibus et ornamento, quo se clariori cultu solebat ferre in palatio, sacrum componit altare. Hinc cum in vicum Condatensem, ubi gloriosus vir Martinus et Christi satis intimus senator migravit de saeculo, ancilla Domini pervenisset, dedit non inferiora, Domini crescens in gratia.
15. (0504A)Hinc cum in villa Suaedas, Pictavo territorio, juxta praedictum vicum decenter accederet, itinere prosperante, qualiter se gessit per singula, quis enumeret infinita? Quae in mensa sub fladone segalatium [ Al., siligineum] panem absconsum, et hordeaceum manducabat occulte, sic ut nemo perciperet. Nam ex illo tempore quo beato Medardo consecrante velata est, usque ad infirmitatem, praeter legumen ex olera, non pomum, piscem, vel ovum, nec quid aliud edit; potum vero praeter aquam mulsam, atque piratium non bibit; vini vero puritatem, aut medi decoctionem, cervisiaeque turbidinem non contigit.
16. Tum more sancti Germani [ Antissiodorensis ] jubet sibi molam secretissime deferri, ad quam tota (0504B)Quadragesima tantum laboravit, quantum quatriduana refectio postulavit. Oblationes etiam suis manibus faciens, locis venerabilibus incessabiliter dispensavit. Ergo apud sanctam non minus usus misericordiae, quam erat concursus de plebe, ut nec deesset qui peteret, nec deficeret quod donaretur. Mirandum ut omnibus satisfaceret, unde thesauri tot exsuli, unde tot divitiae peregrinae.
17. Quantum expendebat diurna redemptio, sola sciebat quae petentibus deportabat. Nam praeter quotidianam mensam, qua refovebat matriculam, duodus (0505A)semper diebus sabbati, quinta et sabbato, vicibus balneo parato ipsa succincta de sabano [ Al., linteo] capita lavans egenorum, defricans, quidquid erat, crustam, scabiem, tineam nec purulentam fastidiens, interdum et vermes extrahens, purgans cutis putredines, sigillatim capita pectebat ipsa quae laverat. Ulcera vero cicatricum, quae cutis laxa detexerat, aut ungues exasperaverant, more evangelico, oleo superfuso, mulcebat morbi contagium. Mulierum vero descendentium in tinam, ipsa cum sapone a capite usque ad plantam membra singula diluebat. Egredientibus exinde si cui veterata indumenta conspiceret, tollens rasa, nova reddens: ante pannosos, faciebat venire cultos ad prandium; quibus congregatis, ministerio parato, ipsa aquam sive mappam (0505B)singulis porrigebat, et invalidis ipsa pariter os et manus tergebat. Hinc tribus ferculis illatis, farcitis deliciis, stans ante prandentes jejuna, praesens convivis, ipsa incidebat panem, carnem, vel quidquid apponeret. Languidis autem et caecis non cessabat ipsa cibos cum cochleari porrigere, hoc praesentibus duabus, sed se sola serviente, ut nova Martha satageret, donec potulenti [ Al., purulenti] fratres laeti fierent conviviis. Tunc illa removens se loco, ut ablueret manus, jam bene culto convivio tota gratificabatur. Si quid audiret de fremitu, jubebat tamen ut sederent, donec vellent assurgere.
18. Venerabili vero omni Dominico die hoc habebat in canone, vel aestate vel hieme, ut pauperibus collectis primo merum sua manu de potu dulci porrigeret, (0505C)puellae postea committens, ut omnibus illa propinaret: quia ipsa festinabat orationi occurrere, quo et cursum consummaret, et sacerdotibus ad mensam invitatis occurreret, quos adhuc regali more, ad propria cum redirent, sine munere non laxaret. 19. Hanc quoque rem intremiscendam qua peragebat dulcedine! Cum leprosi venientes signo facto se proderent, jubebat adminiculae ut unde vel quanti essent pia cura requireret. Qua sibi renuntiante, parata mensa, missorium, cochleares, cultellos, cannas, potum et calices sola subsequente intromittebatur furtim, quo se nemo perciperet. Ipsa tum mulieres variis leprae maculis perfusas comprehendens in amplexu, osculabatur et vultum, toto diligens (0505D)animo. Deinde posita mensa ferens aquam calidam, facies lavabat, manus, ungues et ulcera, et rursus administrabat ipsa pascens per singula. Recedentibus praebebat aurum, vel vestimenta, vix una (0506A)teste munifica. Ministra tamen praesumebat eam blandimentis sic appellare: Sanctissima domina, quis te osculetur, quae sic leprosos amplecteris? Illa respondit benevole: Vere si me non osculeris, hinc mihi cura nec ulla est.
