Migne Patrologia Latina Tomus 139a
Vita S. Remacli (Notgerus Leodiensis), J. P. Migne
cc_id: cps_2.NotLeo.ViSRe4, cc_idno: 9807
NOTGERI EPISCOPI LEODIENSIS AD VERINFRIDUM ABBATEM EPISTOLA NUNCUPATORIA.
¶
139.1147C| NOTGERUS, quem, etsi indignum, Sanctae Mariae Sanctique Lamberti mancipium praedicant tamen 139.1148C| episcopum, WERINFRIDO venerabili in Christo patri et consacerdoti salutis aeternae subsidium.
139.1149A| Omnis antiquitas, ut ait oratorum maximus, quo propius aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius ea fortasse, quae erant vera, cernebat. Verum, angelo Danieli narrante, novimus quia pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia: in antiquis utique vigente ratione, veritatis indagatrice, et perspicacia futurorum: in modernis vero fide credulitatis quamprimum pollente, cum plurima scientia praeteritorum. Illis diuturnitas vitae vetustatis obducens callum, cognitionem praestitit omnium rerum: nobis contra, quos calidus sanguis, quos rerum inscitia versat, utinam non avolet ob brevem vitam et curam sollicitudinum, antiquorum memorare inventa virorum! Vixere fortes ante Agamemnona multi: sed omnes illacrymabiles ignotique urgentur longa 139.1149B| nocte, carent quia vate sacro. Haec, ut credo, perpendens, abbatum reverendissime, et quia necesse est quanto juniores tanto esse perspicaciores: obtulisti libellum de vita tam nostri quam vestri specialis patroni, domini scilicet Remacli, conquestus, propter incuriam tamen praedecessorum vestrorum, brevius quam ut res postularet, pro magnitudine gestorum ejus, esse eruditam [ fort. editam]. Simulque visus es, ut ne dicam precari, sed potius exhortari, ut eam non modo exemplari, verum aliquanto lepidius mandarem poliri: tum quod gestorum illius aliunde sumptorum suppetat copia; tum quod temporum, quorum diversitas nunc maxime scitu opus est, ex chartulario vestro non desit notitia. Sed ad haec dum te cum tuis omnium artium praesulem esse 139.1149C| constaret, illudque Pierium animo occurreret: « In silvam ne ligna feras! » et in mare,: « Quid aquas in flumina mittis? » suspensam inter ea librare silentia mentem coeperant, cum ecce memoriam offendebat, quia vires, quas imperitia denegat, charitas ministrat, et quia incoepto tantum opus est, caetera res expediet. Igitur adorsus sum, et ut verbis cujusdam sapientis utar, et ex illo, quantum res poscit, acervo tollam, exhortatione tua, quae et praesentis honestate propositi, et futurae aetatis utilitate conjuncta est, nihil antiquius existimavi, et ne auctoritatem diffugere viderer, ei muneri libenter acquievi. Praesumenti enim auctoritatis datur, cum credit praestari posse quod petitur; et parere scire, est aequalis 139.1149D| gloria cum imperante.
Fecerant hoc idem jamdudum aetate venerabiles viri, Hilduinus abbas in Passione S. Dionysii, Hincmarus archiepiscopus in Vita S. Remigii: et alii quamplurimi in non paucorum compilandis gestis sanctorum, quibus auctoribus obtinere possumus optimis, quod in omnibus causis, et solet, et debet valere plurimum. Nam nunquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit, quin res, 139.1150A| aetas, usus, semper aliquid apportet novi. Et ne hic labor, qui te adhortante susceptus est, inferaciter fiat, non ejus modo cujus meminimus, sancti scilicet Remacli, verum caeterorum nostrae sedis pontificum tempora et gesta, quae undecunque potuere corradi, ad nostra usque tempora collegi, et cujus potissimum anhelabas desiderio, Vitam inde excerptam votis tuis porrexi. Longe quidem mea sententia ab oratoris primi excellentia me ratus differre, qui plurima paucis absolvere, pauca plurimis protelare, vel magna extenuare, maxima e minimis efficere, lata anguste, angusta late, vulgata decenter, decentia intellectualiter, nova usitate, usitata nove, et id genus plurima valeat delibare. Cui et a poeta praecipitur: « Aut famam sequere, 139.1150B| aut sibi convenientia finge. » Nec ut scholares posito themate, quibus verbis uti potuit, qui injuriam passus est: vel ille, qui intulit, aliquid finximus frivolum, imo nec creperum. Quod etsi eloquentissimum quemdam dicentem: Quod si haec, inquit, uterque non dixit, tamen in voto habuit, et in actu ostendit, sectari contenderem, nullius utique judicium extimescerem, verum haec alias. Misi, inquam, charitati tuae munus, quod minus quidem efficentiae securitate, maxime autem susceptum est amicitiae praesumptione. Magnas etenim in difficillimi operis cursu vires, amicitiae contemplatio supplet, et placere cupientibus multa saepe rerum copia suppeditat. Unde licet verear ne, dum imperato muneri par esse nequeam, deficientis 139.1150C| culpa in adhortantis cedat injuriam, tamen cum tuam specto benevolentiam, fit omne pronum et facile, et (ut ita dicam) voluntarium, quod in tuae jucunditatis impenditur praescriptum. Hoc autem munere impenso, sollicitum te reddere cupio: quia si quid operum tuorum quandoque expostulavero, injurius mihi fueris, si negabis. Quisquis magna dedit, voluit sibi magna remitti. Sed non arroganter magna, quippe tuis meritis et nostris votis imparia. Quapropter oblatrantis morsus timeo invidiae, quia difficili re solet livor praejudicium importare. Denique non omnes eadem mirantur amantque. Ergo non istic obliquo oculo mea famina quisquam limet, non odio obscuro morsuque venenet. Sed tu, 139.1150D| pater beatissime, mei laboris tuaeque adhortationis assertor, caveas securum me peractum reddat officium, cum tibi pudor amici dignius possit convenire, si displicet. Vale.
Quod nec vota pati, nec fingere somnia possunt,
Gaudens semper habe: gaudent pro nomine molles
Auriculae: tibi me virtus tua fecit amicum.
Iterum vale.
PRAEFATIO AUCTORIS. 139.1151|
139.1151A| Omnipotens Dominus, qui dives est in misericordia, cujus natura bonitas, cujus voluntas potentia, cujus opus misericordia est, sustinuit vasa irae, apta in interitum, in multa patientia; tandem vero, sicut a reatu primae praevaricationis nullum liberum reperit, ita liberandis omnibus venit, divitias bonitatis et longanimitatis omnibus praerogavit, voluntatis omnipotentiam in ingratos, et ejus gratiae respectu indignos, efficacissime exercuit, quando opus salvatricis misericordiae, ut reparari posset, clementissime ante procuravit. Forti illi armato arma, in quibus confidebat, abstulit: vasa quae possidebat, distribuit: ut sicut prius propter peccata irae vasa, ita per ejus gratiam fierent vasa misericordiae. Ut enim non est credendum, ad salutem aliquem 139.1151B| pertingere, nisi Deo invitante; sic nec invitatum quidem operari salutem suam, nisi Deo auxiliante: nullum voluntate Dei perire, sed permissu, pro arbitrii electione: ne facultatis libertas, et ingenuitas semel homini attributa, ad servilem quamdam necessitatem redigatur. Ita ergo initium salutis nostrae, Deo miserante, habemus. Ut autem salutiferae inspirationi acquiescamus, nostri est arbitrii. Porro ut adipiscamur id quod monitioni divinae acquiescentes appetimus, divini est muneris; ut labamur, nostrae 139.1152A| est potestatis et ignaviae. Ut non labamur, salutis munere adepto, nostrae quidem quodammodo est sollicitudinis, sed omni modo adjutorii coelestis. Atque ei spei fortiter innitentes, beatos esse reipsa comperimus, qui cum Christum in carne tanta efficientem non viderint, audita constanter credere non dubitarunt, e quibus etiam multos fecisse opera quae ille fecit, et juxta ejus promissionem (Joan. XIV) majora quoque fecisse, non solum vicini confitentur, sed illi etiam praedicant, qui sunt ultra Sauromatas, et Glaciale attingunt mare, et insulas habitant Fortunatas. Libenter igitur tanto bono subditi sumus, delectatque tanto servire Domino, qui non modo fautor et adjutor est eorum qui proficiunt, sed etiam remedia providet lapsis: dum et angelica 139.1152B| nobis praestat suffragia non deesse, et sanctorum confert patrocinia, quos pro nostris culpis intercessores implorare non dubitemus. Quos, licet passim diversis largitus sit provinciis, generatim et communiter honorandos; attamen singulis quibusque locis quosdam attribuit, etiam specialiter amplectendos et propensius exorandos: e quibus nobis beatum Remaclum adhibuit: cujus ut suffragiis plurimum innitimur, ita ejus vitam et gesta pro captu virium narrare aggredimur.
