Vita SS. Barlaam et Josaphat (Joannes Damascenus; Billius, Jacobus), J. P. Migne
Prologus auctoris.
242 Quicunque spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei, ut ait Apostolus (Rom. VIII). Illud porro Spiritu sancto donari, et filios Dei fieri, expetendorum omnium extremum est ( Naziananz., orat. de Athanas. ); et quo cum ventum fuerit, conquiescit omnis contemplatio, quemadmodum divinis Litteris proditum est. Hanc igitur excellentem, et expetendarum omnium rerum supremam beatitudinem, sancti omnes, qui ab aevo condito exstiterunt, per virtutum cultum ac studium divino beneficio consecuti sunt; ut qui partim martyrium subierint, atque ad sanguinem usque adversus peccatum in acie steterint, partim religiosae ac Deo devotae vitae certamen exantlarint, actamque viam tenuerint, animique destinatione martyres exstiterint.
Quorum luculentas virtutes ac praeclara facinora (hoc est et eorum qui martyrio perfuncti sunt, et eorum qui per religiosam exercitationem angelicum vitae genus imitando expresserunt) litterarum monumentis commendare, atque ob virtutis exemplum ad posteras aetates transmittere, a divinis apostolis, et beatis patribus Christi Ecclesia accepit, hoc videlicet ad nostri generis salutem velut lata lege promulgantibus. Etenim via ea quae ad virtutem ducit, aspera est atque ardua et permolesta, iis praesertim qui nondum sese totos ad Deum transtulerunt, verum adhuc vitiorum animique perturbationum tyrannide conflictantur. Quo fit ut multis ad eam illecebris indigeamus, nimirum et consiliis ac cohortationibus, et exemplis eorum qui hanc viam priores inierunt.
Id quod etiam minore cum molestia ad eam attrahit, efficitque ne ob vitae difficultatem animis frangamur ac desperatione afficiamur. Siquidem ei quoque cui ardua et difficilis via ineunda est, non perinde quispiam monendo ac cohortando, ut eam ingrediatur, persuaserit. At cum multos ostendit qui eam confecerint, ac tandem percommodum diversorium nacti sint, tum vero magis eum adducet, ut eamdem quoque viam capessat.
Huic igitur ipsae quoque regulae insistens, ac praeterea impendens ignavo illi servo periculum metuens, qui (0445)talentum a Domino acceptum in terram abdidit, quodque ei quaestus faciendi causa datum erat ita occultavit, ut nihil ex eo lucri faceret (Matth. XXV), historiam animabus utilem, ad me usque allatam silentio minime praeteribo, quam mihi pii quidam viri interioris Aethiopiae (quos Indos vocant) ex veris commentariis translatam narraverunt. Haec porro ad hunc modum se habet.
VITA. (0445A)
CAPUT PRIMUM.-- India, quae ingens ac frequentissima est regio, procul ab Aegypto distat, atque undique 243 ab Aegypti parte mari alluitur, a continente autem ad Persidis fines accedit. Ea porro atra idololatriae caligine olim obducebatur, atque extrema barbarie scatebat, nefariisque flagitiis addicta erat. Posteaquam autem unigenitus Dei Filius (Joan. I), qui est in sinu Patris, figmentum suum peccati servitute oppressum indigno animo cernens, misericordia erga ipsum commotus, instar nostri excepto peccato apparuit, ac Patris throno relicto, nostrae salutis causa (hoc est ut nos in coelis habitaremus, atque a veteri lapsu excitaremur, ac peccato liberati priorem adoptionem reciperemus), in Virginis corpore habitavit, atque expletis omnibus carnis propter nos assumptae (0445B)muneribus, crucem ac mortem suscipiens, ac terrenis mirandum in modum cum coelestibus conjunctis, a morte ad vitam rediens, et cum gloria in coelos ascendens, et in Patris dextra magnifice sedens, Spiritum paraclitum discipulis, a quibus conspectus fuerat, pro eo ac promiserat, in ignearum linguarum forma misit, ipsosque ad omnes gentes legavit, ut eos qui in ignorantiae tenebris sedebant (Luc. I), illuminarent, atque in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine baptizarent, adeo ut deinceps illi, partim Orientales sedes, partim Occidentales regiones, quae ipsis obtigerant, circumirent, ac Septentrionalia et Meridionalia climata peragrarent, ut imperatum munus exsequerentur, tum sanctissimus quoque Thomas, unus ex duodecim Christi apostolis, (0445C)in Indiam, salutiferae doctrinae illic praedicandae causa missus est. Domino autem cooperante, ac sermonem per sequentia signa confirmante ( Marci ult. ), gentilitiae superstitionis tenebrae depulsae sunt, atque illi simulacrorum sacrificiis et cultu liberati, ad rectam fidem se adjunxerunt. Sicque apostolicis manibus velut reficti, Christo per baptismum conciliati sunt; ac tacitis incrementis augescentes in fide, ab omni labe aliena proficiebant, ecclesiasque per totam regionem exstruebant. Cum autem etiam in Aegypto monasteria exaedificari, ac monachorum ingentia agmina cumulari coepissent, atque eorum virtutis et vitae rationis, ad angelorum imitationem accedentis, fama orbis terrarum fines pervasisset, atque ad Indos usque pervenisset, (0445D)ipsos quoque ad ejusdem vitae studium excitavit, adeo ut complures ipsorum, relictis omnibus rebus, in solitudines concederent, atque in mortali corpore eorum qui corporis expertes sunt vitae rationem susciperent. Cum igitur res praeclaro statu essent, atque aureis pennis ut dici solet, in (0446A)coelum plerique convolarent, exsurgit quidam rex in eadem regione, Abenner nomine, vir opibus quidem ac potentia, victoriisque et bellica fortitudine, corporisque proceritate insignis, ac praeterea vultus elegantia clarus, atque ob mundanos ocissimeque marcescentes rerum successus insolenter se efferens; caeterum, quantum ad animam attinebat, extrema paupertate laborans, ac multis malis constrictus et enectus, quippe qui gentilium partes teneret, ac superstitioso idolorum errori magnopere addictus esset. Porro cum rex in magnis deliciis ac vitae oblectamentis et voluptatibus versaretur, nec res ulla esset quae non ex ipsius voluntate ac cupiditate succederet, unum id demum erat, quod ipsi laetitiam interrumperet, animumque ipsius curis pulsaret, nimirum (0446B)sterilitatis malum. Nam cum filiis careret, haec eum cura sollicitum habebat, quonam pacto his vinculis solveretur, ac susceptis liberis patris nomen obtineret, quo videlicet apud plerosque nihil est optatius. Atque hujusmodi rex hic erat, eaque mente ac sententia.
At illustrissima Christianorum natio, et monachorum catervae, regis cultum ac venerationem pro nihilo ducentes, nec ipsius minas metuentes; per Dei gratiam amplissimos progressus faciebant, ut qui in multitudinem omni sermone majorem excrescerent, ac parvam omnino regis rationem haberent, iis autem rebus quae ad Dei cultum pertinebant singularem in modum dediti essent. Ac propterea permulti ex iis qui ad monasticum ordinem sese contulerant, (0446C)omnia quidem ea quae in vita jucunda sunt peraeque contemnebant, soliusque pietatis amore tenebantur, ac mortis pro Christo subeundae siti, futuraeque beatitudinis cupiditate flagrabant. Eoque nomine, non timido ac dubitante animo, verum perquam fidenti ac libero salutiferum Christi nomen praedicabant, Christumque unum in ore habebant, atque fluxam et caducam praesentium rerum naturam, futuraeque vitae firmitatem et immortalitatem omnibus palam apteque demonstrabant, ac velut subsidia quaedam, et semina ipsis porrigebant, quorum ope ad Deum sese conferrent, vitamque in Christo absconditam consequerentur (Coloss. III). Ex quo effectum est ut multi, suavissima illa doctrina percepta, ab acerbis erroris tenebris abscederent, atque ad dulcem veritatis (0446D)lucem sese adjungerent, usque adeo, ut nonnulli etiam illustres viri ac senatores, abjectis hujus vitae sarcinis, in monachorum album sese ascriberent.
Rex autem ubi haec intellexit, ingenti 244 iracundia commotus, atque indignatione fervens, statim (0447A)edicto sanxit ut Christiani omnes pietatem ejurare cogerentur. Ac deinceps nova suppliciorum genera comminiscebatur, atque inusitata mortis genera minabatur; litterasque ad omnes regionis ditioni suae subjectae partes mittebat, quibus et praefectis et ducibus imperabat ut tormentis atque iniquis caedibus in homines pietate praeditos grassarentur. Praesertim autem in praestantissimos quosque monastici ordinis excandescebat, atque implacabile adversum eos bellum excitabat. Ob eamque causam priorum plerique animo vacillabant: alii autem, quia cruciatibus ferendis impares erant, nefario ipsius imperio parebant. At vero monasticae classis duces atque antistites, partim ipsius iniquitatem coarguentes ac refutantes, martyrio vitam finiebant, atque ad sempiternam (0447B)beatitudinem perveniebant; partim in solitudinibus et montibus sese occultabant, non tormentorum quae ipsis denuntiabantur metu, verum diviniore quodam consilio ac providentia.
