Jump to content

Vita S. Wigberti (Lupus Ferrariensis)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Wigberti
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 119



Vita S. Wigberti

Vita S. Wigberti (Lupus Ferrariensis), J. P. Migne 119.0692C

Vita S. Wigberti

119.0679C| Reverendissimis abbati Buno, cunctisque fratribus ejus, Lupus plurimam sospitatem.

Cunctanti mihi, viribusque propriis diffidenti, ut vitam sancti Wigberchti stylo coner prosequi, vestra, 119.0679D| dilecti patres, extorsit instantia. Et aequum fuerat ut in obstinatissima negatione persisterem, quando ad id quod me imparem tantae materiae tenuitas deficit ingenii accessit ut hoc opus a vobis eo potissimum 119.0680C| tempore quo essem occupatissimus peteretur, ni me charitas, remotis gravissimis necessitatibus meis, ut vestrae voluntati morem gererem compulisset. Siquidem huic qui pareat, suis neglectis, interdum 119.0680D| fraternis prospicit commodis. Igitur succubui vestro imperio. Caeterum divinae erit clementiae et intercessionis beati viri, cujus gesta ex aliquo parte contingere statui, ut digna memoria digno sermone 119.0681A| scribantur et quae clarissima sunt qualitate suis sensibus incultis deformata non horreant. Nec vero cuiquam haec ideo judicentur infirma quod octingentesimo trigesimo sexto anno Dominicae incarnationis, indictione autem quarta decima, 293 praesens opusculum cudens, ante nonaginta annos acta repetere videar, cum profecto, si vel leviter est eruditus, non ignoret Sallustium Crispum Titumque Livium non pauca quae illorum aetatem longe praecesserant partim auditu, partim lectione comperta narrasse, et, ut ad nostros veniam, Hieronymum Pauli sui Vitam, quae certe remotissima fuerat, litteris illustrasse, et antistitem Ambrosium virginis Agnes passionem, cui profecto contemporalis non fuerat, editam reliquisse. Neque nova haec est, et quae sola deprecationis 119.0681B| egeat, majorum negligentia, scilicet tanti viri facta non esse mandata memoriae, cum non ab his modo qui haud longe ante nos vixerunt, verum ab eis etiam qui quam longissime praecesserunt, gravissima quaedam suppressa cognoscamus. Proinde cur mihi fides derogetur non video, cum, si culpa fuit hactenus virtutes hujus eximii viri litterali non comprehensas officio, ac profecto me exuo, nihilque praeterquam firmissime vobis comperta mihique quodammodo assignata legere volentibus praebeo. Id autem a periti benevolentia lectoris obtinuerim, ut sicubi Latini sermonis lenitas hominum locorumve nominibus Germanicae linguae vernaculis asperatur, 119.0682A| modice ferat, ac meminerit non carmen me scribere, ubi poetica licentia nonnunquam nomina mutilantur, atque ad sonoritatem Romani diriguntur eloquii, vel penitus immutantur, sed historiam, quae se obscurari colorum obliquitatibus renuit. Verum jam propositum ordiamur.

294 CAPITULUM PRIMUM. Qualiter Saxones facti sint incolae Britanniae insulae. Indigenas Britanniae, qui Angli-Saxones appellantur, ab eis qui Germaniae septentrionalem tractum incolunt Saxonibus originem ducere documentis approbatur. Namque Britannorum quondam rex Wrtigernus frequenti bellorum incendio, suis pene copiis interceptis, a Germania consensu popularium 119.0682B| suorum contrahenda curavit auxilia; accersitique ab eo Saxonum exercitus, trajecto mari quod Galliae Britanniaeque praetenditur littoribus, consistendi loco in orientali parte insulae a praefato rege accepto, praelium mox cum adversariis conseruerunt, et eos fuga impune fuderunt. Quod ubi suis ac simul ubertatem insulae nuntiarunt, validior manus armatorum illuc denuo missa est; ac sedes a Britannis ea conditione sortiti sunt ut illi quidem tuendae patriae solertius invigilarent, indigenae autem stipendia militantibus penderent. Hac occasione magnam partem insulae Saxonum vis brevi spatio temporis propriae ditione subegit.

