Jump to content

Vita S. Sturmii

Checked
E Wikisource

Vita S. Sturmii (Eigil Fuldensis), J. P. Migne PROLOGUS AUCTORIS AD ANGILDRUTHAM. (0423) 1. Assidue et amore divino accensam et sancto indesinenter studio repletam, o virgo Angildruth, semper agnovi. Idcirco petitionibus tuis parui. Poscebas enim ut initia et Vitam sancti ac venerabilis abbatis Sturmi tibi exponerem, ac primordia monasterii Sancti Salvatoris, quod ab eo fundatum atque constitutum est, quodque alio nomine appellatur Fulda, conscriberem; causas quoque ejusdem coenobii conjicerem, et sincere narrarem. Feci secundum parvitatem ingenii mei quod postulasti; et (0425A)quemadmodum a viris satis fidelibus, imo vasis Christi, illius viri principia et conversationem, et fundamina praedicti monasterii agnovi, huic ut potui libello ingessi: nec non et earum rerum diversitates, quas istius saeculi cursus indesinenter patitur, sicut ipsorum relatu vel meo obtutu expertus sum, similiter inserui. Nam et ego Eigil in discipulatu illius plus quam viginti annos conversatus eram, et sub ipsius coenobii disciplina ab infantia (0426A)usque in hanc aetatem nutritus et eruditus sum. Quapropter nonnulla eorum quae scripsi, vidisse me testatus sum. En habes quod poscebas putativum nomini tuo dicatum, tibique tuendum derelictum. Tu invidorum maledictis responde; tu me magis benevolum quam praesumptuosum defende; tu me apud Christum verum sponsum tuum sanctis orationibus tuis sustenta. INCIPIT VITA. (0425) 2. (0425B)Tempore quodam sanctus ac venerandus archiepiscopus Bonifacius Noricamregionem ingressus, cum sacerdotes et universos Ecclesiae ordines ad catholicam imbueret fidem, cunctosque ibidem haereticorum errores ab Ecclesiis repelleret; Christi populos quoque gentis illius, licet essent Christiani, ab antiquis tamen paganorum contagiis et perversis dogmatibus, veracibus Christi doctrinis cohiberet; coeperunt ei certatim nobiles viri in servitium Domini nutriendas suas offerre subules: tunc etiam puer Sturmi precatu parentum ab eo susceptus; qui Norica provincia exortus, nobilibus et Christianis parentibus generatus et nutritus fuit. Qui carnali quidem relicta cognatione nostrae redemptionis secutus [ adde consilium], peregrinationis viam cum (0425C)episcopo pariter a quo erat susceptus, flente universa parentela, gratanter arripuit. Cumque pluribus provinciis peragratis ad Friteslar Hessionum in regionem sancti viri coenobium tandem pervenissent, nobilem puerum suo cuidam presbytero, nomine Wigberto, sanctus commendavit episcopus. Adhibita tunc omni diligentia presbyter sanctus puerum Sturmen ad Dei omnipotentis servitium instituere studuit. Psalmis tenaci memoriae traditis, lectionibusque quamplurimis perenni commemoratione firmatis, sacram coepit Christi puer Scripturam spirituali intelligere sensu: quatuor Evangeliorum Christi mysteria studiosissime curavit addiscere; Novum quoque ac Vetus Testamentum, in quantum sufficiebat, lectionis assiduitate in cordis sui thesaurum (0425D)recondere curavit. Erat quippe, ut scriptum est, meditatio ejus in lege Domini die ac nocte; (0426B)profundus in sensu, sagax in cogitatione, prudens in sermone; pulchro aspectu, gressu composito, honestis moribus, vita immaculata. Charitate, humilitate, mansuetudine, alacritate, omnium in se traxit amorem.

3. Post non longum temporis presbyter omnam voluntate, omniumque consensu servorum Dei ordinatus, coepit mystica dicta Christi circumquaque temporibus opportunis, populis instanter praedicare. Sacrae etiam virtutes per divina sancti Spiritus charismata fiebant ab eo plurimae. Quoties per sancta orationum studia in Dei nomine immundorum spirituum habitationem a peccatoribus Christianis expulit! Quoties per impositionem manus, per humilem orationem ab adversis valetudinibus sanavit aegrotos! (0426C)Quoties serpentinis infecta corda venenis, doctrina salutari subveniens, lethale virus quod pestifere latebat, medendo curavit! Discordes, pace rupta, ad concordiam charitatis redire ante solis occasum imperavit; patientiam, animi mansuetudinem, spiritus humilitatem, cordis longanimitatem; fidem, spem atque charitatem, omnes habere docuit. 4. Cumque pene tribus annis sic presbyteratus sui praedicando ac baptizando officium gereret in plebe, coelesti illi inspiratione cogitatio incidit in cor, ut arctiori se vita et eremi squalore constringeret. Hujus cogitationis jugem memoriam singulis momentis et horis gerebat in pectore, donec divina admonitione instructus, viro Dei Bonifacio archiepiscopo, quod animo occulte conceperat, spiritali magistro (0426D)revelavit. Quo comperto vir sanctus a Deo hanc inspirationem descendisse intellexit, gaudensque quod (0427A)Dominus illum per suam gratiam admonere dignatus est, tali studio devotissimus fautor gratanter exstitit. Adjunctis ergo ei duobus comitibus, omnibusque diligenter instructis, oratione facta et benedictione super eos data, Pergite, ait episcopus, in hanc solitudinem quae Bochonia nuncupatur, aptumque servis Dei ad inhabitandum exquirite locum. Potens est enim Deus parare servis suis locum in deserto. Perrexere itaque illi tres ad eremum: ingressique solitudinis agrestia loca, praeter coelum ac terram et ingentes arbores pene nihil cernentes, devote Christum poscebant ut pedes illorum in viam pacis dirigeret. Die tertio pervenerunt ad locum qui usque hodie Hersfelt dicitur. Visis exploratisque ibidem locis circumquaque positis, Christum sibi locum ad (0427B)inhabitandum benedici poposcerunt: atque in loco illo ubi nunc monasterium situm est, parva arborum corticibus tecta instruunt habitacula, manseruntque illic tempus non modicum, sacris jejuniis et vigiliis atque orationibus Deo servientes. 