INCIPIT VITA. 139.1151|
- I.
139.1151C| Francorum regnum ab ipso suo exordio semper invictum, tum vel maxime prae caeteris ei vicinis regnis florere visum est, cum jugo Dominicae fidei colla supposuit, et quod prius adorabat exussit, quod exusserat adoravit. Ingens autem accepit incrementum, et sub eo firmum Ecclesiae Dei statum, cum Clotarius rex, legitima successione quartus, trium regnorum factus est monarcha, et eum principatus sui annum agebat quadragesimum, quem Heraclius sanctae Crucis recuperator imperii decimum quartum. Is Clotarius nullum ex vicinis regibus passus est suae ditioni arma inferre, sed omnes Hispaniae, Galliae et Germaniae reges et populos, suis habenis studuit coercere. Porro inclytum filium suum Dagobertum Austrasianis praefecit, eique etiam Germaniae 139.1151D| ditiones voluit esse subjectas. Eorum temporibus felicissimis usque adeo Christianismus excrevit, ut pene nulla hodie aut rara intra limites regni ipsorum ecclesia inveniatur, quae non alicujus ejus tempestatis sancti patrociniis illustretur. Atque ut innumeros praetermittamus, Eligius et Audoenus viri sancti palatii ministeriis fungebantur; beatus Arnulphus et Romaricus regiis consiliis adhibebantur, sanctus Amandus et beatissimus Remaclus, sanctusque Goar Aquitaniam ortu suo illustrabant. Eam Aquitaniam quidam volunt fere tertiam esse Galliarum partem, et ab obliquis Ligeris aquis, qui maxima ex parte eum alluit, ac pene in orbem circumdat, 139.1152C| ita nuncupatam. A Circio habet Oceanum, qui Aquitanicus sinus dicitur: ab occasu Hispanias: a Septentrione et Oriente Lugdunensem Provinciam: ab Euro et meridie Narbonensem. Rivulis et fluminibus piscosis, solo foecundissimo, pascuis pecorum uberrimis, vinetis nectareis, nemoribus copiosis, magna fructuum abundantia celebris, auri, argenti, aliorumque metallorum ferax, vectigalium proventu opulenta, sed prae aliis provinciis voluptatum omnium luxuriae dedita, denique viris fortibus, bellicosis, et ferocibus instructa. Habet ea, praeter castra et loca munita, urbes quatuordecim praegrandes, easque populosas et celeberrimas: e quibus duae sunt metropoles, una Burdegalensis, magnis semper viris conspicua: altera Bituricensis, cujus tum 139.1152D| archiepiscopus fuit sanctus Austregisilus, et beatus Sulpitius archidiaconus, Austregisili in episcopatu successor. In quorum paroecia per id tempus Remaclus in hanc lucem editus est, patre Albutio, Matrinea [Matrinia] matre: qui ambo pro saeculi dignitate, et opibus et generis nobilitate pollebant. Testantur id magnae possessiones ejus, tam nostrae Ecclesiae, quam vestro monasterio, sive ab ipso, sive a majoribus ejus, vel etiam a regia sublimitate datae: quemadmodum doceri potest ex litteris, quae etiamnum in utriusque Ecclesiae archivis asservantur.
- II.
Educatus vero est bonae indolis puer Remaclus 139.1153A| sub beato Sulpitio, in cujus honorem constat ab eodem sancto viro permultas in nostra dioecesi ecclesias dicatas. Ubi autem adolevit, et prout ea ferebat aetas, totius integritatis et probitatis fructus protulit, beato Eligio commendatus est, viro inter ejus aetatis homines meritorum gratia facile primo. Is vero in Sollemniacensi ( Solemniapcensi ) monasterio, quod ipse in suo fundo construebat, eum sacris monasticae disciplinae institutionibus exacte imbuit. In tantum autem pius adolescens ejus monitis obtemperavit, ut, divina in eo gratia exuberante, omnibus in eo monasterio Christo militantibus, religiosae conversationis de se exempla praeberet. Erat in Vigiliis assiduus, in precibus pernox, in abstinentia praecipuus, in universa morum integritate praeclarus. 139.1153B| Cernens beatus Eligius, cui traditus erat a parentibus, ejus profectui animi quadam alacritate congratulans, curam gregis sibi commissi in eum transtulit, suas ei vices demandans, eumque sibi substituens. Compellebatur enim redire ad palatium regis, et suam ei operam navare. Postea vero longe lateque sparsa est fama sanctitatis vitae ejus, et ad ipsos etiam aulae proceres pervenit. Itaque, divina id agente providentia, non potuit lucerna, divinae gratiae accensa ignibus, sub propriae considerationis modio latere: sed ut desides in fidei proposito ab ea lumen acciperent, candelabro imposita est. In aula regis promulgatur, tantum virum regis praesentiae deesse non 139.1153C| debere, ut ejus prudentia regni negotia disponantur, cujus tam illustria meritorum insignia cernerentur. Evocatur ergo, ut par erat, honorifice, atque in regis palatium introducitur, magno deinceps, ut rei post eventus docuit, omnibus solatio futurus.
- III.
Per idem ferme tempus beatus Joannes, Tungrensium vel Trajectensium Ecclesiam feliciter gubernans, hominem exuit. Porro inclytus rex Dagobertus, qui patri Clotario in monarchia successit, beatum Amandum qui ad praedicandum, ut tum moris erat, factus fuerat episcopus, ad se accersierat, et quia cum injuria eum expulerat, ab illo ob quaedam facinora reprehensus, nitebatur arctius illum devincere sibi per Sigeberti filii sui baptismum, 139.1153D| atque in Trajectensi eum cathedra collocare. Et ille vir quidem sanctus per triennium vicos et castella perlustrans, verbum vitae disseminavit: sed nihil se proficere cernens, imo vero etiam ipsos sacerdotes et levitas sibi insultare animadvertens, pulverem pedum, quemadmodum Dominus jubet, in illos excussit, atque ad loca alia, ut prius fecerat, sese praedicandi causa contulit. Incompertum vero est quanto tempore plebs Trajectensis tum sine pastore permanserit, donec Sigebertum pater regem Austrasianis dedit, et in Mediomatricum urbe sedem habere voluit. Ei vero Trajectenses ex communi sacerdotum electione, magnatum multa frequentia, et omnium ordinum postulatione, ejusmodi preces offerunt, neminem 139.1154A| ipsis nisi beatum Remaclum episcopum praefeci debere: qui sit et Deo et hominibus charus, nulli ejus aetatis sanctitate secundus, angelicis spiritibus gratus, cunctis mortalibus suscipiendus et reverendus. Ejus se multa expertos beneficia, crebro et apud regem et proceres multum ipsis ejus profuisse suffragia commemorant. Nec ejus obscuram esse prudentiam, qui non raro regiis consiliis adhibitus sit. Suppetere ei scientiam Scripturarum, unde possit et vetera et nova proferre. Denique nihil ei earum rerum deesse quibus Apostolus episcopum instructum esse velit. Iis sermonibus rex comiter et propenso animi favore assentiens, eorumque studiis obsecundans, statuit praestare quod rogabatur. Accersit igitur ad se beatum Remaclum, et ea de 139.1154B| re cum eo confert sermonem, et certe dici vix queat quanta orationis suavitate ad ei persuadendum usus sit, quamque illi modis omnibus vir sanctus obluctatus sit. At rex, sacerdotum et procerum fretus consilio, ab intentione sua non destitit.
