Jump to content

Vita S. Willibrodi

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Willibrodi
Saeculo IV

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 101

Vita S. Willibrodi (Alcuinus), J. P. Migne

183 PROLOGUS.

(0693B) Domino eximio, venerabili atque laudabili Beornrado archiepiscopo, humilis levita Alcuinus salutem.

Delatis ad nos vestrae excellentiae litteris in quibus vestrum agnoscens in Domino studium, et diuturnam in lege ejus meditationem, magno me gaudio affectum esse fateor: sed tamen longe imparem me petitioni vestrae consideravi, ut pote nullo praerogativae munere eloquentiae suffultus ad implendum quod jussistis [ Mab., quod jussisti]: ac nisi me charitas urgeret, quae nulla [ Id., nulli] negare solet, non auderem ultra meae paupertatis [ Id., parvitatis] vires negotium attingere. Tamen vestris orationibus divina donante gratia, et sanctissimo (0693C)Patre Willibrordo intercedente, cujus me vitam, mores et miracula scribere sic studiose rogas [ Id., pio studio rogasti], tuis parui, Pater sancte, praeceptis, et duos digessi libellos, unum prosaico sermone gradientem, qui publice fratribus in ecclesia, si dignum tuae videatur sapientiae, legi potuisset: (0694B)alterum Pierio pede currentem, qui in secreto cubili inter scholasticos tuos tantummodo ruminari debuisset. Uterque tamen, propter occupationes diurnas, furtivis noctium lucubratiunculis dictatus est, et eo magis vestrae indigent defensionis, quo minus ab auctore proprio expoliti sunt. Meum [ Id., meum vero] fuit, praecipientis non spernere auctoritatem: tuum est obedientis defendere imperitiam. Unam quoque priori libello superaddidi homiliam, quae utinam digna esset tuo venerando ore populo praedicari. Item secundo adjeci sermoni elegiacum carmen [ Id., sermonem elegiaco carmine] de viro venerabili Wilgiso, patre scilicet sanctissimi pontificis Willibrordi, cujus corpus requiescit in cellula quadam maritima, cui ego, indignus licet, legitima, (0694C)Deo donante, successione deservio. Sed et omnia quae vel prosa gradiente, vel versu currente dictavi, tuae sanctitatis spectant judicium, utrum digna memoriae, an pumice radenda feroci [ Id. addit: sint]: nec nisi tuo roborata examine, procedent in publicum.

LIBER PRIMUS.

INCIPIUNT CAPITULA. (0693)

CAP. I. (0693D)Wilgisus monasticam primo, postea solitariam vitam amplectitur. Miraculis claret. Ecclesiam ex donationibus regum et optimatum construit. Alcuinus ex legitima haereditate successor. --Fuit in Britannia insula, provincia Nordanhumbrana, quidam paterfamilias genere Saxo et nomine Wilgis, religiosam in Christo cum conjuge et omni domo sua, sicut post signis patefactum est, agens vitam. Nam relicto habitu 184 saeculari, monachicam conversationem (0694D)elegit, ac non multo post, crescente in eo fervore vitae spiritualis, arctiori animi studio solitaria seipsum mancipavit districtione [ Mab., solitariae districtioni] in promontoriis quae mari Oceano et Humbri flumine cinguntur. Ibi etiam multo tempore in quodam parvo oratorio, sancti Andreae apostoli Christi nomine dicato, in jejuniis et orationibus atque vigiliis Deo serviens, etiam miraculorum signis claruit [ Mab., ita ut . . . clareret], et nomen ejus celebre (0695A)factum est. Nec confluentes cessabat ad se turbas suavissima verbi Dei admonitione cohortari. Sed et illius gentis regi et optimatibus honorabilis effectus est, in tantum, ut ei aliquas terrarum possessiunculas, illis promontoriis adjacentes, ad aedificandam Deo ecclesiam, dono perpetuo contulerint; in qua pius pater modicam quidem, sed honestam Deo servientium adunavit congregationem, in qua et post multiplices sancti laboris agones, a Deo coronatus corpore requiescit, et posteri ejus usque hodie ex sanctitatis ejus traditione possident. Quorum ego meritis et ordine extremus, eamdem cellulam per successiones legitimas suscepi gubernandam, qui hanc historiam sanctissimi Patris et summi sacerdotis Willibrordi, te jubente, beatissime pontifex (0695B)Beornrade, conscripsi: qui tanto Patri, et summi sacerdotii dignitate, et generis posteritate, et sanctorum locorum observatione quae ab eo in Dei honorem constructa esse noscuntur, secundum datam tibi a Deo gratiam, haeres dignissimus exstitisti.

CAP. II. S. Willibrordi mira conceptio. Visio matris ejus. Visionis interpretatio. --Et ut ejusdem sancti patris Willibrordi altius nativitatis originem, et mox in utero matris divinae electionis repetam praesagia, revertar unde egressus sum. Nam sicut sanctissimus praecursor Domini nostri Jesu Christi beatus Joannes Baptista, ex utero matris Deo sanctificatus, religiosis parentibus, ut evangelica narrat historia (Luc. I), Christum ceu solem praecedens lucifer, multis in salutem profuturus, natus est: ita et sanctus Willibrordus (0695C)in plurimorum genitus salutem [ Mab., in plurimarum gentium salutem], religiosis parentibus natus esse dignoscitur. Nam vir venerabilis Wilgis, de quo nobis paulo ante sermo fuit, ad hoc tantum, Deo praedestinante, matrimonio junctus est, ut talis ad profectum multorum populorum ex eo ederetur proles. Igitur uxor ejus, mater scilicet beati Willibrordi patris, intempesta noctis quiete, coeleste in somnis vidit orama ( ὅραμα, id est visum). Visum est ei quasi novam in coelo videret lunam, crescente illa, usque dum plena videbatur esse. Quam diligentius intuens, repentino cursu lapsa ruit in os ejus. Qua devorata, ejus intima splendore perfusa sunt. Evigilans vero, timore perterrita, cuidam hoc religioso presbytero retulit somnium; illoque interrogante (0695D)si ea nocte qua ei visio facta est, suo more solito jungeretur viro, acceptaque ab ea ejus rei confessione, ita respondit: Luna, quam ex modica vidisti in magnam [ Mab., ex modico . . . in magnum] crevisse, filius est quem in ea nocte concepisti: qui luce veritatis caliginosos tenebrarum errores discutiet, et quocunque perrexerit, comitante superni luminis (0696A)splendore, plenum suae perfectionis ostendet globum: coruscanteque rumoris ejus candore et morum pulchritudine, multorum in se alliciet aspectum. Hujus ergo somnii interpretationem rerum veritas subsecuta est.

CAP. III. Nativitas et baptismus sancti Willibrordi. Fit clericus et monachus. --Factum est post circulum dierum, et mulier peperit filium, sacroque fonte baptismatis regenerato imposuit ei mater nomen Willibrord, et statim ablactatum infantulum tradidit eum pater Ripensis ecclesiae fratribus, religiosis studiis et sacris litteris erudiendum: ut fragilior aetas validioribus invalesceret disciplinis, ubi nihil videret nisi honesta, nihil audiret nisi sancta. Quem divina mox gratia ab ineunte pueritia et sensu proficere, et moribus (0696B)pollere, quantum ad tales congruit annos, concessit: ita ut nostris temporibus novum Samuel nasci putares, de quo dictum est: Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Deo quam hominibus (I Reg. II, 26). Ibique in praedicto monasterio multis profuturus puer, clericatus accepit tonsuram, et pia professione monachum se fecit esse, et inter caeteros ejusdem sanctissimi monasterii adolescentes enutritus est; sed nulli alacritate minor, nulli humilitatis officio secundus, nulli lectionis 185 studio inferior: sed sic quotidie bonae indolis puer proficiebat, ut teneros pueritiae annos morum gravitate transcenderet: factusque est grandaevus sensu qui corpusculo modicus fuit et fragilis.

CAP. IV. In Hiberniam proficiscitur. --Igitur in (0696C)sacris eruditionibus, et in omni sobrietate, morumque honestate, beatissimo usque ad vicesimum aetatis suae annum adolescente proficiente, arctioris vitae ardore succensus est, et peregrinationis amore instigatus. Et quia in Hibernia scholasticam eruditionem viguisse audivit, etiam quorumdam sanctorum virorum, fama narrante, conversatione incitatus, et praecipue beatissimi Patris et episcopi Egberti [ Mab., Ecberti], qui cognomento Sanctus vocabatur; nec non et Wicberti venerabilis viri et sacerdotis Dei, quorum uterque ob coelestis patriae amorem, domo, patria, cognationeque relicta, Hiberniam secessit, ibique dulcissimos supernae contemplationis fructus, saeculo nudus, Deo plenus, solitaria quotidie hauriebat conversatione. Horum beatus adolescens (0696D)aemulari cupiens religionem, cum conniventia sui abbatis et fratrum, in Hiberniam veloci cursu conscendit [ Mab., contendit], praedictorum Patrum se familiaritati conjungens; quatenus, ceu prudentissima apis, ex eorum propinquitate mellifluos pietatis carperet flores; et in sui pectoris alveario dulcissimos virtutum favos construeret; ibique duodecim (0697A)annis, inter eximios simul piae religionis et sacrae lectionis magistros, futurus multorum populorum praedicator erudiebatur, donec occurreret in virum perfectum et in aetatem plenitudinis Christi.

CAP. V. Fervet desiderio paganos convertendi. --Tricesimo itaque et tertio aetatis suae anno, major egregio viro fidei flamma crescebat in pectore, ita ut parum ei videretur sibi soli tantummodo in religionis sanctitate sudasse, si non et aliis quoque in praedicationis veritate prodesset. Audivit [ Mab., Audiens itaque] in borealibus mundi partibus messem quidem multam esse, sed operarios paucos. Sed ut somnii, Deo dispensante, impleretur veritas, quod mater olim de eo se vidisse testatur [ Mab., testabatur], suae conscius voluntatis, licet adhuc divinae (0697B)dispensationis ignarus, illas in partes navigare cogitavit, et clarissima evangelicae praedicationis luce, torpentes longa infidelitate populos, si Dei esset voluntas, illustrare. Assumptisque secum duodecim [ Mab., undecim] fratribus, eo fidei fervore armatis, quo et ipse, navim conscendit: quorum aliqui postea, ob praedicationis evangelicae instantiam, martyrio coronati sunt; aliqui vero episcopatus ordinem accipientes, post sanctae praedicationis labores, in pace quieverunt.

