Vita S. Remigii (Venantius Fortunatus), J. P. Migne
1. (0527A)Beatissimi Remigii antistitis depositio sancta nobis hodie diem mysticae solemnitatis exhibuit, quae annis singulis, dum in se cursu temporum volvitur, nostris desideriis innovatur. Hic itaque primis ortus natalibus, parentum nobilitate fulgebat, quem divina pietas non solum priusquam nasceretur, sed antequam conciperetur, elegit; in tantum, ut Montanus quidam monachus, dum se levissimo sopore quiesceret, tertio fuisset admonitione pulsatus, uti matri suae benedictae Cyliniae, quod masculum conceptura esset, veridica relatione praediceret, ut nomen ejus et meritum designaret. Qui illico implevit imperium, et fecundissimae genitrici concepturae sobolis gaudia nuntiavit. Illa vero sicut fidei credulitatis non apparuit dubia, ita suscepit in partu, (0527B)quem praescierat in utero. Haud morosa exstitit, ut certa, felicissimum pignus secura protinus edidit, quod prius corpore concepit.
2. In quo assidue venturae aetatis merita dulcis infantia designabat, et quod ante conceptum mater agnoverat, ante tempora jam videbat. Studebat teneros annos morum maturitate vincere, et benevolentia cordis, charitatis melle condire. Quid (0528A)plura? cum secundis successibus certatim sanctae conversationis studiis adolescens vigesimi secundi anni justus sumpsisset exordium, in hac urbe Rhemensium omnium generaliter votis ad pontificii culmen raptus fuisse dignoscitur potius quam electus. In quo statim sic apparuit aptus et devotus officio, tanquam, si quo noviter ascenderat, jugiter praefuisset. Fuit itaque in eleemosynis largus, in vigiliis sedulus, in oratione devotus, in charitate perfectus, in humilitate profusus, in doctrina praecipuus, in sermone paratus, in conversatione sanctissimus. Nunquam in eo invenit humani generis adversarius, nec quod fraude deciperet, nec quod simulatione fuscaret. 3. Sinceritatem mentis vultus sui serenitate monstrabat, (0528B)et pietatem clementissimi cordis ostendebat lenitate sermonis. Quidquid ad salutem pertinere possit aeternam, non minus implebat beatissimus opere, quam sermonis praedicatione docebat. Longum est itaque verbis exigere, ne irrogemus audientibus de nimia prolixitate fastidium, si quanta in eo ornamenta bonorum omnium, quae sunt vel pretiosa, vel maxima, supernae remunerationis praerogativa, (0529A)contulerim. Studeamus ergo pauca disserere, plurima praeterire; nam si tanta virtutum suarum insignia dicere coeperimus, aut ariditas nostri sermonis non possit excolere, aut memoria retinere, plus habere poterat terminum lux hodierna, quam pagina capiat. Intendebat vir beatus Remigius jactantiam virtutum fugere, in quo non poterat gratia celsa latere. Cum ei vero contigisset habere inter domesticos suos secretius convivium et delectaretur in libertate charorum, descendebant ad eum intrepidi passeres, et in manu ejus mensae reliquias colligebant. Discedebant alii saturi, accedebant alii saturandi. Sic mansuescebat feritas avium in operatione virtutum. 4. Accidit autem, quodam tempore, cum ex (0529B)more pastorali solertia paroecias circuiret, ut si negligenter aliquid in divinis cultibus ageretur, fidelis servus Christi agnosceret; in vico similiter, cui vocabulum est Calmiciaco ipsius devotione studii accessit. Ubi dum quidam caecus ab eo opem misericordiae postularet, coepit, qua dudum captus fuerat, infestatione daemonis, corporis vexatione torqueri. Tunc sanctus Remigius in oratione, qua semper anima sancta intentione vacabat corporea, se sedulitate prostravit, raptimque lumen pristinum reddidit oculis, et pestem immundi spiritus effugavit. O ineffabilis gratia pietatis; a quo dum substantia sola petitur, triplex remedium obtinetur. Victu pavit egenum, muneravit visu caecatum, reddidit libertati captivum; atque ita contigit per hoc insigne mysterium, (0529C)ut, dum apparuit unus in paupere, trinitas se ostendit in salutem.