Tandem vir Dei, veritus ne divinae resisteret voluntati, invitus quidem septimus et vicesimus Tungrensi vel Trajectensi Ecclesiae antistes datur: ut verbi divini semina, quae hactenus apud se celaverat, pluribus impertiret.
- IV.
Qua vero religione, qua integritate illud munus exsecutus sit, nos explicare nequimus, cum mox in ipso ordinationis ejus initio tantam ei verbi gratiam Christus largitus sit, ut omnes promptissimos sese ad obtemperandum exhiberent, nemo 139.1154C| esset qui non ex animo eum diligeret: unusquisque ad ejus se doctrinam conformare pro viribus niteretur. Nulla in ejus moribus arrogantia, sed totum illum sibi sancta humilitas vindicabat. Superbi eum reverebantur ut superiorem: humiles amplectebantur ut fratrem. Erga omnes communierat animi benevolentia et amore. In terris degens corpore, habitu et moribus coelestem se declarabat. Aspectu angelicus, incessu compositus, actione sanctus, integerrimus corpore, solertissimus animo, in opere circumspectus, ingenio excellens, magnus consilio, fide catholicus, spe patientissimus, charitate diffusus. Cujus apud Deum meriti esset facta ejus testabantur. Mira in eo cernebatur morum suavitas et 139.1154D| facilitas, atque inter divites et pauperes ea noverat moderatione se gerere, ut pauperes eum suae sortis, locupletes vero sui ordinis arbitrarentur. Non ille personas potentum, sed morum elegantiam pensitabat, tanto quemque propensius honorans quanto eum didicisset sanctius vivere. Quod ore dicebat, et astruebat, nunquam actione vel opere destruxit; sed factis ostendit quid voce doceri oporteret. Quod ei divina gratia contulit, id in posteros derivavit. Unde illud consecutum est, ut non ejus modo gesta nobis hodieque proficiant; sed etiam discipulorum ejus, et qui ab eo fideliter educati sunt; quorum actus et opera nobis exemplo sunt, et ad imitandum nos invitant.
- V.
Multorum ille coenobiorum et fundator et rector 139.1155A| fuit, in quibus usque in hunc diem Christo servientium agmina increscunt. Discipulorum plurium pater fuit et institutor, quorum ut ille Christo lucratus est animas, sic et ipsi, et eorum successores, multorum animas ad Christum adduxere; quorum sane merita in illum redundant. In iis fuit beatus Theodardus, ab eo procul dubio disciplinis ecclesiasticis informatus, quippe quem sibi successorem designavit: qui ad extremum martyr abcessit e vita. Itemque sanctus Lambertus, qui itidem sua tempestate martyrem egregium se exhibuit. Beatus quoque Adelinus, in Aquitania natus, et peregrinationis ejus, ut fertur, comes: qui ei quandoque in loco secreto digna Deo studia et opera exercenti per visum apparuit, vultu venustus, capillis reverendus, 139.1155B| statura reliqua praestantissimus, futuraeque conversationis et perpetuae quietis locum, fontemque humanis usibus opportunum indicavit. Quae res hodieque omnibus minime obscura est quando in eodem loco corpore quiescit, et spiritu praesens, innumera illic quotidie credentibus beneficia praestare non cessat.
- VI.
Porro autem in sancti Trudonis electione non difficulter potest animadverti qua intentione sanctus vir causis et custodiae Dominici gregis invigilaverit, quam ei non defuerit prophetiae spiritus, quam denique in illo, magno Christi amore flagrante, cupiditates omnes exstinctae fuerint. Pastorali ille sollicitudine parochiam suam pro more visitabat, et quos poterat, e luporum faucibus 139.1155C| extrahebat, summoque pastori lucri facere conabatur. Bonis adminiculo erat, ut fierent meliores: desides atque torpentes, ut ad meliorem se frugem reciperent, hortabatur. Interea sanctus Trudo, etiamnum puer, primos jam virtutis fructus proferebat. Cumque is superbi sanguinis multa generositate polleret, major tamen ei divini amoris et virtutum ardor atque studium inerat adeo ut quandoque voto se obligaret, si Christo opitulante sacras didicisset litteras, se in fundo suo ecclesiam aedificaturum, illic perpetuo Domino serviturum, et quos posset, ad Dei cultum et ministerium sibi socios aggregaturum. Atque eo flagrans desiderio, nocturna visione afficitur, et angelica consolatione 139.1155D| hunc in modum confirmatur: « Noveris, frater, inquit angelus, ea vota quae Christo puer nuncupastis illi esse grata, precesque illum admisisse tuas: nec dubites quia quod praeveniens tibi aspiravit, etiam adjuvando sit pro secuturus, et affectum perducturus in effectum. Ille inquam, sapientia sua imbuet cor tuum; et erudiet te praeceptis suis, et legem hanc inscribet pectori tuo. Porro autem etiam ad ecclesiasticae dignitatis munia eveheris, multosque Christo et Ecclesiae ejus filios tuis verbis et exemplo generabis. Atque ut de his certior officiaris, beatum Remachum adito, qui non procul hinc abest. Illi Deus revelavit quid tibi faciendum sit. Ille diriget gressus tuos, quo tu tantopere aspiras. » 139.1156A|
- VII.
Surgit ocius beatus Trudo, nil de angelica visione haesitans eoque quo jussus fuerat ire contendit. Sanctus Remaclus tum occupatus erat pascendis et curandis ovibus suis; et cum propius beatus Trudo accederet, ille divina revelatione edoctus: « Surgite, inquit, propere, et viro Dei, qui nos invisere venit, obviam itote: reverenter illum excipite, et cum honore ad me introducite. En prope est, occurrite illi celeriter. » Faciunt illi ut erant jussi, et sanctum Trudonem ad beatum Remaclum, domi cum suis manentem, adducunt. Cernens illum pius pater surgit, et prae gaudio flens, in ejus oscula ruit; volentem ad ipsius pedes se abjicere retinet, moxque erigit, et ab intimo pectore gratias agens Deo: « Sit tibi, inquit, Jesu bone per 139.1156B| Spiritum sanctum cum aeterno Patre visitator animarum, gloria, laus, et jubilatio, qui voluisse nos hac die consolari adventu hujus famuli tui, in quo tu habitas. » Addiditque: « Et tu, fili mi, sis benedictus a Domino, qui te dignatus est mittere ad nos, et desiderium animi tui occulta inspiratione nobis significare. Scito igitur deinceps te mihi charitatis jure filium fore, meque semper tibi patris spiritalis officia praestiturum. Mihi enim servo suo revelavit Dominus quid pro animae tuae salute faciendum tibi sit: et ex me disces quemadmodum possis compos effici voti tui. Cognovi, Domino me docente, in pueritia te vovisse, si tibi sacrarum litterarum cognitio quandoque obtingeret, ecclesiam in fundo tuo te constructurum, atque illic 139.1156C| Domino, dum vixeris, famulaturum. Isthuc autem hoc ordine te noveris completurum. Sancto protomartyri Stephano apud urbem Metensem tuas possessiones offeres, et ab ejus loci habitatoribus scripta divina doceberis. Id ubi consecutus fueris, ad me redibis, et ecclesiam quo voles loco, ut es pollicitus, aedificabis. »
- VIII.
