Migne Patrologia Latina Tomus 73
AnDiSiS.ViSSi 73 Antonius discipulus Simeonis Stylitae Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Vita S. Simeonis
CAPUT PRIMUM. 170 Sanctus Simeon ex utero matris suae electus est a Domino, et meditabatur parere et placere illi: erat autem isti pater Susocionnomine, et nutriebatur a parentibus suis. Qui cum factus fuisset annorum tredecim, pascebat oves patris sui; et videns ecclesiam, relictis pecoribus, ingressus est, audivitque Apostolum ibi legi. Interrogansque unum seniorem, ait: Domine, quid est istud quod legitur? senex respondet ei: Pro substantia animae ut discat homo timere Deum ex toto corde, et ex tota mente sua (Lucae X). Dixit beatus Simeon: Quid est timere Deum? Dixit ei senior: Quare me flagitas, fili? Et ille: Quasi Deum, inquit, interrogo te. Ista enim quae a te audio, discere volo, quia ignarus sum et stultus. Respondit ei senior: Si quis jejunaverit jugiter, et obsecrationes fecerit per momenta, et humiliaverit seipsum omni homini, et non dilexerit aurum, neque parentes, neque vestimenta, neque possessiones, et honorat patrem et matrem, et sacerdotes Dei prosequitur, hic haereditabit regnum aeternum; et qui econtrario ista non custodit, hic haereditabit tenebras exteriores, quas paravit Deus diabolo et angelis ejus (Matth. XXII, XXV). Ista omnia, fili, in monasterio exaggerantur. Audiens haec beatus Simeon, cecidit ad pedes ejus, dicens: Tu es pater meus et mater mea, et doctor operum bonorum, et dux ad regna coelorum. Tu enim acquisisti animam meam, quae jam mergebatur in perditionem. Dominus reddat tibi vicissitudinem pro anima mea. Ista sunt enim quae aedificant. Ego autem jam nunc vadam, sicut docuisti, in monasterium, ubi Deus voluerit: et fiat voluntas ejus in me. Dixit illi senior: Fili, priusquam ingrediaris monasterium, audi quae dico. Tribulationem habiturus es; necesse est enim te servire et vigilare in nuditate, et indesinenter sustinere mala: et iterum confortandus es, vas pretiosum Deo.
CAP. II.--Et statim exiens beatus Simon de ecclesia, ibat in monasterium sancti Timothei magnifici viri; et procidens ante fores monasterii, jacebat per dies quinque non manducans neque bibens. Et die quinta egrediens abbas Timotheus, interrogavit eum, dicens: unde es, fili? aut quos parentes habes qui sic afflictus es? aut quod est nomen tuum, ne forte aliquid mali gesseris, aut forsitan servus sis, et dominum tuum fugias? Tunc beatus Simeon cum lacrymis dixit: Nequaquam, domine, sed opto ut sim servus Dei, si ipse voluerit, quia volo servare animam meam perditam. Jube ergo me introire in monasterium, et omnibus deservire; noli me foris diutius dimittere. Tunc apprehensa manu ejus, introduxit eum abbas in monasterium, dicens fratribus: Filioli mei, ecce trado vobis istum fratrem, docete eum canones monasterii. Fecit autem in monasterio quasi menses quatuor, serviens omnibus sine querela, in quibus Psalterium ex integro memoriae commendavit, quotidie percipiens cibum divinum. Cibum vero quem simul cum fratribus accipiebat, tacite pauperibus erogabat, non sollicitus de crastino. Fratres ergo ad vesperam, ille vero septimo die cibum sumebat.