295 CAPIT. II. De ortu sancti Wigberchti, et quod ob studium virtutum amatus fuerit ab omnibus in partibus illis.

119.0683A| Ab horum posteris, postquam se Christianae religioni submiserant, beatus Wigberchtus, ab Anglis Saxonibus claram trahens originem, natalium saecularem nobilitatem merito virtutum longe transcendit. Ab annis etenim puerilibus adeo probitate morum enituit uti jam tum palam emineret fore ut tanta indoles magnum quiddam supraque communem prorsus mensuram divinitus, ut contigit, sortiretur; atque studiose sacris litteris institutus, ardentissimum amorem, nec minorem sane venerationem longe lateque gravitate sibi peperit singulari.

CAPIT. III. De fama et honore illius, et brevis commemoratio sanctitatis et martyrii sancti Bonifacii.

Dumque felix illius ubertim spargeretur opinio, ad clarissimi viri Bonifacii aures usque nutu divino pervenit. Hic Bonifacius tantae sanctitatis exstitit ut eum consensus omnium, non in Germania modo, ubi in agro dominico incertum studiosius an felicius, laboravit, verum etiam in Gallia et in aliis partibus orbis majorum per omnia gloriae coaequandum et constantissime credat et liberrime 296 fateatur. Fuit enim fidei Christianae cum propugnator acerrimus, tum propagator vigilantissimus, nesciens aucupari favorem principum foedissimis adulationibus, nec honorem seu rigorem ecclesiasticum 119.0683C| mortiferis compendiis ac male dulcoratis refrigeriis 119.0684A| enervare. Ita, postquam se totum Deo devoverat, desudantem, novamque gentem Fresonum Ecclesiae gremio consciscentem, invictissimum Christi militem gladio violare non verita rabies barbarorum, martyrii coronam fecit referri de praelio. Sed ut a quo paululum deflexit ad propositum revertatur oratio.

CAPIT. IV. Quod ab eodem Bonifacio in auxilium praedicationis sit vocatus.

Idem Bonifacius, cum induxisset in animum incredulis aperire viam salutis, quique aberrassent in eam, cooperante Deo, reducere, non multo postquam in Germaniam venerat, beatum Wigberchtum, futurum in praedicatione solatio, diligenti arcessendum 119.0684B| curavit industria. Atque ille sancto Bonifacio, imo Deo parens vocanti, quo tempore dux Francorum Carolus rerum potiebatur, iniit consortium sancti propositi. Quem beatus Bonifacius, ut par fuit, et excepit gratissime, et germana sibi charitate foederatum summa veneratione suspexit, quod, ut natu major, ille studiis flagrasset ante divinis.

297 CAPIT. V. Quod monachis in Frideslar abbas sit constitutus.

Neque multo post ad amplissimum pontificalis gradum dignitatis Moguntiaci divina gratia provectus Wigberchtum sacerdotem secundi ordinis coenobio suo, cui nomen est gentili Germanorum 119.0684C| lingua Friteslar, magistrum praefecit, uti monasticae 119.0685A| illic religionis normam statumque componeret. Ibi cum Megingo suo, qui postea culmen episcopale subiit, diu conversatus est, et laxam antehac ac fluidam fratrum conversationem ad normam suae vitae coercuit, qui procul dubio sanctarum Scripturarum regebatur auctoritate.

CAPIT. VI. Quod ad Ordorff jussu sancti Bonifacii transierit.

Cumque sacrae professionis illic studium longo imbibissent usu discipuli, curamque magisterii quamplures, aemulando magistrum, concepissent, haudquaquam passus beatus Bonifacius tanti viri lumen unius loci tenebras praevia Christi gratia dispulisse, monitu paterno ad alterum compulit migrare monasterium, quod Ortdorff nominatur. 119.0685B| Atque ibi successu simili desudans, quae perperam gerebantur correxit; ac ipse absque diverticulo carpens arctam viam, quae infatigabiles 298 quosque ducit ad vitam, catervam post se fratrum prospere traxit. Instructus enim Salvatoris exemplo, docenda prius implebat (Act. I); quaque gradiendum moneret, praecedere consueverat.

CAPIT. VII. Quod, iterum ad Frideslar reversus, arctiori se vitae dederit.