CAP. II.-- Cum itaque hujusmodi caligo Indorum regionem invasisset, ac pii et sancti viri undique vexarentur, impietatis autem propugnatores opibus ac potentia florerent, atque cruoribus et victimarum nidore ipse quoque aer inficeretur, unus e regiorum satraparum principibus, animi fortitudine, corporisque magnitudine ac pulchritudine, caeterisque aliis rebus, quibus corporis elegantia et animi generositas, tanquam certis quibusdam notis exprimi solent, alios omnes antecellebat. Quamobrem cum impium illud edictum audisset, inani hac atque humi serpente (0447C)gloria et deliciis valere jussis, ad monachorum coetum sese aggregavit, atque in locis solitariis exsulans, jejuniis et vigiliis, ac diligenti oraculorum divinorum meditatione sensus suos apprime repurgabat, animumque ab omni vitiosa affectione solutum et abductum, ea luce quam tranquillitas a vitiosis affectionibus parit illustrabat. Rex autem, cum eum majorem in modum diligeret, atque in honore ac pretio haberet, ut hoc audivit, de amici jactura dolorem animo cepit, vehementiusque adversus monachos exarsit. Atque cum homines ad eum conquirendum quaquaversum misisset, et, quemadmodum vulgo dicitur, nullum non lapidem movisset quo eum inveniret, aliquando post illi qui ad eum investigandum missi fuerant, ut eum in solitudine commorari (0447D)senserunt, ita perscrutati sunt, ut tandem eum arriperent, atque ad regis tribunal sisterent. Rex autem, cum eum qui quondam splendidis vestibus utebatur, atque in magnis deliciis vitam exigebat, tam viliter et abjecte amictum, ac religiosae exercitationis asperitate afflictum, vitaeque solitariae signa haud obscure gestantem conspexisset, moerore simul atque iracundia implebatur, atque ex utroque affectu temperato sermone, ita eum allocutus est: O vecors et demens, quid te adduxit ut honorem cum ignominia, et illustrem gloriam cum turpi ac dedecoris pleno habitu commutares? Siccine tu, qui regno meo praeeras, atque in copias meas imperium militare obtinebas, teipsum puerorum ludibrium effecisti, (0448A)ac non modo meae amicitiae memoriam ex animo procul ejecisti, verum etiam adversus ipsam naturam impetum fecisti, ac ne tuorum quidem filiorum miseratione affectus, tum opes, tum omnem vitae splendorem pro nihilo putasti, tantamque ignominiam tam luculenta gloria potiorem et praestabiliorem habuisti? Quidnam te ad hoc impulit, cujusnam lucri spes, ut eum qui Jesus nominatur omnibus diis atque hominibus anteponeres, ac duram hanc et superstitiosam vitae rationem suavissimae hujusce vitae oblectamentis anteferres?
Hac oratione audita, vir ille Dei, lepida simul ac placida, et aequabili voce ad hunc modum respondit: Si sermones mecum conserere in animum inducis, o rex, fac hostes tuos e medio tribunali submoveas, ac (0448B)tum de his rebus quas intelligere cupis tibi respondebo. Illis autem praesentibus nullus mihi ad te sermo erit. Citra sermonem autem excrucia, obtrunca, fac denique quidquid lubet. Mihi enim mundus crucifixus est, et ego mundo, ut ait meus magister (Gal. VI). Cumque rex dixisset: Quinam tandem sunt hi hostes mei, quos me hinc ablegare jubes? Iracundia, inquit ille, et cupiditas. Nam eae primum quidem ab omnium rerum parente atque architecto ita productae sunt, ut naturae opitularentur, ac nunc etiam eamdem iis operam praebent, qui non ut carni, sed ut spiritui consentaneum est, vivunt. In vobis autem, qui prorsus carnales estis, nec ullam spiritus partem habetis, adversariae exstiterunt, eaque quae inimicis et hostibus conveniunt, exsequuntur. Cupiditas (0448C)etenim, cum ei a vobis opera datur, voluptatem excitat: cum autem aboletur, iracundiam. Proinde facessant ipsae hodierno die abs te; praesint autem ad eorum quae a me dicentur auditionem ac judicium, prudentia et justitia. Nam si iracundiam et cupiditatem 245 de medio sustuleris, atque earum loco prudentiam et justitiam induxeris, vere omnia tibi dicam. Atque rex his verbis est usus: En petitioni tuae cessi, atque cupiditatem et iracundiam e concilio ejiciam; daboque operam ut prudentia et justitia interponantur.
Jam igitur absque ullo metu mihi expone unde tibi hic error obortus sit, ut ea quae in vana spe posita sunt, iis rebus quae manibus tenentur, atque oculis cernuntur, anteponas. Respondens autem eremita (0448D)dixit:
Si intelligere cupis, o rex, unde hoc primum mihi animo injectum fuerit, ut caducas res contemnerem, ac me totum sempiternarum rerum spei traderem, audi. Olim, cum adhuc juvenili aetate essem, bonum ac salutare verbum audivi, cujus vis majorem in modum me rapuit, ipsiusque memoria, divini cujusdam seminis instar, pectori meo insita ita permansit, ut nunquam a me divelli potuerit; adeo ut et radices egerit, et germen ediderit, ac maturo tempore fructum in me tulerit. Hujus autem verbi haec vis erat: Excordes, inquiebat ille, ac stolidi homines, animo ita comparati sunt, ut ea quae sunt, perinde ac si non sint, aspernentur; ea autem quae non sunt, perinde (0449A)ac si sint, amplectantur, ac mordicus retineant. Qui autem eorum quae sunt dulcedinem minime degustavit, is eorum quae non sunt naturam perfectam habere non poterit. Hanc porro nisi exploratam habuerit, quonam modo ea contemnet ac pro nihilo putabit? Porro per ea quae sunt, haec oratio sempiternas res, atque a jactatione alienas intelligebat: per ea autem quae non sunt, hanc vitam et delicias, ac mendacem prosperitatem: quibus, o rex, heu! cor tuum male affixum est; egoque item quondam ea complectebar. Verum hujus sermonis vis, animum meum sine ulla intermissione vellicans, mentem, quae mei principatum tenet, ad id quod melius erat, eligendum excitabat. Caeterum lex peccati, cum mentis meae lege pugnans, ac velut quibusdam compedibus me (0449B)vinciens, per affectum erga res praesentes captivum tenebat.
Cum autem Salvatoris nostri benignitati ac bonitati me ex hac acerba captivitate vindicare placuit, atque ipse menti meae ad superandam peccati legem robur addidit, oculosque meos aperuit, ut mali ac boni delectum haberem; tum scilicet, tum, inquam, animadverti ac vidi, praesentia omnia vanitatem et afflictionem spiritus esse (Eccli. I), quemadmodum etiam sapientissimus Salomon quodam loco dixit. Tum peccati velamen e corde meo sublatum est, atque obscuritas ea quae ex corporis crassitie animo meo incumbebat discussa et dissipata, atque cujusnam rei causa procreatus sum agnovi; mihique faciendum esse ut per mandatorum observationem ad summum (0449C)illum rerum omnium effectorem ascendam. Quapropter relictis omnibus rebus, eum secutus sum. Gratiasque Deo per Jesum Christum Dominum nostrum ago, quod me ex luto et lateritio labore, ac crudeli et pestifero tenebrarum hujus saeculi principe liberarit, viamque mihi compendiariam et proclivem ostenderit, per quam in hoc fictili corpore angelicam vitae rationem amplexari possim. Cujus adipiscendae studio, arctam hanc et angustam viam ingrediendam mihi duxi (Matth. VII), sic videlicet animo constitutus, ut praesentium rerum vanitatem atque instabilem earum jactationem et conversionem vehementer improbem, neque adduci possim ut credam aliud quidquam praeter id quod vere bonum est bonum appellandum esse. A quo tu, o rex, misere (0449D)te abrupisti ac sejunxisti. Eaque de causa nos etiam a te disjuncti ac distracti sumus, quoniam tu in perspicuum et indubitatum exitium ruis, ac nos in idem periculum praecipites ferri cogis. Nam quandiu in sola mundi militia censebamur, nullam officii partem praetermittebamus. Ac tu quoque optimus testis eris, nos nec negligentiae, nec socordiae nomine unquam esse notatos ac reprehensos.
Posteaquam autem id quoque, quod omnium bonorum caput est, hoc est pietatem, nobis extorquere, Deique detrimento (quod detrimentorum omnium extremum ac gravissimum est) nos afficere studuisti, nobisque interim honores ob eam causam in nos collatos atque amplissima beneficia in memoriam revocas, (0450A)qui fieri potest ut non optimo jure te veri boni inscitia laborare dicam, ut qui omnino haec inter se componas, pietatem scilicet erga Deum cum humana amicitia et gloria instar aquae defluente? Quonam item modo in hac re socii tibi futuri sumus, ac non contra tum amicitiam, tum honorem, tum liberorum amorem, et si quid aliud majus esset, aspernabimur, cum te, o rex, in Deum scelerate gerere conspiciamus, qui tibi ipsum esse et spiritum ducere praebuit, qui est Christus Jesus omnium Dominus: qui cum principio careat, ejusdemque cum Patre aeternitatis sit, coelosque ac terram sermone procrearit, hominem tamen 246 suismet manibus effinxit, eumque immortalitate coornavit, regemque omnium rerum quae in terra sunt constituit, eique quod omnium rerum (0450B)praestantissimum erat, hoc est paradisum, tanquam regiam quamdam aulam attribuit. At ille invidia deceptus, et in fraudem inductus, et voluptatis illecebris delinitus (Gen. III; Sap. III), his omnibus misere dejectus est; et qui prius beatus censebatur, miserum spectaculum praebebat, lacrymisque ob acceptam calamitatem dignus erat. Verum enimvero is qui nos effinxerat ac procreaverat, benignis rursum oculis manuum suarum opus conspicatus, nullam divinitatis suae mutationem suscipiens, nostrae salutis causa, id quod nos sumus citra peccatum, factus est, atque crucem et mortem sponte subiens, hostem eum qui jam inde ab initio generi nostro invidebat prostravit, nosque acerba illa captivitate liberatos in priorem libertatem, pro sua erga nos bonitate, restituit, (0450C)eoque rursum unde nos inobedientia exturbaverat, ob suam erga nos humanitatem, reduxit, majoreque quam antea honore prosecutus est.