5. Post aliquantum vero temporis sancto studio repletus Sturmi, egressus de eremo ad sanctum archiepiscopum Bonifacium perrexit; eique et loci positionem, et terrae qualitatem, et aquae decursum, et fontes et valles, et omnia quae ad locum pertinebant, per ordinem exposuit. Quod vir sanctus Bonifacius archiepiscopus diligenter audiens et prudenter secum pertractans, eremitam suumomni charitatis affectu suscepit, secumque habitare aliquantisper imperavit. Post colloquium autem dulce quod habuit (0427C)cum magistro, et uberes sacrarum Scripturarum consolationes, episcopus taliter locutus est: Locum quidem quem repertum habetis, habitare vos propter viciniam barbaricae gentis pertimesco. Sunt enim, ut nosti, illic in proximo feroces Saxones. Quapropter vobis remotiorem et inferiorem in solitudine requirite habitationem, quam sine periculo vestri colere queatis. Tunc vir beatus Sturmi cognitis omnibus, quae ei fuerant a Beato imperata, sacris ejus doctrinis imbutus animoque confortatus, de inquisitione loci sollicitus, ad eremum alacriter perrexit. Qui cum ad suos pervenisset socios, in praedictis eos reperit habitaculis suum anxie praestolari adventum. Quos cum vidisset, ab episcopo verbis pacificis illos salutavit, eosque multum et de (0427D)adventu suo, et de episcopi narratione consolatus est. Cumque per ordinem eis verba sancti exposuisset episcopi, assumptis secum duobus fratribus, ascenderunt navem superiora petentes loca: per alveum Fuldae fluminis navigio pergere coeperunt, lustrantes ubique loca ad omnium torrentium vel fontium ora. Navim egressi, perambulantes circumquaque (0428A)et considerantes terram, montes, colles, superiora et inferiora explorantes, ubi Dominus servis suis in solitudine ad inhabitandum aptum demonstraret locum; tertio demum die ad locum pervenerunt ubi flumen quod dicitur Ludera intrat in Fuldam. Inde reversa nave, coeperunt ad propriam remeare cellam, nihil tale reperientes quod eorum placuisset obtutibus, praeter quod paulisper demorati sunt in loco qui dicitur Rohenbah, ubi eis visum fuerat posse servos Dei utcunque esse: non tamen per omnia aestimantes venerando episcopo placuisse. Qui cum per ejusdem fluminis alveum renavigarent, post non longum tempus ad sua paupercula pervenerunt habitacula: tum Christum ibi omni tempore deprecantes, ut eis desideratam ostenderet eremi habitationem, (0428B)ubi secundum praeceptum sancti Bonifacii episcopi possent jugiter Domino securi deservire. Sic in Domini servitute die noctuque jejuniis, vigiliis et orationibus perseverantes, Domini Dei sui memoriam non amittebant, dicentes in corde suo: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV). Laus quoque Christi continua in ore pariter et corde ipsorum resonabat, implentes illud Psalmigraphi: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII). 6. Tunc sanctus episcopus Bonifacius, memor eremitae sui Sturmi, quodque de inquisitione loci habuisset peractum admirans, nuntium misit qui illum rogaret concite ad se venire. Quo dum propere (0428C)nuntius venisset, reperit eum in supra memoratis insistere habitaculis. Cui honorifice salutato, Venerandus, ait, Pater noster episcopus multum te videre desiderans, rogavit ut ad eum, si non graveris, venias: habet enim necesse multa tecum conferre. Auditis itaque ejus sermonibus vir studiosus Sturmi humile responsum reddidit, dicens: Christo Deo gratias ago quod meae parvitatis memor tantus pontifex ad me in hanc solitudinem suum nuntium destinare dignatus est. Vocatisque ad se fratribus praecepit advenienti nuntio charitatis officium impendere. Qui diligenter ejus praeceptum implentes, ei mensam posuerunt, cibos quos habuerunt offerentes. Quo refecto fratres ei abeundi licentiam poposcerunt. Tunc (0428D)vocato ad se vir Dei nuntio, gratias ei fatigationis suae referens, dixit: Sanctum Bonifacium pontificem a nobis servis suis pacificis salutato sermonibus, eique dicito quod post te quantocius potero properabo. Benedixitque illum, et abire permisit. Sequenti vero die, petita a fratribus benedictione vir Dei Sturmi statim profectus est, arreptoque itinere, ad Seleheim, ubi sanctum comperit episcopum, properavit. (0429A)Die autem secundo quo profectus est, ad episcopum ambulando pervenit, et in loco eum superius dicto Frideflar invenit. Cumque indicatum sancto fuisset episcopo, eremitam suum Sturmen adfuisse, statim illum praecepit ad se duci. Cumque adductus fuisset ante eum, ad terram se humiliter prostravit, et salutato pontifice, se benedici poscebat. Cui benedicto et resalutato, ad se accedere eum jussit, et osculato eo. juxta se sedere praecepit; et cum omni charitatis affectu in adventu illius laetatus est, rogavitque eum ut aliquantulum propter ejus amorem et praesentiam sibi a constituto jejunio indulgeret. Quod vir Dei, cum magna agens discretione, propter reverentiam summi sacerdotis et magistri assensit. Totum sanctum, inquit, credo, quod a vobis mihi fuerit imperatum. (0429B)Mensa posita in praesentia episcopi fuit, susceptis coram eo cibis, quos ille praecepit honeste comedere. Cui refecto ferculoque levato, surgens episcopus adduxit secum in secretiorem locum solitarium suum, ubi diutissime de spiritalibus tractavere rebus, et de conversatione multum disputavere. Erat quippe pontifex sanctus nimium animo intentus (quod postea claruit) monachicam in solitudine instituere conversationem. Unde etiam tunc inter caetera colloquia percontatus est quid de exploratione loci habuisset actum. Cui adveniens anachoreta Sturmi respondit: Navigavimus, inquit, sursum per alveum fluminis Fuldae; per plures dies nihil tale reperimus quod vobis laudare praesumamus. Intellexit sanctus episcopus praedestinatum a Deo locum necdum (0429C)fuisse revelatum. [ Supple ideo] Prophetica voce locutus est ei, dicens: Locus quidem in illa solitudine a Deo paratus est, quem quando vult Christus servis suis ostendet. Quapropter noli de inquirendo cessare, sciens et credens quod eum absque dubio ibi reperies. Sic eum certum de loci inventione factum, et ad monasticae vitae amorem incitatum, et de spiritali contra zabulum certamine multum imbutum, ad dilectam remeare permisit eremum. Qui cum suam pervenisset ad cellam quae in loco superius jam comprehenso Hersfelt fuerat constructa, salutatis fratribus quos ibidem reperit, praeceptum ac promissum sancti exposuit episcopi. 