Itaque non frustra illic tritis aliquot annis, cum praeter id quod senio gravabatur, ancipiti morbo subinde laboraret, nihil citra sancti Bonifacii gerere volens auctoritatem, enixissimis ab eo precibus, intima tamen humilitate conditis, obtinuit ut ad prius revertens coenobium, in eo quod superesset 119.0685C| vitae jam quasi feriatus exigeret. Ubi gratulantium fratrum receptus frequentia, veluti repuerascens atque juvenescens, rudimenta denuo sanctitatis et arctissimi certamina propositi diligenter aggressus, non emeritam aetatem, non tot superatos labores metiri consensit; verum oblitus praeteritorum secundum Apostolum (Philip. III), gaudiis intendit aeternae beatitudinis, quorum adipiscendae dignitati nihil par in hac vita valet expendi. Et quamvis corpus illius morbo, sicut diximus, urgeretur, non patiebatur animus huic lautioris indulgentia sibi abstinentiae frena relaxare. Non quod, si qui remissius consulant sibi, dum infirmantur, hos arbitraretur 119.0685D| culpandos; sed quod sponte a licitis temperando, ad promerendum Deum non parum quemlibet 119.0686A| progredi suo Vas electionis confirmavit exemplo. Sicque observantissimus 299 charitatis, fratrum se contemperabat societati; ut verbis tamen inanibus obstinatissime abstineret, ac sacrae legis meditationem nunquam mente deponeret.

CAPIT. VIII. Quod postulatus, non praestolando comites, visitarit aegrotos.

Haec vero semper Wigberchto illi solemnis fuerat consuetudo ut cum a fideli aliquo rogatus confessionem auditum pergeret, nec vitare congressus commeantium posset, non temere cum aliquo sermonem consereret, salutationibusve vacaret (quae profecto, ut eleganter quidam sentit, nonnunquam ex occasione itineris, non studio funduntur obtinendae cujusdam 119.0686B| salutis), sed hinc speciale praeceptum Domini retinens, seria salutis monita largiturus, morarum festinaret impatiens. Ac sicubi conventum hominum offenderat, qui salutaribus indigeret consiliis, continuo, posthabitis temporalibus, quae ad animae perpetuam salutem conducerent ad medium deducebat; et variis alliciens legis divinae sensibus auditores, ut scientissimus omnino medicus, animae passionibus medebatur occultis.

300 CAPIT. IX. De vite mirae magnitudinis ab eo ex uva plantata.

Illud etiam haudquaquam praeterierim silentio, unde constantissima fama fidelium nec accita se suggerit. Namque dum quondam rem divinam de 119.0686C| more faceret, incertum quo casu, vinum, sine quo sanguis Domini non conficitur, defuit. Hic ille festinus ecclesiam egressus, et forte pendentem in vite botrum conspicatus, vellit, atque in calicem continuo liquorem manibus puris expressit. Quibus demum explicitis, unum reperit granum attritu illaesum: quod mox ante ecclesiam panxit, et e vestigio ad conceptum officium peragendum concessit. Eo finito, quidam sollicitior frater, qui quod paulo ante gesserat observasset, ex eo humiliter facti rationem quaesivit. Tunc ille se deprehensum animadvertens: Si, inquit, opera mea Domino curae sunt, intra novem annorum curriculum hic nimirum declarare dignabitur. Nec finem hujusmodi qui credebatur eventus non est consecutus. Siquidem tot ex eo 119.0686D| grano vitium propagines emerserunt ut brevi occupato immodico terrae spatio, nixaeque adminiculis 119.0687A| suo lapsu sedentibus gratissimae porticus tecta praeberent.

301 CAPIT. X. Quali fine mundum reliquerit.

Perseveravit autem beatus Wigberchtus in praefato monasterio divinis ministrans praeceptis, obliquosque semper aversatus mores, quoad illum divina vocatio vinculis carnalibus liberaret. Sic graviori praecedente languore ad praesentis vitae metas perveniens, diem obiit, consorsque sanctorum effectus est.

CAPIT. XI. Quod avis pulcherrima super corpusculum ejus apparuit.

Verum hora exitus illius admirationis plena res 119.0687B| obtigit. Circumstantibus fratribus, visa est avis quaedam, specie pulcherrima, supra ejus corpusculum ter advolasse, nusquamque posthac comparuisse, quam fuisse indicium vitae illius mundissimae cunctis hauddubie constitit.

CAPIT. XII. De multiplicibus signis ad tumulum illius patratis.