Deinde cum ei bene precatus esset, dedit ei litteras suas ad Metensis urbis episcopum, qui eum, ut divinitus ipsi revelatum erat, institueret ac erudiret. Praeerat tunc Metensi Ecclesiae Clodulphus, beati Arnulphi, ut carne filius, ita virtutum meritis in pontificatu successor dignissimus. Is humanissime beatum Trudonem excipiens, non solum ejus ipsius causa, sed etiam propter sancti Remacli 139.1156D| egregiam commendationem, causis adventus ejus cognitis, sacris eum litteris et divina lege erudiendum curavit, et quas obtulit sancto Stephano possessiones suscepit. Multis vero annis illic moras trahentem bene habuit, diligenterque instructum et sacerdotio initiatum, sancto patri Remaclo remisit. Is percontans ex eo quid Dominus ipsi praestitisset, et num prospero itinere ultro citroque usus esset, ubi comperit eum in sacris litteris bene eruditum, immensas Deo gratias agit, ita dicens: « Laus tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quod complere dignatus es ea quae mihi de tuo famulo revelaveras, eumque ad me, tuis praeceptis tuaeque legis eruditione instructum et ornatum, incolumem revocasti. Permisit 139.1157A| autem beato Trudoni in sua dioecesi praedicare verbum Dei, missas in quibus vellet ecclesiis celebrare, denique oratorium, ut promiserat, in proprio fundo exstruere. Permansit igitur aliquandiu apud eum, vivens sanctissime, ac tandem, episcopali percepta benedictione, natale revisit solum, et quod jam pridem animo conceperat, re ipsa effecit, oratorium exstruens in praedio suo, ubi multos Deo servituros collegit, atque ad extremum a beato Remaclo ejus oratorii consecrationem et petiit et impetravit; in quo etiam post multifarios hujus vitae labores tumulatus est, et permulta illic perpetrans miracula, usque in hodiernum diem commoda illic efficit habitacula monachorum.
- IX.
Libet hic paucis considerare quam in beato 139.1157B| Remaclo, ut diximus, cupiditatum omnium ignis consopitus fuerit, quam ille omnium nostrae aetatis sacerdotum merita excesserit, omnes nostri temporis episcopos sui comparatione damnarit; quibus si forte is casus offeretur, qui beatissimo viro oblatus fuit, secus procul dubio facturi videntur: non solum non hortaturi homines pios, ut facultates suas non suae, sed alteri ecclesiae donent; sed etiam, si qui ultro id facere velint eos dehortaturi potius, atque ut sibi eas largiantur persuasuri, non sine fraude aliorum, quod pace eorum dixerim. Quod sane quanto in nobis est culpandum magis, tanto meritum beati Remacli, id plane recusantis, majori est laude et praedicatione efferendum. Et haec quidem de sancto Trudone aliquanto fusius commemorare voluimus, 139.1157C| ut etiam prophetiae donum beato Remaclo non defuisse ostenderemus. Cum enim Trudo ab ipso primum recederet, Metim petiturus, propter viliorem habitum ejus domestici beati Remacli illum contemnentes, moleste ferebant, quod hominem tam male vestitum apud se collegisset episcopus. Id vero ille, ex divina revelatione cognoscens, severissime eos objurgavit: sed cum eos poeniteret id fecisse, in gratiam illos recepit, admonens ut deinceps cautiores essent. Sed de his alias.
- X.
Quam vero post haec sancte et religiose Remaclus vixerit, quis satis commemorare queat? Quis ejus erga commissum sibi gregem sollicitudinem explicet? Monebat omnes, ut a blandientis mundi 139.1157D| lenociniis sibi carerent, a curis mundi hujus se subducerent, fraternae paci et concordiae studerent, viam mandatorum Dei inoffenso pede tererent, mundum et ejus cupiditates fastidirent, et ceu feni florem brevi exarescentem promptis animis calcarent, coelestia mente et actione consectarentur et appeterent. Cumque in his versaretur, majori coepit ardere desiderio liberius vacandi Deo, ut posset quam suavis sit Dominus gustare. Optabat vero aliquam sibi rationem ostendi, quo facilius id obtineret. Per id tempus Sigebertus rex loca divino cultui mancipanda in quibus non erant locis, cum ingenti animi devotione condebat; condita vel a se vel superiorum temporum regibus, benignissima largitate et opibus sustentabat, atque ne debitus Deo 139.1158A| cultus illic negligeretur, tam beati Remacli quam caeterorum sacerdotum vigilantia curabat.
- XI.
In eo loco quem Coesecongidunum vocant, ad Sesmarum fluvium, idem rex, procerum consilio, in honorem apostolorum Petri et Pauli atque Joannis coenobium condidit, quod aptus videretur is locus monachorum habitationi et instituto: idque sua liberalitate ditavit, egregios Dei servos in illud adduxit quorum beatum Remaclum voluit esse provisorem, atque etiam magistrum et institutorem, ut ex eo discerent convenienter sanctorum Patrum traditioni vivere. Exstat hodieque locus orationis, ejus opera in rupe excisus, in quo etiamnum male habentibus praestantur beneficia curationum. Illic enim vir sanctissimus Deo sese hostiam, jejuniis et vigiliis 139.1158B| maceratam, aliquandiu obtulerat, et Christo familiarius conjunctus, divinae contemplationi se dediderat, atque salutaris doctrinae pluviis subditorum pectora irrigarat. Ad ejus tandem loci pertaesum, incertum quam ob causam, nisi quod fama sparsit, locum illum multas persensisse molestias a potentioribus, qui circum circa morabantur: cumque non haberet rex in propinquo, unde posset is locus dilatari, beatum virum accessisse regem eique dixisse: « Celsitudinem tuam, inclyte princeps, admonendam censui, quod cum multa passim tua munificentia, Dei et sanctorum ejus cultui dicata sint monasteria, sola Arduenna, in arduis sita montibus, nulla adhuc coenobia obtinet. Jubeat igitur serenitas tua etiam illic nonnulla aedificari: aderit volenti ex Dei benignitate 139.1158C| facultas, et nostrae sedis vicinitas non deerit. Nec vero difficile erit ea augere, et instruere rebus necessariis, cum loca omnia illic adjacentia tuae ditioni subesse dubium non sit. » Ad haec ita rex respondit: « Tuum est, Pater beatissime, nobis in hac re consilium dare: nostrum erit, tuo consilio accommodare consensum, et mature illud exsequi. Tu igitur hujus rei curam suscipe, et in opus incumbe: nos loca opportuna, quae tu elegeris, et impensas tibi non negabimus. » Deinde convocavit rex fideles viros sanctum Cunibertum episcopum, Atetlanum, Theodefridum, et Gislochardum episcopos: optimates quoque suos Grimoaldum Majoremdomus, Folcouldum, Bobonem: itemque domesticos suos Clodulphum, 139.1158D| Ansigisilum et Berselonem: iisque dixit: « Ex voluntate Dei, et vestro caeterorumque nobis fidelium consensu, duo statuimus condere monasteria intra fines Arduennae, in quibus degant viri religiosi, monasticae vitae cultores, qui pro nostra et successorum nostrorum incolumitate, et totius regni stabilitate et tranquilitate, atque eorum, qui curis regni destinentur, conservatione, Deum omnipotentem deprecentur. Ejus vero ei procuratorem et hortatorem Remaclum episcopum ipsi operi praeesse volumus. »
- XII.