20. Quae tamen, praestante Deo, diverso fulsit miraculo. Denique si quis pustulae desperaret de vulnere, offerebat ministra sanctae folium pampini, mentiens sibi opus hoc esse. Sicque vix obtento signaculo portans ad desperatum, vulneri superposito mox occurrebat remedium. Itidem frigoriticus qui venisset, aut languidus, dicens in somnis se vidisse ut pro sua salute feminae sanctae occurreret, offerens [ Bolland., offerebat] candelam alicui ex ministris, qua accensa per noctem morbus accipiebat mortem, (0506B)morbidus sanitatem. Quoties autem cum cognovisset decubantem in lectulo, portans poma peregrina, dulce simul et calidum, reficiebat aegrotum: et qui nec decimo jam die quid percepisset, cibaria ipsa mox administrante, languidus accipiebat cibum pariter et salutem? quod tamen ipsa imperabat, ne quis proferret in fabula.
21. Quanta vero congressio popularis exstitit die qua se sancta deliberavit recludere, ut quos plateae non caperent ascendentes tecta complerent! Quid autem sanctissima jejunii, obsequii, humilitatis, charitatis, laboris et cruciatus ferventer indepta sit, si quis cuncta percurreret, ipsam praedicaret tam confessorem quam martyrem. Ergo venerabilem praeter diem Dominicum fuit sacratissimae omnis dies [ Al., (0506C)omnibus diebus] jejunium: lenticulae vel oleris prope jejuna refectio; non avem, piscem, vel pomum, vel ovum habens edulium. Panis vero deliciarum segalatium fuit aut hordaceum, quem absconsum sub fladone sumebat, ne quis perciperet. Haec fuit etiam potio aqua mulsa, piracium, sed modice libata sitibunda potatio.
22. Prima quoque Quadragesima, qua se reclusit in cellula, donec fuisset transacta, panis non sumpsit cibaria, nisi die Dominica, sed tantum radices herbarum, aut olera de malvis sine olei gutta, sine sale composita. Verum aquae toto jejunio nec sumens duo sextaria, hinc tanta siti laborabat, ut faucibus desiccatis, vix psalmum diceret arida. Cilicium etiam habens ad corpus pro linteo jugiter; cursum decantans (0506D)peragebat vigilias: ante se cinerem stratum superjecto cilicio, hoc utebatur pro lectulo: ipsa requies fatigabat, cui parum videbatur hoc sustinere corpusculum .(0507A)
23.Adhuc monachabus omnibus soporantibus calciamenta tergens et ungens, retransmittebat per singulas. Aliis Quadragesimis aliquid relaxatius [ Al., relaxans] quinta feria sumebat, deinde Dominica. Nam et reliquo tempore praeter dies Paschales ac summae festivitatis, donec infirmitas permisit, in cinere et cilicio semper vitam duxit austeram. Prius se levans ut psalleret quam congregatio surrexisset. Nam de officiis monasterialibus nihil sibi placuit, nisi prima serviret, et ipsa se castigabat, si bonum post alteram ageret. Ergo suis vicibus scopans monasterii plateas simul et angulos, quidquid erat foedum purgans, et sarcinas quas alii horrent videre non abhorrebat evehere. Secretum etiam purgare opus non tardans, sed occupans [ Al., scopans]; ferens (0507B)fetores stercoris, credebat se minorem sibi, si se non nobilitaret vilitate servitii. Ligna supportans brachiis, focum flatibus, et forcipibus admovens, calens, nec laesa se retrahens, extra suam hebdomadam infirmantibus serviens. Ipsa cibos decoquens, aegrotis facies abluens, ipsa calidum porrigens visitabat quos fovebat, jejuna rediens cellulam.