Est autem situm corpus illius ante ecclesiam in conditorio nullius ambitionis, ibique per aliquot annos quievit, ubi vix credibile fuerit quot 302 quantisque hunc virum divina pietas illustraverit signis; quae, licet incuria litteris allegata non teneantur, passim tamen vulgata, necdum obsolevere. Atque ideo, brevitati studens, horum quaedam narrabo. Meaque plane sic fert opinio longe digniora 119.0687C| miracula semper esse quae Deus ad memoriam sanctorum egentibus indulgere dignatur quam quae illum per eos, quanquam sincere viventes, adhuc gravatos mole corporis, frequenter gessisse veraces nobis litterae produnt. Adhuc tentari poterant ac quantulumcunque reformidare lapsum. De his totius jam casus expertibus hoc felicius quo solidius asseruntur. In illis favores non sine discrimine tolerantur humani; in his, cum eduntur, titulus eorum sanctitatis ne suspicione quidem vanae gloriae obscurari potest.

CAPIT. XIII. Quod metu Saxonum Hassones corpus ejus effoderint.

Verum ut quod polliciti sumus jam exsequamur, 119.0687D| effera Saxonum gens, proprium transgressa limitem, in finitimorum se agros effuderat, et indigenas non satis fidentes propriis viribus in oppidum cui Buriburch nomen est formidine sui compulerat. Qui conclusi, judicantes adhuc infirmum tenui murorum 119.0688A| instertitio salutem tueri, ossa beati viri ad sui munimentum in oppidum transferenda curarunt, praesertim quod vererentur ne Saxonum insania violandi sepulcri sumeret copiam. Nec tamen ea translatio facile volentibus constitit.

303 CAPIT. XIV. De difficultate translationis ejusdem.

Namque comitante immani multitudine, cum in vallem non adeo depressam ventum esset quae exadversum est oppido, ibique sacros cineres, paululum quicturi, deposuissent, ac mox quo coeperant contendere praepararent, mirabile dictu, gravatae sunt quas hactenus detulerant reliquiae, nec eas fuit loco moveri facultas. Hinc consternati, satiusque sibi ducentes extrema illic experiri quam in ancipiti patronum 119.0688B| relinquere, tandem instantissimis precibus Domini sententiam flectentes obtinuerunt, ac feretro summa relevato facilitate, voto potiti sunt.

CAPIT. XV. De candela in fluvium demersa.

Fuit hoc etiam insigne miraculum, quod dum flumen Adranam trajicerent, amplissimam reverentiam crucibus ac vexillis necnon cereis ac laudibus congruis beati viri reliquiis exhibentes, matronae cuidam rei novitate attonitae candela e manibus excidit ac penitus in fluvium mersa est. Certatim vero pluribus annitentibus recepta, quod secundum contrariam elementorum naturam fidem videatur excedere, haud obscurius ac prius flammarum reperta est globum effundere. 304 Verum enimvero nos, qui 119.0688C| juxta naturam fieri quidquid Dei fiat voluntate indubitanter confitemur, sic non cessisse ignem aquae videmus credibile quemadmodum igni in illis tribus pueris humana non cessit natura (Dan. III).

CAPIT. XVI. De eruptione oppidanorum et strage hostium.

Perlatis autem in oppidum beati viri pretiosis reliquiis, infesto Saxones agmine subsecuti, coeperunt oppidanos lacessere, eosque summa vi munitione detrudere. At illi, facta eruptione, sancti Wigberchti suffragantibus meritis prosperrime congressi sunt; ac superiores inventi, plerosque adversariorum armis fuderunt profligaveruntque, multos plagis tardantes debilitarunt, omnes postremo salutem 119.0688D| sibi coegerunt fugae praesidio quaerere.

CAPIT. XVII. Quod coelestis visionis majestate Saxones perterriti, fugiendo vitae consuluerint.

Qua repulsa Saxones irritatiores facti, et ignominiam 119.0689A| suam fugae repetito certamine cupientes, ac victos prius victores ad unum delere, ipsa nocte cui tam crudelis negotii dies elucere sperabatur, incredibili repente perculsi formidine, fusa coelitus clarissima luce ambiri conspicantur ecclesiam cujus memoria jam supra facta est, et per illius culmen 305 insignem quemdam lineamentis quidem humani corporis circumscriptum, at valentiam dignitatemque mortalium longe praestantem, albis etiam vestibus amictum, hac et illac deambulare. Divino itaque nutu, et hujus visionis exterriti majestate, relictis impedimentis et omnibus aliis necessariis, vitae tantum consulere festinantes, ad fugam se denuo contulere.