7. Cumque parumper penes ipsos fessus respirasset, stravit asinum suum, sumptoque viatico solus (0429D)profectus est, iter suum Christo, qui est via, veritas et vita, commendans, solus omnino sedens super asinum, per vastissima deserti loca pergere coepit. Tunc avidus locorum explorator, ubique sagaci obtutu montuosa atque plana perlustrans loca, montes quoque et colles vallesque aspiciens, fontes et torrentes, atque fluvios considerans, pergebat. Psalmos vero in ore retinens, Deum gemitibus, animo ad coelum levato, orabat; ibi tantummodo quiescens, ubi eum nox compulit habitare. Et tunc quando alicubi noctabat, cum ferro quod manu gestabat, sepem caedendo ligno in gyro composuit ad tutamen animalis sui, ne ferae quarum perplura ibi multitudo erat, illud devorarent. Ipse autem in Dei nomine signo (0430A)crucis Christi fronti impresso securus quiescebat. Sic vir sanctus armis spiritualibus perornatus, lorica justitiae totum corpus induens, scuto fidei pectus muniens, caput galea salutis protegens, gladio verbi Dei accinctus, ad certamen contra diabolum processit. Tunc quadam die, dum pergeret, pervenit ad viam quae ad Turingorum regionem mercandi causa ad Magontiam pergentes ducit, ubi platea illa super flumen Fuldam vadit: ibi magnam Sclavorum multitudinem reperit, ejusdem fluminis alveo . . . lavandis corporibus se immersisse. Quorum nuda corpora animal, cui praesidebat, pertimescens, tremere coepit, et ipse vir Dei eorum fetorem exhorruit. Qui more gentilium, servum Domini subsannabant, et cum eum laedere voluissent, divina (0430B)potentia compressi et prohibiti sunt. Unus autem ex illis, qui erat ipsorum interpres, interrogavit eum quo tenderet. Respondit, in superiorem partem eremi se fore iturum. 8. Sicque vir Dei per horrendum solus pergens desertum, praeter bestias, quarum in eo fuit abundantia, et avium volatum et ingentes arbores, et praeter agrestia solitudinis loca nihil cernens, tandem quarto die praetergrediens locum ubi monasterium situm est, superiora petens, ubi flumen quod dicitur Gysilaha Fuldae alveo se immiscet; deinde paulo superius progressus, ubi semita fuit quae antiquo vocabulo Ortessueca dicebatur, post occasum solis pervenit, ibique se et asinum suum munire propter nocturnos incursus satagens. Cum autem ibidem se nocturnis (0430C)castris munire curaret, audit procul sonitum aquae, quod utrum ferae an homo fecisset, ignorabat. Stans silenter, intentis auribus auscultabat: audit iterum sonitum aquae. Tunc quia vir Dei clamare noluit, cavam ferro quod manu ferebat pulsavit arborem, intelligens hominem esse, nutu Dei. Ille vero cum audisset sonitum pulsantis, illuc properans proclamavit. Qui cum appropinquasset, videntes alterutrum mutuo se salutaverunt. Cumque eum homo Dei interrogasset unde veniret, respondit se de Wedereiba venire, domini sui Orcis equum in manu ducere. Collocantes itaque se ibidem, pariter nocte illa manserunt. Erat quippe ille homo locorum in solitudine peritissimus. Cumque illi vir Domini quod animo gestabat et quid gereret revelasset, coepit ei (0430D)locorum nomina indicare, et torrentum et fontium fluenta denuntiare. Qui cum tunc in illo fuissent loco qui antiquo vocabulo Ahloh nuncupatur, mane surgentes inde, alterutrum se invicem benedixerunt; et statim vir saecularis ad Grapfelt per viam suam pergere coepit. 9. Servus autem Domini statim inde reversus, Domino Christo iter suum et spem omnem commendans, per desertum more suo pergere coepit solus. Qui cum Ailoha gradiebatur, et ei illic terra displiceret, venit ad torrentem qui usque hodie Grezibach dicitur: visisque illic loci positionibus et terrae qualitatibus, paulisper remoratus est. Inde regressus pusillum, ad benedictum et a Domino jamdudum (0431A)praeparatum pervenit locum, ubi nunc sanctum situm est monasterium. Quo cum pervenisset, statim sanctus vir Sturmi immenso repletus gaudio, alacer et exsultans ibat. Intellexit enim per merita et orationes sancti episcopi Bonifacii talem sibi locum esse a Domino revelatum. Tunc circumquaque iens per singula quae aspiciebat, Domino gratias referebat. Quanto longius et latius gradiebatur, tanto amplius gratulabatur. Cumque ibi loci pulchritudine delectatus, non modicum diei spatium gyrando et explorando exegisset, benedicto loco et diligenter signato gaudens inde profectus est. 10. Igitur vir Dei secundo ad Hersfelt perveniens, socios ibi suos sanctis insistere precibus reperiebat: loci repertionem quibus referens, eos illuc profecturos (0431B)secum properare imperavit. Subito ipse petita a fratribus oratione, ad Selehim petiturus episcopum, profectus est. Ad quem cum ambulando post dies paucos pervenisset, atque ab eo benigne esset susceptus, repertum ei locum laudando referre coepit. Aestimo, ait, dilectum tibi locum nunc esse repertum. Cumque ei loci illius statum et qualitatem terrae et aquae decursum, quae usque hodie monasterio sufficiunt, revelasset, satis alacrem reddidit episcopum; pariterque gratulantes et Domino gratias referentes, suave colloquium inter se de vita et conversatione monachorum diutissime habuerunt. 11. Post dulces sermones sanctus episcopus, retento parumper penes se solitario suo, diligenter eum sanctis instruere curavit sermonibus, et sacris (0431C)Scripturae sententiis, ad monasticae vitae amorem incitare. Sic enim uberiore doctrinarum fonte irrigatum, et plurimis sanctae Scripturae admonitionibus confortatum, ad eremum eremitam suum Sturmen abire sanctus permisit episcopus. Ipse vero ob confirmationem reperti in eremo loci ad palatium regis profectus est. Sturmi autem postquam ad suos pervenit in solitudinem socios, et se ad locum quem repererat, cum fratribus voluisset conferre, et non jam tunc ex quo in eremo habitare coeperat, anno ab Hersfelt regressus est; invidus omnium bonarum rerum diabolus pertimescens servorum Dei in solitudine conversationem, malorum hominum mentes instigabat, ut sanctum servis Christi contradicerent locum. Sancti vero servi Dei cum pravorum hominum (0431D)obstinationes, imo zabuli adversitates ferre necdum possent, diverterunt inde, et secesserunt in locum qui dicitur Chrilhari. 