CAP. III.--Una autem dierum ingressus ad puteum aquam haurire, sumpsit funem de situla, unde fratres aquam hauriebant, et involvit eum toti corpori suo nudo a renibus usque ad collum; et ingressus, dicit fratribus: Exivi haurire aquam, et non inveni funem in situla. Et illi dixerunt: Tace, frater, ne forte agnoscat abbas, quousque tempus praetereat. Putrefactum est autem corpus ejus de obligatione et asperitate funis, quia 171 secabat eum usque ad ossa; ingressus est enim in carnem ita, ut vix appareret. Quadam autem die exeuntes aliqui de fratribus, invenerunt eum cibum suum dantem pauperibus; et regressi, dixerunt abbati: unde nobis adduxisti hominem istum? Non possumus abstinere sicut ille; de Dominica enim in Dominicam jejunat, cibos quos accipit pauperibus erogat: sed et fetor gravissimus egreditur de corpore ejus, ita ut nullus juxta eum stare possit; et cum ambulat, vermes de corpore ejus cadunt, lectusque ejus plenus est vermibus. Tunc exiens abbas invenit sicut illi dixerunt; cui ait: Fili, quid est quod dicunt fratres de te? Non tibi sufficit jejunare sicut nos? An non audivisti Evangelium, de doctoribus dicens (Matth. X), quia non est discipulus super magistrum: erit autem omnis perfectus, si sit sicut doctor ejus? dic mihi, fili, fetor iste unde procedit? Stans beatus Simeon, nihil respondit. Et iratus abbas, jussit eum spoliari, et invenerunt funem circa corpus ejus, ita ut nihil pareret de eo nisi summitas tantum. Exclamans autem abbas voce magna, dixit: unde nobis advenit iste homo, destruere volens regulam monasterii? Rogo ergo te, discede hinc, et perge quo vis: cum multo tamen dolore et labore tulerunt a corpore ejus funem, de quo erat involutus, una cum carne ejus putrida. Facientes autem illi studium per multos dies, sanaverunt eum.
CAP. IV.--Sanatus autem post haec, exivit de monasterio, nullo sciente; et ingressus, est puteum desertum, ubi non erat aqua, non longe a monasterio, ubi immundi spiritus inhabitabant. Et ipsa nocte revelatum est abbati quod multitudo populorum circumdarent monasterium suum cum fustibus et gladiis, dicentes: Da nobis servum Dei Simeonem, Timothee. Sin autem, incendemus te cum monasterio tuo, quoniam exasperasti hominem justum. Qui evigilans, ait fratribus: Filioli mei, visionem vidi, et multum turbatus sum in ea. Et in alia nocte vidit multitudinem virorum fortium astantium et dicentium ei: Da nobis servum Dei Simeonem; dilectus est enim Deo et angelis; quare illum vexasti? major te est apud Deum; omnes enim angeli contristantur propter illum. Ipsum autem praeponere habet Deus in mundo, ita ut per illum multa signa fiant, qualia nemo fecit. Tunc exsurgens abbas, cum magno timore dixit fratribus: Requirite mihi hominem illum, et adducite in hunc locum, ne forte omnes moriamur propter illum. Vere enim sanctus Dei est; mirabilia enim magna vidi et audivi de illo. Tunc omnes monachi exierunt eum quaerere, et omnia perlustrantes et non invenientes, renuntiaverunt abbati dicentes: Nullum locum reliquimus, ubi eum non quaesissemus, nisi tantum in deserto puteo. Respondit abbas: Rogo vos, fratres, ite ad perquirendum eum, sed et ego vadam vobiscum. Vere sanctus et servus Dei est. Et sumens secum quinque ex illis, venit ad puteum. Et faciens orationem, descendit cum fratribus in puteum. Vidensque illum beatus Simeon, coepit rogare, dicens: Rogo vos, servi Dei, dimittite me una hora, ut reddam spiritum meum; adhuc enim modicum, deficiens est. Valde autem fatigatur anima mea, quoniam exasperavi Dominum. Dixitque ad illum abbas: Veni, serve Dei, ut deducamus te in monasterium; cognovi enim de te quia servus Dei es. Illo vero nolente, adducunt eum vi ad monasterium, et omnes prosternunt se ad pedes ejus, flentes et dicentes: Peccavimus in te, famule Dei, indulge nobis. Beatus autem Simeon gemebat, dicens: Quare gravatis infelicem et peccatorem? Vos autem estis servi Dei et Patres. Stetit autem ibi quasi annum unum.