Itaque regia auctoritate et necessariis comitibus munitus sanctus episcopus, Arduennam silvam, paludibus et montibus impeditam, petit: Vuarchinnam rivulum accedit: invenit illic certa indicia loca illa quondam idololatriae fuisse mancipata, erant 139.1159A| illic lapides Dianae, et id genus portentosis nominibus inscripti, vel effigies eorum habentes: fontes etiam, hominum quidem usibus apti, sed gentilismi erroribus polluti, atque ob id etiamnum daemonum infestationi obnoxii. Igitur adhibita adjuratione per Christi nomen, et S. Crucis signo expresso, locum illum a daemonum incursatione vindicavit et expiavit, moxque aqua ab ipso suo meatu guttatim dilapsa evanuit. Videns autem vir sanctus locum illum tum piscosis aquis, tum pascuis uberrimis commodam praebere habitationem, prolixe super fontem precatus, eum benedixit, lapidi signum Crucis insculpsit, plumbum in foramina infundens. Et ecce subito erumpunt aquae largissimae, quae usque in praesens dictis nostris fidem faciunt eas cernentibus. Et quia 139.1159B| locum illum a malorum spirituum infestatione mundaverat, Malmundarium, quasi a malo mundatum, placuit eum appellare. Exstruxit autem illic oratorium, itemque habitacula in usus servorum Dei, auxitque ea, quae ad Dei cultum spectarent.
- XIII.
Sed cum is locus in Agrippinensi parochia situs esset, coenobium suscepit constituendum, quod suae dioecesis limitibus contineretur. Procedens igitur inde quasi ad duo millia versus Occidentem, Callam rivulum, qui parochiis conterminus est, transiit, et ad Amblavam fluvium in cujusdam montis confinio substitit. Atque ibi aliquandiu commoratus, multa de se sanctae conversationis exempla dedit, quemadmodum possunt qui volunt nosse ab incolis id referentibus. Etsi autem locus ille multos haberet 139.1159C| fontes, tamen quod angustus esset, nec officinis necessariis sufficeret, ad Orientem reflectit gressus; parumperque procedens, videt locum spatiosiorem, futuroque operi accommodatiorem. Ibi ergo labori coepit instare attentius, aderatque illi, ut in talibus solet, divina virtus, qua factum est ut voluntatem effectus sequeretur. Porro quod ferae eo undique seu ad stabulum, vel potus vel pastus causa, confluerent, antiquitus ille locus Stabulaus dictus fuit. Quod nomen vir sanctus minime censuit immutandum, sed et dici et esse voluit stabulum fidelium animarum, eo tanquam ad aeternae vita pascua deinceps properaturarum. Porro fratribus quos illic vir Dei Dei ad praesens congregaverat, non parvum saepe 139.1159D| terrorem attulit strepitus ferarum eo catervatim accurentium; ita ut cum horrore quodam ad beatum Remaclum illi operi insistentem confugerent, quidque sibi adversum eas diaboli machinas praesidii capiendum esset inquirerent. Quos ille benigne considerans et confirmans: « Credite inquit, in Domino, filioli, fideliter: ejus mandata sectamini inviolabiliter: mentem a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, servate liberam; animas vestras castificantes, Domino puram impendite servitutem: sine intermissione orate; vespere, mane, et meridie psallite: lectioni saepissime vacate, frontes vestras crucis communite signo, ejus virtutem vestris imprimite animis; et confestim insidiae et machinamenta tetri hostis in nihilum redigentur, et ferarum per 139.1160A| quas putat se ad vos oppugnandos invenisse aditum, horror omnis facesset. His enim modis etiam ante nos infestabat Aegypti, Thebaidis et Nitriae eremos incolentes, quorum utinam nos vel qualescunque possimus inveniri sectatores. Habet ille mille nocendi artes, nec desunt ei innumerae fallendi viae. Sed nos non ignoramus dolos et fraudes ejus, qui etiam per muscas quandoque nos impugnat. Nos vero Christi servi, quo illius incursatione crebrius premimur, eo magis assurgimus, fortiter illi resistentes. Expertus Satanas pertimescit initia recte vivere instituentium, vigilias, orationes, jejunia, mansuetudinem, patientiam, voluntariam paupertatem, vanae gloriae contemptum, humilitatem, misericordiam, et, praecipue, purum erga Christum amorem. Quamobrem 139.1160B| ut leo in spelunca, insidiatur ab occulto vos ut a proposito deterreat. » His et ejus generis aliis verbis eorum animos ad Dei cultum promptiores effecit et adversus tentationes omnes confirmavit.
- XIV.
Postea, institutis operum perfectis, quid agerent exposuit, atque ita Tungros vel Trajectum se recipiens, ad pastoralis officii curas animum intendit. Non multo post rex ea didicit constructa monasteria et immensas omnipotenti Deo gratias egit; et quia ecclesiae recens aedificatae, episcopali benedictione indigebant, beatum Remaclum accersiens, tam eam quae erat Coloniensis paroechiae, annuente venerabili Cuniberto episcopo, quam illam quae nostrae dioecesis est, ab eo voluit solemniter 139.1160C| consecrari, ut cujus dispositione et ingenti studio conditae erant, ejus etiam opera pontificali benedictione afficerentur. Nec vero ad has res vir sanctus ullas moras attulit; qui sane et regi et proceribus adeo charus erat, tantaeque apud eos existimationis, ut nihil quod magni esset momenti, absque ejus consilio fieret. Atque ea causa, missarum peractis solemniis, utrumque monasterium Grimoaldus majordomus, illius tradidit solertiae et industriae gubernandum: simul indicans ei, si qua essent monachis necessaria, ea regem suppeditaturum, ubi per ipsum de iis certior esset factus. Ita nimirum sanctus sacerdos remotioris vitae sectandae et captandae soll citudinis, uti semper optarat, Deo annuente occasionem adeptus est: et licet summa 139.1160D| cum difficultate, impetravit tamen tandem a rege, ut alius ipsi successor daretur, ipse vero diu expetitam posset eremum adire, ubi remotus a curis saecularibus, liberius rebus divinis et coelestibus inhiaret. Proposuit regi et optimatibus S. Theodardum. cujus erat vita probata, oravitque ut is suas expleret vices, et sibi subrogaretur antistes. Tum vero dici vix queat quantus ob ejus recessum luctus exstiterit, quam moestos et afflictos reliquerit, quibus vitae semina praebuerat: cum viderent illi se tali patre, tantoque doctore orbari. Omnis aetas, uterque sexus dolorem animae testabatur lacrymis, et eum abeuntem deducentes, magnis vocibus dicebant; Heu! miseros nos, quidnam acturi sumus, 139.1161A| qui tanto pastore destituimur? Unde nobis suppetet consolatio illo amisso, qui miseriarum nostrarum fuit praecipuum levamentum? Quis porro nobis medebitur, quando ille nos deserit, qui nostris doloribus praecipue novit facere medicinam? quae nobis salutis spes reliqua est, tanti patris praesentia carituris?
- XV.