CAP. VI. Cum duodecim sociis Trajectum venit. Inde abiens Franciam petit, et a Pippino honorifice excipitur. Suasu Pippini Romam petit in episcopum ordinandus. --Igitur vir Dei cum sociis, sicut praediximus, Fresiam navigavit, donec prospero cursu (0697C)ad ostia Rheni fluminis vela deposuit; ibique optata telluris statione refocillati sunt, et mox ad castellum Trajectum, quod in ipsa fluminis ripa situm est, pervenerunt; in quo etiam post aliquod tempus, Deo donante, et verbo fidei crescente, idem sanctus Willibrordus sedem episcopatus sui habuit. Sed quia eadem gens Frisonum, in quo idem aedificatum est castellum, cum rege suo Radbodo paganis adhuc ritibus sorduit [ Mab., sordebat], visum est viro Dei Franciam contendere, ac ducem illorum adire Pippinum, virum strenuum, triumphis clarum et moribus probum: qui eum cum omni honore suscipiens, sed nolens tanto doctore se vel suam privare gentem, loca ei opportuna intra terminos regni sui (0697D)praevidit, quo potuisset idololatriae spinas exstirpare, et purissima verbi Dei semina per munda novalia abundantius spargere, ut impleret 186 propheticum praeceptum: Novate vobis novalia, et nolite (0698A)serere super spinas (Jerem. IV, 3). Cumque studiosissime vir Dei per loca singula discurrendo, optatum evangelizandi opus exercuisset, et semina vitae, supernae gratiae rore irrigante, longe lateque in agris multorum cordium ad ejus praedicationem uberrime pullulassent, congaudens praedictus Francorum dux ejus sanctissimae devotioni [ Mab., ejus sanctissima devotione], et verbi Dei clarissimae multiplicationi, majoris profectus occasione, prudenti cogitabat consilio eum Romam mittere, ut a domno apostolico Sergio, viro sanctissimo tunc temporis, in summi sacerdoti honorem ordinaretur: quatenus apostolica benedictione et jussione suscepta, majori ab eo missus fiducia roboratus, in opus Evangelii reverteretur, juxta apostolicum illud: Quomodo (0698B)praedicabunt nisi mittantur (Rom. X, 15)? Quod cum viro Dei persuadere tentaret, renuit primum, nec se tantae auctoritatis honore dignum esse referebat: enumeratisque apostolicae sanctionis praeceptis, longe se inferiorem huic virtutum catalogo asserebat, quem egregius mundi praedicator, filium suum Timotheum erudiens, oportere episcopum habere censuit (I Tim. III). Dux vero contra religiose suasit, quod vir Dei verecunde negavit. Tandem omnium unanimitate victus, et quod majus est, Dei dispensatione coactus, consensit; magis volens plurimorum humiliter obedire consilio, quam suam pertinaciter defendere voluntatem. Et sic cum honorifica legatione, et muneribus, auctoritati apostolicae condignis, Romam directus est.

CAP. VII. (0698C)Visio angelica. Ordinatur archiepiscopus et Clemens appellatur. --Sed die quarta, priusquam illo veniret, beatissimus apostolicus angelica in somnis responsione admonitus est, ut illum cum summo honore susciperet [ Mab., suscepisset], et quod multarum animarum esset illuminator futurus, a Deoque electus, et ad hoc venisset, ut summi ab eo sacerdotii honorem susciperet [ Mab., suscepisset]; nihilque ei negandum esse, quidquid petiisset. Qua factus apostolicus admonitione certus, cum magno gaudio et summo eum suscepit honore: et ut in eo fidei agnovit fervorem, religionis devotionem, sapientiae plenitudinem, die competenti populo adveniente, advocatis venerabilibus ad societatem ministerii (0698D)sacerdotibus, publice in ecclesia beatissimi Petri principis apostolorum cum magna dignitate, more apostolico, eum ordinavit archiepiscopum; ac ordinato nomen imposuit Clemens, vestimentisque (0699A)suis sacerdotalibus induit eum, et sancto, quasi superhumerali Aaron, pallio dignitatis, et indumenti confirmavit gloria [ Mab., indumento gloriae]; et quidquid voluit vel potuit [ Mab., petivit], aut in patrociniis sanctorum, aut in rebus ecclesiasticis, cum tota mentis alacritate tradidit illi, firmatumque benedictione, donis ditatum, cum salutaribus praeceptis iterum eum in opus Evangelii remisit.

CAP. VIII. In Franciam rediit et cum plurimo fructu in opus Evangelii incumbit. --Accepta ergo apostolicae auctoritatis benedictione, cum majori fiducia devotus verbi Dei praedicator, ad praefatum Francorum ducem regressus est. Qui eum cum summa honoris magnificentia receptum, cum suae potestatis jussione in opus Evangelii direxit: maxime tamen (0699B)in borealibus regni sui partibus, quo eatenus ob raritatem doctorum vel duritiam habitatorum fidei flamma minus relucebat. Eo vir Dei instantius illis in regionibus semina vitae sparserat, quo plus necessarium, antiquam ignorantiae famem depellere, perspexerat. Qualem, divina gratia adjuvante, illis incolis fructum fecisset, testes sunt usque hodie populi per civitates, vicos et castella, quos ad veritatis agnitionem, et ad unius omnipotentis Dei cultum pia admonitione perduxerat. Testes quoque Ecclesiae, quas per loca singula construxerat; testes et Deo famulantium congregationes, quas aliquibus adunavit [ Mab., congregavit] in locis.

187 CAP. IX. Christum praedicat in Frisia. Item in Dania; inde triginta pueros in Franciam ducit. --Tentavit (0699C)quoque idem vir Dei ultra Francorum regni fines coelestis doctrinae flumina derivare. Nam tunc temporis regem Frisonum Radbodum cum gente sua paganum non timuit adire, et quocunque perrexerat, verbum Dei cum omni fiducia loquebatur. Sed praefatus Frisonum rex, licet virum Dei humilitatis gratia benigne susciperet, nullis tamen vitae fomentis saxeum ejus cor emolliri potuit. Cum ergo apud eum vir Dei fructificare se non posse sentiret [ Mab., agnovit], ad ferocissimos Danorum populos iter evangelizandi convertit. Ibi tum, ut fertur, regnabat Ungendus [ Surius, Ongendus] homo omni fera crudelior et omni lapide durior: qui tamen, jubente Deo, veritatis praeconem honorifice tractabat. Quem dum obduratum moribus, et idololatriae (0699D)deditum, et nullam melioris vitae spem habentem offendit; acceptis tunc triginta ejusdem patriae pueris, ad electos a Deo populos regni Francorum reverti festinavit. Sed in eo ipso itinere catechizatos eosdem pueros vitae fonte [ Mab., pueros fonte salubri] abluit, ne aliquod propter pericula longissimi (0700A)navigii [ Mab., longioris viae], vel ex insidiis ferocissimorum terrae illius habitatorum damnum pateretur in illis, volens antiqui hostis praevenire astutias, et Domini sacramentis animas munire acquisitas.

CAP. X. Barbarae gentis superstitionem contemnit. Unus sociorum suorum perimitur, martyr effectus. Regi Christum magna fiducia adnuntiat. A rege ad Pippinum remittitur. --Et dum pius [ Mab., cum ergo pius, etc. ] verbi Dei praedicator iter agebat, pervenit in confinio Frisonum et Danorum ad quamdam insulam, quae a quodam deo suo Fosite, ab accolis terrae Fositesland dicebatur: quia in ea ejusdem Dei fana fuere constructa. Qui locus a paganis in tanta veneratione habebatur, ut nihil in ea vel animalium (0700B)ibi pascentium, vel aliarum quarumlibet rerum, quisquam gentilium tangere auderet; nec etiam a fonte, qui ibi ebulliebat, aquam haurire, nisi tacens, praesumeret. Quo cum vir Dei tempestate jactatus est, mansit ibidem aliquot dies, quosque sepositis tempestatibus opportunum navigandi tempus adveniret. Sed parvipendens stultam loci illius religionem, vel ferocissimum regis animum, qui violatores sacrorum illius atrocissima morte damnare solebat, tres homines in eo fonte cum invocatione sanctae Trinitatis baptizavit: sed et animalia in ea terra pascentia, in cibaria suis mactare praecepit. Quod pagani intuentes, arbitrabantur eos vel in furorem verti, vel etiam veloci morte perire. Quos cum nihil mali cernebant pati, (0700C)furore perciti, regi tum [ Mab., tamen] Radbodo, quod viderant factum, retulerunt. (Apud Mab. cap. 11.) Qui nimio furore succensus, in sacerdotem Dei vivi, suorum injurias deorum ulcisci cogitabat: et per dies [ Mab., per tres dies] semper tribus vicibus, suo more, mittebat sortes, et nunquam damnatorum sors, Deo vero defendente suos, super servum Dei vel aliquem ex suis cadere potuit: nec nisi unus tantum ex sociis sorte monstratus, et martyrio coronatus est. Vocabatur vero vir sanctus ad regem, et multum ab eo est increpatus, quare sua sacra violasset, et injuriam Deo suo fecisset. Cui praeco veritatis constanti animo respondit: « Non est Deus, quem colis, sed diabolus, qui te pessimo errore deceptum habet, o rex, [ ut animam (0700D)tuam aeternis tradat flammis]. Non est enim Deus, nisi unus, qui creavit coelum et terram, et omnia quae in eis sunt; quem qui vera fide colit, vitam habebit sempiternam; cujus ego servus, hodie tibi testificor, ut ab antiqui erroris vanitate quam coluerunt patres tui, tandem aliquando resipiscas, (0701A)et credens in unum Deum omnipotentem [Dominum nostrum Jesum Christum], et vitae fonte baptizatus, abluas omnia peccata tua, et projecta omni iniquitate et injustitia, deinceps novus homo vivas in omni sobrietate, justitia et sanctitate. Hoc 188 faciens, cum Deo et sanctis ejus gloriam [ Mab., vitam] possidebis sempiternam. Si vero me contemnis viam salutis tibi ostendentem, scito certissime quod aeterna supplicia et infernales flammas tu cum diabolo, cui obtemperas, sustinebis. » Ad haec rex miratus respondit: « Video te minas nostras non metuisse, et verba tua esse, sicut et opera. » Etsi autem nollet veritatis praedicatori credere, tamen ad Pippinum ducem Francorum eum cum honore remisit.