24. Illud quoque quis explicet quanto fervore excitata ad coquinam concursitabat, suam faciens septimanam? Denique nulla monacharum nisi ipsa de posticio, quantum ligni opus erat, sola ferebat in sarcina. Aquam de puteo trahebat et dispensabat per vascula. Olus purgans, legumen lavans, flatu focum vivificans; et ut decoqueret escas, satagebat exaestuans. Vasa de foco ipsa levans, discos lavans (0507C)et inferens. Hinc consummatis conviviis ipsa vascula diluens, purgans nitide coquinam, quidquid erat lutulentum ferebat foras in locum designatum [ Al., in ima purgamina]. Inde per aegrotantes inferens necessaria, ibat non tepida, et priusquam exciperet Arelatensem regulam, hebdomada sub transacta sufficienter ad omnes calidam faciebat. Humilitate sanctissima pedes lavans et osculans, et adhuc omnes prostrata deprecabatur veniam negligentia pro commissa.
25. Itaque post tot labores, quas sibi poenas intulerit, et ipsa quae voce refert, perhorrescit. Quadam vice dum sibi latos tres circulos ferreos, (0508A)diebus Quadragesimae, collo vel brachiis nexuit, et tres catenas inserens circa suum corpus dum alligasset astricte, inclusit durum ferrum caro tenera supercrescens. Et transacto jejunio cum voluisset catenas sub cute clausas extrahere nec valeret, caro per dorsum atque pectus super ferrum catenarum est incisa per circulum, ut sanguis fusus ad extremum exinaniret corpusculum.
26. Inde vice sub altera, jussit fieri laminam in signo Christi aurichalcam, quam accensam in cellula locis duobus corporis altius sibi impressit, tota carne decocta. Sic spiritu flammante membra faciebat ardere. Adhuc aliquid gravius in se ipsa tortrix excogitans, una Quadragesimarum super austerum jejunium et sitis torridae cruciatum, adhuc lima cilicii (0508B)membra tenera setis asperis dissipante, jubet portari aquamanile ardentibus plenum carbonibus. Hinc discedentibus reliquis, membris trepidantibus, animus armatur ad poenam, tractans, quia non essent persecutionis tempora, a se ut fieret martyr. Inter haec ut refrigeraret tam ferventem animum, incendere corpus deliberat; apponit aera candentia, stridunt membra cremantia, consumitur cutis, et intima, quo attigit ardor, fit fossa; tacens tegit foramina, sed computrescens sanguis manifestabat quod vox non prodebat in poena. Sic femina pro Christi dulcedine tot amara libenter excepit! Hinc actum est ut quod ipsa abdiderit, hoc miracula non tacerent.
27. Itaque matrona Gislaadis proceris, nomine Bella, sed longa caecitate miserrima, rogavit se de (0508C)Francia Pictavis ad sanctae duci devote praesentiam. Quam licet tarde exorata, sibi fecit occurri per tetrae noctis silentia. Prostrata cujus ad genua ut dignaretur oculos ejus signare, vix impetrat. Quae mox ut in nomine Christi signum crucis impressit, caecitas fugit, lux rediit, et nocturno sub tempore orbae diu dies inluxit; ita ut tracta cum venisset, nullo ducente recederet.
28. Item puella Fraifledis, inimico instigante, dum torqueretur tam nequiter, sacras inter manus sanctae, nec data dilatione, curari promeruit. Nec illud praetereatur tempus beatae, quod praestitit. Femina quaedam Leubilis, dum vexaretur in rure ab adversario (0509A)graviter, sequenti die sancta orante, nova Christi curatione in scapula, crepante cute et verme foras exeunte, sana est reddita publice; et ipsum vermem calcans pede liberata se retulit.
29.
Illud quod gessit in secreto proferatur in populum. Monacha quaedam toto anno in die gelata frigore, per noctem cremata igni, sex mensibus nec gressum movens, cum jaceret exanimis, sanctae de ejus infirmitate soror altera nuntiavit. Et quia perinanis esset, tepidam fieri praecepit, ipsam aegrotam ad se facit in cellula deportari, et in tepida deponi. Hinc jubet omnes removeri, remanente tantum sola simul aegrota cum medica fere per horas duas. Quantum est corporis forma a capite usque ad plantam, infirma membra combajulat. Dehinc quo manus attingebat, (0509B)fugiebat dolor de languida; et quam duae deposuerant, exiit salubris de tepida. Quae vinum nec odorabat, accepit, bibit, et refecta est. Quid plura? sequenti die cum jam speraretur [ pro crederetur] migrare de saeculo, salva processit in publicum.