CAPIT. XVIII. De divisione praedae.

Mane igitur oppidum egressi qui clausi hostium impetum morabantur objectu murorum, ut eos abiisse, imo velut nudos cunctis vulgo dimissis effugisse compererunt, divinae munificentiae gratulantes, adversariorum spolia viritim partiti sunt, inopinumque gaudium revexerunt.

CAPIT. XIX. De homine paralysi perenni mulctato.

Neque ita multo post, cum iidem Saxones revertissent, instauraturi male toties experta certamina, unus eorum capit ignem, fomenta subjicit, ecclesiam conflagrare jam dictam molitur. Sed casso infectoque 119.0689C| nisu, divina virtute per intercessionem sancti Wigberchti repulsus, conatibus vere sacrilegis digna retulit praemia, paralysi scilicet perenni mulctatus.

306 CAPIT. XX. De raptore sensu et visu privato.

Eamdem etiam domum quidam ex illis exspoliare conatus, defracta janua irrupit, crucisque argenteam laminam affabre inauratam rapuit profanisque manibus nequaquam efferre cunctatus est. At confestim divina ultio insecuta ita hunc reddidit impotem sui ut brutum magis animal quam hominem duceres. Sic cum lamina circa ecclesiam repertus oberrans, quod sciens male sublegerat, juste nesciens 119.0690A| reddidit. Sanctorum quoque reliquiae, quas iidem asportaverant, in villa Gesmari, quae non longe abest, repertae sunt integrae.

CAPIT. XXI. De ineffectiva potentia ignis. Nec illud transierim, quod saepedicti Saxones adhibito igni et multiplici fomite, amica sane igni materia frequenter inculcatam domum illius ecclesiae comburere conati sunt; sed interventu beati Wigberchti delusa est illorum insania. Siquidem tantum abfuit effectus ab eorum molitione ut praeter in subjecta fomenta nil ignis ille valuerit quem furens manus adhibuerat barbarorum. Videres lignorum simplicem materiam, nec prorsus alumine oblitam, 119.0690B| velut amoliri a se ignis potentiam, et cui prius esset obnoxia Dei voluntate vim resistendi inditam sibi ostentare mirantibus.

307 CAPIT. XXII. Quod ecclesia ipsa nullis squaloribus maculari valuerit. Saxonum post discessum pars haud exigua Hassonum (Hassones quippe dicuntur qui incolunt ipsum pagum) mundatum ecclesiam convenere, sordere illam quam gravissime ferentes, propterea quod Saxones equorum in ea praesepia fecerant, nihilque religioni detulerant. Verum introgressi nihil penitus quod esset verendum inveniunt. Ita sordium squalorem divina virtus deterserat. Nulla usquam vestigia 119.0690C| immunditiae totius resederant.

CAPIT. XXIII. Haec obtigerunt circa ecclesiam ante quam monumentum illius diu mansisse monstravimus. Caeterum postquam in oppidum ossa illius transposita sunt, ut unguentum pretiosissimum, quando est agitatum, gratissimos late spargit odores, ita viri hujus motae reliquiae ubertim miraculorum spiravere fragrantiam. Aperuit nimirum verus arbiter et intimus, labefacta jam humana conditione membrorum compage, cui quondam haec regens beati Wigberchti paruerit spiritus, dignatus eum frequenter intra biduum triduumve collatione novem signorum.