CAP. XI (0701B)[Mab. XII]. In Francia Evangelium ardentius praedicat. Ex oblatis donis ecclesias, ubique ordinatis presbyteris, aedificat. --Qui in ejus laetatus adventu rogavit eum destinato verbi Dei operi insistere, eradicatisque idololatriae spinis, verbum Dei instanter per loca singula serere. Quod etiam pius praedicator haud segniter implere satagebat, circumiens omnes illius terrae regiones, per urbes, vicos, castella, ubi prius evangelizaverat [ Mab., evangelizabat], exhortans omnes quatenus bono animi proposito in verae fidei permanerent firmitate. Et dum per singulos dies numerus crescebat fidelium, et major credentium turba ad verbi Dei agnitionem confluebat, coeperunt plurimi, fidei fervore incitati, patrimonia sua viro Dei offerre. Quibus ille (0701C)acceptis, mox ecclesias in eis aedificare jussit, statuitque per eas singulos presbyteros, et verbi Dei sibi cooperatores, quatenus novus Dei populus haberet, quo se diebus festis congregaret, vel salutares audiret admonitiones, vel a quibus sacri baptismatis munera acciperet, et Christianae religionis litteras [ Surius et Mabill., regulas] edisceret. Et ita vir Dei magis ac magis de die in diem, divina donante gratia, proficiebat.

CAP. XII [Mab. XIII]. Carolus Martellus multas gentes devicit. S. Willibrordus fit episcopus Trajectensis. --Contigit autem Pippinum, ducem Francorum, diem obire, et filium ejus Carolum regno patris potiri; qui multas gentes sceptris adjecit Francorum: (0701D)inter quas etiam cum triumphi gloria Frisiam, devicto Radbodo, paterno superaddidit imperio. In qua tunc gente sanctus Willibrordus positus est praedicator, sedique episcopali in Trajecto castello delegatus est. Qui majori evangelizandi occasione accepta, nuper gladio acquisitam gentem sacro baptismate abluere conatus est. Nec quidquam in ea vetusti erroris, nec tenebris [ Surius, nec tenebras. Mab., vetusti erroris tenebrarum et ignorantiae] (0702A)ignorantiae latere sinebat, sed totam evangelica luce sine dilatione perfundebat, ita ut in eo populo subito propheticum illud impleretur testimonium: Et erit, in loco, ubi dicetur eis: Non populus vos; dicetur eis: Filii Dei viventis (Oseae I, 10). Plurima quoque divina virtus fecit per servum suum miracula. Licet omni miraculorum operationi et signorum ostensioni ministerium evangelicae praedicationis praeferendum sit; tamen quae gesta narrantur, ad gloriam donantis Dei non tacenda esse censeo, sed magis stylo alliganda, ne pereant posteris saeculis, quae priscis temporibus acta esse noscuntur.

CAP. XIII [Mab. XIV]. Idolum confringit. Gladio percussus nil laeditur. Ultio divina in percussorem. --Quodam (0702B)igitur tempore, dum venerabilis vir iter evangelizandi more solito ageret, venit ad quamdam villam Walachrum nomine, in qua antiqui erroris idolum remansit: [ad quod statuto tempore omnis congregabatur populus, illud colens summa veneratione]. Quod cum vir Dei zelo fervens confringere [niteretur, ac nomen delere de sub coelo], praesente ejusdem idoli custode, nimio furore succensus ille, quasi Dei sui injuriam vindicaret, in impetu animi insanientis, gladio caput sacerdotis Christi percussit: sed Deo defendente servum suum, nullam ex ictu ferientis laesuram sustinuit [ Mab., incurrit]. Socii vero illius hoc videntes, pessimam praesumptionem impii hominis [morte] vindicare concurrerunt. Sed a viro Dei pio animo de manibus illorum (0702C)liberatus est reus ac dimissus: qui tamen eodem die daemoniaco spiritu arreptus est, et die tertia infeliciter miseram vitam finivit. Et quia vir Dei, juxta praeceptum Domini, suas injurias ulcisci noluit, citius [tamen] a Domino vindicatus est, juxta illud: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19).

189 CAP. XIV [Mab. XV]. Quod quidam qui servo Dei maledixerat, die postera periit. --Alio quoque tempore iter beato viro faciente ad quamdam suae ditionis cellulam, quae ex nomine praeterfluentis aquae Suestra dicitur, propter compendium propioris viae per segetes cujusdam divitis angustam subintravit semitam. Quod earumdem segetum custos cernens, (0702D)nimio inflatus furore, virum Dei blasphemare coepit. Quem convicia viro Dei inferentem cum socii, qui cum eo erant, vindicare vellent, miti animo Dei famulus eos compescuit, nolens [ Mab., vindicare voluerunt. Quos prohibuit vir Dei, nolens, etc.] aliquem sua causa perire, qui salutem sitiebat omnium. Sed cum [ Mab., et dum] insanientis animum nullo modo lenire posset, dans locum irae ejus, via qua venit, reversus est. Sed die postera idem infelix, (0703A)qui famulo Dei convicia dicere [ Mab. viro Dei convicia facere] non abhorruit, [multis cernentibus, in eodem loco] repentina morte periit.

CAP. XV [Mab. XVI.] Aquam dulcem e petra elicit. --Cum vir Deo plenus propter evangelicae praedicationis instantiam loca circumiret maritima [in eisdem] aquae dulcis penuriam patiebatur. Quod dum cernebat suos commilitones propter ardorem sitis graviter sustinere, vocato uno ex illis, praecepit ei intra tentorium suum fossam aperire parvam, ubi secreto fixis genibus orabat Deum, ut qui populo suo aquam in deserto produxit de petra (Exod. XVII, Num. XX), servis suis eadem misericordia de arenosa terra aquam produceret. Qui mox exauditus est, nam subito fons dulcissimi saporis fossam implebat. (0703B)Quod sui cernentes, gratias agebant [ Mab., egerunt] omnipotenti Deo, qui sanctum suum magnificavit, et eum exaudire dignatus est: bibebantque usque ad satietatem, secumque ad praedestinati itineris necessitatem, quantum sufficere videbatur, portare curabant.

CAP. XVI [Mab. XVII]. Vinum multiplicat. --Iterum sanctus Dei sacerdos, in quodam loco iter agens, vidit mendicantes inopes duodecim, pariter postulantes sibi aliquid a praetereuntibus solatii [dari]. Quos, ut erat mitissimus, benigno aspexit animo, unique ex suis mandavit specialem suum flasconem sumere, ac pauperibus miscere [Miscere pro fundere] Christi. Ex quo omnes illi duodecim usque ad satietatem bibebant: et mirum in modum, illis abeuntibus, (0703C)ex optimo vino flasco, de quo tanti biberant homines, [a ministro] inventus est plenus, ut ante. Hoc comperto, benedicebant omnes Dominum Deum nostrum [ Mab., Dominum Jesum], dicentes: Vere impletum est in nobis, quod in Evangelio dicitur: Date, et dabitur vobis (Luc. VI, 38).

CAP. XVII [Mab. XVIII]. Rursus vinum multiplicat. --Venit quoque vir sanctus ad suum visitandi gratia monasterium, et post orationes ad Deum, et salutationes fratrum, et admonitiones pacificas, circumiens singula fratrum habitacula, si quid in illis emendandum fuisset, pius pastor explorare voluit. Intravit quoque [ Mab., tunc accidit, ut intraret] in cellarium, in quo modicum vini reperit in vase [ Id., (0703D)in uno dolio], in quod suum benedictionis gratia cum oratione immisit baculum, et exivit. Sed eadem nocte in eo ipso vasculo vinum crescere coepit, et supereffundi vasis margine [ Id., ita ut superfunderet vasis marginem]. Hoc cellarius cernens, insperata abundantia obstupefactus est, nec celare audebat, quod divina misericordia per servi sui benedictionem geri cognoscebat. Crastino mane cucurrit, et ante pedes sancti Patris se prosternens confitebatur quid vidisset. Qui more solito Deo gratias agens, (0704A)memorque Dominicae jussionis, discipulis suis praecipientis, ne cui transfigurationis gloriam ante diem resurrectionis suae dicerent, praecepit eidem cellario, ne cui miraculum, quod viderat [ Mab., quod cernebat], ante diem obitus sui ediceret.

CAP. XVIII [Mab. XIX]. Simile miraculum. --Sed et aliud huic simile per ejus benedictionem Deus Christus operatus est miraculum. Perveniens servus Dei cum sociis ad domum cujusdam amici sui, et paulisper cupiens in domo dilecti longi laborem itineris refectione allevare, patremfamilias nihil vini habere comperit. Quatuor ergo modicos flascones, quos tantum in itineris solatium secum ejus socii ferebant, jussit afferri: eosque in ejus nomine benedixit, qui in convivio nuptiali aquas convertit 190 (0704B)in vinum [ Mab., qui in Cana Galileae aquas in vini saporem mutavit] (Joan. II). Et mirum in modum post benedictionem [ Id., post benedictionis gratiam] quasi quadraginta viri ex illis lagunculis usque ad satietatem bibebant, et cum magna gratiarum actione sibi laetis invicem animis dicebant: Vere Dominus Jesus hic implevit, quod in Evangelio promisit, dicens: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet (Joan. XIV, 12).

CAP. XIX [Mab. XX]. Contumeliosus in virum Dei divinitus punitur, poenitens vero liberatur. --Perrexit idem sanctus praedicator quodam tempore more solito ob evangelizandi gratiam cum festinatione in Frisiam; et propter laborem viae in pratis cujusdam divitis paululum lassos refocillare equos (0704C)volebat. Quos dives ille in pratis suis pasci cernens, superbiae spiritu equos caedere coepit, et e pascuis abigere. Quem vir Dei placidissimis verbis alloquitur, dicens: « Desine nobis [frater] injuriam facere: non enim propter laesionem tui, sed propter necessitatem nostri, ad horam in his pascuis quiescere voluimus. Instat nobis opus Dei peragendum, cujus tu quoque mercedem habere poteris, si nos, quantum ad te pertinet, [benigno] adjuveris animo: memor illius Domini nostri Jesu Christi dulcissimae promissionis: Qui vos recipit, me recipit: et qui me recipit. recipit eum qui me misit (Matth. X, 40). Sed magis mente pacifica nobiscum quasi amicus teipsum reficiens, aliquantulum bibe, nobisque coepto itinere (0704D)pergentibus, tu a Deo benedictus, revertere in domum tuam. » Ille autem in malitia pertinax, nolens pacificis viri Dei verbis acquiescere, sed convicia ingeminans, opprobria jaculans: « Tu me, inquit, hortaris bibere, et pacem tecum inire: scito certissime quod tecum bibere pro nihilo habeo. » Rapiensque ex ejus ore verbum hoc vir Dei: « Si non velis, ait, mecum bibere, non bibe. » Et statim paratis sociis, perrexit viam suam. Ille quoque contumax, domum suam festinabat adire, sed totus subito siti ardebat; (0705A)cupiensque ardentem stomachum vino refrigerare, os, quod viro Dei convicia ingessit, vini potionem recipere non valebat [ Mab., noluit]: [et qui pacem cum servo Dei voluntarie noluit], poenam in seipso necessarie sustinuit. Vocati sunt medici, qui sitim sedarent, aut facultatem aegroto bibendi praestarent. Anhelabant viscera, sed non fuit qui guttam vini fervescenti pulmoni infundere valuisset. Tandem aliquando [ Mab., Sero tandem] poenitentia ductus ille, in seipsum reversus est, et agnoscebat sanctum Willibrordum esse quem offenderat; illiusque, anhelante spiritu, optabat reditum. Qui sequenti anno eadem reversus est via, praecognitoque adventu ejus, obvius ei homo aegrotus venire festinabat [ Mab., aegrotus pervenit], culpam confitens suam, et quam (0705B)patiebatur poenam aperiens, et pro amore Christi se solvi deprecabatur. Quem vir Dei misericordia motus absolvit, deditque illi cum benedictione de suo bibere calice. Qui mox absolutus bibebat, et sanus in suam reversus est domum.