CAP. V.--Post haec egressus occulte, pergit non longe a monasterio, ibique multo tempore fuit, aedificavitque sibi clausuram ex lapide sicco, ibique fuit annos tres, et veniebant ad eum multi ad orationem. Deinde fecit columnellam cubitorum quatuor, stetitque in ea annos quatuor. Crescebat autem de eo fama sancta per orbem terrae, et faciunt ei columnam habentem cubitos duodecim, et stetit in ea annos duodecim. Rursumque fecerunt columnam cubitorum viginti, stetitque in ea annos duodecim. Tunc congregati sunt omnes habitatores loci illius, et aedificaverunt juxta ipsam columnam basilicas duas, et columnam cubitorum triginta, et super ipsam stetit anuos quatuor, et coepit virtutes facere. Multi languidi veniebant ad eum, et daemonia habentes, et curabat eos: caeci visum recipiebant, debilium manus restituebantur, surdi auditum recipiebant, leprosi mundabantur. Multas hic gentes inclinavit ad fidem Christianam, id est, Sarracenos, Persas, Armacenos et Laotos, similiter et Allophylos. Audientesque de eo et de virtutibus ejus, conveniebant et adorabant eum.
CAP. VI.--Tunc invidus diabolus transformavit se in speciem angeli, fulgens in splendore cum equis igneis. Et currus igneus apparuit juxta columnam, ubi stabat beatus Simeon, 172 illuxitque cum fulgore et splendore quasi specie Angeli fulgens. Et dixit diabolus blandis sermonibus: Simeon, audi verba mea, quae tibi Dominus mandavit. Misit me angelum suum cum curru igneo et equis igneis, ut rapiam te, quomodo rapui Eliam [IV Reg.II]. Tempus tuum jam est. Et tu similiter ascende jam mecum in currum, quia Dominus coeli et terrae transmisit hunc. Ascendamus pariter in coelos, ut videant te angeli et archangeli cum Maria matre Domini, cum apostolis et Martyribus, confessoribus et prophetis, quia gaudent videre te, ut ores Dominum qui te fecit ad imaginem suam. Etiam locutus sum tibi, ne tardes ascendere. Simeon completa oratione, dixit: Domine, vis rapere me peccatorem in coelum? Et elevans dexterum pedem ut ascenderet in currum, levavit dexteram manum, et fecit signaculum Christi. Cum signum crucis fecisset, continuo diabolus nusquam comparuit, cum argumento suo evanuit sicut pulvis ante faciem venti. Tunc intellexit Simeon artem esse diaboli.
CAP. VII.--Reversus ergo in se, dixit pedi suo: Non reverteris retrorsum hinc, sed stabis hic usque ad obitum meum, donec accersiat Dominus me peccatorem. Interea diabolus in frigore apposuit vulnus super femur ejus, et putrefactum est ita ut multitudo vermium scatescens de eo, descenderet de corpore ejus, decurrebatque de pedibus ejus in columnam, et de columna in terram. Anno autem integro stetit in columna super unum pedem. Quidam autem juvenis astitit ei, Antonius nomine, qui vidit et scripsit haec. Juxta praeceptum illius colligebat vermes, qui cadebant ad terram, porrigebatque illi sursum. At ille ponebat eos sibi in ipso vulnere, ad similitudinem justi Job, dicens: Manducate quod vobis Dominus dedit.