30. Adjiciatur laudi quod non deperit merito. Mulier quaedam dum inimici invasione graviter laboraret, et vix ad sanctam potuissent hostem rebellem adducere, imperat adversario ut se suo cum timore pavimento prosterneret. Mox ad beatae sermonem in terram se dejiciens, qui timebatur extimuit. Cui sancta plena fide cum calcasset in cervice, fluxu ventris egressus est. Est et in rebus minimis magna gloria Creatoris. Ergo casu cum glomus, quem sancta filaverat, perpenderet de camera, veniens (0509C)sorex ut tangeret, antequam filum incideret, mortuus in morsu pependit.
31. Inseratur operi res tam digna miraculo. Florejus quidam nomine, homo ejusdem sanctae, pro piscatione dum in mare satageret, oborto ventorum turbine, fluctuum surgente mole, nec tam nauta sentinante [sentinam ejiciente] quam unda supervergente, cum navis plena submergeretur, in extremitate clamat: Sancta Radegundis, dum tibi obedimus, non subsidamus naufragio; sed obtine apud Deum ut liberemur de pelago. Quo dicto, mox fugata nube, reddita serenitate, unda cadente, prora surrexit.
32. Goda, puella saecularis, post Deo monacha serviens, dum longo sub tempore lecto flebilis decubaret, et impenso multo medicamine plus langueret, (0509D)facta candela ad mensuram suae staturae, Domino miserante in nomine sanctae feminae, qua hora frigus speraret, lumen ascendit et tenuit, cujus beneficio ante fugata sunt frigora quam esset candela consumpta.
33. Si propter brevitatem multa praetermittimus, plus peccamus. Igitur purgatis velociter reliquis, (0510A)dilato remedio, carpentarii cujusdam uxor, dum plurimis diebus energumeno torqueretur, venerabilis ejus abbatissa joculariter dicit ad sanctam: Crede, mater, excommunico te, si intra hoc triduum mulier haec ab hoste purgata non redditur. Dixit plane, sed fecit sanctam mulierem occulte reficiendi tempore poenitentem. Quod ne moremur quid actum sit, altera die, sancta precante adversarius rugiens per aurem egrediens, invasum vasculum deserit, mulier cum marito sospes redit hospitium. Nec illud praetereatur quod est actum simillimum. Rogat beatissima de loco suo evelli arborem validam lauri, et ad suam cellulam pro jocunditate transferri. Quo facto transplantata non adhaerente radice, fit tota foliis arida. Cui abbatissa joculariter imputat, nisi exoraret (0510B)ut arbor terrae adhaereret, se de cibo suspenderet. Quod non inaniter dictum est: Nam sancta intercedente, foliis, ramis, radice, laurus siccata reviruit.
34. De monachabus quaedam sibi familiarior, cujus ex humore sanguis contexerat oculum, apprehensa herba absinthio, quam sancta circa pectus ut refrigeraret habuerat, cum super oculum posuit, dolor et cruor mox effugit, et de viriditate herbae puritas lucis emicuit. Revocetur memoria quod tacitum pene praeteriit. Anderedus, agens ejusdem beatissimae, cum sibi filii nascerentur quos ut videret, mox perderet, et cogitaret sepelire mater tristis dum pareret, exanimem infantulum lacrymosi parentes jactant in sanctae cilicium. Qui ut saluberrimam vestem mox panni nobilis attigit, ad officium (0510C)vitale redit infans de funere, et rubens levat de pallio pallor vicinus ad tumulum.
35. Quis numeret mirabilia quae Christi misericors operatur clementia? Animia monacha, dum tantum hydropis morbo tumefacta tenderetur, ut salus esset in ultimo, et deputatae sorores spectarent quo momento exhalaret spiritum, visa est illi per soporem cum veneranda abbatissa beata Radegundis in balneo sine liquore nudam jubere descendere. Deinde manu beatae visa est oleum aegrotae super caput effundere, et nova veste contegere. Quo peracto mysterio, evigilanti de sopore, de morbo nihil apparuit, ita ut nec subsudasset, et intus aqua consumpta sit. Quo novo sub miraculo non reliquit in utero nec morbi vestigium. Nam quae credebatur deferri praeceps ad (0510D)tumulum, levat ad cursum de lectulo, ut olei testimonium, odor inesset capitis et ventris nulla pernicies.