CAP. XX [Mab. XXI]. Moniales a peste liberat. --Est in Treverensi civitate monasterium puellarum, quod temporibus beati Willibrordi episcopi pestis acerrima invasit. Cujus acerbitate multae ex ancillis Dei moriebantur [ Mab., mortuae sunt]: quaedam vero longo infirmitatis dolore jacebant in lectulo: caeterae vero nimio terrore turbatae, quasi praesentem mortem metuebant. Et quia prope est praedictae civitati sancti viri monasterium, quod appellatur Esternaco, in quo usque hodie sanctus ille requiescit (0705C)corpore, et ejus posteri ex legitima traditione Patris, et piissimorum pietate regum tenere noscuntur: ideo antedicti feminae monasterii, audientes sanctum virum illuc venire, statim miserunt legationes, postulantes eum non tardare venire. Qui beati Petri principis apostolorum mitissimo doctus exemplo, de Joppe ob viduarum Christi petitionem venientis Lyddam, ut sanctam suscitaret Tabitham (Act. IX), festinus venit, audito desiderio ancillarum Christi, ad illas. [ Mab., non piguit venire ad illas] Et veniens, mox 191 in eodem monasterio missa pro infirmis celebrata, aquam benedixit, qua et domos illarum aspergi jussit, et aegrotantibus potandam transmisit. Quae cito, divina donante misericordia, convaluere, nec ullae in eo monasterio praedicta (0705D)peste exinde moriebantur.

CAP. XXI [Mab. XXII]. Malignus spiritus per aquam benedictam a domo pellitur. --Contigit cuidam patrifamilias et domui suae dira daemoniacae illusionis tentatio, ita ut aperte malignus in ejus domo spiritus ex horrore et maleficiis habitare agnosceretur. Nam subito cibos, vel vestimenta, vel alia domui (0706A)necessaria rapere solebat, et in ignem mittere. [ Mab. mittebat]. Quin etiam parvulum, inter amplexus parentum pausantem, illis dormientibus, tulit et in ignem projecit. Sed vagitu infantis parentes excitati [ Mab. suscitati], vix parvulum de incendio eruerunt, et multa atrocia eadem familia a nefando spiritu perpessa est: nec a quolibet presbyterorum expelli [ Mab., depelli] potuit, donec vir sanctus Willibrordus, a patrefamilias postulatus, aquam illis benedictam direxit, praecipiens omnem domus illius supellectilem foras efferre, et aqua illa aspergi, praevidens in spiritu domum flammis consumendam esse. Quibus ita gestis, vacuam domum a loco lectuli ignis invasit, totamque consumpsit. Altera vero in eo loco cum sanctificatione aquae benedictae aedificata, nihil (0706B)exinde pristinae tentationis passi sunt in ea: sed cum omni tranquillitate et quiete degentes, et Domino gratias agentes erant, qui illos per servum suum redimere dignatus est.

CAP. XXII [Mab. XXIII]. Pippinum baptizat, et illius futuram sublimitatem praedicit. --Idem quoque vir Deo amabilis quaedam prophetico praedixerat spiritu, quae post rerum eventus vera probavit. Baptizavit enim Pippinum filium Francorum fortissimi ducis Caroli, patrem hujus nobilissimi Caroli, qui modo cum triumphis maximis et omni dignitate gloriosissime Francorum regit imperium. De quo Pippino Patre ejus idem sanctus vir praesaga voce coram discipulis suis praedixit hoc vaticinium: « Scitote, inquiens, quod iste infans sublimis erit valde et (0706C)gloriosus, et omnium praecedentium Francorum ducibus major. » Hujus itaque vaticinii veritas nostris probata est temporibus, nec opus est testimoniis assequi, quod totius regni agnoscit auctoritas. Sit namque omnis populus, quibus nobilissimus victor celebratur triumphis, vel quantum terminos nostri [ Mab., termini nostri imperium] dilatavit imperii, vel quam devote Christianam in regno suo praeparavit religionem, vel quid pro defensione sanctae Ecclesiae Dei apud extraneas exercuit gentes. Quae omnia melius oculis probari quam verbis explicari queunt.

CAP. XXIII [Mab. XXIV]. Dotes ejus et virtutes. Obiit. Sepultus Epternaci. Illustre miraculum. --Fuit vero iste vir sanctus, omni dignitate praeclarus, statura decens, vultu honorabilis, facie (0706D)venustus, corde laetus, consilio sapiens, ore jucundus, moribus compositus, et in omni opere Dei strenuus. Cujus autem patientiae esset, ex ante dictis ejus gestis ostenditur. Quantam vero habuerit ( Mab., vel quantam habuisset] industriam in Evangelio Christi praedicando, vel qualiter illum in opere praedicandi divina adjuverit gratia, non necesse est nostro (0707A)prosequi stylo, quod totius populi testimonio comprobatur. Porro ejus secreta conversatio in vigiliis et orationibus, in jejuniis et psalmodiis, ex vitae sanctitate et signorum ostensione intelligi datur. Charitatem scilicet assiduus labor ostendit, quem quotidie pro Christi nomine sustinuit. Denique vir sanctus omnibus diebus vitae suae in divino proficiens opere, Deo amabilis et omni populo gratus [ Mab., placabilis], temporibus Caroli antiqui, fortissimi Francorum ducis, senex et plenus in omni perfectione dierum, appositus est ad patres suos, multiplicem laboris sui fructum accepturus a Deo, saeculum hoc relinquens [ Mab., hominem exuit cum saeculo], ut coelum possideret, Christum 192 sine fine in aeterna gloria visurus: in cujus dilectione, (0707B)quandiu nobiscum vixerat, laborare non cessabat. Die septima mensis Novembris, id est, VII Idus [ Mab., die sexto Nov. id est VIII Idus], ex hac peregrinatione ad perpetuam migravit patriam, et sepultus est in monasterio Epternaco, quod ipse Deo, ut praefati sumus, construxerat. Ibi usque hodie, divina operante misericordia, signa et sanitates ad sancti Dei sacerdotis reliquias fieri non cessant. Ex quibus aliqua huic nostrae de eo historiae subjicienda esse aestimavimus, in gloriam et laudem Domini nostri Jesu Christi, qui haec per servi sui patrocinia saepius operari dignatus est. (Mab. CAP. XXV.) Conditum est venerabile corpus in sarcophago marmoreo, qui primum toti Dei famuli corpori quasi dimidio pedis brevior inventus est, fratribus ob hoc (0707C)valde contristatis, et saepius tractantibus [ Id. saepius suspensis] ubi aptum sancto corpori invenirent locellum. Sed miro modo, divina donante pietate, inventus est subito sarcophagus tanto viri Dei corpori longior, quanto brevior ante apparuit. Et in eo viri Dei corpus cum hymnis psalmodiis et omni honore condentes, sepelierunt illud in Ecclesia praefati monasterii, quod ille summus Dei sacerdos in honore sanctae Trinitatis (0708A)aedificavit et dedicavit. Sed et miri odoris fragrantia omnium perfuderat nares, ut perspicue intelligeretur, ad exsequias viri sancti angelicum venisse ministerium.

CAP. XXIV [Mab. XXVI]. Anima ab angelis in coelum portatur. Miracula ad viri sancti corpus. --Sed et cuidam religioso sancti viri discipulo longius posito, in oratione vigilanti, obitus illius revelatus est. Nam vidisse se testabatur animam sanctissimi Patris sui cum magna luminis claritate, cum consona canentium laude, ab angelicis exercitibus ad coelorum regna portari. Multi quoque fratrum testati sunt, crebro se super lectulum, in quo beatam animam suo Creatori reddidit, mirabile vidisse lumen, suavissimamque odoris dulcissimi sensisse (0708B)fragrantiam: ut omnino his signis crederetur, coelestes locum frequentasse [ Mab., frequentare] cives, in quo sancta anima migravit ad Dominum [ Mab., ad Christum]. (Mab. CAP. XXVII.) Per unctionem quoque olei, quod supra corpus sancti lucere solebat, multi infirmi, Deo donante et fidei illorum cooperante, curati sunt. Poenitentes quoque saepius ad eamdem venientes ecclesiam, circulis ferreis more solito circumdati, ruptis circulis subito vincula sua resoluta senserunt [ Mab., Poenitentibus, etc., vincula resoluta sunt]. Cujus rei, adhuc in ecclesia circuli pendentes, testes sunt.

193 CAP. XXV [Mab. XXVIII]. Paralytica sanatur. --Quaedam vero mulier paralytica, septem annis [ Mab., pluribus annis] magnis cruciata doloribus, (0708C)in tantum grassante eadem quotidiana infirmitate afflicta est, ut omni membrorum officio destituta, alieno uteretur ministerio, et in solo tantummodo pectusculo vix anhelans spiritus suspiria fessa retraheret. Haec a propinquis ad ecclesiam, ubi sanctus Dei requiescit, ferebatur, prope locellum reliquiarum ejus posita. Quae [ Mab., positaque] in eodem loco fusis lacrymis, deprecata est per intercessionem sancti sui famuli, divinam ei misereri clementiam (0709A)[ Mab., ut divina ei suffragaretur clementia]: atque a Domino Deo exaudita, moxque ab omni infirmitate liberata, sospes cum gaudio gratias agens Deo, propriis pedibus, quae prius ab alienis portabatur, cucurrit ad domum.