Hunc igitur qui nostra causa tot cruciatus pertulit, tantisque rursum nos beneficiis affecit, hunc, inquam, ipse rejicis, atque ejus crucem dicteriis insectaris, totusque corporis deliciis, ac perniciosis affectibus affixus, ignominiosa ac turpitudinis plena simulacra deos appellas. Nec teipsum duntaxat a coelestium bonorum conjunctione abstraxisti; verum etiam omnes, qui tuis imperiis obtemperant, ab ea removes, atque in animae periculum conjicis. Quocirca velim noscas me minime commissurum ut tibi paream, in eademque tecum erga Deum ingratitudine verser; atque eum qui praeclare de me meritus (0450D)est, mihique salutem attulit, abjurem, etiamsi feris me lacerandum et absumendum objicias, aut gladio, aut igni me addicas, quae quidem in tua potestate sita sunt. Neque enim mortem exstimesco, nec praesentia expeto, quippe quae perquam imbecilla et vana esse compertum habeam. Quid enim in ipsis utilitatis est? quid quod stabile sit ac diuturnum? Neque id solum, verum etiam, tum quoque cum adsunt, ingens ipsis aerumna conjuncta est, ingens moeror, ingens et perpetua sollicitudo, siquidem eorum voluptati ac perceptioni nihil non moestitiae ac doloris adnexum est: ipsorum divitiae, paupertas sunt; ipsorum sublimitas, extrema dejectio. Quisnam autem eorum mala enumerando consequi possit? Quae (0451A)quidem paucis verbis theologus meus mihi demonstravit, his verbis utens: Totus mundus in maligno positus est (I Joan. V et II). Ac rursum: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Quoniam omne quod in mundo est, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae. Et mundus transit, et concupiscentia ejus. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. Hanc igitur ego bonam Dei voluntatem quaerens, omnia pro derelicto habui, cum iisque me conjunxi qui eadem cupiditate tenentur, atque eumdem Deum expetunt. Inter quos non simultas est, non livor, non moerores et curae; sed omnes idem curriculum obeunt, ut ad sempiternas eas mansiones perveniant, quas luminum Pater iis a quibus amatur (0451B)praeparavit (Jac. I; I Cor. II). Hos ego pro parentibus, hos pro fratribus, hos pro amicis et familiaribus habeo. Ab iis autem qui quondam amici mei ac fratres erant elongavi fugiens, et mansi in solitudine (Psal. LXII), Deum exspectans, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
Haec cum ita commode ac jucunde a Dei homine dicta essent, rex iracundia quidem impellebatur, ac sanctum virum acerbis suppliciis excruciare cupiebat; rursum autem se reprimebat, atque id aggredi cunctabatur, venerandam ipsius dignitatem ac splendorem veritus. Sermonem vero excipiens, his eum verbis est allocutus:
Undique, o miser, exitio tuo studuisti, ut qui ad ipsum, fortuna, ut videtur, te impellente, tum mentem (0451C)tum linguam acueris, ac proinde obscuram quamdam atque inanem verborum naeniam effuderis. Ac nisi sermonis principio me tibi facturum recepissem, ut e medio concilio iracundiam depellerem, nunc carnes tuas in ignem conjecissem. Quoniam autem ipse antevertus, tibique cavens, hujusmodi verbis me obvinxisti, audaciam tuam ob pristinam meam erga te amicitiam fero. Quamobrem exsurge, atque ab oculis meis profuge; non jam te videbo, sed male mactabo.
Ita egressus Dei homo in solitudinem secessit, moerore quidem eo nomine affectus, quod martyrium minime obiisset, caeterum nullo non die, quantum ad conscientiam attinet, martyrio fungens, atque adversus principatus et potestates, adversus mundi rectores (0451D)tenebrarum hujus saeculi, adversus spiritualia nequitiae, ut ait beatus Paulus, dimicans (Ephes. VI). Cum igitur ille abiisset, rex graviore iracundia concitatus, acriorem persecutionem adversus monasticum agmen exercere, majoreque honore 247 simulacrorum cultores ac sacerdotes afficere coepit.
CAP. III.-- Cum autem rex in tam gravi errore atque impostura versaretur, nascitur ei elegantissima forma filius, atque ex ea pulchritudine quae ipsi affusa erat id quod futurum erat praesignans. Sic enim sermone ferebatur in illa terra puerum pari pulchritudine ac venustate nusquam exstitisse. Rex autem ob pueri nativitatem maximo gaudio perfusus, eum Josaphat nominavit; atque ad idolorum templa demens (0452A)se contulit, ut dementioribus sacrificia offerret, laudesque ad edendam grati animi significationem persolveret: ignorans nimirum quisnam bonorum omnium vere auctor esset, ad quem spirituale sacrificium adhiberi deberet. Ille igitur rebus inanimis et surdis filii ortum acceptum ferens, quaqua versum missis nuntiis plebem ad ejus natalitia celebranda cogendam curabat. Ac cernere erat omnes regis metu confluentes, secumque ea quae ad sacrificium accommodata erant afferentes, pro cujusque scilicet facultatum modulo, atque erga eum benevolentia. Praesertim autem ipse stimulos eis ad munificentiam admovebat, ut qui quamplurimos et maximos boves mactandos offerret. Atque ad hunc modum luculentissimo festo peracto, omnes, tam qui senatorii ordinis (0452B)erant magistratuque fungebantur, quam militum manum atque etiam plebeios et ignobiles amplissimis donis prosequebatur. In ipso autem natalitiorum filii solemni die, delecti viri circiter quinquaginta, qui in ea Chaldaeorum sapientia, quae in conspiciendis notandisque sideribus versatur, studium atque operam collocarent, ad regem convenerunt. Quos cum rex propius ad se accedere jussisset, de singulis percunctabatur quidnam puer in lucem editus futurus esset. Illi autem longa consideratione habita, futurum dicebant ut opibus ac potentia floreret, atque omnes qui regnum ante ipsum obtinuissent superaret. Unus vero astrologus, qui socios omnes suos eruditione anteibat, his verbis usus est: Quantum ex siderum cursu addiscere possum, (0452C)o rex, filii qui nunc ex te ortus est amplitudo atque profectus non in tuo regno erit, sed in altero praestantiore, atque incomparabiliter excellentiore. Atque ipsum Christianorum quoque religionem quam tu insectaris arrepturum existimo, nec eum ab hoc scopo ac spe aberraturum puto. Haec scilicet dixit astrologus, ut olim Balaam (Num. XXIII), non quod astrologia veritate nitatur, sed quod Deus ut omnis impiis excusatio amputaretur, veritatem per ipsos adversarios ostenderet.
Rex autem, ut haec intellexit, ejusmodi nuntium graviter ac molesto animo excepit, voluptatemque suam moestitia interrumpi sensit. Nihilominus tamen, in privata quadam civitate, pulcherrimo palatio exstructo, splendidaque domo elaborata, illic filium (0452D)collocavit, jussitque ut exactis primis aetatis annis, nullis ad eum accessus pateret. Atque paedagogos ipsi et ministros aetate florentes eximiaque forma praeditos constituens, hoc ipsis mandavit, ut nihil eorum quae in hac vita molesta sunt perspectum ipsi facerent, non mortem, non senectutem, non morbum, non paupertatem, non quidquam aliud molestiae; quodque ipsi oblectationem interpellare posset; verum omnia jucunda et cum suavi fructu conjuncta proponerent, ut in his ipsius animus cum voluptate ac deliciis versans, nihil omnino rerum futurarum cogitatione complecti posset, ac ne verbo quidem tenus de Christi religione ipsiusque decretis quidquam audiret. Nam hoc prae omnibus rebus ipsi occultare (0453A)in animo habebat, astrologi nimirum vaticinium veritus. Quod si ministrorum aliquem in morbum incidere contigisset, eum statim illinc ejici jubebat, alterumque nitidum optimeque valentem ipsi substituebat, ut ne quid omnino salebrosi atque acerbi in filii oculos incurreret. Ad hunc modum se rex gerebat, atque haec cogitabat et agebat. Videns enim non videbat, et audiens non intelligebat.
Cum autem certior factus fuisset monachos nonnullos (quorum ne vestigium quidem ullum reliquum esse putabat) adhuc superesse, iracundia aestuabat, atque acerrimo impetu in eos ferebatur, ac praecones passim tota urbe et regione procursare imperabat, qui edicerent ne monastici ordinis quisquam usquam omnino post triduum inveniretur; quod si inveniretur, (0453B)flammis addiceretur. Hi enim sunt, inquiebat, quorum auctoritate populus adducitur ut eum qui cruci suffixus est pro Deo colat. Interea autem hujusmodi quiddam accidit, quod majorem ipsi indignationem excitavit, eumque monachis infensiorem reddidit.