CAP. VIII.--Audiens autem Basilicus rex Saracenorum famam ejus, venit ad eum. Videns autem illum stantem sursum et orantem, subito cecidit vermis de corpore ejus. At ille currens apprehendit eum in fide, et posuit super oculos suos. Et videns Simeon, ait: Quare hoc fecisti, vir illustris, et me gravasti; vermis est enim de corpore meo putrido. Et cum haec audisset rex Basilicus, aperiens manum suam, invenit margaritam pretiosissimam. Et dixit ad beatum Simeonem: Non est vermis putridus, sed margarita pretiosissima; cui ille respondit: Homo, secundum fidem tuam data est tibi, et benedicitur in manibus tuis omnibus diebus vitae tuae. Et ita ingressus est homo ille plenus fide.
CAP. IX.--Post multum vero temporis, audiens mater ejus famam de eo, venit videre eum; sed prohibita est videre eum, quia locum illum mulier non ingrediebatur. Cum autem audisset beatus Simeon vocem matris suae, dixit ei: Sustine, mater, modicum tempus, et simul nos videbimus, si Deus voluerit. At illa haec audiens, flere coepit, et rogare ut eum videret, et solutis crinibus, increpabat eum, dicens: Fili, quare hoc fecisti? pro utero quo te portavi, satiasti me luctu; pro lactatione qua te lactavi, dedisti mihi lacrymas; pro osculo quo te osculata sum, dedisti mihi amaras cordis angustias; pro dolore et labore quem passa sum, imposuisti mihi saevissimas plagas. Et tantum locuta est, ut nos omnes faceret flere. Audiens beatus Simeon vocem genitricis suae, posuit faciem suam in manus suas, et ploravit amare, mandavitque illi, dicens: Domina mater, quiesce modicum tempus, et videbimus nos in aeterna requie. At illa coepit dicere: Per Christum qui te plasmavit, si est possibilitas videndi te, in tanto tempore alienum a me, permitte me videre te, aut si non, vel vocem tuam audiam, et statim moriar, quia pater tuus in tristitia propter te mortuus est. Et nunc ne in meipsa amaritudine perdas, fili. Haec dicens, prae tristitia et planctu in somnum conversa est: habebat autem tres dies et tres noctes, non cessans deprecari eum. Tunc beatus Simeon oravit ad Dominum pro illa, et statim reddidit spiritum. Colligentes vero corpusculum ejus, adduxerunt in conspectu ejus. Et ille flens, ait: Dominus suscipiat te in gaudio, quia tribulata es propter me, et portasti me in utero mensibus novem, atque lactasti simul etiam et nutristi cum labore. Haec eo dicente, matris vultus sudabat, et corpus ejus commotum est, nobis omnibus isnpicientibus. Ille autem elevans oculos ad coelum, dixit: Domine Deus virtutum, qui sedes super Cherubim, et scrutaris fundamenta abyssi, qui cognovisti Adam antequam esset, qui promisisti regni coelorum divitias diligentibus te, qui locutus es Moysi in rubo ignis (Exod. III), qui benedixisti Abraham patrem nostrum (Gen. XXII), qui introducis in paradisum animas justorum, et animas impiorum mergis in perditionem, qui duos leones humiliasti, et fortia Chaldaeorum incendia mitigasti servis tuis (Dan. VI), qui Eliam corvis deferentibus escam pavisti (III Reg. XVII), suscipe animam ejus in pace, et colloca eam in locum patrum sanctorum, quia tibi est potestas in saecula saeculorum.
CAP. X.--Post hos vero dies rursum fecerunt ei columnam habentem cubitos quadraginta, et 173 stetit super ipsam annos sedecim usque ad obitum suum. In quo tempore draco grandis nimis habitabat juxta eum in partibus Aquilonis, unde nec herba ibidem nascebatur, cui etiam intravit lignum in oculo dextero. Et ecce quadam die veniebat caecus ille draco, et trahens se applicuit ad habitaculum in quo vir Dei morabatur, totus in gyrum se complicans, quasi veniam poscens, humiliatoque capite jacebat. Quem beato Simeone intuente, statim exivit de oculo ejus lignum habens cubitum unum. Videntes autem omnes, glorificaverunt Deum, tamen ab eo fugerunt propter metum. Sed bestia ipsa involvit se, et mansit in uno loco immobilis, quandiu omnis populus pertransiret. Deinde surgens, adoravit ostium monasterii fere per duas horas, et sic reversa est in cubile suum, et neminem laesit.