CAP. XXVI [Mab. XXIX]. Infirmus sanitati restituitur. --Item adolescens quidam infirmus ad corpus beati pontificis manibus deductus est amicorum, qui totis intremuit membris. Nec enim caput per se levare potuit, sed quasi collo fixum non esset, huc atque illuc cadens volvebatur. Nam aliquoties ita exanimis factus est, ut omnino mortuus videretur. Quem, ut praediximus, sui prope corpus sancti viri posuerunt. Sed misericordia Dei donante, omnibus qui aderant cernentibus, ita subito sanus effectus (0709B)est, ut nihil in eo pristinae infirmitatis vel doloris antiqui ultra remanserit.

CAP. XXVII [Mab. XXX]. Fur sacrilegus detegitur. --Quidam etiam officio diaconus, et non merito, in ecclesia sancti viri crucem auream, quam vir sanctus secum in itinere portare solebat, cum aliis denariis ecclesiae, infelicissimo non horruit subtrahere [ Mab., rapere] furto. Turbati sunt hac re fratres [ Mab., turbatis hac de re fratribus], utpote factorem impii sceleris ignorantes, tunc precibus quidem sancti Dei confidentes, illud tam nefarium scelus occultari non posse; fraterna tamen pietate hominem ad poenitentiam revocare nisi sunt, non perdere cupientes. Ille vero qui hoc crimen commisit, obdurato corde, salutem suam contempsit, sicut impius, dicente (0709C)Salomone, cum in profunditatem malorum venerit, contemnit (Prov. XVIII, 3). Cogitavit infelix latere [posse, quod clam absque oculis aliorum se fecisse sciebat: sed Dei oculum, cui omnia aperta sunt, latere] non potuit, qui servorum suorum injurias saepius vindicare non tardat. Nam miser ille, qui hoc perpetrare crimen non abhorruit, misera subito morte arreptus interiit, et in ipso vitae exitu aliquibus fratrum reatus sui crimen ostendit; et ubi ostendisset, quod furto rapuit, indicavit. Videtis, fratres, quam terribili damnatus judicio est, qui sancti Dei Ecclesiam furto violare non timuit. Idcirco obsecro ut castam in hac habeatis conversationem, quatenus divina clementia per sancti Clementis viri apostolici preces in omni petitione honesta vos exaudire (0709D)dignetur, sicut ante diximus illam exaudire preces infirmantum in eadem [hac] ecclesia, eosque cum diu desiderata sanitate domum redire [concessit]. Nec scilicet dubitandum est, quod veluti visibiliter corporeas illorum dignatus est Christus sanare infirmitates, ita et occultas animarum nostrarum aegrotationes, intercedente pro nobis sancto suo, qui hic corporaliter requiescit, et quem spiritaliter (0710A)praesentem esse credimus, quotidie sanare non cessat, si firma fide, et confessione vera cum lacrymis effundimus in loco isto ante conspectum pietatis illius corda nostra, qui pro sua divina clementia paratus est [ Mab., praestabilis est] ad ignoscendum, si nos tardi non fuerimus ad deprecandum. Cui laus sit et gloria in sempiterna saecula.

CAP. XXVIII. Miraculo vinum augetur inter bibendum. --Restat nunc de beato Wilgiso, qui fuit hujus sancti viri, ut ante diximus, pater, ut a quo hujus historiae primum capitulum incipit, de eo novissimum finiatur. Rediit igitur anniversarius ejusdem beati Wilgisi sanctae migrationis dies, in qua pius abba Albertus successor venerandi archiepiscopi, post sacratissima missarum solemnia, et honorem (0710B)Deo debitum, cum fratribus epulari et gaudere aggressus est. Sed in eo monasterio nil plus vini inventum est, 194 quam duo tantummodo flascones, quorum unus prandii hora exhaustus est [ Mab., epotatus est], alter in horam coenae reservatus. Igitur post vespertinam melodiam, pro reverentia ejus diei, fratres ad refectorium reversi sunt, et post sacras lectiones praefatus abbas fratres allocutus est, dicens: Decet nos, o venerandi Patres, cum gaudio spiritali venerabilium Patrum nostrorum festivos dies celebrare, et aliquanto laxius, solito [ forte, soluto] rigore, nostris indulgere corporibus, non luxuriae, sed charitatis causa. Nequaquam vero vos [ Mab., vobis] celassem, si aliquid plus habuissem in hoc monasterio, quam hunc solum flasconem, (0710C)qui nobis hora prandii restabat. Potens est tamen Deus per preces sanctorum suorum hunc eumdem nobis abundare facere, illos honorificare, et nos laetificare, et ostendere nobis, licet indignis, suae pietatis miracula; qui per benedictionem quondam sancti Willibrordi Patris nostri, ex quatuor flasconi bus quadraginta viros satiare dignatus est. Tantum cum gratiarum actione [ Mab., cum gratulatione] in spe bibamus quod habemus. Primo et secundo de eodem flascone omnes biberunt fratres, et inventus est a ministro ita plenus ut ante. Hoc audito, abbas cum fratribus Deo agere gratias satagebat: biberuntque, laudantes divinam clementiam [ Mab., congratulantes divinae clementiae] illa nocte cum sobrietate et laetitia, quantum voluerunt. O felicem Patrem, (0710D)qui talem generavit filium, qui tali haerede a Deo dignus habitus est. In quo benedictio illa impletur, quae in Deuteronomio legitur: Benedictus tu, et benedictus fructus ventris tui (Deut. XVIII, 3, 4). Amen.

EJUSDEM ALCUINI HOMILIA, DE NATALI SANCTI WILLIBRORDI ARCHIEPISCOPI. I. Celebriora sanctorum patrocinia enumerantur. --Licet (0711A)per totius orbis Ecclesias conveniat omni populo Christiano sanctorum festa celebrare, victorias laudare [vitam imitari]: et quia in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum, in omni terra consona cunctorum viventium voce laudandi sunt; tamen locis in singulis propter familiaritatem cohabitationis cujuslibet illorum, et propter praesentiam sanctarum reliquiarum, quae in solatium illis vel illis condonatae sunt habitatoribus, speciali quadam veneratione apud cives suos familiarius honorantur. Igitur Roma urbs, orbis caput, beatorum apostolorum Petri et Pauli specialius quodammodo gloriosissimis laetatur triumphis. Unde ad eamdem et gentes et populi, cum devoto pectoris officio, quotidie concurrunt, ut majori quique apud (0711B)beatos apostolos fidei compunctione, vel sua defleant crimina, vel coelestis vitae abundantiori spe, sibi aditum aperiri deposcant. Mediolana olim civitas imperialis sancto Ambrosio gaudet defensore. Alpes Acunumiae [ Al., Agauniae] sanctorum Thebaeorum felicius sanguine, quam [nivali] proceritate exaltantur. Beatius fecunda Pictavia beati Hilarii pontificis reliquiis exsultat, quam venditionum et emptionum alteratione, in quibus saepe versatur iniquitas. Quid te, Turonica civitas, loquar, muris quidem parvula et despectibilis, sed sancti Martini patrociniis magna et laudabilis? Quis propter te adierit te? Nonne propter illius certissima suffragia turbae ad te confluunt christianorum? Omnia Parisiacae civitatis suburbana, sancti Dionysii, vel (0711C)sancti Germani magnificis jucundantur auxiliis, et festivos illorum dies majori populorum celebrant frequentia. Tota Campania cum populis suis propter Remigium venerabilem praedicatorem, ad Rhemensem festinat urbem, apud eam quasi praesenti patrono sua vota ferentes. Sic divina clementia toti consuluit mundo, dans singulis provinciis vel populis, quo speciali gauderent patrono.

II. Sancti Willibrordi labores apostolici. --Nobis vero sanctissimi Willibrordi non infima perdonavit auxilia, sed praeclara et gloriosa contulit suffragia. Gaudeamus, dilectissimi fratres, in Domino, et spirituali jucunditate laetemur, qui nobis talem vitae perdonavit doctorem, 195 justitiae praeceptorem, unanimitatis nostrae auctorem; qui nos in hoc sacratissimum (0711D)ovile congregavit et pietatis magisterio erudivit. Gaudeat et nobiscum omnis populus, qui ad natalitia sanctissimi Patris hodie concurrit, et vigiliis apostolici viri pia devotione interesse studuit, et in praesentia Domini nostri Jesu Christi, et sanctorum angelorum, et beatissimi pontificis stare satagebant. Nullus, obsecro, dubitet in fide, nec de veniae largitione haesitet, nec de piae petitionis fructu et effectu, qui nobis talem concessit patronum. Illius nos precibus concedit exaudiri, quia (0712A)quanto fiducialius deprecamur, tanto citius exaudiemur. Fide enim omnia impetrantur, sicuti hujus viri sanctissimi, cujus hodie festivum celebramus diem, certissima ante oculos habemus exempla, qui mox ab infantia sua, per fidem Deo placere contendit. Nam patriam, cognationem et amicos, fervente fide, pro amore Dei dereliquit, terrena contempsit, ut coelestia acquireret. Idcirco magnum laboris sui fructum invenit, et multas populorum turbas ad Christum convertit: et plurimos paganorum ab erroris iniquitate avertit, et divina cooperante gratia, filios irae, filios fecit esse misericordiae. Inferna conclusit, coelum aperit, plurimas peragravit gentes, ut omnes in viam veritatis adduceret: nec sibi ipsi pepercit; populos adivit feroces, si forte purpureas (0712B)martyrii coronas inveniret: quem Deus ob multorum servavit salutem, quatenus majori praedicationis gloria honoraretur, quam si solus martyrio coronaretur. In pace quievit, quia in spe laboravit. Vitam invenit aeternam, quia temporalem reliquit; nobis ablatus, angelis sociatus.