CAP. IV.-- Inter homines dignitate praeditos quidam erat qui primas in aula obtinebat, vir eleganti vita, ac fidei pietate, quique saluti suae operam summo studio dabat: occulte tamen, ob regis metum. Quamobrem nonnulli, ob eam qua apud regem pollebat auctoritatem ipsi invidentes, eum criminari 248 studebant, ac summopere laborabant. Et quidem cum rex aliquando satellitum manu pro suo more septus, ad venationem profectus fuisset, in venatorum numero (0453C)probus ille vir erat. Cum autem ipse solus ambularet (divino, ut opinor, consilio ita ferente), hominem inter densas arbores humi prostratum, ac pede a fera quadam graviter contritum, offendit. Qui quidem ipsum praetereuntem intuens, precibus ab eo contendebat ne se praeteriret, verum calamitatis suae miseratione afficeretur, atque in domum suam abducendum curaret. Simul etiam illud adjunxit, suam operam ipsi non prorsus inutilem atque inanem fore. Praeclarus autem ille vir ei dixit: Equidem ipse virtutis studio atque amore te assumam, tuique quam maximam potero curam geram. Verum quae tandem est haec utilitas quam abs te ad me redituram esse ais? Pauper autem ille et imbecillis: Ego, inquit, sermonibus laesis medeor. Nam si quando in verbis (0453D)aut colloquiis vulnus aliquod aut afflictio inveniatur, consentaneis medicamentis ea curo, ac ne malum ulterius serpat prohibeo. Pius itaque ille vir, quanquam id quod dixerat nullius momenti duceret, tamen divini mandati causa eum in domum suam deferri, eique quam par erat curam adhiberi jussit. At invidi illi et livore perciti homines, de quibus ante locuti sumus, improbitatem quam jam pridem parturiebant in lucem proferentes, ipsum apud regem hoc nomine accusant, quod non solum amicitiae ipsius oblitus, deorum cultum neglexisset, atque ad Christianam religionem animum inflexisset, verum etiam adversus ipsius majestatem gravia moliretur, popularem scilicet turbam perventens, omniumque benevolentiam (0454A)sibi concilians. Quod si pro certo scire cupis, inquiunt, nihil nos fingere atque comminisci, privatim ei, tentandi ipsius causa, dic te relicta patria religione ac regni gloria, Christianam fidem amplecti, habitumque monasticum, quem olim tanquam parum honestum persecutus es, induere velle. Nam qui haec adversus virum illum scelerate confingebant, ipsius animi institutum ad compunctionem propensissimum exploratum habebant; nec dubitabant quin si haec verba a rege audiret, statim ipsi quod praestantius esset suadens, auctor futurus esset ut iis quae recte consulta essent, nullam moram afferret, atque hinc vera esse quae dicebant invenirentur. Rex autem, qua vir ille erga se benevolentia esset minime ignorans, ea quae dicebantur probabilitate (0454B)omni carere ac falsa esse censebat. Neque sibi faciendum esse ducebat, ut ea temere susciperet, verum rem ipsam atque objectum crimen exploraret. Quapropter cum eum remotis arbitris accivisset, tentandi ipsius causa ita eum est allocutus: Nosti, o amice, quoniam modo adversum eos qui monachi dicuntur atque adeo adversus omnes Christianos me gesserim, nunc autem eo nomine poenitentia ductus, atque praesentium rerum pertaesus, ad spes illas quas eos commemorantes audivi, nempe immortalis cujusdam regni, quod in alia vita futurum est, me conferre cupio (nam praesens regnum morte omnino interrumpitur); istud autem me nullo alioqui modo consequi, ac voti mei compotem esse posse existimo, nisi Christianus fiam, regnique mei gloriae ac reliquis (0454C)hujusce vitae jucunditatibus et voluptatibus dicta extrema salute, illos religiosae vitae cultores, et monachos, quos inique et scelerate expuli, quocunque tandem in loco sint, inquirens, ipsis me admisceam. Ad haec, quid ipse ais? et quid mihi faciendum censes? dic quaeso, per veritatem ipsam te obtestor. Non enim me fugit te supra omnes mortales veri studiosum, atque animi probitate praeditum esse. Bonus autem ille vir, ut haec audivit, abstrusam fraudem nullo modo agnoscens, animi compunctione affectus est, lacrymisque profusus, simplici animo respondit: Rex, aeternum vive, bonum et salutare consilium iniisti. Quoniam etiamsi coelorum regnum aegre inveniri potest, tamen ipsum omnibus viribus quaerendum est: Qui enim quaerit, inquit ille, ipsum inveniet (0454D)(Lucae XI). Praesentium autem rerum fructus licet in speciem oblectet ac voluptatem afferat, pulchrum tamen est eum propellere ac propulsare. Etenim noster tum denique est, cum est; et quos oblectat, multo magis rursum excruciat. Nam et ipsius suavitatis et molestiae umbra imbecilliores sunt, ac velut navis in mari cursum tenentis, aut avis aerem peragrantis vestigia quam ocissime evanescunt (Sap. V). Contra, futurorum spes, quam Christiani praedicant, firma ac tutissima est, tametsi in mundo pressuram habeat. (Joan. XVI). Ac juncunditates quidem eae quibus nunc fruimur breves sunt, illic autem nihil omnino praeter supplicium ac nunquam finiendos cruciatus accersunt. Harum enim rerum suavitas fluxa et (0455A)temporaria est, acerbitas autem sempiterna: Christianorum contra labor quidem temporarius est, voluptas autem et utilitas immortalis. Quamobrem feliciter velim cedat bonum tuum consilium. 249 Pulchrum est enim, ac valde pulchrum, ea quae interitu obnoxia sunt cum sempiternis commutare.
His verbis auditis, rex vehementer quidem indignatus est; caeterum iracundiam compressit, neque ipsi tum quidquam locutus est. At ille, ut qui prudens ac sagax esset, regem sua verba graviter et moleste accepisse animadvertit, versutoque animo id duntaxat egisse, ut ipsius animum exploraret; domumque reversus, in moerore atque languore versabatur, addubitans videlicet quonam modo regis animum mitigaret, atque impendens sibi periculum (0455B)effugeret. Cum autem insomnis noctem totam exigeret, ejus qui pedis infractione laborabat in mentem ipsi venit, eumque ad se accitum ita est allocutus: Memoria teneo, te mihi hoc dixisse, quod noxiis verbis medearis. Ille autem: Est ita, inquit, et si opus est, scientiae meae specimen edam. Senator autem sermonem excipiens, ipsi veterem suam erga regem benevolentiam et auctoritatem quam apud eum obtineret exposuit, recentemque item sibi versuto animo adhibitum sermonem, et quemadmodum ipse quidem probe respondisset, ille autem ipsius sermonem molesto animo accipiens, per vultus mutationem, iram in intimo pectore latitantem ostendisset.
Pauper autem ille et infirmus, re cum animo suo considerata, dixit: Noscas oportet, vir illustrissime, regem malam ac sinistram adversum te opinionem (0455C)concepisse, nempe quod ipsius regnum occupare studeas, atque tentandi tui studio ea dixisse quae dixit; quamobrem fac exsurgas, ac tonso capite, splendidisque his vestibus abjectis, atque induto cilicio, cum primum luxerit, ad regem adeas. Hoc autem sciscitante quidnam sibi sic habitus velit, responde: De iis rebus de quibus mecum hesterno die collocutus es, o rex, en adsum, paratus te in hac via quam ingredi constituisti sequi; Nam etsi deliciae ac voluptates jucundae sunt, absit tamen ut eas post te retineam. At vero virtutis iter, quod ingredi paras, licet arduum et asperum sit, tamen, modo tecum sim, facile et proclive ac jucundum erit. Ut enim me oblectamentorum hujus vitae socium habuisti, ita etiam molestiarum habiturus es, quo etiam in futurorum (0455D)bonorum societatem tecum veniam. Praeclarus igitur ille vir infirmi hominis verba comprobans, fecit quemadmodum ipse monuerat. Eum itaque rex videns atque audiens, hac quidem de causa defectatus est, ipsius nimirum erga se benevolentiam admirans; atque falsa esse quae adversus eum ad se delata fuerant intelligens, majore eum honore atque apud se auctoritate ac familiaritate donavit. Caeterum adversus monachos rursum ira exarsit, eorum scilicet haec praecepta esse dicens, ut homines ab hujusce vitae voluptatibus abstineant, atque incerta spe, tanquam per somnium, sese illudi sinant.
Cum autem rursus ad venationem egrederetur, (0456A)duos monachos per desertum iter facientes cernit. Quos statim comprehendi, et ad currum suum adduci jussit. Atque iracundis oculis eos intuens, ignemque, ut dici solet, spirans: An non audiistis, inquit, o impostores et circumscriptores, praecones meos aperte proclamantes ne quis vestri diabolici instituti post triduum in urbe aut ulla regni mei regione inveniretur, aut alioqui prorsus igni cremaretur? Monachi autem: En, inquiunt, pro eo ac jussisti, ex urbibus tuis ac regionibus excedimus. Verum cum longum nobis iter propositum sit, ut ad fratres nostros proficiscamur, ac cibo careamus, hac via incedimus, ut nobis viatica suppetant, nec fame absumamur. Rex autem inquit: Qui mortis minas metuit, huic cibos comparare minime vacat. Monachi autem: (0456B)Recte dixisti, o rex, inquiunt: qui mortem metuunt, id curant, quonam pacto eam effugiant. Quinam autem hi sunt, nisi qui fluxis rebus intabescunt, easque ad stuporem usque mirantur? Qui quidem cum in altera vita quidquam boni sese consecuturos esse desperent, a praesentibus divelli nequeunt, ob eamque causam mortem timent. At nos, qui jam pridem mundum et ea quae in mundo sunt odio prosequimur, arctamque et angustam viam Christi causa ingredimur, nec mortis metu, nec praesentium rerum cupiditate afficimur; verum futurarum duntaxat rerum desiderio tenemur. Quoniam igitur mors ea quam nobis infertis ad sempiternam et praestantiorem vitam transitus efficitur, idcirco cupiditati potius nobis est quam terrori.
(0456C)Hic rex per solertiam, videlicet monachos arripere cupiens, dixit: Quid? An non paulo ante vos secedere dixistis, ut meo imperio pareatis? Quod si mortem minime timetis, quid est quamobrem fugam ineatis? En haec quoque frustra et inaniter jactantes, mentiti estis. Responderunt monachi: Non idcirco fugimus quod denuntiatam nobis abs te mortem pertimescamus; verum tui miseratione commoti, ne graviorem condemnationem tibi accersamus, secedere in animum induximus. 250 Nam alioqui, quantum ad nos attinet, nullo modo minas tuas expavescimus. Ad haec rex ira commotus, ipsos exuri jussit. Sicque Dei famuli extremo vitae die functi, martyrii coronam per ignem adepti sunt. Statimque edictum promulgatum est, ut si quis monachus inveniri (0456D)posset, sine ulla inquisitione trucidaretur. Atque ita nullus hujusmodi ordinis in illa regione reliquus factus est, nisi qui in montibus, et speluncis, et cavernis terrae sese occultarant. Verum haec hactenus.