Eorum vero lacrymis et querimoniis permotus vir Dei, his fere verbis eos consolabatur: Nolite, quaeso, filioli, animi mei propositum vestris lamentis retardare. Habetis Deum pastorem et patrem intra vos, qui benignissime consolabitur vos in rebus duris et adversis. Ne quid autem etiam extrinsecus desideretis, providimus vobis filium nostrum Theodardum, in omnibus probatum, qui diligentissime saluti 139.1161B| vestrae invigilabit, et tritici mensuram vobis summa fide dispensabit. Cujus prudentiam cum vobis non dubitem sufficere, cupio optatae me dare solitudinis et in praesentia illius Majestatis omnia contemplantis habitare mecum. Ad haec responderunt, qui inter eos erant prudentiores: Vide etiam atque etiam, beatissime Pater, quid agas; attende qua nos ignominia afficias? Gregem quem semel pascendum susceperas, ut habent sanctorum Patrum statuta, nisi infirmitate cogente, et nisi sponte tua id facias, relinquere tibi non licet. Nam dum episcopus vivit, quem ab officio suo valetudinis imbecillitas, non crimen, revocat, alium illi subrogari, nisi ipse prius recuset, et petitionem scripto probet, nulla ratio permittit. Etiam mente capto, si aegritudo suam habeat 139.1161C| per intervallum remissionem, non debet alius substitui, nisi ipse annuat. Quod si nunquam fit mentis compos, persona fidelis ac probatae vitae eligenda est, quae dumille vix erit vices ejus impleat, et defuncto tandem succedat. Hanc Patrum viam si quis tenere nolit, is et uxorem dimissam moechari facit, et ei qui sic dimissam duxerit, adulterii notam inuret. Hac igitur ratione vide, Pater sanctissime, quantum gravetur judicium tuum, quidve nostra fama accipiat detrimenti. Crimen tibi nullum intenditur, ob quod si convictus sis deponaris. Morbus te non premit, cujus causa tanquam repudium exhibens a tuo ministerio suspendaris. Itaque petitionem tuam, qua cupis tibi fonctionem hanc abrogari, 139.1161D| licet scripto confirmes, rejicimus: alium, qui tuasgerat vices, prorsus non admittimus; tantum abest ut alium tibi viventi succedere patiamur: Pater, tu nobis datus es legitima successione; nos non adulterini sed legitimi filii et dici et esse percupimus.
- XVI.
Advertisti jam ubi praegravetur judicium tuum: accipe, quaesumus, unde existimatione nostrae ignominiae nota inuratur. Ut nos recte atque ordine deseras, nullae tibi causae suppetunt. Primum quod minime sumus adulterini, ut jure nos relinquas. In catholicae Matris gremio a te sumus excepti: nunquam credulas aures perverso dogmati adhibuimus. Et si fortassis etiam ea in parte peccassemus, tu nobis mederi debueras. Deinde ut alio te 139.1162A| conferas, nulla te nostra persecutio compellit. Quod si vero Dominus permittit fugere, dum saevit persecutor certe infirmorum, nec satis perfectorum est ea consolatio, multi sancti patienter tolerarunt malorum improbitatem, et sua patientia illos curarunt. Postremo tum fugiendi, non aequo animo ferendi sunt mali, cum nulli adsunt boni, quibus prodesse queas. Sed heu! miseros nos qui dum tua hominis perfectissimi praesentia destituimur, in eam infamiae suspicionem vocamur, te non modo studiorum nostrorum pertaesum esse, sed etiam pravis actionibus nostris expelli; tuo tanti viri recessu haud obscure significante nullum apud nos bonum superesse. Nihil jam reliquum est, nisi ut calumnientur obtrectatores, augurentur maledici, 139.1162B| successores tuos non modo ejiciendos, sed etiam morte afficiendos, quando et tu te a nobis subducis, et beatus Amandus, decessor tuus, pulverem pedum in nos excutiens, a nobis recessit. Verum Deus omnipotens, facilis ad ignoscendum, cum objurgavit prophetam, ob hederam subito arescentem male contentum (Jonae IV), satis declaravit se longe aegrius laturum si pereat creatura ipsius, seque malle poenitentiam malorum quam mortem (Ezech. XVIII).
- XVII.
His verbis commotus vir Dei, tacitus apud se cogitans aliquandiu, tandem in haec verba prorupit: Nolite, fratres mei, id genus verbis me perstringere. Equidem non moleste fero deplorare vos apud me dispendia vestra; sed ferre non possum quod, tanquam injuria affecti, mecum expostulare vultis. 139.1162C| Non ego vos adulterinos haberi volo, et quod ea causa discesserim a vobis: nec tam male sentio de vobis ut existimem me nullum fructum posse apud vos proferre atque idcirco alio me transferam, ubi fructus major spes affulgeat. Sed neque mihi id tribuo; perfectum me esse tantum abest, ut perfectissimus videri velim. Nec meo judicio perfectorum est, a coeptis non discedere, et se extendere in anteriora; actuosae vitae cum Martha insistere, ad contemplativam vero cum Maria ferventer non aspirare; et si se offerat occasio, actuosae vitae potius renuntiare, quam contemplationi non cupidissime incumbere. Domino me adjuvante vos mihi commissos, ut potui gubernavi, ut labor meus vobis fructuosus esset, 139.1162D| magna instantia rogavi. Nec me taedio afficiunt studia vestra, nec offendit pravitas, quae nulla est, actionum vestrarum. Hoc unum superest, ut talentum quod in vobis gaudeo cumulatum, alio conferam magis magisque cumulandum, ut vestra abundantia illorum inopiam suppleat. Fecerunt hoc ante nos etiam sancti homines, quorum utinam nos vel extrema merita aequare possimus: e quibus plerique majoris utilitatis causa ad alias Ecclesias se transferri passi sunt; nonnulli spe uberioris meriti ultro commigrarunt. Postea vero, si se sentirent vel parum proficere, vel suam operam non admodum necessariam, sese subduxero et ad majores labores suscipiendos obtulere; quippe qui, ut fortissimi pugiles Christi, intra quietis claustra 139.1163A| teneri nollent, sed in apertum certaminis campum ultro prosilirent; non desertores pugnae spiritalis effecti, nec instar mercenariorum ad luporum conspectum fugientes, sed fortiter congressuri; eo sponte se ingerentes, ubi aut rarior esset adversus hostes certantium numerus, aut ipsi hostes acrius et propius imminerent. Nec tamen ego, filioli, horum mihi virtutem arrogo, non me illorum meritis parem temere assero. Quod si vero successoris nomen ferre non potestis, sit sane cooperator meus. Neque me putetis [a] vobis absentem fore, qui, tametsi ad alios instituendos proficiscor, non tamen extra hanc dioecesim excessurus sum. Non longe a vobis abero: si quis casus evenerit, licebit consilii causa ad me accedere; ubi et pro peccatis vestris intercessorem, 139.1163B| et omnium quae vobis necessaria sint, quaeque vos angant, tanto sollicitius memorem habebitis, quanto ero a curis popularibus remotior, et propterea ad divina contemplanda expeditior et studiosior. Olim Moyses in monte stabat, et, Israel cum Amalechitis pugnante, non armis sed precibus certabat, efficiebatque ut tanto esset in conflictu Israeliticus populus superior, quanto ipse Deo in oratione propinquior, et a strepitu praeliantium remotior. Et mihi, charissimi, deliberatum est illic divinae contemplationi attentius inhaerere, ubi me saeculares tumultus minime interturbent. Ad hanc rem me incitat beatus Joannes Baptista, qui etiam in tenera aetate maluit inter feras degere, et earum cibo vesci, quam apud suos manere cives, ne vel 139.1163C| otioso sermone se contaminaret. Habeo etiam ad hanc vitam egregium ducem Moysen, cui optatus fuit in vasta eremo divinis frui colloquiis, quam Aegyptiorum opibus et deliciis enervari. Elias quoque et Eliseus caeterique prophetae, studio contemplationis insignes, etiam reges domuerunt. Abraham, omnium pater credentium fide effectus, huc me invitat, cujus jam antea secutus exemplum, contempto natali solo, res facultatesque omnes abjeci. Denique ipsius Domini Salvatoris exemplo provocor, qui, cum teterrimo hoste conflicturus, solitarius ad eremum abscessit. Cujus misericordia et benignitate utinam fiat ut et ego illic improbi hostis fraudes proterere, de illic instituendis lucra cumulare, 139.1163D| et vestrae saluti meis precibus aliquid utilitatis adferre queam! Ita beatus Remaclus dolores suorum lenivit, et querimonias sedavit, ac deinde suo perrexit itinere.