III. Patrocinium sancti Willibrordi. Gloria. --O beatissime Christi sacerdos, ne nos derelinquas laborantes in terris, sed precibus tuis de coelis adjuvare non cesses. Vita tua apud homines semper probata fuit pro Deo: sint preces tuae apud Deum semper intentae pro hominibus. Meditatio tua fuit in lege Domini die ac nocte: ideo sicut palma floruisti in domo Domini. Sicut cedrus Libani multiplicasti filios tuos, qui ad te tota mentis intentione clamant: (0712C)tu illos pia intercessione adjuvare digneris. Sentiamus tuum nobis clementissime [adesse] auxilium, qui tuis devotissime instamus officiis. O felix anima, quae saeculi labores dereliquisti, et coelestem cum multiplicis sudoris tui fructu requiem intrasti; talenta tibi commissa multiplicasti, praemia promissa accepisti! In pauca fidelis fuisti in terris, supra multa constitutus gloriaris in coelis. Gaudia Domini Dei tui, quae semper optasti, semper habere coepisti. Te continuis, o Pater, prosequimur laudibus, tu nobis assiduis auxiliare precibus. Credimus te in praesentia Domini Dei tui omnia posse impetrare, quae poscis; dum tanta potuisti in praesentia nostra per ejus gratiam efficere miracula. Tu modo civis (0712D)angelorum, tu socius sanctorum, tu laetus cum illis canticum novum cantabis: Sicut audivimus, ita et vidimus (Psal. XLVII, 9). Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te (Psal. LXXXIII, 5). Et, Videbitur Deus deorum in Sion (Ibid. 8). Cujus beata visio plena est felicitas, sicut ipsa Veritas in Evangelio testatur dicens: Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum (Joan. XIV, 21). In cujus dulcissima dilectione iste sanctus vixit in mundo, ideo in ejus aspectu laetatur in coelo.(0713A)

IV. Imitandus a nobis. --Videte, fratres charissimi, quanta gloria est Deum sequi. Iste pro amore Christi patriam contempsit, peregrinationem elegit, divitias saeculi parvi pendebat, paupertatem voluntarie amavit. Et cognovimus, qualem honorem postea habuit inter homines, sed melior est gloria, quam aeternaliter possidet inter angelos. Hujus sanctissimi doctoris nos exempla de ignaviae torpore suscitent, ut quod in illo praedicamus, impleamus in nobis. Agones illius laboris laudamus, vias nostras in vestigia (0714A)ejus corrigamus: quatenus qui sanctitatis ejus sequimur exempla, beatitudinis sortiamur et praemia, per eum, qui illum coronavit, et nos adjuvabit, Jesum Christum Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in gloria sempiterna. Amen. Explicit liber primus, prosaico gradiens sermone, de vita, ac virtutibus, obituque sancti Willibrordi archiepiscopi.

LIBER SECUNDUS, QUEM ALCUINUS METRO STUDENS COMPOSUIT.
196-197 PRAEFATIO.
(0713B)
Ecce tuis parvi votis, venerande sacerdos,
Cor quia de vero fervet amore mihi.
Pontificis magni Willibrordi et praesulis almi
[Percurrens titulis inclyta gesta citis.]
Sit licet inferior, strepitans cum murmure rauco,
Illius egregiis sermo meus meritis:
Protulit ad templum Christi, Willibrorde sacerdos,
Nostra fides vestrum parva minuta tamen.
Quae rogo suscipias clementer, mente benigna,
Criminibusque meis posce, precor, veniam.
Non sunt digna tuis meritis mea munera, praesul,
Qui regnas summi dives in arce poli:
Ni pius in templo Deus aera minuta ferentem
Laudasset viduam, quae sua vota dedit.
(0713C)Aera minuta duo diversi ponderis ista,
Sancte Pater supplex in tua templa fero.
Sed prius haec [ Al., aes] retinet planis numisma figuris,
Posterius sed jam Pierium rutilat.
Sunt qui in lege sacra pilos pellesque caprarum
Ad pia tecta Dei ferre jubentur onus.
Non tamen hos sperni jussit lex sancta Tonantis,
Sed grate accipere mens pia quae tulerit.
Sic non magniloquas quaeris Pater optime, gazas [ Al., grates],
Sed vero calidum pectus amore meum.
INCIPIT NARRATIO.
CAPUT PRIMUM. Quod beatus Willibrordus de Britannia vel Hibernia Franciam venisset.
(0713D)
Venerat occiduis quidam de finibus orbis,
Vir virtute potens, divino plenus amore,
Ore sagax, et mente vigil, et fervidus actu,
Ad te, temporibus Pippini, Francia felix;
Quem tibi jam genuit fecunda Britannia mater,
Doctaque nutrivit studiis sed Hibernia sacris,
Nomine Willbrordus, meritis vivacibus almus:
Qui peregrina petens Domini deductus amore,
Semina perpetuae cupiens coelestia vitae
Spargere, qua rarus fuerat prius accola verbi.
(0714B)Quem mox Pippinus Francorum rector honestus
Suscipit, atque illum sitientia rura rigare
Per loca mandavit jam singula, rore superno,
Auxiliisque Dei famulum firmavit honestis.
CAPUT II. Qualiter idem vir Dei in opere praedicandi profecisset.

Ille Deo plenus, lumen de lumine Christo,
Jam quascunque piis peragravit gressibus urbes,
Vel castella, casas, vel compita, semper ubique
Sparsit evangelicae radios per pectora lucis.
Multorum donec fidei pia flamma reluxit,
Ex nox caeca procul illa decessit ab urbe [ Mab., illo . . . orbe],
Quotidieque ruunt idolorum fana profana,
Et populi Christus resonabat in ore fidelis.
CAPUT III. Quomodo Pippinus, dux Francorum, eumdem famulum Christi Romam direxisset, ut archiepiscopus ordinaretur.
(0714C)
Crescere Pippinus dum viderat inclytus auctor
Ecclesiam Christi, fidei et venerabile donum,
Congaudens nimium tali doctore salutis,
Ac melius ratus, citius se mittere Romam
Praecipuum fidei praeconem, quatenus illum
Pastor apostolicus firmaret in ordine primo,
Esset ut Ecclesiae praesul, summusque sacerdos.
CAPUT IV. Quod beatissimo apostolico Sergio papae in visione ostendebatur, B. Willibrordum Romam venisse, et ut cum omni honore illum debuisset suscipere.

(0714D)Pontificalis apex, Petro dignissimus haeres,
Sanctus apostolicam tenuit tunc Sergius aulam,
Vir bonus et prudens, nulli pietate secundus,
Ante diem quartam facta est cui visio nocte,
Quam vir venisset Romam praeclarus ad illum.
Angelus e coelo veniens praedixerat illi:
Ecce Deo charus, properat hanc hospes ad urbem
A duce Francorum missus sub munere largo.
Hunc tu mente pia saltem tractare memento,
Et mox pontificem summo sacrabis honore.
A te quae cupiet, capiat quoque dona sacerdos.
Iste Deo sociat populorum millia multa.
Angelus his dictis coeli remeavit ad aulam.
CAPUT V. Quomodo illum idem beatus papa honorifice tractavit, et ordinato nomen imposuit Clemens, et donis ditasset.
(0715A)
Annuit angelicis monitis mox papa beatus,
Atque Dei famulum tractavit mente benigna.
Ut fuerat jussus, compleverat omnia promptus,
Pontificemque illum magno sacravit honore,
Nomine Clementem patria [ Mab., patrio] jussitque vocari,
Et quaecunque petit sanctus sibi, tradidit illi,
Plurima sanctorum praestans ei dona piorum.
CAPUT VI. Quod vir Dei remeavit in Franciam, et instanter cunctis Evangelium Christi praedicavit.

(0715B)His actis Domini famulus remeavit ad orbem
Francorum, veniens firmatus munere summo
Et totus gaudens, populus tunc accipit illum,
Flumina melliflua cupiens haurire salutis:
Quae Pater egregius cunctis impenderat ultro,
Rore rigans supero cunctorum pectora Christi,
Et quocunque pius veniebat forte sacerdos,
Auxiliante Deo fructus carpebat amoenos.
[Catholicae fidei donec impleverat urbes
Agnitione Dei, villas, atque oppida, rura.]
CAPUT VII. Quod Fresonibus et Danis praedicare tentabat

Nec his contentus Francorum finibus, ultra
Spargere sed tentans divini semina verbi,
(0715C)Gentibus antiquo captis errore Fresonum,
Vel Danis, multum populo per saecla feroci,
Quos tunc haud potuit (reges quia forte scelestos
Illi habuere quidem) ad fidei convertere donum.
CAPUT VIII. Quod aliquos baptizavit ex illis in via, et aliquid signorum faciens reversus est Franciam.

Sed Deus omnipotens animas donaverat illi.
Gentibus ex ipsis aliquas, et mira peregit
Perque suum servum quaedam: qui in pace reversus
Ad populum Domini spectans regionibus istis
Janua perpetuae, Christo pandente, salutis
Dum esset aperta piis monitis, sed semper ubique
Firmabat cunctos; Pippinus tempora vitae
Praesentis complens, Carolo sua regna relinquit.
CAPUT IX Quod Carolus, Francorum dux, gentem Fresonum sibi subjecit.
(0715D)
Qui mox nobiliter regales rexit habenas,
Amplificans fines, gentes superando triumphis
Externas, etiam bello vicitque Fresones,
Et ferrata super illos carpenta subegit,
De manibus tulerat horum quoque frena tributi.
CAPUT X. Quod Willibrordus Fresonibus praedicare reversus est, eosque ad fidem Christi convertit.
(0716A)
Tunc vir evangelicus remeans Willibrordus et illis
Verba ferens vitae, sacro et baptismate tinxit,
Quos fidei donis primo sacer imbuit almis,
Et lux orta fuit residenti mortis in umbra
Jamque diu populo; verus sol Christus ubique
Eluxit, subito tenebris cedentibus atris.
CAPUT XI. Quod ei sedes episcopalis in Trajecto castello data est, et quod per loca presbyteros disposuit.

Tunc data pontifici est Trajecto sedes in urbe,
Et gens tota simul Fresonum subditur illi,
Disceret ut magno fidei documenta ministro.
(0716B)Mox constructa Deo viguerunt templa perenni,
Per loca sunt positi et doctores multa fideles,
Qui regerent populum, vitae qui verba docerent,
Qui baptisma darent, coeli qui pane cibarent;
Ne plebs esuriens a se jejuna rediret,
Sed cunctis Christus potus, cibus esset abundans.
198 CAPUT XII. Quod devotissime verbum Dei per omnia loca praedicare festinabat.

Hoc opus hoc fuerat praeclaro praesule semper,
Plurima quod ferret animarum lucra Tonanti,
Et Domino ad servos remeanti occurreret ultro,
Multiplicata ferens manibus utrisque talenta.
Circuit idcirco vigil hoc tutamine mandras,
Nominibus meritis ut Christi augeret ovile,
(0716C)Et quocunque pius perrexit praeco salutis,
Gratia celsithroni semper praevenit euntem,
Effectum tribuens factis verbisque docentis.
CAPUT XIII. Quod non omnia quae idem pontifex fecit, versu enarranda essent.