CAP. V.-- At regis filius, de quo initio nobis oratio instituta est, in palatio quod ipsi exstructum fuerat ita manens, ut a nemine adiri posset, juvenilem aetatem tandem attigit (cum interea omnem tam Aethiopum quam Persarum doctrinam percepisset) prudens et cordatus, atque omnibus virtutum dotibus illustris. Quin naturales etiam quaestiones praeceptoribus suis proponebat; adeo ut ipsi quoque adolescentis ingenium animique acumen admirarentur, rexque etiam (0457A)ipse ex vultus ipsius venustate, animique habitu, in stuporem traheretur. Mandabat autem his qui cum eo versabantur ut darent operam ne quid prorsus eorum quae in hac vita molesta sunt intelligeret, nec omnino quod mors praesentes voluptates exciperet. Caeterum inani spe nitebatur, atque (ut proverbio dicitur) in coelum sagittas mittere conabatur. Quonam enim modo mors humanae naturae incognita esse posset? Itaque ne pueri quidem cognitionem effugit. Nam cum animum summa sagacitate ornatum et instructum haberet, secum ipse considerabat quidnam patrem adduxisset ut ipsi omnium aditum interdiceret, nec quemlibet ad se accedere pateretur. Per se enim intelligebat hoc citra patris imperium non fieri. Caeterum ipse interrogare verebatur, tum quod minime (0457B)vero consentaneum esse diceret, quin pater ea quae ipsi conducerent animadverteret; tum quod illud secum reputaret, si id de patris voluntate fieret, quantumlibet ipse percontaretur, se tamen rei veritatem minime intellecturum esse. Quapropter ex aliis, ac non a patre haec scire constituit. Itaque cum unum e paedagogis reliquis chariorem ac familiariorem haberet, eumque majore adhuc benevolentia sibi devinxisset, atque amplissimis muneribus affecisset, ab eo sciscitabatur quidnam regem impulisset ut eum in hoc septo inclusum teneret. Illud etiam adjungebat: Si mihi aperte hoc exposueris, omnibus te anteponam, perpetuaeque amicitiae foedus tecum feriam. Paedagogus autem, ut qui etiam ipse prudens et cordatus esset, puerique sagacitatem ac numeris omnibus absolutam (0457C)prudentiam exploratam haberet, neque sibi ab eo periculum ullum conflatum iri existimaret, omnia ei sigillatim exposuit, nempe et persecutionem adversus Christianos, ac potissimum adversus eos qui se pietati colendae totos devovissent promulgatam, et quemadmodum ab omnibus finitimis locis expulsi et ejecti fuissent, atque item ea quae ipso in lucem edito astrologi praedixissent. Ne igitur, inquit, audita eorum doctrina, eam religioni nostrae praeferas, idcirco a rege data opera est, ne multi tecum consuetudinem haberent, sed pauci omnino. Ac nobis etiam atque etiam mandavit, ut studeremus ne quid hujusce vitae molestiarum per nos intelligeres. Haec ut adolescens audivit, nullum alterum verbum adjunxit. Caeterum salutaris sermo ipsius pectus tetigit, (0457D)ac Paracliti gratia spirituales ipsius oculos aperire aggressa est, eum ad verum Deum, tanquam porrecta manu ducens, quemadmodum orationis progressu demonstrabimus. Cum autem rex ipsius pater crebro eum viseret (singularis etenim ipsius erga eum amor erat), quadam die his verbis ad eum filius usus est: O here ac rex, aliquid ex te scire cupio, cujus causa perpetuus moeror, atque omnis intermissionis expers sollicitudo animum meum exest ac conficit. Pater autem ex hoc ipso sermone intimis visceribus discruciatus, ait: Dic mihi, charissime fili, quisnam sit hic moeror qui te obsidet, ac statim eum in gaudium commutare studebo. Tum puer: Expone, inquit, quidnam causae sit cur hic detinear, atque (0458A)inter muros et januas abs te concludar, eoque statu sim, ut a nemine adiri ac cerni queam. Quoniam, o fili, inquit rex, nolo quidquam videas quod pectori tuo molestiam afferat, tibique voluptatem interpellat. Siquidem hoc ago ac specto, ut in perpetuis deliciis, atque omni gaudio animique voluptate, omne vitae tempus traducas. At velim scias, o here, inquit filius ad patrem, me hoc modo non in gaudio atque animi voluptate, sed potius in afflictione atque ingenti angustia vitam agere; adeo ut ipse quoque cibus ac potus fastidio mihi et acerbitati sit; etenim gestit animus ea quae extra has januas sunt perspicere. Quamobrem si me laete ac jucunde vivere cupis, jube me arbitratu meo foras progredi, atque earum rerum quarum prospectus mihi negatur spectaculo animum (0458B)oblectare.
Haec ut rex audivit, moestitia affectus 251 est, illudque cogitabat fore, ut si illi quod petebat denegaret, majorem ei moerorem ac sollicitudinem afferret. Quocirca se quae grata ipsi essent facturum dixit. Ac statim eximios equos ac satellitum manum regiae dignitati congruentem parari jussit, eique toras, quoties vellet, progrediendi potestatem fecit. Iis autem qui cum eo versabantur summopere mandavit ut curarent ne quid injucundi obviam haberet; verum quidquid pulchrum et amoenum ac jucundum esset, ipsi ostenderent; choreasque in viis agitarent, suavissimisque cantionibus operam darent, ac varia spectacula constituerent, ut ipse mentem his rebus occuparet atque oblectaret.
(0458C)Cum igitur regis filius ad hunc modum foras crebro progrederetur, quadam die ministrorum oblivione factum est ut duos viros perspiceret, quorum alter lepra, alter caecitate laborabat. Quos conspicatus, atque animi moestitia affectus, ab iis qui secum erant quinam hi essent, et quodnam grave hoc spectaculum esset, percontatus est; illi autem, cum id quod in ipsius aspectum venerat occultare non possent, has humanas calamitates esse responderunt, quae ex corrupta materia, et corpore vitiosis humoribus pleno, mortalibus contingere solent. Tum ille: Cunctisne hominibus haec accidere consueverunt? Non cunctis, inquiunt illi, verum iis duntaxat quorum valetudo propter improbos humores depravata sit. Rursum igitur sciscitari perrexit adolescens: Si (0458D)non omnes homines in has calamitates incidere consueverunt, sed quidam duntaxat, exploratumne est quinam sint quos malorum acerbitates arrepturae sint; an contra citra ullam distinctionem atque ex improviso conflantur? Et quis tandem hominum, responderunt illi, futura perspicere ac perfecte intelligere queat? Hoc enim humanae naturae captum excedit, ac solis immortalibus diis attributum est. Hic percontandi quidem finem fecit regis filius; verum ex hujusmodi spectaculo dolorem animo cepit, reique novitate ita affectus est, ut oris ipsius forma immutaretur.
Rursum autem foras progrediens, in capularem quemdam senem incidit, rugata facie, fractis ac dissolutis (0459A)tibiis, curvo corpore, capite prorsus cano, qui praeterea dentibus carebat, atque concisum quiddam et interruptum loquebatur. Stupore itaque correptus, cum hominem eum propius ad se adduci jussisset, eos qui tum aderant interrogabat ecquidnam tam insolens spectaculum esset. Illi autem dixerunt: Hic aetate valde provectus, ac paulatim decedentibus ipsi viribus, membrisque imbecillitatem contrahentibus, ad hanc quam cernis aerumnam pervenit. Et quisnam, inquit ille, ipsius finis est? Nihil aliud, inquiunt illi, quam mors ipsum excipiet. Omnibusne hominibus, inquit ille, hoc propositum est, an quibusdam duntaxat contingit? Responderunt illi: Nisi mors antevertens aliquem hinc abducat, fieri non potest quin temporis progressu status hujusce (0459B)periculum non faciat. Tum adolescens: Quoto anno hoc cuipiam contingit? atque prorsusne mori necesse est, neque ars ulla est qua mortem effugiamus, atque in hanc calamitatem minime incidamus? Dicunt ei: Octogesimo, aut centesimo anno ad hanc senectutem homines perveniunt, ac deinde moriuntur, nec aliter fieri potest. Debitum enim naturale mors est, hominibus ab initio impositum, neque ulla ratione ipsius adventus vitari potest.
Haec omnia, ut sagax ille ac prudens adolescens audivit atque intellexit, intimo corde ingemiscens, dixit: Acerba haec vita est, atque omni dolore ac moestitia plena, si res ita se habet. Et quonam modo quispiam in incertae mortis exspectatione, cujus adventus non modo vitari non potest, sed etiam, ut (0459C)dixistis, incertus est, securo animo erit? Abiitque haec secum volvens atque assidue considerans, mortisque memoriam identidem animo repetens, ac deinceps in doloribus animique consternatione vivens, atque in perpetuo moerore degens. Atque apud se dicebat: Ergone mors me aliquando corripiet? Et quisnam erit qui mei post mortem meminerit, cum tempus omnia oblivione contriverit? Num praeterea morte functus in nihilum dissolvar; an contra, altera quaedam vita est, et alter mundus? Haec et his similia perpetuo cogitans, pallore conficiebatur. Praesente tamen patre, si quando ad eum veniret, hilarem ac moerore vacuum animum prae se ferebat, quod scilicet ea quae cogitabat ad ipsius cognitionem venire nollet. Incredibilem autem in modum aliquem nancisci (0459D)cupiebat, qui ipsius pectori certam fidem faceret, ac bonum sermonem ipsius auribus instillare posset.