308 CAPIT. XXIV. Quod ex coelesti admonitione corpus ejus ad monasterium Herolfesfelt sit perductum. 119.0691A| At interjectis aliquot annis Albuino praesuli Fritislarensis ejusdem oppidi per quietem aliquis obversatus, qui se divinitus missum diceret ad monasterium cui est vocabulum Herolfesfeldt, quo et ossa beati viri transferri praecepit. Id memoratus episcopus Lullo Moguntiacensis Ecclesiae pontifici revelavit; isque rem ad magnum Carolum detulit, ac ejus assensum protinus impetravit. Ita, Lullo jubente, suffraganeus ejus Albuinus tribus monachis praefati coenobii, Ernusto scilicet, Baturicho, et Wolffo, noctu sacros beati Wigberchti cineres tradidit clam perferendos ad monasterium. Siquidem id facere 119.0691B| interdiu veritus est, ne tanti viri populus amore devinctus fratres memoratos caeca seditione convexaret, vel quibuslibet injuriis incesseret, viribusque superior sibi tam insignis thesauri privilegium vindicaret. Non quo venerabilis praesul sancto Wigberchto diffideret, qui profecto suas ferentes reliquias tueri poterat intercessione; sed quod perquam scite perpenderit, quanquam manifeste Deus faveret, considerationem humani consilii, utpote justi, nullatenus posthabendam. Plenum est quippe Christianae devotionis, quandiu habet homo quod faciat, non tentare Dominum Deum suum. Quod si cui haec exauctorari posse videatur assertio, illud ei obvertemus exponendum, cum Israeliticum populum Pharao 309 dimisisset, non duxerit eum Dominus per viam 119.0691C| terrae Philisthiim; videlicet ne forte poeniteret populum, si videret adversum se bella consurgere. Quem plane locum aliter transire sano nequaquam poterit intellectu, nisi in nostram concedens, imo majorum sententiam, ibi ostendi fateatur fieri debere omnia quae consilio recto fieri possunt ad evitanda quae adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adjutor est. (Ex August. q. 41 in Exod.)

CAPIT. XXV. De arca sepulcro ejus imposita. Ergo praefati fratres munus amplissimum sibi ab episcopo traditum monasterio Herolfesfeldt celeres invexerunt, et a reliquis Dei servis illic exceptum, magnifice primo loco est in ecclesia conditum. 119.0691D| Atque Lullus, annuente Magno Carolo, monumentum illius, quo more per Gallias Germaniamque caeterorum sanctorum visuntur, auro et argento 119.0692A| necnon reliquis congruentibus metallis exornandum curavit, et id opus ad Idus Augusti complevit; ubi postea, divina exuberante gratia, magna et admirabilia signa claruere. Ex quibus, cum sint pene innumerabilia, hic pauca quaedam subjungam, quorum consideratione metiatur caetera quisquis volet.

310 CAPIT. XXVI. De curatione Huntheri. Quidam aegrotus eo usque ut in carruca in morem lecticae instructa perduceretur ad memoratum coenobium, ibi meritis beati Confessoris opitulantibus, non utcunque revaluit, sed incolumitatem certissimam est adeptus; atque monastico hic habitu sumpto, obeundis coenobii muneribus nequaquam se imparem gavisus est. Huic nomen Huntheri fuit.

CAPIT. XXVII. De Burgwarto paralytico. 119.0692B| Alius quoque vocabulo Burckwart, viribus propemodum totius corporis destitutus, ante limina sancti Wigberchti non parvo tempore jacuit, et tandem, succurrentibus ejus efficacissimis precibus, plena sospitate donatus est. Namque diu oblito gradiendi officio recepto, etiam Romam oratum perrexit.

CAPIT. XXVIII. De Sigeberto daemoniaco. Sed ne gratiam quidem fugandorum nequam spirituum huic suo probatissimo famulo Dominus 311 denegavit. Hac enim recenti memoria quidam correptus acerbissimo daemone, Sigebraht vocabulo, 119.0692C| ferreis manicis vinctus, miserabiliter attractus est, et, interventu sancti Wigberchti, inimici violentia liberatus.

CAPIT XXIX. De Bertgero daemoniaco. Sic alter, Beratgar dictus, et maligno spiritu in belluinam mutatus ex homine rabiem, apud sancti hujus memoriam eadem horribili passione curatus est.

CAPIT. XXX. De trimoda sanatione Ramnulphi. Aliquis praeterea oriundo Aquitanus, cui nomen erat Ramnulpho, ab ineunte mutus aetate, surdusque, et pene ad faciem pecoris in alvum pronus, 119.0692D| huc perductus, maximo rarissimoque miraculo affatum repente obstructarumque aurium sortitus apertionem, etiam secundum praerogativam hominis, ad 119.0693A| intuendum coelum erectus est. Ita triplici enim hac debilitate conflictatus, totidem se humani usus compendia subito meruisse miratus est.

312 CONCLUSIO OPERIS. Haec inchoata, ut voluistis, quam absoluta oratione direxi; qua neque commentitium aliquid extrinsecus 119.0694A| addidi, et quae vestra solertia jussit inserenda servato tramite veritatis expressi. Quae beatus confessor Christi Wigberchtus utinam pio prosequatur favore; ac vobis, qui ministrastis materiam, una mecum, qui hanc in aliquam redegi formam, intercessionis vicem compensare dignetur.