CAP. XI.--Mulier quaedam sitiens nocte, venit ad hydriam aquam bibere, in qua erat parvulus serpens; et bibens, deglutivit illum, et crevit in utero ejus. Sed multi medici, et incantatores, et magi, adhibentes studium, nihil profecerunt. Post aliquod vero tempus adducitur ad sanctum Simeonem; at ille jussit eam poni in terram, et de aqua monasterii in os ejus mitti. Tunc exclamavit fortiter, et statim exivit de ore ejus serpens, cujus longitudo erat cubitorum trium. Eadem hora crepuit serpens, qui etiam ad multorum testimonium suspensus est ibi septem diebus. Et sana facta est mulier ex illa hora.
CAP. XII.--Virtutes ejus quamvis alicujus facundia enumerare vix valeat, tamen prout sunt vires, omnino silentio eas tegi minime patiar. Factum est autem ut aqua in loco non inveniretur, et totus populus periclitabatur, et omnia animalia prae aquae penuria. Videns vero sanctus Simeon contritionem eorum, stetit ad orationem. Circa decimam autem diei horam subito dirupta est terra, et factum est chaos magnum ab Orientali parte ipsius monasterii; et inventa est quasi spelunca, inaestimabiliter multam habens aquam. Tunc jussit fodi septem cubitis, et ex eo tempore superabundavit aqua in illo loco usque in praesentem diem.
Quo in tempore expetentes quidam de longe orationem ipsius et opera, meridiana hora diverterunt paululum ad umbraculum arboris propter aestum ad repausandum. Cumque sederent, ecce subito praegnans cerva praeteribat secus illos, et dixerunt ad illam: Per orationem sancti Simeonis te conjuramus: modicum sta, ut te comprehendamus. Quae stetit eadem hora. Apprehendentesque eam, occiderunt, et comederunt partem aliquam ex ea. Statimque obmutuerunt, et sic veniebant, sicut et cerva illa. Currentes autem, venerunt ad sanctum Simeonem, portantes corium ejus, et fecerunt ibi duos annos, et vix aliquando sanitatem recipere potuerunt. Iniquum est enim peccatum eorum recitare. Corium autem cervae suspenderunt ibi ad testimonium multorum.
CAP. XIII.--Sed et pardus immanis erat in locis illis, qui et homines et animalia interficiebat, et in gyro omnia vastabat. Venientes autem homines loci illius ad sanctum Simeonem, nuntiaverunt ei quod tanta ac talia mala pardus operaretur. Tunc sanctus Simeon jussit de terra vel de aqua monasterii aspergi in illa loca. Et factum est. Exquirentes vero postmodum, invenerunt ipsum pardum jacentem mortuum, et omnes glorificaverunt Deum Simeonis.
CAP. XIV.--Quemcunque tamen sanabat, praecipiebat illi, dicens: Vade in domum tuam, et honorifica Deum qui te sanavit, et ne audeas dicere quod te Simeon curaverit, ne tibi subito deterius contingat: et ne praesumas jurare per nomen Domini, quia grave peccatum est: sed in me humili et peccatore jura sive juste sive injuste. Quam ob causam omnes Orientales et barbarae gentes, quae sunt in illis regionibus, per eum jurant.