Quocirca de paedagogo eo cujus ante mentionem fecimus rursum quaerit num quem norit qui ad eam rem cujus cupiditate flagrabat adjumento ipsi esse, ipsiusque mentem gravibus cogitationibus aestuantem, atque hujusmodi curam abjicere nequeuntem, confirmare possit. Ille 252 autem ea quae prius dicta fuerant, in memoriam rursus ipsi revocans, dicebat: Jam quoque prius tibi exposui quemadmodum pater tuus sapientes illos viros ac pietati colendae devotos, qui de hujusmodi rebus disputant, partim obtruncarit, partim irato atque infenso animo expulerit, nec (0460A)ullum ejusmodi in tota hac undique regione cognosco. Quo quidem nomine magna ille molestia impletus, gravique animi vulnere affectus, ei similis erat qui ingentem thesaurum amisit, atque in ejus investigatione mentem totam occupatam ac defixam habet. Ac proinde in perpetuo languore et sollicitudine versabatur, omnesque mundi jucunditates et voluptates in ipsius oculis piaculi cujusdam et exsecrationis instar erant. Cum autem hoc animi statu esset, ac magno cum gemitu bonum invenire cuperet, insomnis ille oculus, qui omnia cernit, atque omnes salvos fieri, et ad veritatis agnitionem venire vult (I Tim. II), ipsum aspexit, suamque ipsi consuetam benignitatem ostendens, quodnam iter tenendum esset, hoc modo demonstravit.
CAP. VI (0460B).--Erat enim eo tempore monachus quidam divinarum rerum peritus, vitaque ac sermone ornatus, atque in omni monastica vivendi ratione summopere versatus: unde oriundus, aut ex quo genere, dicere nequeo, verum in solitudine quadam Sennaaritidis terrae domicilium habens, ac sacerdotii dignitate praeditus. Huic porro seni Barlaam nomen erat. Hic igitur cum divino quodam admonitu, quonam statu regis filius esset comperisset, e solitudine egressus, ad cultam et habitabilem terram profectus est; mutatoque habitu suo, atque indutis mundanis vestibus, et conscensa navi, ad Indorum regnum se contulit, ac mercatorem se esse fingens, in eam urbem in qua regis filius palatium habebat ingreditur. Permultosque dies illic commoratus, qui (0460C)rerum ipsius status esset diligenter exquisivit, et quinam essent qui propius ad eum accedere solerent: cum igitur paedagogum eum de quo superius a nobis mentio facta est ipsi omnium familiarissimum esse intellexisset, seorsim eum conveniens, his verbis usus est: Scias velim, domine mi, me mercatorem esse, atque ex longinqua regione venisse, eximiique pretii lapidem habere, cui nullus unquam similis inventus est, quemque nemini adhuc ostendi. Tibi autem hoc declaro, quod te prudentem ac cordatum virum esse videam, ut me ad regis filium introducas, ipsique eum dono dem. Siquidem bona omnia incomparabiliter antecellit. Nam et iis qui cordis oculis capti sunt, sapientiae lucem affert, et surdis aures aperit, (0460D)et mutis vocem impertit, et aegrotantes in sanitatem asserit, et stultos sapientia donat, et daemones pellit, ac denique quidquid pulchrum et expetendum est, domino suo uberrime suppeditat. Ait ad eum paedagogus: Te quidem hominem gravis atque constantis animi esse video; caeterum verba tua immodicam quamdam jactantiam prae se ferunt. Quod enim excellentes atque ingentis pretii lapides et uniones viderim, quonam modo enumerando recensere queam? nec tamen unquam aut vidi aut audivi qui eas quas commemorasti vires haberent. Verumtamen eum mihi ostende, ac si talis est qualem ais, sine ulla cunctatione ad regis filium te introducam, qui te maximis honoribus ac beneficiis ornabit. Priusquam (0461A)autem per ipsum oculorum obtutum, qui falli nequit, dicta tua confirmaris, fieri non potest ut domino meo ac regi de re incerta et incognita haec tam immodica ac praetumida renuntiem. Dixit autem Barlaam: Recte dixisti, te hujusmodi vires ac facultates nec unquam perspexisse, nec audisse. Etenim oratio ad te mea non de re vulgari, sed ingenti quadam et admiranda est. Quod autem eum cernere quaesivisti, audi quid dicam.
Lapis hic summi pretii, praeter eas quas dixi vires et facultates, hanc etiam habet. Eum enim prompte ac facile prospicere non potest, qui sanum ac firmum oculum, corpusque purum atque ab omni spurcitie alienum non habet. Nam si quis, his duabus rebus non recte comparatis, in hunc pretiosum lapidem oculos temere ac petulanter injiciat, ipsa (0461B)quoque scilicet qua praeditus est cernendi vi ac mente insuper mulctabitur. Ego porro, utpote medicinae minime rudis et ignarus, oculos tuos parum sanos esse conspicio: ac proinde vereor ne hanc quoque quam habes cernendi facultatem amittas. Verum de regis filio audivi, eum tam vitae castitate praeditum esse, tum pulchros ac perspicaces oculos habere. Quocirca thesaurum hunc ipsi ostendere minime dubitabo. Quamobrem ne commiseris ut hoc negligas, ac re tanti momenti dominum tuum prives. Ille autem ad eum dixit: Si haec ita se habent, ne mihi lapidem ostendas, siquidem plurimis peccatis vita mea inquinata est, ac praeterea ne oculos quidem satis sanos habeo. De hac autem re dominum meum regem certiorem facere minime cunctabor. (0461C)Hoc sermone habito, ad regis 553 filium ingressus, omnia ei sigillatim exposuit. Ille autem ut praeceptoris verba audivit, spirituali quadam laetitia et voluptate pectus suum afflari sensit; ac velut numine correptus, hominem celeriter introduci jussit.
Ut igitur ingressus est Barlaam, eique quam conveniebat pacem dedit, sedere jussus est. Cumque praeceptor secessisset, Josaphat ad senem dixit: Velim mihi pretiosum illum lapidem ostendas, de quo magna et admiranda abs te commemorari praeceptor meus mihi narravit. Barlaam autem suam ad eum disputationem ad hunc modum auspicatus est: Haudquaquam aequum est, o rex, ad illustrem tuam excellentiam quidquam falso et inconsiderate a me dici. (0461D)Omnia enim quae de me ad te allata sunt vera atque ab omni dubitatione aliena sunt. Verum nisi prudentiae tuae prius periculum fecero, nefas est hoc mysterium tibi declarare. Ait enim Dominus meus: Exiit qui seminat seminare. Et dum seminat, alia quidem ceciderunt secus viam, et volucres coeli comederunt illa. Alia ceciderunt super petrosa, ubi non erat terra multa, et confestim exorta sunt, eo quod non haberent terram multam. Sole vero exorto aestuaverunt, et quia non habebant radicem, aruerunt. Alia autem ceciderunt inter spinas, et surgentes spinae suffocaverunt ea. Alia postremo ceciderunt in terram bonam, et dederunt fructum centuplum (0462A)(Matth. XIII). Quocirca si in corde tuo frugiferam ac bonam terram invenero, divinum semen in te conjicere, atque ingens mysterium tibi aperire minime dubitabo. Si autem petrosa ea et spinea fuerit, viaque a quolibet calcata, omnino salutare hoc semen haudquaquam serere, ipsumque avibus et feris, ante quas margaritas projicere mihi prorsus interdictum est, in praedam objicere praestiterit. Verum de te meliora ac saluti viciniora confido: nempe quod et lapidem qui pretium omne superat videbis, ac per luminis ipsius splendorem hoc consequeris, ut ipse quoque lumen efficiaris, fructumque centuplum feras. Etenim tua causa longam viam conficere studui, ut quae nunquam vidisti, tibi ostenderem, atque ea docerem quae nunquam audisti.
(0462B)Dixit autem ad eum Josaphat: Equidem ipse, venerande senex, incredibili quodam, atque ejusmodi, quod nullo modo coerceri queat, desiderio teneor, novum quemdam ac bonum sermonem audiendi. Atque ignis in pectore meo incensus est, qui me ad necessarias quasdam quaestiones intelligendas vehementer inflammat. Caeterum adhuc hominem nancisci mihi non licuit, qui de hac re certam mihi fidem facere posset. Quod si sapientem quemdam, et doctrina praeditum virum nactus fuero, ac salutarem sermonem audiero, nec avibus, ut opinor, nec feris eum tradam; nec rursum petrosus et spineus, ut tuis verbis utar, ero. Quin potius et candido ac sincero animo eum excipiam, et erudite ac diligenter conservabo. Tu vero si quid ejusmodi nosti, ne (0462C)quaeso id reticeas, verum mihi narres. Quamprimum enim e longinqua regione te venisse audivi, animi voluptate affectus sum, atque in bonam spem veni fore ut opera tua id quod cupiebam consequerer. Eoque nomine statim te ad me introduxi, comiterque tanquam familiarium meorum et aequalium aliquem excepi. Atque utinam spe mea minime fallar! Dixit autem Barlaam: Praeclare, atque ut regia magnificentia dignum erat, hoc fecisti, ut non ad externae vilitatis speciem animum adjiceres, verum abstrusae spei teipsum traderes.
Erat enim aliquando magnus quidam et illustris rex, cui, cum in aureo curru, satellitum manu regiae majestati digna cinctus iter faceret, contigit ut duos viros, laceris ac sordidis vestibus, atque ore (0462D)macie confecto, ac majorem in modum pallido, obvios haberet. Regi porro exploratum erat eos corporis afflictatione ac vitae Deo consecratae laboribus carnes suas ita confecisse. Ut igitur eos vidit, e curru statim desiliens, atque humi prostratus, eos adoravit; ac deinde surgens, amicissime complexus est, et salutavit. Proceres autem ipsius ac praefecti hoc moleste tulerunt, eum facinus regia gloria indignum admisisse existimantes. Verum cum coram ipsum reprehendere minime auderent, cum germano ipsius fratre agebant, ut regem admoneret, ne diadematis amplitudinem et sublimitatem ad hunc modum dedecore ac contumelia afficeret. Cum itaque ipse haec fratri dixisset, atque intempestivam et (0463A)praeposteram ipsius humilitatem accusasset, responsum ipsi rex dedit, quod a fratre minime intellectum est.