12. Sanctus quoque Bonifacius episcopus, ut praefatus sum, ad Carlmannum Francorum regem perrexit, et humiliter sapienterque ad eum locutus est. Ad perpetuam, inquit, remunerationem vestram cogito, (0432A)si Deus omnipotens voluerit, et vestrum adfuerit auxilium, in orientali regno vestro monachorum vitam instituere, et monasterium fundare, quod praeteritis temporibus ante nos nemo inchoavit. Unde nunc vestrum in hoc pium poscimus adminiculum, quatenus vobis immarcescibile munus coram altissimo rege Christo in futuro et infinito maneat regno. Habemus enim in solitudine quae Bochonia nuncupatur, juxta fluvium qui dicitur Fulda, locum aptum servis Dei inhabitandum repertum, qui ad vestram pertinet ditionem. Nunc vestram pietatem poscimus ut nobis locus ille donetur, quatenus in eo per vestram defensionem Christo servire queamus. Quo audito, rex nutu Dei gavisus est, et congregans omnes principes palatii sui, petitionem episcopi collaudans (0432B)indicavit, atque coram eis episcopo sancto locum quem postulaverat tradidit, dicens: Locus quidem quem petis, et qui, ut asseris, Eihloha (Aiclocha) nuncupatur, in ripa fluminis Fuldae, quodque in hac die proprium ibi videor habere, totum et integrum de jure meo in jus domini trado, ita ut ab illo loco undique in circuitu, ab oriente scilicet et occidente, a septentrione et meridie, marcha ( id est limes) per quatuor millia passuum tendatur. Porro rex jussit chartam suae traditionis scribi, quam ipse propria manu firmavit. Et misit nuntios suos ut congregarent omnes viros nobiles qui in regione Grapfelt commorassent, ut eos regis sermonibus rogassent, ut omnis quicunque in loco illo aliquid proprium videretur habere, quemadmodum fecit rex, ita et (0432C)ipsi tradendo facerent. Cumque ad condictum diem omnes fuissent congregati, advenientes regis nuntii: Omnes vos, inquiunt, rex suis salutare praecepit sermonibus, poscebatque et imperabat ut omnis qui aliquid proprietatis visus fuisset habere in loco qui dicitur Eihloha, servis Dei inhabitandum totum traderet. Qui cum hoc audissent, nutu Dei statim cum omni diligentia, quidquid ibidem habere potuerunt, viro Dei Sturmi totum tradiderunt. 13. Igitur hac traditione undique firmata et loco illo de jure hominum in jus Domini tradito, beatus Sturmi in Dryhlar (Chrichlar) perrexit ad fratres. Inde non post multos dies surgens, assumptis fratribus secum septem, commigravit ad locum ubi nunc sanctum situm est monasterium, et anno Incarnationis (0432D)Christi septingentesimo quadragesimo quarto, regnantibus in hac gente Francorum duobus fratribus Carlmanno atque Pippino, indictione 12, mense primo, duodecimo die mensis ejusdem, sanctum et a Deo dudum praedestinatum ingressus est locum. Dominum Christum illum semper tueri, et sua invicta potentia defendi [defendere] implorabant, sanctis (0433A)Domino psalmodiis et jejuniis vigiliisque et orationibus die noctuque famulantes, silvas caedere, et locum mundare proprio labore, in quantum praevaluerunt, studebant. Expletis autem duobus mensibus, venerandus ad eos archiepiscopus Bonifacius congregata hominum multitudine perrexit: conspectis cunctis loci illius commodis, et utilitatibus immensis exploratis, in Spiritu sancto exsultabat, grates Christo referens et laudes quod servis suis talem in eremo tribuere dignatus est habitationem. Hominibus vero qui cum eo venerunt in locum ubi ei et servis Dei pariter cum eo visum est ecclesiam ponere, et frutecta quaeque caedere imperavit. Ipse se in montem qui usque hodie Mons Episcopi appellatur, contulit, ubi jugiter Dominum orabat et ibi sacris libris scrutando (0433B)insudabat, et propter hoc monti vocabulum indidit. Post unius septimanae impletionem, dirutis innumeris silvis et arboribus, et rasead calcem faciendam composita, episcopus benedictis fratribus et loco Domino commendato, cum operariis cum quibus venerat, inde migravit. Altero autem anno sanctus episcopus iterum illuc properans, ad novellum coenobium pervenit suum; quod jam tunc, propter meatum fluminis, Fulda vocari inchoaverat. Visis fratribus salutatisque, penes ipsos complures explevit dies: in quibus novellos monachos suos instruere curavit, et monasticae regulae disciplinas secundum sanctae Scripturae traditionem statuere apud ipsos non cessabat. Qui cum fratribus sacras exposuisset Scripturas, et quod nusquam vinum monachorum (0433C)legeret esse; consensu omnium decretum est, ut apud illos nulla potio fortisquae inebriare possit, sed tenuis cervisia, biberetur. Quod post plures annos, crescente familia, propter aegrotos et imbecilles, tempore Pippini regis synodali decreto immutatum est. Aliqui tantum [ Forte, tamen] ex fratribus usque ad finem vitae suae se a vino et caeteris fortibus potionibus abstinuerunt. Post non multum secrete habito cum Sturmi colloquio, quo eum qualiter praeesse caeteris deberet docuit; et post uberrima documenta et monita, quibus fratres qualiter obedire et subesse deberent imbuit, salutatis ipsis Christoque eis commendatis, inde profectus est. Sic vero solebat saepe illos visitare ipse, et per singulos annos, quantis vicibus licuit, propter episcopalem curam, quam (0433D)plurimam habebat in populo, venire et morari apud (0434A)locum illum, et propriis manibus operari studebat, et saepe in dilecto sibi monte superius dicto mysticas scrutando Scripturas et Christum familiariter orando insidebat. 14. Porro cum fratres Regulam sancti Patris Benedicti inhianter observare desiderassent, et ad monasticae disciplinae normam sua corpora mentesque toto animo inclinassent, consilium utile inierunt, quatenus aliqui ex ipsis ad magna alicubi mitterentur monasteria, ut fratrum ibi concordiam et conversationem regularem perfecte discerent. Quod cum sancto fuisset indicatum episcopo, prudens illorum collaudavit consilium, et hanc legationem studioso Sturmi injunxit. Qui praeparatis itineris necessariis, assumptis secum duobus fratribus, quarto ad locum praedictum (0434B)ingressionis anno, Romam profectus est, atque in illa terra cunctis monasteriis lustratis, et omnium mores ibi fratrum consistentium traditionesque monasteriorum ad plenum discens, integrum annum apud illa monasteria perseverans, secundo inde anno, repletus quibus viderat virtutibus, regressus est. Cura ad hanc Domino opitulante terram perveniret, correptus morbo apud Chitzzinga monasterium, hebdomadas quatuor aegrotavit. Tunc ex infirmitate convaluit, et ad episcopum Bonifacium, qui tunc forte in Turingia fuit, perrexit. Quo viso