Plurima perque suum fecit miracula servum,
Quae nunc non libuit versu percurrere cuncta:
Sed strictim quaedam properanti tangere plectro,
Et gestis titulos paucis praefigere musis,
Ad prosamque meum lectorem mittere primam,
Illic inveniet jam plenius omnia gesta,
Pontificis magni studium, documenta magistri,
Progeniem, vitam, mores, mentesque benignas [ Mab., mentemque benignam].
Devotumque Deo semper cor omnibus horis,
(0716D)Legibus in sacris meditans noctesque diesque.
CAPUT XIV. Quod confringenti famulo Dei [Mab., Quod confringens famulus Dei] fanum quoddam, gladio a quodam (aedili) in caput percussus, sed Deo defendente nil laesurae ictu ferientis sensit.

Ecce Deo charus praesul jam tempore quodam
Tentabat per se quoddam confringere fanum,
Hoc cernens idoli custos, succensus in ira,
(0717A)Pontificisque caput gladio percussit acuto.
Sed vir praecipuus nec sensit, nec leve vulnus.
Quem voluere sui comites occidere statim:
Hunc tamen eripuit mitis de morte sacerdos.
Qui luit arreptus miseras mox tenuo poenas,
Postque dies ternas vitam finivit amaram.
Sicque suos sanctos Christus ulciscitur ultro.
CAPUT XV. Qod quidam, qui servo Dei maledixerat, die postera periit.

Egit iter quondam venerandus forte viator.
Quia se per segetes propior jam semita duxit
Cum sociis etiam, tenuit quas dives avarus:
Cui segetum custos callem prohibere volebat,
(0717B)Plurima conclamans sancto convitia verbis,
Nec non augebat factis opprobria diris.
Qui divertit iter, qua se via publica monstrat:
Mox perit infelix elusor luce secunda,
Tam quia non timuit servo maledicere Christi.
CAPUT XVI. Qualiter fontem orando de arida tellure produxerit.

Dum divina pius coelestis semina vitae
Spargere per multas properaverat accola terras,
Pervenit qua nil steriles nisi gignit arenas.
Infecunda soli species prope littora ponti,
Qua nec dulcis aquae inventa est sitientibus unda.
Vir cupiens sanctus sociis succurrere fessis,
Jusserat ut facerent intra tectoria [ Mab., tentoria] fossam.
(0717C)Quo facto, praesul solum se clauserat intus,
Et genibus fixis lacrymas fundebat amaras
Ante Deum, dulcem quo mox meruere sed undam,
Produxit subito fontem prius arida tellus,
De quo potabant socii secumque ferebant,
Indiguit quantum steriles via coepta per agros.
CAPUT XVII. Quomodo ex ejus benedictione flascona vini in duodecim pauperes sufficeret.

Occurrere Dei famulo ter forte quaterni
Panniculis miseri vestiti, et panis egeni,
Quos pius ut vidit, motus pietate sacerdos;
Ferte meam, dixit, flasconem, ferte ministri,
(0717D)Et miscete viris illam: benedictio Christi
Sufficere in totos faciat largissime [ Mab., largissima] credo.
Turba bibebat ovans quantum sibi quisque volebat,
Flasco tamen fuerat meliori plena falerno.
CAPUT XVIII. Item qualiter ex ejus benedictione vinum in cupa cresceret.

Venerat ad quamdam cellam venerabilis hospes.
Omnibus Ecclesiae rebus jam rite peractis
Fratribus et solito mandata more salute,
Omnia perspiciens sacrae sedilia cellae.
Ingrediens etiam sociis cellaria paucis,
In qua sola parum vini vix tunna tenebat,
(0718A)Quam Christi famulus baculo benedixit honesto,
Quem manibus semper sanctus portare solebat.
Nocte sequente merum sed mox, mirabile dictu!
Solus in aede manens servator crescere vidit,
Donec mellifluo completa est nectare tunna.
Hoc laetus retulit venerando Patre silente [ Mab., silenter].
Cui pius antistes dederat praecepta tacendi,
Usque diem mortis, nolens sibi quaerere laudem.
CAPUT XIX. Item qualiter ex benedictione ejusdem viri Dei quadraginta viri ex quatuor flasconibus modicis bibissent usque ad satietatem.

Vir fuit in populo largus pro gentibus hospes,
(0718B)Saepius hospitium cujus intrare solebat
Egregius praesul, partes dum venit in illas.
Ecce die quadam veniens, nil praescius ejus
Vir fuit adventus; qua propter pocula vini
Non habuit charo veniente repente magistro.
Hoc Pater agnoscens, jussit sibi ferre quaternas,
Per loca quas pueri secum portare solebant,
Flascones pariter modicas, benedixit et inquit:
Nunc miscete quidem nobis, benedictio Christi
Augebit vinum, credo, pietate benigna.
Sic fuit et factum, jam bis simul ecce viceni
Namque fuere viri convivae, vina bibentes.
Sufficit his Christi per donum potio cunctis.
CAPUT XX. De quodam protervo divite, qui cum famulo Dei bibere renuit, et post volens, non potuit, donec ab eo absolutus esset.
(0718C)
Lassus iter Domini famulus faciebat amatum,
Imbribus aethereis cupiens sata lata rigare.
Prata pius praesul cujusdam divitis intrat
Cum sociis modicum lassis requiescere tempus.
Caedere coepit equos virgis, et abigere pratis.
Quem pius alloquitur blando sermone sacerdos:
Desine, quaeso, tuis nos nunc depellere pratis,
Sed magis ad nostras epulas conviva venito,
Et bibe nobiscum, simus quoque semper amici.
Respondit dives furiosa mente superbus:
Nolo tuas epulas, tecum potare recuso.
Mox rapuit praesul verbum de voce loquentis:
(0718D)Si potare negas mecum modo, non bibe, quaeso.
His dictis Domini famulus perrexerat ultro,
Atque domum dives propriam repedavit iniquus:
Quem sitis inflammat nimio fervore repente;
Qui miscere furens famulos sibi vina rogabat,
Accipiens calicem, sed nil sorbere valebat.
Ardebat sitiens stomachus, sed pocula Bacchi
Respuit, et totus flammis ardebat anhelis.
Nec valuit quisquam medicus relevare laborem,
Donec ipse miser culpam cognovit iniquam,
Atque Dei famuli ex dicto tormenta luisset.
Optabat reditum quapropter praesulis almi.
Venerat ipse senex, alter dum venerat annus.
Cui miser occurrit, poenam confessus amaram,
Cui pius indulsit quidquid commiserat in se,
(0719A)199 Atque manu propria potum porrexerat ipse.
Qui mox sanatus, fastidia longa relinquens,
Accipiens calicem pleno se proluit ore.
CAPUT XXI. Quomodo in Treveris civitate orando pestem imminentem ab ancillis Christi amovisset.

Est antiqua, potens muris et turribus ampla
Urbs Treveris, nec non sacris circumdata cellis,
In quibus unatim populorum turba piorum
Laudibus invigilant Domini, nocteque dieque.
Has inter fuerat sacrarum cella sororum,
Quas subito nimium quassavit pestis acerba,
Ex vita hac rapuit per quam mors ultima multas;
Semineces quaedam longo jacuere dolore;
Terror mortis erat nimius, sed et omnibus idem.
(0719B)Spes fuit in famulo Christi, vocatus et ille
Cum lacrymis citius fessis succurrere rebus.
At pius ille Pater complevit vota sororum
Adveniens, illas jam nec spes alma fefellit,
Sed precibus sancti mox pestis acerba recessit,
Et Domino laudem reddunt pro sospite vita.
CAPUT XXII. Quod totam domum ejusdem patrisfamilias a durissima daemonis tentatione liberaret [Mab., liberasset ].

Tecta domus patris cujusdam tempore multo
Saepius incursu vexantur daemonis atri,
Spiritus et variis dirus terroribus illam
Torquebat, vano nec jam phantasmate tantum;
(0719C)Sed nocuit multum manifestis publice gestis,
Multoties manibus raptas vestesque, cibosque
Injiciens flammis; infantem nocte jacentem
Amplexus inter tulerat vis dira parentum,
Visus in ardentem plorantem mittere pyram,
Sed vix ereptus manibus de morte suorum.
Hanc pestem nullus potuit sanare sacerdos,
Donec ipse Dei famulus a patre rogatus
Hanc precibus pestem sanctis purgavit, et illi
Nomine sub Christi benedictam miserat undam.
Praescius et rerum praesul praedixerat illi,
Quod domus illa vetus flammis ab hoste fuisset
Consumenda prius: ne te, rogo, terreat ignis,
Construis optatae melius tibi tecta salutis,
Quae munire cito benedicto fonte memento.
(0719D)Post donante Deo serpentis peste carebis,
Et tua tota domus tecum gaudebit amata.
Omnia mox patris complentur in ordine dicta,
Ex hinc nulla domum tetigit tentatio talis,
Sed bene securus mansit habitator in illa.
CAPUT XXIII. Quod vir Dei Caroli ducis Francorum filium Pippinum baptizavit, et futurum ei praedixerat regnum.

Iste Dei sanctus praedixerat ante futura,
Quae post eventus rerum modo vera probabat.
Namque ducis Caroli Pippinum nomine natum
Ut Pater optavit sacro baptismate tinxit,
De quo discipulis praedixit talia vates:
Omnibus iste aliis fuerit sublimior infans
(0720A)Francorum ducibus, quos saecula longa tulerunt.
Hic reget imperium felix feliciter istud,
Dilatans fines magnis hinc inde triumphis.
Non opus est nostris illud monstrare Camoenis,
Quod toto veris celebratur in orbe loquelis.
CAPUT XXIV. De moribus et de obitu sancti Patris.

Vir fuit iste Dei, patiens, moderatus, honestus,
Moribus egregius, et in omni strenuus actu,
Corde pius, humili mitis, rigidusque superbo,
Solator miseris, et inops sibi, dives egenis.
Qui postquam vitae meritis perfectus in annis,
Bis octena pius complevit lustra sacerdos,
Ter quater et menses, mensis jam jamque Novembris.
(0720B)Idibus octenis, coeli migravit ad aulam,
Coetibus angelicis junctus, coelestibus hymnis
Collaudans Christum semper sine fine beatus.
CAPUT XXV. Quod fratres Patrem sepelientes in sarcophagum, quod brevius fuerat corpori ejus, subito ad aptam mensuram protelatur.