(0530A) 5.Sic ut semper ergo humani generis adversarius suam non desistit ostendere nocendi virtutum potentiam, civitatem Rhemorum, eodem tempore surgentibus subito flammarum globis, oborta nimia vastatione, succenderat, et jam fere partem tertiam favillis extantibus concrematio peracta consumpserat, et, quod residuum erat, victrix flamma lambebat: tunc, cum ejus rei nuntius ad beatissimi Remigii antistitis pervenisset auditum, illico, velut invictus athleta, ad ruinam urbis celeri velocitate percurrit, atque se igni obvium, impleta oratione, monstravit ( statim velut quodam reatu fracta vel concisa, populo teste, in se vastatio reducit incendii), et per patentem portam admodum fugiens discessit, ut omnibus monstraretur quod vir Dei, (0530B)plenus fidei igne, plus caluit, qui saevitiam tantae indignationis et evicit et extinxit meritis. 6. Quaedam vero puella, ab urbe Tolosa, praeclaris orta natalibus, ab adolescenti infantia vesani spiritus tenebatur obsidione captiva. Quam cum tenero amore diligerent piissimi genitores, ad sancti Petri sepulcrum in Romanam urbem cum plurima multitudine et multa devotione duxerunt. Ibi quidam Dei servus cum auxilio sacri corporis plurima implebat signa virtutis. Hanc tamen puellam cum nulla potuisset intercessione purgare, nec ab ipsa callidi daemonis virus valuisset expellere, hinc responsum hostis antiquus reddidit, divini nominis obsecratione constrictus, quod nunquam ab alterius de eodem habitaculo, nisi hujus beatissimi (0530C)Remigii antistitis emundatione possit expelli. Tunc parentes ejus, et ipsius benedicti, et (0531A)Alarici regis Gothorum, affatibus suffragati, cum devincta sobole ad sanctum Remigium antistitem pervenerunt, deprecantes ut virtutem ejus agnoscerent in purgatione sobolis, quam praescierant in confessione latronis. 7. Tunc beatissimus Remigius, cum diurna luctatione se non esse dignum assereret, et consueta patientia repugnaret, precibus est populi supplicantis evictus, ut orationem pro ipsa funderet, et parentum lacrymis condoleret. Tunc sanctus Remigius, meritis sanctitatis armatus, verbi praecepit imperio ut iniquus praedo, per quod ingressus fuerat, discederet, et Christi famulam relaxaret. Itaque cum nimio vomitu et obsceno fetore per os, quo fuerat intromissus, abscessit. Sed paulo post discedente (0531B)pontifice, sub ipsius tamen horae spatio, dum nimium labore fessa nutaret, spem salutis amisit. Iterate ergo supplicantium turba recurrit ad medicum: beatus autem Remigius ille se accusat, potius perpetrasse facinus, quam sanitatis praemium indulsisse, et exstitisse homicidii reum, non attulisse remedium. 8. Ad basilicam igitur sancti Joannis, quo corpus jacebat exanimae, populi obtentus deprecatione regreditur, ibique sanctus Remigius cum lacrymis ad pavimenta sanctorum in oratione prosternitur, et reliquos, ut ita facerent, adhortatur. Tunc sanctus Remigius, effuso lacrymarum imbre, consurgens suscitavit mortuam quam prius sanavit aegrotam. Quae protinus apprehensa manu pontificis, cum integra (0532A)incolumitate surrexit, et ad propria feliciter remeavit. Judicare enim possumus quantus in praesenti miraculo fuisset parentum fletus pro gaudio, laus populi pro triumpho. Putasne cum quo gemitu quantaque devotione Gloria in excelsis Deo cecinerunt, qui per sacrum antistitem divina videre mysteria meruerunt? Potuit enim ille plebem suam de casu cujuslibet periculi imminentis eripere, qui vitam mortuae valuit restaurare. 9. Inter hujusmodi igitur virtutum suarum insignia elegit beatus Remigius, athleta Christi, transitum lethiferi soporis excipiens, procellas mundi, senio jam urgente, deserere, et ad portum coelestis habitaculi pervenire. Post cujus vero obitum tanta ad sui corporis patrocinia fidelibus remedia tribuuntur, et (0532B)solis agnoscitur vivere meritis, qui tantis fulsit exemplis ( Cui vero poena dignoscitur defuisse martyrii, non devotio confessoris). In illis ergo divinis templorum oraculis, ubi ejus patrocinia veneramus, quidquid cum fide petitur, invenitur, et quod speratur studio, praestatur effectu. Profusis ergo unanimiter precibus exoramus, ut nobis vitae salutaris spatio indulgentiam delictorum obtineat intercessio sancti Remigii pontificis cum auxilio Redemptoris. Det etiam deprecatio ejus generaliter in hoc mundo tranquilla pacis tempora, qui promisit justis aeterna. Quod ipse praestare dignetur, qui regnat cum Patre et Spiritu sancto, qui est benedictus in saecula. Amen.