- XVIII.
Postquam autem ea res innotuit tum prope tum procul degentibus religiosis viris, quorum Deus animos permovit, coeperunt undique ad eum seu apes ad alvearia confluere, nonnulli se omnipotentis Dei servituti addicere, et levi Salvatoris jugo colla supponere, quidam liberos suos liberalibus, imo vero monasticis imbuendos disciplinis atque illic Christo perpetim servituros offerre; multi de suis facultatibus et reditibus sanctis necessaria ministrare. Inter quos etiam Dominus et Pater Papolenus [ al., Babolenus] ad eum, invisendi quidem causa, venit, 139.1164A| sed ejus inhaerere magisterio. quam domum redire, maluit. Susceptus est a beato Remaclo officiocissime, et vixit apud eum sine offensione, quique instruendus eo venerat, complures suis exemplis ad virtutis studium incitavit. Cernens id beatus Remaclus, secumque cogitans ea causa missum eum fortassis a Domino, rogavit eum ne ab ipso discederet: tum propterea ob fratres in disciplina continendos, Malmundariensi coenobio, cujus monachi S. Benedicti instituto vivebant, salva in omnibus auctoritate sua, eum praefecit. Atque inde Stabulaus reversus, ad majora virtutum opera se accinxit, suisque exemplis permultos ad sui imitationem pertraxit.
- XIX.
Quis apud illum tristitiam non mutavit in gaudium? Quis iram animi tranquillitate et pace 139.1164B| non depulit? Quis orbitatis luctum ad ejus conspectum non cohibuit? Quis non, paupertate pressus, ejus sermonibus ita sublevatus est, ut et divum opes despiceret, et sua inopia laetaretur? Quis, laborum onere praegravatus, ejus non est adhortatione erectus? Quis adolescens, saevientis libidinis igne succensus, non confestim, ad ejus admonitionem saluberrimam, pudicitiae cultor exstitit? Curabat vexatos a daemonio: illicitis cogitationibus aestuantes ab opere malo retrahebat, docens eos ad petram Christum allidere. Noverat quo quisque laboraret morbo, et, ex vitae meritis singulos existimans, pro ratione morborum adhibebat reprehensiones. Interea crescebat illi divini amoris studium et ardor, monasticaeque disciplinae rigor inflexibilis. 139.1164C| Quam vero in caeteris ejus monasterii officinis omnis fuerit peccandi interdicta facultas, testis est vel solus dormitorii locus; testis est et sanctus Lambertus, qui, e sua pulsus sede, eo potissimum confugit, quod non esset nescius illic vel maxime sanctae religionis vigere cultum; testis quoque est crux lapidea, ad quam ob strepitum labentis calcei, quo fratrum quies fuit interrupta, ire jussus nocte media, usque in crepusculum sub illa stetit, psalmodiaeque et precibus vacans, atque frigus contemnens, et nives calcans, sanctitatis suae certa indicia dedit. Sed de his alias.
- XX.
Porro autem crescente religione crevere etiam Ecclesiae illius proventus. Ubi enim rex Sigebertus 139.1164D| eum audivit fratrum fervorem erga Christi cultum, beatum Remaclum evocans, praeter ea quae prius dederat, et vir illustrissimus Grimoaldus obtinuerat, unde etiam hactenus fratres vixerant, ex consensu fidelium suorum, tam episcoporum quam procerum supra dictorum, in honorem Dei et cultum sanctorum Petri et Pauli apostolorum et beati Martini: quibus ea loca dicata erant, permisit beato Remaclo ut in usus servorum Dei, quo deinceps quietius viverent et absque vicinorum impressione soli Deo liberius vacarent, per utriusque monasterii circuitum duodecim leucae designarentur, intra quorum limites quidquid haberetur, ab solis utriusque coenobii colonis excoleretur. Dicitur autem leuca apud Gallos spatium mille quingentorum 139.1165A| passuum, id est, duodecim stadiorum. Eam donationem testamento confirmatam, et annuli regii impressione consignatam, sanctus vir libenter accepit, et reverenter conservavit. Deinde anno decimo quarto regni sui idem rex legavit testamento beato Remaclo quaedam in Aquitania, puta telonium in portu Vetraria ad fluvios Taunacum et Ittam; itemque portum Sellis et Vogatium ad flumen Ligerim, cum omnibus ad eum attinentibus. Quod quidem testatur scriptum, ejus manu subsignatum: « Sancta, inquit, ac venerabilia monasteria, Stabulaus sive Malmundarium cognominata, ubi vir venerabilis Remaclus episcopus et abba, Christo auspice, praeesse videtur; quae vir illustris Grimoaldus majordomus in honore sancti 139.1165B| Petri ac sancti Pauli, vel sancti Martini, seu caeterorum sanctorum, suo opere in vasta eremi Ardennensis construxit; quemadmodum nos loca ipsa ad ipsa monasteria aedificanda pro nostra praeceptione ex foreste nostra concessimus; quae, licet gratia Christi sint ditata, mundanam substantiam cernuntur parumper habere: ideo, divina inspiratione commoniti, decrevimus aliquantulum de fisco nostro ad ipsa monasteria respicere et consolari; » et caetera quae in eodem scripto (auctor vocat praeceptum) sequuntur. Denique in fiscis, quae monasteriis illis adjacent, decimas illis dedit, quas etiamnum ea monasteria obtinent.
- XXI.
Post haec rex ille, cum Austrasiae regnum praeclare rexisset, diem clausit extremum. Porro 139.1165C| Grimoaldus majordomus, sive praefectus palatii, vel ut alii volunt magister equitum, sub praetextu munerum accipiendorum, a Clodoveo fratre Sigeberti Parisios evocatus illic retentus est quod filium domini sui Sigeberti, quem in suam fidem susceperat, ut eum patri regno substitueret, clericum effecisset sive totondisset, suum filium regem volens constituere. Clodoveo quoque defuncto, Clotarius filius ejus in Occidente, frater Clotarii Childericus in Austrasia regnarunt. Hunc ergo beatus Remaclus adiit, et, quod patruus ipsi donasset, ut confirmaret petiit. Rex libens annuit, et, ut vir Dei petierat, ejus successorem Theodardum et Odonem domesticum jussit ejusdem mensurae solum 139.1165D| remetiri: cujus partem dimidiam sibi rex servavit, reliquam usibus servorum Dei testamento addixit et confirmavit. Quod quidem virum Dei prudenter admodum fecisse constat, ut, si fortassis successores ejus aliquando minus possent, minori negotio, quod minus esset, sine invidia et infestatione vicinorum liberius sibi vindicarent. Obiit vero etiam Clotarius rex, et ad Childericum monarchia devoluta erat. At ille postea, propter morum insolentiam interfectus, fratrem Theodoricum habuit in Occiduis regni partibus successorem, cui magister equitum fuit Ebroinus. Horum tyrannidem aversati, Austrasiani Pipino principi studebant et parebant. Is 139.1166A| ubi didicit in supradictis monasteriis cultum religionis augeri, duas ex fiscis suis villas in usus mensae servorum Dei, unam in Harbanio, alteram in Arduenna, pro Dei et S. Remacli, [reverentia. ED. PATROL.] attribuit. Sub horum tempore ferunt eum Romam profectum, sancti Petri aliorumque sanctorum suffragia imploraturum, atque illi tandiu in preces et jejunia incubuisse donec, divina et angelica consolatione fretus, quamdam reliquiarum ejusdem beatissimi apostoli partem meruit obtinere; quae quidem apud nos auro gemmisque ornatae praecipuo cum honore asservantur. Quod licet quibusdam fortasse incredibile videatur, nos, qui incomparabilem illum veneramur thesaurum, multa in earum praesentia divinitus vidimus beneficia praestari: quae 139.1166B| poterit qui volet in libro virtutum sive miraculorum ejus lectitare.