CAP. XV.--Latro quidam de Antiochia, qui nominabatur Jonathas, multa mala faciens, cum a multis persequeretur, nec posset se jam ab illis abscondere, quasi leo a facie multorum persequentium fugiens, subito ingressus est monasterium; et amplexus columnam sancti Simeonis, coepit amarissime flere. At ille dixit ei: Quis es? aut unde venisti homo, aut cur hic introisti? At ille: Ego sum Jonathas latro, qui omnia mala feci, veni hic poenitere. Ait itaque sanctus Simeon: Talium est regnum coelorum (Matth. XIX). Sed ne velis me tentare, ne iterum inveniaris in sceleribus ipsis quae reliquisti. Haec illo loquente, ecce officiales veniebant ab Antiochia, dicentes: Trade nobis inimicum et maleficum Jonathan, ne subito commoveatur civitas in seditionem. Bestiae enim paratae sunt ad devorandum eum. Respondit eis beatus Simeon: Filioli mei, ego non adduxi eum huc: quoniam qui adduxit eum, major nobis est, et istis talibus subvenit, etenim talium est regnum coelorum. Et si potestis intrare, rapite eum hinc. Ego autem non possum, quia timeo eum qui illum misit ad me. Audientes autem haec viri illi, regressi sunt cum timore 174 magno, et renuntiaverunt omnia Antiochae; sed Jonathas latro per septem dies amplexans et tenens columnam, dicit ad beatum Simeonem: Domine, si jubes, ambulare volo. Respondit illi justus: Iterum in ipsa mala festinas? Dixit illi Jonathas: Non, domine, sed tempus meum impletum est. Et sic loquens cum eo, reddidit spiritum. Et volentibus eum sepelire juxta monasterium, ecce alii officiales veniebant ab Antiochia propter illum, et coeperunt clamare et dicere: Da nobis inimicum nostrum, omnis enim civitas turbata est propter illum. Respondit ei beatus Simeon: Qui illum adduxit, venit cum multitudine coelestis militiae, qui potens est in tartarum mittere civitatem vestram cum habitantibus in ea, qui etiam hunc reconciliavit sibi: et ego timui ne subito occideret me; ne ergo amplius fatigetis me humilem et pauperem. Et ita cum timore regressi sunt, nuntiantes omnia quae viderant et audierant.
CAP. XVI.--Post paucos vero annos, factum est una die, hoc est, sexta Sabbati, et inclinavit se ad orationem, sustinens tres dies, id est, sexta, Sabbato, et Dominico. Tunc ego pavefactus ascendi ad ipsum, et steti in conspectu ejus, dixique ad eum: Surge, domine, benedic nos, quoniam populus tres dies et tres noctes habet, exspectans benedictionem a te; et non respondit mihi. Et rursus aio ad eum: Quare me contristas, domine, aut quid offendi? Supplico, mitte mihi manum, aut forsitan jam a nobis migrasti? Et sentiens quod non loquebatur mihi, cogitavi ut nulli dicerem, quia timebam illum tangere. Et stans quasi hora media, inclinavi me, et posui aurem meam ad auscultandum, et non erat flatus, nisi tantum quasi odor multorum aromatum ascendebat de corpore ejus, et sic intellexi quia requievit in Domino. Et hebefactus, planxi amarissime; et inclinans me, osculatus sum oculos ejus, et barbam complexus crinesque capitis ejus. Et increpans dixi: Cui me, domine, derelinquis? vel ubi requiram tuam angelicam doctrinam? Quale responsum reddam pro te? aut cujus anima respiciat columnam sine te, et non lugeat? Quale responsum reddam infirmis, quando veniunt et requirunt te hic, et non inveniunt? Quid dicam, aut quid loquar ego humilis? Hodie video te, crastina vero considero ad dexteram sive ad sinistram, et non invenio te. Aut quo amictu operiam columnam tuam? Heu me, quondo veniunt aliqui de longe quaerentes te, et non inveniunt! Et prae multa tristitia obdormivi. Statimque apparuit mihi, dicens: Non derelinquam columnam hanc, nec locum et montem hunc benedictum, in quo illuminatus sum; sed descendens, satisfac populo, et annuntia de me Antiochiae secrete, ne tumultus fiat in populo. Ego enim requievi, sicut Dominus voluit; tu autem ne cesses ministrare in hoc loco, et reddet tibi Dominus mercedem in coelis. Exsurgens autem a somno, pavefactus dixi: Domine, memento mei in requie sancta tua. Et sublevans vestimenta ejus, procidi ad pedes ejus, et osculatus sum vestigia illius; et tenens majus ejus, posui super oculos meos, dicens: Benedic, obsecro, mi domine. Et iterum flevi et dixi: Quales reliquias tollam a te in memoriam? Et haec dicens, motum est corpus illius. Ego autem timui tangere eum.