nimium episcopus gavisus, et Domino adventus sui gratis referens, multum ab illo de regionibus quibus venerat, percontatus est. Et dum eum prudenter mores gentis illius et disciplinas monachorum referre agnovit: (0434C)Vade, inquit, et novellum monasterium Fuldam, ad instar morum monachorum quorum ibi vitam contemplatus es, quantum quiveris, instituas. Statim vir beatus Sturmi, petita ab episcopo oratione, perrexit ad eremum, gratusque suis ad vivendum fratribus die quarto advenit: quibus ea quae in Italiae partibus et Tusciae provinciae monasteriis a sanctis Patribus didicerat, et verbis prudentibus prompsit, et exemplis in semetipso monstravit. In omni enim disciplina quam fratribus posuit, prius semetipsum exercere curavit, ne forte quispiam de illo dicere potuisset: Cur haec, quae doces, ipse non facis? Desiderium tunc ingens inerat fratribus, ad omnia quae eis dicta vel ostensa fuerant, sanctorum exemplis semetipsos toto adnisu aptare, et Regulam sancti (0434D)Benedicti, quam se implesse [impleturos] promiserant, (0435A)ad omnia observabant. Annos sic plurimos in sanctis moribus degentes, monasterium adventatione multorum crescebat, quoniam multi ad serviendum Domino se ibi et suas possessiones tradiderunt. Crescente ita familia Christi, et loco multiplicari inchoante, fama illius bona in universas provincias diffunditur, et rumor eximius per longe posita monasteria ad omnium sanctorum fratrum pervenerat aures. Cumque plurima illic monachorum congregatio sub sanctae Regulae disciplina districtam duceret vitam, sanctus eos visitare episcopus per plura studuit tempora; misertusque illorum paupertati, aliquas eis villulas ad exquirenda cibi necessaria tribuit. 15. Anno decimo postquam ad sanctum commigravit locum sanctus archiepiscopus Bonifacius, inito (0435B)cum rege et caeteris Christianis consilio, ad ulteriora Fresonum loca paganico ritu [ritui] dedita ingressus est, ingentemque ibi multitudinem hominum Domino docendo et baptizando acquisivit. Inde post multum temporis migrans, sospes ad suas in Germaniam pervenit Ecclesias. Sequenti vero anno iterum ad aquosa Fresonum pervenerat arva, coeptum opus praedicationis implere desiderans. Quo cum pervenisset, et die quadam ad suam doctrinam populum convocasset, venerunt unusquisque de loco suo, non quasi humiliter ad verbum Domini audiendum, sed spiritu maligno inflati, cum infestis armis ad sacra sermonis Domini festa proruunt; et sanctum Christi antistitem ferro trucidarunt, omnemque ejus comitatum gladiis necaverunt. Episcopo (0435C)vero et caeteris quampluribus cum eo martyrio coronatis, ex superiore Fresonia, a Trech scilicet coenobio, fideles venientes fratres, rapuerunt corpora sanctorum martyrum, et ibi in sepulcris alia posuerunt, alia vero assumentes secum, sancti videlicet Bonifacii episcopi, et sanctorum qui cum eo pariter passi sunt presbyterorum et diaconorum; et unius episcopi nomine Eoban, cujus corpus assumentes, caput ejus ab hostibus abscisum reperire non poterant. Quo cum pervenerunt, sancti episcopi Bonifacii in minore quae eis vicinior erat ecclesia cum grabatoquo a navi ferebatur statuerunt; caetera martyrum corpora sepulturae tradiderunt. Tunc omnes loci illius habitatores concilium grande inierunt, quatenus penes eos in loco illo sancti martyris (0435D)Bonifacii corpus deinceps omni tempore quiesceret, magnum ut pote adminiculum sibi fore, si tanti martyris protectio tueretur. Jejuniis et orationibus indictis, ut sanctus martyr apud eos sibi manere dignaretur Dominum orabant, et locum ei ad quiescendum honorifice in basilica majore praeparabant. Sanctus vero martyr ad locum in solitudine, quem ipse sibi nutu Dei eligebat [elegerat], corpus suum (0436A)deferri voluit: quod statim claruit. Quod dum vellent ad alteram portare ecclesiam, et ibi in sarcophago ponere, accedentes manus suas in feretrum miserunt, nec levare potuerunt. Multo plures alii se adjungentes, nec sic quidem feretrum, in quo sanctum cadaver jacebat, movere quiverunt. 16. Intellexerunt ergo ejus non esse voluntatem ut in eodem loco maneret; sed eum ad Mogontiam civitatem debere deferri pronuntiabant. Protinus grabatum absque ulla difficultate levantes, ad flumenque portantes et puppi imponentes, per Rheni alveum navim trahere, et superiora petere coeperunt. Quo audito, Sturmi de Fulda coenobio in eremo constituto cum festinatione obviam venire curavit, et cum eis pariter perrexit, donec prospero et levi (0436B)transitu ad Mogontiam urbem pervenerunt. Sacerdotes statim et omnis clerus urbis illius accedentes, sancti martyris corpus assumentes, in basilicam suam cum honore posuerunt. Universi tunc sacerdotes et clerici et populus omnis consona pariter voce dicebant fas non esse ut sanctus Dei martyr alium deferatur in locum, sed ubi episcopalem sedem vivens habuit, ibi etiam oportere eum corpore quiescere. Insuper etiam de palatio a rege nuntius venit, qui dicit regem imperasse ut sancti martyris corpus in civitate eadem, si ipsius esset voluntas, poneretur. Sturmi vero et qui cum eo de eremo convenerunt, constanter dixerunt, quod sanctus episcopus plerumque apud eos manens, et locum eis ubi corpus suum posuissent [ponerent] demonstrarit, et quod (0436C)absque dubio ibi in solitudine voluisset corpore quiescere. Interea vero dum in hunc modum contenderent, et Lullus episcopus civitatis illius omnimodis voluisset prohibere ne beati martyris corpus ad solitudinem perveniret, nocte per visionem cuidam diaconosanctus astitit episcopus: Cur me, inquiens, tardatis ad locum meum Fuldam deferre? Surgite, ait, cito, et propere me in solitudinem, ad locum quem mihi praedestinavit Deus, perducite. Qui consurgens, visionis quae ei fuerat ostensa ordinem, primo Sturmi, deinde primatibus cunctis narravit. Nimio tunc omnes terrore correpti, ultra sancti martyris inde transitum contradicere timuerunt. Lullus tamen, qui illic erat episcopus, revelationem sancti martyris credere prius nullatenus voluit, quam is (0436D)qui visionem viderat, manum sacro altari imposuisset, et cum juramento hoc quod viderat confirmasset. Tum vero secundum Domini potentiam, cujus voluntati contrairi non potest, beati martyris