Mos enim regi erat ut cum aliquem morte multaret, praeconem cum tuba, quae quidem mortis idcirco dicebatur, ad ipsius fores mitteret, atque ex tubae illius clangore omnes ei moriendum esse intelligebant. Itaque cum advesperasset, lethalem tubam ad fratris sui fores clangorem edituram rex misit. Ut igitur ille hanc tubam audivit, desperata salute per totam 254 noctem domesticis rebus consuluit. Mane autem atra ac lugubri veste indutus, cum uxore ac liberis ad palatii fores flens ac lamentans profectus est. Cum autem rex ipsum ad se admisisset, atque ita ejulantem vidisset, his verbis usus est: O stulte ac demens, si fratris tui, cum quo idem tibi genus (0463B)et par honor est, in quem nullius omnino sceleris tibi conscius es, praeconem ita extimuisti; quonam modo mihi reprehensionis notam idcirco inussisti, quod Dei mei praecones, qui mortem, ac Domini in quem me multa et gravia scelera perpetrasse scio pertimescendum adventum mihi quavis tuba vocalius altiusque denuntiant, humiliter ac demisse salutarim? En igitur ut tuam dementiam coarguerem, hac ratione usus sum, quemadmodum etiam eos qui tibi ut me reprehenderes, in animum induxerunt, statim stolidos et amentes esse demonstrabo. Atque ita curatum et utiliter instructum fratrem suum, domum remisit.
Jussit autem e ligno quatuor arcas effici: quarum cum duas undique auro contexisset, fetidaque cadaverum (0463C)ossa in eas injecisset, aureis seris eas obfirmavit; reliquis autem duabus pice ac bitumine oblitis, pretiosisque lapidibus et exquisitis unionibus, omnique unguentaria fragrantia impletis, asperisque funibus constrictis, proceres eos, a quibus ob virorum illorum occursum reprehensus fuerat, ad se accivit, ipsisque quatuor has arcas proposuit, ut quanti hae, quantique illae pretii essent aestimarent. Illi autem duas eas quae inauratae erant, maximi pretii esse asserebant; neque enim aliter fieri posse inquiebant, quin in ipsis regiae coronae ac cingula recondita essent. Eas contra quae pice ac bitumine oblitae erant, viles omnino ac nullius pretii esse aiebant. Rex autem ipsis dixit: Ne me quidem fugiebat, vos hoc (0463D)dicturos esse; nam sensibilibus oculis ea quae in sensum cadunt perspicitis. Atqui non ita faciendum est; verum interioribus oculis sive pretium, sive utilitatem et foeditatem, quae intus condita sunt, spectare oportet. Ac protinus inauratas arcas aperiri jussit. Quibus patefactis, gravis quidam ac teter odor exhalavit, atque injucundissimum spectaculum oculis objectum est.
Ait itaque rex: Hic eorum typus est qui cum splendidis et illustribus vestibus utantur, atque ob ingentem gloriam et potentiam insolenter se efferant, intus tamen fetidis cadaveribus ac flagitiis pleni sunt. Post autem, cum eas quae pice ac bitumine oblitae erant, aperiri jussisset, omnes eos qui aderant, (0464A)splendore atque odoris suavitate quae in ipsis recondita erat oblectavit. Dixitque eis: Scitis cuinam rei hae arcae similes sint? humilibus nimirum atque abjectis illis viris, vilibusque vestibus indutis, quorum vos externum habitum intuentes, contumeliae ac probro mihi duxistis, quod ante eos in terram me abjecissem. Ego autem eorum dignitatem, atque animorum pulchritudinem spiritualibus oculis considerans, ex ipsorum contactu gloriam contraxi, eosque quavis corona et quavis regia purpura praestantiores existimavi. Ad hunc igitur modum pudorem ipsis incussit, eosque in his rebus quae in aspectum cadunt minime oberrare docuit, verum iis animum adjungere quae intellectu percipiuntur. Itaque ad pii et sapientis regis similitudinem ipse quoque accessisti; (0464B)ut qui bona spe nixus me susceperis, quae quidem, ut opinor, minime te fallet. Dixit autem ad eum Josaphat: Haec omnia pulchre atque concinne dixisti. Verum illud scire aveo, quisnam sit tuus Dominus, quem tu orationis initio de illo seminatore verba fecisse dicebas.
CAP. VII.-- Rursus igitur sermonem assumens Barlaam, dixit: Si quisnam Dominus meus sit intelligere cupis, Dominus Jesus Christus est, unigenitus, inquam, ille Dei Filius, ille beatus et solus potens, ille Rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, ac lucem habitat inaccessibilem, qui cum Patre et Spiritu sancto glorificatur (I Tim. VI). Neque enim ex eorum numero sum qui multos hos et petulantes deos colunt, atque haec (0464C)animae expertia et surda simulacra venerantur; verum unum Deum agnosco et confiteor, qui in tribus personis, hoc est Patre et Filio et Spiritu sancto, atque una natura et essentia, in una gloria et regno minime diviso glorificatur. Hic igitur in tribus personis unus Deus, principii ac finis expers ( Naz., orat. 2, de Pasch. ), sempiternus, increatus, immutabilis, corpore vacans, invisibilis, circumscriptione carens, animi comprehensionem fugiens, solus bonus ac justus est, qui omnia, tam quae oculis cernuntur quam quae oculorum obtutum fugiunt, ex nihilo in ortum produxit. Primum scilicet invisibilium ac coelestium virtutum innumerabilem quamdam multitudinem a materia et corpore secretam, hoc est administros divinae (0464D)majestatis spiritus; deinde autem mundum hunc in aspectum cadentem, hoc est coelum, ac terram, et mare; quem etiam laetissima luce coornavit, coelum nempe sole ac luna et sideribus, terram autem omnis generis 255 stirpibus ac variis animantibus, mare denique numerosissimis piscium generibus. Haec omnia ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII). Post autem hominem suismet manibus effingit, sumpto nimirum a terra ad corporis compositionem luto, anima autem rationis et intelligentiae participe per suam insufflationem ipsi tributa, quae quidem ad Dei imaginem et similitudinem effecta esse scripta est (Gen. I): ad imaginem videlicet, propter vim intelligendi atque (0465A)arbitrii libertatem; ad similitudinem autem, propter virtutis ipsius, quoad ejus fieri potest, imitationem. Hunc porro hominem, arbitrii libertate atque immortalitate donatum, eorum quae in terra sunt regem constituit; atque ex ipso feminam, quae ipsi auxilio esset, ipsi similem effecit.
Consitoque in Eden ad Orientem paradiso, voluptatis omnis atque oblectamenti pleno, hominem, quem effinxerat, in ipso collocavit; sic quidem, ut divina bonitas omnia ligna quae illic erant sine ullo impedimento eum percipere juberet; unius autem duntaxat degustatione ipsi interdiceret (quod quidem lignum scientiae boni et mali appellatum est), his verbis utens: Quacunque die comederitis ex eo, morte moriemini. Enimvero unus ex praedictis angelicis (0465B)copiis, qui uni agmini praeerat, cum naturalis vitii ne minimum quidem vestigium a creatore accepisset, verum boni causa procreatus fuisset, libera mentis inductione a bono in malum deflexit, atque insolentia elatus, adversus Dominum ac Deum rebellare voluit. Ac propterea ex ordine suo ac dignitate expulsus est, atque pro beata illa gloria et angelico nomine, diaboli ac Sanatae nomen consecutus est. Deus enim ipsum, et coelesti gloria indignum, praecipitem e coelo exturbavit. Cum eo porro simul avulsa et ejecta est ingens angelorum qui ipsi suberant multitudo: qui quidem mentis inductione mali effecti, ac boni loco principis sui defectionem secuti, daemonum nomen, ut impostores ac circumscriptores, acceperunt.
Diabolus igitur, abjurato prorsus bono, malaque (0465C)natura assumpta, invidiam adversus hominem concepit (Sap. II), propterea quod seipsum e tanta gloria ejectum, illum autem ad tantum honorem subvectum perspiceret: eumque e beata illa vivendi ratione dejicere moliebatur. Quare serpentem imposturae suae officinam nactus, per eum feminam convenit. Cumque eam spe divinitatis adduxisset, ut interdictum lignum degustaret, per eam postea etiam Adamum (nam hoc primo homini nomen fuit) in fraudem impulit. Porro autem, ut primus homo contra divinum imperium interdictam plantam degustavit, a summo parente atque architecto e deliciarum paradiso exterminatur, atque beatae illius et ab exitio immunis vitae loco in hanc (heu!) miseram (0465D)vitam incidit, ac postremo morte multatur. Atque hinc vires nactus diabolus, et victoria elatus, aucto hominum genere, omne improbitatis genus ipsis in animum injecit. Ex quo factum est ut Deus ingentem peccati impetum coercere ac reprimere volens, terrae diluvium induxerit, atque omnem animam viventem exstinxerit (Gen. VII). Cum autem unum duntaxat in illa aetate justum virum invenisset, hunc cum uxore ac liberis in arca quadam servatum, solum in terra constituit. Posteaquam autem rursum homines numero augeri coeperunt, Dei oblivione capti sunt, atque ad graviorem impietatem proruperunt, ut qui diversis peccatis in servitutem se addixerint, atque in varia errorum genera distraxerint.