CAP. XVII.--Et ut nemo sciret, descendi celeriter, et fidelem fratrem misi Antiochiam ad episcopum. Qui statim veniens cum tribus episcopis, et cum illis Ardaborius magister militum cum suis, tendentes cortinas circa columnam ejus, defixerunt vestimenta sua. Erant autem conficta ab auro. Et deponentibus eum juxta altare ante columnam, colligentibusque se, aves volabant super columnam, clamantes et quasi lugentes, ita ut omnes viderent. Planctus etiam populi et jumentorum resonabat per milliaria septem. Sed et montes, et campi et arbores contristati sunt circa loca illa; ubique enim nebula tenebrosa facta est per circuitum. Ego autem considerabam Angelum venientem ad visitandum eum. Circa horam septimam seniores septem loquebantur cum angelo, vultus cujus erat sicut fulgur, et vestimenta sicut nix. Et vocem ejus in timore et tremore tandiu consideravi, quandiu audire potui: quid tamen fuisset, ignoro.
CAP. XVIII.--Cum autem jaceret sanctus Simeon in feretro, volens papa Antiochiae de barba illius pro benedictione aliquid contingere, extendit manum, statimque arefacta est: multaeque obsecrationes et orationes fiebant ad Deum pro eo, et sic restituta est manus ejus.
CAP. XIX.--Supponentes autem corpus feretro, cum psalmis et hymnis duxerunt Antiochiam. Omnis autem populus, qui erat per circuitum regionis illius, plangebat, quod patrocinium tantarum reliquiarum tolleretur ab eis, et quod episcopus Antiochiae jurasset, ut nemo tangeret corpus illius.
CAP. XX.--Venientes vero in quintum milliarium ab Antiochia, in vicum qui vocatur Meroe, nullus potuit movere eum. Tunc quidam 175 homo, annis quadraginta surdus et mutus, subito cecidit ante feretrum, et coepit clamare et dicere: Bene venisti, serve Dei, tuus enim adventus me salvabit; et si meruero vivere, ego tibi serviam omnibus diebus vitae meae. Et elevans se, apprehendit unum de burdonibus qui portabant feretrum, statimque movit se de loco isto. Et ita sanus factus est homo ex illa hora. Peccatum autem hominis illius tale erat: Hic amabat uxorem alienam, et volens eam adulterare, non potuit; et mortua est, et posita in monumento. At ille ivit, et violavit sepulcrum ejus; statimque obmutuit, et surdus factus est, et obligatus est in illo loco annis quadraginta.
CAP. XXI.--Tunc exeuntes omnes de civitate Antiochiae, suscipiunt super argentum et aurum corpus sancti Simeonis, cum psalmis et hymnis, et cum multis lampadibus portaverunt in ecclesiam majorem, et inde in aliam ecclesiam, quae vocatur Poenitentia. Multae etiam virtutes fiunt ad sepulcrum ejus, magis quam in vita sua; et homo qui sanus factus est, ibi servivit usque in diem mortis suae. Multi autem obtulerunt thesauros episcopo Antiochiae pro fide, poscentes reliquias de corpore ejus; sed propter jusjurandum minime praestitit.
Ego humilis et peccator Antonius, inquantum potui, lectionem hanc breviter exposui. Beatus autem qui habet illam scriptam in libro, et legit in ecclesia et in domo Dei; et cum memoriam ejus fecerit, mercedem ab Altissimo recipiet: cui est honor, potestas, et virtus in saecula saeculorum. Amen.