Jam vero senior beatus Remaclus, sed moribus tamen quam annis maturior, diem vocationis suae sentiens imminere, tempusque adventare quo compensaret honor in coelis quod labor trivisset in terris, subditos suos ad se accersit, et tum ipsius obitu tum sua desolatione moerentes ita consolatus est: Ecce Patres sanctissimi, ecce fratres charissimi, quos habeo affixos intimis visceribus meis, pars dimidia animae meae: ego viam universae carnis ingredior, nec ad vos deinceps rediturus sum. Vestra itaque, quos desero, solitudo me habet sollicitum, non mea abitio, qui Deo me consolante confirmor. Non me terret conditio communis 139.1166C| mortalium omnium, quando etiam tota sapientis vita, quaedam [mortis] debet esse commentatio. Non potest foeda mors accidere viro forti, non immatura sapienti, non misera eam providenti. Vestra me teneritudo, quos adhuc expediret solidioribus informari disciplinis, non parum movet: vobis prorsus timeo, ne, si lupi rapaces incurrant, nemo sit qui eos repellat. Equidem haec monasteria Deo et sanctis ejus dicavi, vestrisque usibus accommodavi, vestra in hoc usus opera forti et fideli. Quid autem in posterum eventurum sit, incompertum est mihi. Videtis sane quo loco res nostrae sint, et quam sit hic mundus in maligno positus. Si quid igitur potest apud vos oratio mea, curate, obsecro, ne ab ea integritate, quam in vobis efficere 139.1166D| volui, ullo unquam errore abducamini: sed sitis semper in Christo conjuncti et unanimes, quemadmodum et Patrum traditione, et Scripturarum sanctarum lectione, et mea sollicita adhortatione accepistis. Ex vestris manibus nunquam deponatur sacra lectio, sed in ea sit vobis jugis meditatio. Ut enim ager, quamvis fertilis, sine cultura non potest esse fructuosus: ita nec sine doctrina animus. Nostis illud, docto et erudito homini vivere, esse cogitare. Orationi frequenter incumbite: pro culpis humana fragilitate admissis Deum deprecamini; ne alias deinceps admittatis, sed etiam 139.1167A| accurate, ne id fiat invigilate. Si quis enim socordiae et ignaviae se dederit, frustra ille Deum imploraverit. Vobis virtus sit, vitium fugere, et sapientia prima, stultitia caruisse. Pudor, justitiaeque soror incorrupta fides, nudaque veritas, vestris in cordibus sibi domicilium vindicent, ut qui facta vestra conspiciunt, ad imitationem provocentur. Veram peccatorum confessionem faciatis Deo et praelatis vestris: tentationum impressiones in ipso primo aditu detegatis. Stultorum enim praeposterus pudor dum celat ulcera, illis majores subministrat vires. Obedientiam majoribus exhibete, coram institutionibus animos accommodate. Tunc enim quique recte vivit, si curat id esse quod audit. Ab omnibus, quae ira suggerit, vobis temperate; 139.1167B| solus enim est triumphus innocentiae, non peccare cum possis. In optimis quoque temperantiam quamdam adhibete. Est enim modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum; et metiri se quisque suo pede, suoque modulo debet. Nemo alteri injurius sit: accipere enim, quam facere, praestat injuriam. Patientiam, quae miseriarum portus est, amplectimini, nemo enim adeo barbarus est ut non possit mitescere, modo culturae patientem commodet aurem. A nullo labore, qui sit a praefectis vestris vobis impositus, absterreamini: quia omnes etiam duri labores, contentione fiunt tolerabiles, et usus sive consuetudo laborum, etiam dolores facit magis patibiles. Segnitiem prorsus fugite: 139.1167C| non enim ignavas mentes facile comitatur virtus. Superbiam vel maxime respuite, ut vera possitis libertate potiri. Non enim ille liber censendus est, cujus animum superbia occupat. Castitatem sectamini, omnis namque ponderatio, ut ait Scriptura divina, non est digna continentis animae. Prosperi successus, qui etiam sapientium animos fatigant, non vos delectent; nam qui plus nimio delectatur, rebus secundis in diversa mutatis quatietur. Ante omnia pacem et concordiam servandam admoneo, ut sicut in duobus estis monasteriis congregati, ita gemina vobis ferveat dilectio, Dei et proximi; cumque sit unus vobis pastor praefectus, nullo unquam scandalo aut schismate vos dividi patiamini (Eccli. XXVI). Non vos ossa consumens vastet invidia, namque invidus alterius rebus macrescit opimis, et invidia 139.1168A| Siculi non invenere tyranni majus tormentum. Si minores fortasse adsint facultates, nolite conqueri. Pauper enim non est, cui rerum suppetit usus: et ipsa nos natura quotidie admonet, quam paucis, quam vilibus, quam parvis egeat. Non opibus mentes hominum curaeque levantur.
Haec sunt charissimi, quorum vos admonitos volui, tanquam ultimum vale vobis dicens, jam jamque e vita abiturus. Vos curate, et tanto arctius vestris inhaereant pectoribus, quanto majorem ex meo recessu molestiam capitis. Quae si apud vos fructum aliquem offecerint, maximo me gaudio officietis. Simul autem cogitetis, vos quoque morituros, et ita tempus poenitentiae agendae collatum, ne, quaeso, inaniter labi patiamini. Veniet, veniet ille dies, cum 139.1168B| frustra desiderabitis horae usuram. Dum ergo tempus est, operamini bonum ad omnes (Gal. VI). Mors ultima linea rerum est. Perpetuus nulli datur usus, et haeres haeredem alterius velut unda supervenit undam. Pulvis et umbra sumus: omnes una manet mors, et calcanda semel via lethi. In bonis autem operibus et recte factis si hinc decesserimus, beati erimus, una cum corporibus etiam omni cupiditate et aemulatione absoluti.
His suavissimis iisque extremis sermonibus moerorem illorum lenivit. Deinde modica correptus febre, cum se sacrosancti corporis et sanguinis Domini viatico confirmasset, inter charissimorum filiorum manus animam reddidit Creatori, post diuturnam Christo exhibitam servitutem. Vetus Israelita, 139.1168C| egressus ex Aegypto, spoliato vicino, aucta talenta reportavit. Corpus ejus, honorifice curatum, cum multa psalmorum et hymnorum melodia in beati Martini oratorio quod ipse extruxerat humatum est; ubi etiam aliquandiu jacuit, miraculis interim testatum efficiens se apud Dominum vivere. Successit illi dominus Papolenus, vir apostolicus, cujus supra fecimus mentionem: Papoleno Sigolinus, beati patris judicio aeque approbatus: Sigolino Goduinus annis et morum maturitate grandaevus, qui sancti viri corpus transtulit, et in Ecclesia B. Petri reposuit, lectumque illius auro et argento ornandum curavit. Ubi, per ejus merita, multa usque in praesens Dominus miraculorum signa efficit, quae illic conscripta habentur in laudem et gloriam praepotentis Dei, qui est benedictus in saecula. Amen.