corpus cum summo honore levatum est, atque cum spiritali carmine ad flumen portatum et navi impositum, et usque ad Hohheim villam quae in ripa Moyn consistit, navigio transvectum est. Inde vero post dies paucos, (0437A)id est tricesimo passionis ejus die, ad coenobium Fuldam, sanctum sacerdotis deportaverunt cadaver, et in novum sepulcrum posuerunt. Postera die Lullus episcopus, cum clericis et reliqua turba cum qua venerat, inde migravit. Venerandus tunc Sturmi abbas cum suis fratribus Christo gratias referebant, quod tantum patronum, sanctum videlicet Bonifacium, Dei martyrem, juxta se habere meruerunt. Coepit deinde post adventum sancti martyris sanctus et electus a Deo crescere locus, et magnus apud omnes haberi, et monasterium augeri: ut pote quoniam multi nobiles certatim et concite properantes, se suaque omnia ibi Domino tradiderunt. Sic quotidie sanctus monachorum numerus crescensin Domino confortabatur, et sanctae conversationis disciplinam (0437B)indefessa et incessabili perseverantia fratres ibi Domino servientes tenuerunt. Quanta vero miracula ibi tunc fiebant, quantaque adhuc quotidie fiunt, aliis plus peritis ad scribendum derelinquo. 17. Sturmi autem amabilis omnibus in monasterio et foris in populis mirandus, ministerium suum studiosissime exercuit, prius semper semetipsum exemplum proponens caeteris: quod verbis docuit, factis ante monstrabat. Lullo tantum fama ejus bona displicuit, et semper propter invidiamadversus eum faciebat. Qui cum verbum Domini instanter ubique praedicasset, et eum diligenter omnes auscultassent; hostis humani generis invidus tantam in plebe utilitatem non sustinens, discordias inter fratres seminare coepit, et trium falsorum fratrum mentes instigabat, (0437C)ut fallaces causas componerent: Sturmen vero Dei servum, et fidelem universis, apud regem Pippinum accusarent. Hi cum talibus suasionibus diaboli essent seducti, malo inter se consilio inito, in Lulli episcopi suffragium confisi perrexerunt ad regem, et beatum virum apud illum accusabant, crimen nescio quod de inimicitia regis objicientes ei. Cumque vir Dei Sturmi illuc esset praesentatus, illorum falsitatem patienter sustinens, noluit se magnopere inde excusare; sed: Ecce testis meus, ait, et conscius meus in excelso; et Dominus Deus auxiliator meus, et ideo non sum confusus. Tunc pravorum praevaluit voluntas, jussitque rex Pippinus beatum tollere virum, et in exsilium cum paucis suis mittere clericis, id est ad magnum coenobium quod (0437D)dicitur Unnedica; ubi ab abbate, qui illi monasterio tunc praefuit, et ab omnibus fratribus benigne et honorabiliter est susceptus, et ibi per biennium amandus omnibus exsulabat. Quod cum de Fuldae coenobio audivissent fratres, et eis nuntiatum esset de abbate suo, qualiter abstractus erat ab eis; nimium permoti, et ultra quam dici possit conflictati sunt. Magna quippe tunc erat conturbatio in domo Dei. Alii volebant de monasterio exire, alii ad palatium pergere, (0438A)alii jejuniis et orationibus Deum omnipotentem exorabant, ut ipse eis per suam misericordiam subveniret. Tunc rumor eximius omnium aures et ora pariter compleverat, quod beatus Sturmi abbas a coenobio Fulda esset per consilium Lulli episcopi ablatus. Omnes pariter graviter hoc ferebant. Non erat in ista orientali plaga ecclesia, quae non ejus plangeret exsilium. 18. Lullus interim obtinuit apud Pippinum regem, munera injusta tribuendo, ut monasterium Fulda in suum dominium donaretur: acceptaque superdictione [ Forte jurisdictione], abbatem ibi qui sibi per omnia obtemperaret, constituit quemdam [ Supple familiarem] . . . suum, qui dicebatur Marcus. Sed quoniam fratres animos suos ab illo propter Prioris (0438B)amorem avertebant, erat eis quasi extraneus, et non conveniebant mores ipsorum. Qua inconvenientia morum, licet corporibus simul habitassent, mentibus ab invicem disjuncti erant. Cumque in tali discordia degerent, et fratres semper meditarentur qualiter iterum per Dei gratiam Sturmen abbatem suum asciscere potuissent; Marcum quem inviti, Lullo faciente, super se abbatem acceperunt, ejus ulterius controversiam ferre non valentes, bonum consilium inierunt, et cum abjecerunt, et ne illorum ulterius abbas fieret, unanimiter contradixerunt. Quo amoto, omnes fratres de monasterio voluerunt exire, et ad regis Pippini palatium pergere, abbatem suum a rege Sturmin postulare. Quod cum Lullus audiret, mitigare eos blandis persuasionibus studuit, promittens (0438C)eis, ut ipsi sibi de propriis fratribus inter se abbatem qui eis placeret constituerent. Quod cum omnibus placuisset, fratres bonum ex ipsis omnino fratrem, et vere Dei servum, omnibus bonis moribus ornatum elegerunt, nomine Preszoldum, quem ab infantia sua beatus Sturmi edocuit, et multum amavit illum; ipsum super se abbatem ordinaverunt, ad hoc tantum, ut illi cum ipso et ipse pariter cum eis quotidie tractarent, quemadmodum cum adjutorio sancti martyris Bonifacii et cum omnipotentis Dei gratia ad hoc pervenire potuissent, ut pristinum suum magistrum Sturmen a rege Pippino sibi concedi postularent. Ipse vero Preszoldus tempus non modicum fratribus praefuit, et eos cum charitate adunatos habuit, cum eis pariter die noctuque mente pertractans, (0438D)quemadmodum, Christo favente, magistrum et abbatem suum Sturmen revocare ad se per regis Pippini voluntatem possent. 