Quem fratres studio curarunt condere sancto
Psalmodiis, hymnis, magno cum laudis honore.
Sarcophagum brevius fuerat sed corpore Patris,
In quo tunc fratres voluerunt condere corpus.
Effecti nimium tristes, mirabile dictu!
Ecce repente lapis se protelare locelli
Coepit, et ad formam se aptavit corporis almi.
CAPUT XXVI. Et quod miri odoris fragrantia totam asperserit ecclesiam.
(0720C)
Inter et exsequias miri fragrantia odoris
Ambrosio ecclesiam perfundit nectare totam,
Perspicue angelicam monstrans venisse catervam
Ad Patris officium laetis concentibus almi.
CAPUT XXVII. Quod Deo operante signa hucusque soleant fieri, ubi sanctus vir corpore requiescit.

Iste Pater sanctus, pastor, patriarcha, sacerdos,
In propria pausat felix Asternaco cella,
In laudem Domini, quam jam construxerat ipse
In qua signa Deus faciet nunc usque salutis.
(0720D)Ex olei tactu multi sanantur aegroti,
Quod solet ad corpus magni lucere patroni.
Vincula rumpuntur per se properantibus illuc,
Qui sua cum lacrymis veniunt mala crimina flere
Et laeti redeunt, Christo donante, soluti.
CAPUT XXVIII. Quod lumen saepe cernitur supra lectulum ubi sanctus Willibrordus obiit.

Inque loco sancti, quo stant sacra lectula, Patris,
Saepius aetherium lumen venisse videtur,
Hic quia pontificis linquens ergastula carnis
Spiritus astra petit meritis vivacibus alta,
Cum Christo et sanctis fruiturus luce perenni,
Quod lux demonstrat, crebro quoque cernitur istic.
CAPUT XXIX. Quod ibi quoque miri odoris fragrantia per vices sentitur.
(0721A)
In quo multoties coelesti nectare dulcis
Fragrat odor, vere pigmento dulcior omni.
Testibus a multis fieri quae vera probantur,
Quorum vita fidem certabat casta relatu.
Quam requiem speras animam habuisse beatam,
Talia dum terris per sanctas signa geruntur
Reliquias, tanti meritis dignissima patris?
Qui nostris poterit precibus relevare dolores,
Si jam corde pio lacrymas effundimus illic,
Quo Pater egregius sacrato corpore pausat.
CAPUT XXX. Quod quaedam mulier paralytica ad sancti viri corpus orans subito sanata est.
(0721B)
Interea mulier totis paralytica membris,
Continuis semper septenis languit annis,
Talia nec valuit quidquam sibi membra movere.
Ultima vix moriens suspiria corde trahebat,
Ante Dei sancti corpus portata jacebat,
Effundens lacrymas fessa cum voce tepentes.
Sola fides viguit, posse sperare salutem
Per famulum Christi: nec se spes ipsa fefellit.
Ecce repente salus leviter per membra cucurrit,
Igneus atque color venas afflavit apertas,
Ossibus et nervis virtus redit inclyta cunctis.
Surrexit mulier toto mox corpore sospes,
(0721C)Atque domum propriis gaudens se currere plantis,
Quae prius alterius languens portatur ab ulnis.
CAPUT XXXI. Quod quidam juvenis a pessimo languore sanatus est ad ejus corpus.

Et quidam juvenis valido languore per annos
Heu! multos doluit: nervi vix ossibus haerent,
Intremuere simul vexati corporis artus.
Ceu caput avulsum vidisses vertice summo,
Sic huc, sic illuc dextra laevaque rotatum:
Saepe etiam jacuit multam moriturus in horam.
Iste miser talis fidei cum pectore firmo
Venit in ecclesiam, manibus deductus amicis,
(0721D)In qua pontificis magni pia membra quiescunt,
Proque salute sua lacrymas fundebat amaras.
Quem mox audivit miserantis gratia Christi,
Et rediviva salus per membra recurrit ubique.
Convaluitque viro nervorum flexilis ordo,
200 Irrepit [ Al., repit] ossa vigor totis virtusque medullis.
Astanti populo cunctis cernentibus ille est
Incolumis subito factus, ac robore fortis
Perrexit sanus, quo se sua vota ferebant:
Omnipotenti Deo grates ob dona salutis
Semper agens Christo, Christo laus, gloria semper.
CAPUT XXXII. De quodam diacono, qui misera morte periit propter furtum quod fecerat in ecclesia viri Dei.
(0722A)
Altaris juvenis corrupta mente minister,
Clam rapuit quaedam sancti donaria templi.
Tollitur ac saevo quaedam crux aurea furto,
Quam Christi famulus secum portare solebat,
Dum pius egit iter, Christo comitante, viator,
Reliquias propter multas quas condit in illa.
Mox tormenta luit sceleris praesumptor iniquus:
Ultio consequitur peccatum justa nefandum,
Et perit infelix crudeli peste peremptus.
Mortis in articulo pandit tamen impia furta,
Et quo, quae tulerat, latuissent omnia monstrat.
Quo pereunte tremor crevit cum laudibus ingens
(0722B)Fratribus et populo, cernentes omnia, Christo,
Quaeque sui servi fuerant, servante tueri.
EJUSDEM ALCUINI ELEGIA, DE S. WILGISO PARENTE S. WILLIBRORDI. CAPUT XXXIII. De Wilgiso patre Willibrordi episcopi, et ejus honesta vita in saeculari habitu.

Nobilis iste fuit magna de gente sacerdos,
Sed magnis multo nobilior meritis.
Ut dudum cecini, fecunda Britannia mater,
Patria Scottorum, clara magistra fuit.
Francia sed felix rapuit, veneratur, habebat,
Illius atque hodie membra sepulta tenet.
Hunc Wilgils genuit proprio pater inclytus aevo:
(0722C)Vir sanctus, sapiens, ac pietate probus
De quo versifico liceat me ludere plectro,
Lector, ut agnoscas qualis et ipse fuit;
Et de qua sancta generis radice parentum
Iste Dei famulus progenitus fuerit.
Vir fuit in populo dignus cognomine Wilgils
In trans-Humbrana nobile gente degens
Moribus egregiis populo peramabilis omni,
Vita fuit cui cum conjuge casta satis;
Quae jam mente pia fuerat subjecta marito,
Ut quondam proprio Sara viro fuerat.
CAPUT XXXIV. Et quomodo uxor ejus somnia vidisset, et qualiter ille saeculum dimisisset, et quod in solitaria vita consonuisset, et ubi corpore requiescat.

(0722D)Haec, revelante Deo, cernebat mente futura
In stratis recubans, somnia vera videns.
Namque novam sese lunam vidisse putabat,
Cornibus crectis, ut solet esse nova.
Crescere, paulatimque implere et cornua coepit,
Donec ei pleno lumen in orbe micat.
Illius haec subito sorbentis in ore ruebat,
Viscera perradians luce micante sibi
Evigilans somno mulier haec mente retractat,
Quid sibi quod cernit significare queat:
Atque sacerdoti cuidam haec omnia pandit,
Cujus in Ecclesia vita probata fuit.
(0723A)Haec ubi pensabat praedictus corde sacerdos,
Conjicit ex rebus visa superna novis.
Respondit tandem mulieri talia vates,
Inspirante Deo, famine veridico:
Tu mulier lunam vidisti crescere parvam,
Et tota impleri cornua luce nova.
Illa nocte viro forsan commixta fuisti,
Quae generas toto lumen in orbe novum.
Parvulus ex utero, mulier, tibi nascitur infans,
Qui meritis magnus crescit honorificis.
Iste erit eximius doctor, praesulque futurus,
Splendescet nostro lucifer orbe novus.
Et quos caeca prius populos caligo tenebat,
Irradiat summi luce poli supera.
Omnia vatidici complentur in ordine dicta,
(0723B)Et rerum eventus somnia vera probat.
Nascitur atque puer matri, et baptismate loto
Imposuit Willbrord nomen habere pater.
Cujus vita, fides, mores, doctrina, Camoenis
Olim quippe fuit praetitulatus eis.
Mox pater egregius linquens mala gaudia mundi,
Et servire Deo, mente, manu, cupiens:
Coelestem rapiens tota dulcedine vitam,
Et se coenobio tradidit ipse sacro.
Fratribus adjunctus vixit sine crimine frater,
Jam patiens, humilis, promptus in omne bonum
Posthaec mente sacer famulus majora secutus,
Theoricam cupiens solus adire viam
Incipit, undisoni inter promontoria ponti,
Qua loca reperiens congrua corde suo:
(0723C)In quibus aetherios possit decerpere flores
Et mundi curis liber abesse malis:
Totius hic solus transegit tempora vitae,
Nocte die magnis proficiens meritis.
Plurima perpessus serpentis bella nefandi,
Qui solet in sanctos arma movere sua.
(0724A)Sed Deus omnipotens sanctos qui jure triumphat,
Trophea concessit clara suo famulo.
Efficit et quaedam miserantis gratia Christi,
Per famulum vere signa stupenda suum
Nec decuit modio abscondi tam clara lucerna,
Nec thalamos subter subjicienda fuit.
Sed ponenda magis super vestigia tecti,
Spargeret ut lucem altius illa piam.
Quae tamen haud libuit currenti tangere plectro,
Inclyta vel musis signa aperire meis.
Sufficit hocque tamen [vitam] cognoscere patris,
Quod placet altithrono semper ubique magis.
Vita Dei famuli multis exempla salutis
Praebuit, et testis pectoris omnis erat.
Huic famulo Christi reges famulantur, et illum
(0724B)Per patriam populus totus amore colit.
Vir fuit iste Dei patiens, moderatus, honestus,
Moribus egregius, mitis et ore pius.
Plurima qui postquam perfecto dona labore
Commeruit, Christo perficiente sibi:
Mox meritis, annis, tota et pietate repletus,
Tranquilla tandem in pace quievit ovans.
Spiritus aetheriam laetus migravit ad aulam,
Gaudia cum sanctis jam sine fine tenens.
Corpus in ecclesia curarunt condere fratres,
Quae constructa maris stat prope littoribus;
Atque sacrata Dei genitrix clarissima Christi
Nomine fulgescit, Virgo Maria, tuo:
In quo te nostris bene credimus esse futuram
Auxilio precibus, semper honore potens.
(0724C)Tu mundi vitam, totis tu gaudia seclis,
Tu regem coeli, tu Dominum atque Deum
Ventris in hospitio genuisti, virgo perennis:
Tu nobis precibus auxiliare tuis.
Carmiger indoctus cecinit hos Alcuine versus,
Cui, rogo, quisque legas, dic, miserere Deus.