36. Proferatur in medio quo gratuletur regio. Quadam vice obumbrante jam noctis crepusculo, inter choraulas et citharas, dum circa monasterium a saecularibus multo fremitu cantaretur, et sancta (0511A)duabus testibus perorasset diutius, dicit quaedam monacha sermone joculari: Domina, recognovi unam de meis canticis a saltantibus praedicari. Cui respondit: Grande est, si te delectat conjunctam religioni audire odorem saeculi. Adhuc soror pronuntiat: Vere, Domina, duas et tres hic modo meas canticas audivi, quas tenui. Sancta respondit: Teste Deo [ Al., testor Deum] me nihil audisse modo saeculari de cantico. Unde manifestum est ut carne licet in saeculo, mente tamen esset in coelo.
37. Praedicetur in laude Christi, more beati Martini, tempore praesenti, antiqui norma miraculi. Cum beatissima femina reclusa esset in cellula, audivit fletum de monacha, et signi tactu venientem quid illud esset interrogat. Quae mortuam sororem (0511B)nuntiavit infantulam, et frigidam, qua lavaretur, paratam, esse jam calidam. Condolens sancta tunc imperat ut cadaver ipsius suam deferret in cellulam. Quo sibi deportato, excepit manu propria, reclausa post se mox janua, jubens longe discedere, ne quis sentiret quid ageret; sed quod occulte gessit, celari diu non potuit. Inter haec dum defunctae exsequiae praeparantur, fere per horas septem mortuae tractat corpusculum. Sed Christo vidente fidem, cui negare non potuit, reddita prorsus salute, surgit haec ab oratione, resurgit illa de funere, et se tunc sublevat vetula, cum revixisset infantula. Quam tactu iterum signi, laetificata reddit vivam quam flens acceperat mortuam.
38. Commemoretur et illud nobile factum per (0511C)somnium. Tribunus fisci, cognomento Domolenus, die qua sanctissima migravit de saeculo, dum graviter (0512A)suffocationis languore totus deficeret, videbatur ipse quod sancta in vicum ejus dignabiliter accessisset. Currit, salutat, interrogat quid beata requireret? Tunc ipsa dicit quod ad eum illic videndum pervenerit. Et quia votum plebis erat ut B. Martini oratorium conderent, apprehendit tribuni manum beatissima dicens: Hoc loco sint confessoris venerandae reliquiae; per hoc aedificate templum quod sibi ducat dignissimum. Quale Dei mysterium! fundamentum et pavimentum repertum est, quo basilica facta est. Adhuc in ipso sopore manum trahit per fauces ejus, et gulam diu deliniens, insuper et hoc dicens: Veni ut tibi melior a Deo sanitas conferatur. Et videbatur sic rogare: Per meam vitam ut propter me relaxes illos quos habes in carcere. Evigilans (0512B)tribanus refert quod viderat conjugi, dicens: Vere credo quod hac hora exiit sancta de saeculo. Dirigit ad civitatem ut per hoc vera cognosceret, transmittit ad carcerem, qui septem reos ibi detentos admonitus relaxaret; redeunte transmisso refert ea hora migrasse justam de saeculo, et triplici mysterio carcere relaxato, tribuno sano reddito, aedificato templo, sanctae probavit oraculum.
39. Sed de beatae virtutibus sufficiat exiguitas, ne fastidiatur ubertas; nec reputetur brevissimum, ubi de paucis agnoscitur in miraculis amplitudo. Qua pietate, parcitate, dilectione, dulcedine, humilitate, honestate, fide, fervore sic vixerit, ut et ipsam post obitum gloriosi transitus, mirabilia prosequantur, humanae eloquentiae modus admirando attonitus viribus (0512C)explicare minime valet. Sit tamen illi qui dedit gloria, laus et imperium, in saecula saeculorum. Amen.