19. Porro cum Preszoldus de Patre et magistro suo Sturme profunde cogitaret, et sancti fratres cum eo de absentia ejus multo moerore afficerentur, Dei omnipotentis praesidium continuis precibus postulabant, ut ipse, cui nihil impossibile est, per suam invictam potentiam praestaret, quatenus ad eos illorum (0439A)magister venire permitteretur. Quod cum per se diutius fecissent, et omnes orientales ecclesias, per omniaque monasteria servorum et ancillarum Dei in circuitu orationes incessabiles essent ad Deum pro eo, consolator humilium Deus preces exaudivit supplicantium. Et quia hoc constituit ut postularetur, precibus fidelium annuens, suscitavit cor Pippini regis, ut de beato Sturme cogitare coepisset, et eum de exsilio, ubi erat, ad palatium suum adduci honorifice praeciperet. Qui cum adductus ad palatium concite fuisset, et ibi in capella regis per plures esset dies Deum orans, exspectans quid ei rex imperasset, contigit quadam die, ut in venationem rex pergeret, ac, ut solitus erat, ad orationem primo diluculo veniret, et caeteri serviDei post vigilias matutinas (0439B)quiescerent. Solus Sturmi vigilabat, et ingressum regis observans, januas ei ecclesiae aperuit, et cum claro lumine ad orationem ante eum ibat. Rex vero cum ad sacras aras Deum regem humiliter exorasset, erexit se, et alacri obtutu Sturmen intuitus: Dominus, dixit, congregavit nos modo; et, quid hoc fuit, quod monachi tui apud nos te accusaverunt, nescimus; et unde irati fuimus contra te, ignoramus. Sturmi vero constanter ait: Licet a peccatis immunis non sim, contra te tamen, o rex, delictum non feci. At ille: Sive, inquit, unquam aliquando contra me nequiter cogitaveris, aut inique aliquid gesseris, Deus tibi totum dimittat, et ego ex meo corde ignosco; et deinceps esto, ait, in gratia et in amicitia mea omni tempore. Tollensque manu sua de pallio (0439C)suo filum, projecit in terram, et dixit: Ecce in testimonium perfectae remissionis filum de pallio meo projicioin terram, ut cunctis pateat quod pristina deinceps annulletur inimicitia. Ita pacati firmiterque in amicitia fundati, rex iter quod coeperat, arripuit. 20. Igitur post tempus breve, Preszoldus et reliqui fratres de monasterio Fulda, comperientes quod amandus illorum magister Sturmi in gratia et in amicitia domini regis esset receptus, cogitaverunt ad palatium ire, et regem deprecari pro magistro; miseruntque ad palatium, postulantes a rege abbatem suum eis dari: sicut omne quod Deus voluit fieri, facile et absque labore evenit. Rex vero petitiones fratrum benigne suscipiens, venerandum Sturmen abbatem ad illos se mittere promisit: quod per (0439D)multas orationes servorum et ancillarum Dei fieri credimus. Post non multum temporis spatium rex vocari ad se Sturmen jussit, eique monasterium (0440A)Fuldae quod prius habuit, ad regendum commendavit, absolutumque ab omni dominio Lulli episcopi, ad coenobium Fuldae eum cum omni honore ire praecepit, et cum suo privilegio quod beatus Zacharias papa, summus apostolicae sedis pontifex, dudum sancto tradidit Bonifacio, monasterium regeret (quod privilegium usque hodie in monasterio fratres conservatum habent): quod etiam causam suam et monasterii defensionem a nullo alio quaereret nisi a rege, imperavit. Accepta a domino rege potestate, cum privilegio supradicto quod de manu regisacceperat, ad suum perrexit coenobium. Divulgatum tunc statim fuit per cunctas has provincias, Sturmen venturum fore ad terram hanc, et ubique servis Dei et ancillis per universa monasteria mox ejus (0440B)de exsilio reditus innotuit: qui omnes Christo immensas referebant grates. Fratres vero cum appropinquasse eum monasterio cognovissent, sumpserunt crucem auream et reliquias sanctorum, et obviam ei a monasterio longius processerunt: salutatoque illo et his qui cum eo venerunt, cum spiritali carmine eum ovantes monasterium introduxerunt, et Dominum suum laudaverunt, qui eis diu optatum dedit abbatem: et facta est laetitia magna inter eos. 21. Ipse vero Sturmi studio magno deditus, quemadmodum initium faceret, coepit fratrum emendare vitam et mores corrigere, et ministeria illorum monastica constituere. Templum, id est ecclesiam, quod tunc habebant, ornare, et domos omnes monasterii recentibus columnis et grandibus trabibus, novisque (0440C)tectorum structuris corroboravit. Post autem non longum temporis cogitans, qualiter adimpleri potuisset quod sancta Regula praefatur (Cap. 66), ut artes diversae intra monasterium continerentur, ne forte propter aliquam necessitatem foris vagandi fratribus opus fieret; congregatis quantis potuit fossatoribus, et ut ipse erat acer ingenio, explorato passim cursu fluminis Fuldae, non parvo spatio a monasterio, ipsius amnis fluenta a proprio abduxit cursu, et per non modica fossata monasterium influere fecit, ita ut fluminis impetus laetificaret coenobium Dei. Quantum illud opus fratribus profuit, quantamque utilitatem adhuc quotidie ministret, et cernentibus et utentibus manifestum est. Super sepulcrum vero beati martyris Bonifacii auro argentoque (0440D)compositam statuit arcam, quam nos solemus requiemappellare, quam (ut tunc moris erat) pulchro opere condidit: quae usque hodie super tumulum (0441A)ipsius Christi martyris cum altari aureo, perseverat. 22. Verum quia vir justus et Deo perfectus, apud universos magnus, et maxime apud Pippinum regem habebatur, impetravit suis apud ipsum regem sermonibus (habebat enim locum familiaritatis non modicum) ut fiscum, id est Omunstat, cum omnibus, quae in illa villa antiqui reges possidebant, ad supradictum saepius monasterium in suam eleemosynam condonaret, atque per conscriptam chartam, sicut mos fuit, firmaret. Mortuo autem Pippino anno ab incarnatione Domini septingentesimo sexagesimo octavo, sui vero regni vigesimo tertio, Carlus filius ejus patri successit in regnum. Cum ergo ipse rex juvenis cunctos, qui patris sui prius honoribus praediti (0441B)erant, grandibus muneribus in gratiam suam provocaret, accersivit quoque venerandum abbatem Sturmen, illumque intimis amicitiis sibi conjunxit: quem cum multis saepe honoribus atque regalibus munificavit donis. Quodam tempore immisit Dominus in cor ejus, ut pro intuitu retributionis aeternae tractare coepisset: vocatoque ad se Sturme abbate, consilium cum eo iniit, et Hamelenburc cum omnibus quae ad illum fiscum pertinent, potestativa manu de jure suo in jus Domini et sancti Bonifacii ad coenobium Fuldae tradidit. Quam traditionem fratres gratanter suscipientes, Domino pro illius incolumitate preces usque hodie fundunt. Vixit deinceps sanctus Sturmi in gratia venerandi regis Caroli omne tempus vitae suae.(0441C) 23.Illis quoque temporibus suscepta legatione, inter Carolum regem Francorum et Thasilonem Noricae provinciae ducem, per plures annos inter ipsos amicitiam statuit. Regnante feliciter domino rege Carolo, annos quatuor Saxonum gens saeva et infestissima cunctis fuit, et paganis ritibus nimis dedita. Rex vero Carolus Domino semper devotus, cum ipse Christianissimus esset, cogitare coepit qualiter gentem hanc Christo acquirere quivisset. Inito servorum Dei consilio, poposcit ut precibus Dominum votis suis annuere obtinerent. Congregato tam grandi exercitu, invocato Christi nomine, Saxoniam profectus est, assumptis universis sacerdotibus, abbatibus, presbyteris, et omnibus orthodoxis atque fidei cultoribus, ut gentem quae ab initio mundi daemonum (0441D)vinculis fuerat obligata, doctrinis sacris mite et suave Christi jugum credendo subire fecissent. Quo cum rex pervenisset, partim bellis, partim suasionibus, partim etiam muneribus, maxima ex parte (0442A)gentem illam ad fidem Christi convertit. Et post non longum tempus totam provinciam illam in parochias episcopales divisit, et servos Domini ad docendum et baptizandum potestatem dedit. Tunc pars maxima beato Sturmi, populi et terrae illius, ad procurandum committitur. Suscepto igitur praedicationis officio, curam modis omnibus impendit, qualiter non parvum Domino populum acquireret. Sed temporibus instabat opportunis, sacris eos sermonibus docens, ut idola et simulacra derelinquerent, Christi fidem susciperent, deorum suorum templa destruerent, lucos succiderent, sanctas quoque basilicas aedificarent. 24. Quo cum multum temporis praedicando et baptizando cum suis presbyteris peregisset, et per regiones quasque singulas ecclesias construxisset, (0442B)iterum postea Saxonum gens prava et perversa a fide Christi devians, vanis se erroribus implicavit, congregatoque exercitu ultra fines suos egressa est, et usque ad Rhenum vastando et depopulando cuncta pervenit. Cumque inde reversi essent, infesta caede quoscunque invenire potuerunt, trucidarunt. Quorum cum exercitus in Loganacinse, quod prope supradictum coenobium jacet, consedisset, conspiraverunt ut lectam virorum multitudinem de exercitu ad ipsum monasterium mitterent, et cuncta quae reperirent, igni comburerent, et servos Dei ferro trucidarent. Quod cum comperisset sanctus Sturmi, statim vocatis ad se fratribus, periculum quod eis imminebat innotuit, et consilium dedit ut sancti martyris corpore assumpto, ad Hamelanburg properassent. (0442C)Ipse vero vir Dei Sturmi foras in Wedereiba perrexit, studium habens si quo modo posset pravorum conspirationem cohibere. Nos autem fratres discipuli ejus, assumpto sancti martyris corpore de sepulcro, in quo annosviginti quatuor positum fuerat, a monasterio cum universis famulis Dei proficisci coepimus. Mansimus prima nocte ad proximam cellam, ubi Fuldae alveo Fledenae fluenta se miscent. Inde surgentes mane, ad ulteriorem pervenimus Sinnam, ibique fiximus tentorium, in quo sacratissimum Christi martyris statuimus corpus, et in circuitu milites Christi castra metati sunt. Ubi cum in tabernaculis tres exegimus noctes, quarto jam die legati nostri venerunt, qui referebant, de parte et gente nostra nonnullos congregatos contra Saxones (0442D)bellum inire, eosque victos ad proprias aufugisse terras. Quod cum audivissemus, sacra beati Martyris ossa sustulimus, et gaudentes ad monasterium unde digressi sumus, revertebamur; et Dei martyris (0443A)sancta sepulcro quo prius inerant ossa humavimus, Christo Domino gratias referentes, quod pace concessa nostro monasterio inhabitare sineremur. 25. Tunc iterum rex Carolus, ad confirmationem inchoatae fidei Christianae, cum exercitu ad illam terram perrexit, et venerandum Sturmen infirmum, jam senectute fessum, in Heresburg ad tuendam urbem cum sociis suis sedere jussit. Dispositis secundum voluntatem suam universis rex cum rediret, sanctum virum paucos dies post reditum suum in supradicta urbe sedere imperavit. Quo expleto, ad monasterium vir Dei rediit, habito secum medico domini regis Caroli, cui nomen Wintarus, qui ejus subveniret infirmitati. Dum vero quadam die, artis suae ei nescio quam potionem infuderat, cum qua (0443B)minuere debuit infirmitatem; sed ita auxit, ut validius et acrius ei lues acerba augeretur. Et anxius dicere coepit, quod ei medicus qui minuere morbum debuerat, malum grande irrogasset. Currere citius ad ecclesiam jubet, omnes gloggaspariter moveri imperavit, et fratribus congregatis obitum suum cito adfuturum nuntiare praecepit, et pro se enixius orare postulavit. Congregata prius omni familia, domum in qua ipse jacebat, eam introduci fecit, atque omnem congregationem his verbis adorsus est: Vos, inquit, o fratres, studium meum cognovistis, qualiter usque in hodiernum diem pro vestra utilitate et pace laboravi, et hoc maxime curavi qualiter istud monasterium post obitum meum perseverare in voluntate Christi valeret, et vos istic Domino servire sincere (0443C)cum charitate quiretis, o filii. Nunc vero in concepto (0444A)proposito omnes dies vitae vestrae perseverate. Deum altissimum pro me orate, et si quippiam prave apud vos egi, vel aliquem injuste offendi, ignoscite mihi: et ego cunctis ex intimo corde omnia convicia et omnes contumelias meas ignosco, necnon et Lullo, qui mihi semper adversabatur. Post ista et alia nonnulla bona verba, fratribus valedicens, dimisit eos. Egressis ergo fratribus, coepit vir sanctus acriter languescere, et ad suprema perurgeri. Erat universis moeror, et tristitia magna animos obsidebat fratrum, qui solius Dei, lacrymabili voce, misericordiam implorabant, et obitum sancti ac venerandi abbatis sui Sturmi maximis Domino commendabant precibus. 26. Altera autem die, id est XVI Kal. Januarii, ingravescente (0444B)languore ad extrema deductus est. Circumstantibus vero nobis et videntibus ejus celerem fore exitum, aliquis e nobis exorsus est: Pater, inquit, nos non ambigimus te ad Dominum migraturum, et ad vitam pervenire perennem; quapropter paternitatem tuam deprecamur ut nostri memorari digneris, et ibi pro discipulis tuis Domino preces fundere, quomodo justum confidimus nobis profuturum, quod talem praemittimus patronum. Qui, subito intuens nos: Exhibete, inquit, vosmetipsos dignos, et tales estote in vestris moribus, ut rite valeam pro vobis orare: et ita faciam quod postulatis. Post vero verba haec, sancta illa anima carne soluta est, et de ergastulo corporis erepta, bonis meritis repleta migravit ad Christum, cujus in perpetuum permanet (0444C)regnum. Amen.