(0466A)Alii enim casu ac fortuito omnia ferri, providentiaeque expertia esse censuerunt; tanquam scilicet nullus Dominus sit qui ea regat ac moderetur. Alii fatum invexerunt, natalitiisque sideribus omnia commiserunt. Alii multos deos malos, ac multis vitiosis affectionibus laborantes coluerunt, quo videlicet suarum affectionum et gravium flagitiorum defensores et patronos eos haberent. Quorum etiam formas pictura exprimentes, surdas statuas ac sensu carentia simulacra in altum erexerunt, eaque in templis inclusa coluerunt et adorarunt, servientes nimirum creaturae potius quam Creatori. Quidam enim solem et lunam ac sidera, quae Deus ad lucem terreno huic mundo afferendam posuit, coluerunt: quae quidem anima et sensu carent, ac Creatoris providentia (0466B)illuminantur et conservantur, non autem quidquam per se virium habent. Alii autem ignem et aquam ac reliqua terrae elementa, quibus nec anima nec sensus inest. Neque eos qui anima et ratione praediti sunt ejusmodi rebus cultum adhibere puduit. Alii feris, et reptilibus, et pecudibus, et quadrupedibus animantibus venerationem tribuerunt: hinc scilicet sese rationis magis expertes ostendentes quam ea ipsa quae colebant. Alii turpium quorumdam et abjectorum hominum formas depinxerunt, eosque deos appellarunt, partim masculos, partim feminas: quos etiam ipsimet adulteros, et homicidas, et iracundos, et invidos, et furiosos, et parricidas, et fratricidas, et fures, 256 et raptores, et claudos, et debiles, et veneficos, et insanos esse tradiderunt, atque horum (0466C)nonnullos mortem obiisse, nonnullos fulmine percussos fuisse, nonnullos hominibus serviisse, atque exsules exstitisse, nonnullos vulnera accepisse, ac lamenta edidisse, atque ob improba et foeda flagitia in animalia sese immutasse. Quo fiebat ut homines ab ipsis diis occasionem sumentes, omni impuritatis genere sese contaminarent. Ac tum horrenda quidem caligo genus nostrum tenebat; neque erat qui intelligeret, nec qui Deum requireret (Psal. XIII).
Ea autem aetate Abraham solus inventus est qui animae sensum firmum ac valentem haberet, atque ex rerum conditarum prospectu conditorem agnosceret. Nam cum coelum, ac terram, et mare, solem item et lunam ac reliqua considerasset, hujusmodi ornatum concinnitatis plenum admiratus est. Cumque (0466D)mundum, et ea quae in ipso sunt, conspexisset, non casu ac fortuito ea exstitisse atque conservari existimavit. Nec rursum terrae elementis, aut inanimis simulacris ornatus hujuscemodi causam ascripsit; sed Deum verum per haec agnovit, atque universi effectorem et conservatorem esse intellexit. Deus autem ejus probitatem animi atque candorem, rectumque judicium comprobans, seipsum ei patefecit (non quidem ut natura est, neque enim fieri potest ut creata natura Deum cernat, verum per dispensatorias quasdam Dei visiones, quemadmodum ipse novit), plenioremque sui cognitionem in ipsius animo inserens, gloria eum affecit, sibique famulum ascivit. Qui quidem per successionem his qui ab (0467A)ipso promanarunt transmissa pietate, eos veri Dei cognitione instruxit. Eamque ob causam Dominus semen ipsius in infinitam multitudinem excrescere voluit, populumque sibi peculiarem appellavit (Gen. XV; I Pet. II); eosque Aegyptiae gentis, ac tyranni Pharaonis servitute pressos, editis horrendis atque admirandis signis et prodigiis per Moysen et Aaronem, viros sanctos ac prophetiae dono praeditos, eduxit (Exodi XV). Quorum etiam opera Aegyptios, pro eo atque ipsorum improbitas merebatur, excruciavit; et Israelitas (sic enim populus ille, qui ab Abrahamo ortum duxit, vocabatur) siccis pedibus per Rubrum mare, scissis videlicet aquis, atque tum a dextra tum a sinistra muri instar effectis, trajecit. Cum autem Pharao et Aegyptii a tergo eos sequerentur, (0467B)reversae aquae eos prorsus deleverunt. Ac postea, cum per maxima miracula divinosque prospectus, quadraginta annorum spatio populum in deserto deduceret, ac coelesti pane eum aleret, legem (quae futurorum typus atque adumbratio erat) lapideis tabulis divinitus inscriptam dedit, eamque Moysi in monte tribuit (Exodi XXXI). Quae quidem ab omnibus simulacris et flagitiosis actionibus abducebat, solumque verum Deum venerari docebat. Sic igitur per ingentia miracula ipsos in bonam quamdam terram induxit, quam olim patriarchae illi Abrahamo se ipsius semini daturum receperat. Ac longum esset commemorare quot quamque magna et admiranda et illustria atque eximia beneficia, quae numerum omnem excedunt, in eos contulerit Quibus (0467C)omnibus id agebatur, ut ab omni nefario cultu et flagitio genus humanum abstraheret, atque in veterem statum revocaret. Nihilo secius tamen adhuc natura nostra erroris libertati serviebat, ac per diaboli tyrannidem mors in homines regnum obtinebat, omnesque divina sententia condemnatos in infernum transmittebat.
Cum igitur in ejusmodi calamitatem ac miseriam venissemus, minime nos despexit is a quo efficti atque in ortum producti fueramus; neque manuum suarum opus funditus perire sivit. Verum benigna Dei ac Patris voluntate unigenitus Filius, et Dei Verbum, qui est in sinu Patris; ille, inquam, ejusdem cum Patre ac Spiritu sancto substantiae, ille aevo omni antiquior, ille principii expers, qui in (0467D)principio erat, et apud Deum ac Patrem erat, et Deus erat, ad servos suos indulgenter se demittit; et quidem ita, ut haec demissio nec verbis declarari, nec mente comprehendi possit. Nam cum Deus perfectus esset, perfectus homo ex Spiritu sancto et sancta Maria virgine Dei genitrice efficitur, non ex viri semine aut voluntate aut concubitu (Joan. I), in labis omnis experte Virginis utero conceptus, sed ex Spiritu sancto, quemadmodum ante conceptionem archangelorum unus missus est, qui novam illam et admirandam conceptionem Virgini nuntiaret. Etenim Dei Filius ex Spiritu sancto sine semine conceptus est: compactaque sibi in Virginis utero carne animata anima rationis ac mentis participe, prodiit (0468A)in una persona, et duabus naturis, perfectus Deus, et homo perfectus; matris virginitatem etiam post partum ab omni labe conservans. Atque iisdem omnino quibus nos, excepto peccato, passionibus obnoxius effectus (Heb. IV), infirmitates nostras suscepit, ac morbos nostros portavit (Isa. LIII). Quoniam enim per peccatum mors in mundum introierat (Rom, V), necesse erat ut qui redemptionis 257 munere perfuncturus erat, ab omni peccato purus esset, peccatique morti minime obnoxius.
Triginta porro annis cum hominibus versatus, in Jordanis undis a Joanne viro sancto, ac prophetarum omnium praestantissimo, baptizatus est. Eoque baptizato vox ejusmodi de coelo a Deo Patre delata est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (0468B)[Lucae III): atque Spiritus sanctus columbae specie in ipsum descendit. Ac deinceps magna et admiranda signa efficere coepit, mortuos videlicet ad vitam revocans, caecis lucem afferens, daemones in fugam vertens, surdos et claudos curans, leprosos purgans, atque inveteratam naturam nostram undique renovans, operibusque erudiens, ac virtutis viam edocens, atque a corruptione abstrahens, et ad sempiternam vitam iter monstrans. Unde etiam duodecim discipulos elegit (Matth. XIX), quos apostolos nominavit, ipsisque negotium dedit ut coelestem vitae rationem praedicarent, quam ut in terra ostenderet, ac nos humiles et terrenos per incarnationem suam coelestes efficeret, venerat.
At vero admirandae ipsius ac Deitati consentaneae (0468C)vitae atque infinitorum miraculorum invidia et furore commoti Judaeorum pontifices ac principes, apud quos scilicet commorabatur, et ad quorum utilitatem admiranda hujusmodi signa et prodigia perpetrarat, beneficiorum omnium immemores, eum morte multarunt, uno nimirum ex ipsius discipulis ad ipsum prodendum arrepto, comprehensumque ipsum gentibus dediderunt, ipsum, inquam, qui omnium vita erat, ac sponte haec suscipiebat. Hac enim de causa venit, ut nostra causa omnia perpeteretur, quo videlicet nos a vitiosis affectionibus in libertatem vindicaret. Cum autem mulia in eum suppliciorum genera exercuissent, eum ad extremum cruce condemnarunt. Atque omnia in carnis, quam ex nobis assumpserat, natura pertulit: divina interim ipsius natura (0468D)ab omni perpessione libera manente. Nam cum duplici natura praeditus esset, hoc est divina, et ea quam a nobis assumpserat, humana quidem natura perpessa est, divinitas autem perpessione immunis et immortalis erat. Cruci igitur in carne affixus est innocens Dominus noster Jesus Christus. Peccatum enim non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (Isa. LIII; Rom. V); proindeque morti obnoxius non erat. Quandoquidem, ut jam dixi, mors per peccatum in mundum introivit. Verum nostra causa carne mortem oppetiit, ut nos a mortis tyrannide redimeret. Descendit ad inferos, iisque contritis, eas quae ab orbe condito illic inclusae tenebantur, animas liberavit. In sepulcro conditus, tertia die resurrexit, cum (0469A)scilicet mortem superasset, victoriamque nobis adversus eam donasset, atque immortalitatis largitor immortalitatem carni conciliasset, discipulis visus est, ipsisque pacem impertivit (Joan. XX; Act. I), ac per eos universo mortalium generi.
Post quadraginta autem dies in coelos ascendit, atque in Patris dextra sedet, rursumque venturus est judicare vivos et mortuos, ac reddere unicuique juxta opera sua (Psal. LXI). Post gloriosam autem suam in coelos ascensionem, sanctissimum Spiritum ad sanctos suos discipulos in ignis specie misit; cujus instinctu peregrinis linguis loqui coeperunt, quemadmodum ipse dabat eloqui illis. Hinc igitur per ipsius gratiam in omnes gentes dispersi sunt, atque orthodoxam fidem praedicaverunt, baptizantes eos (0469B)in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et docentes servare omnia Salvatoris praecepta (Matth. XXVIII). Ad hunc igitur modum gentes a recta via aberrantes illustrarunt, ac superstitiosum idolorum errorem de medio sustulerunt. Quamvis autem hostis, cladem suam indignissime ferens, nunc quoque bellum adversus pios excitet, stultis videlicet ac stolidis persuadens ut idolorum cultum adhuc retineant, imbecilla tamen ipsius vis effecta est, atque ipsius frameae per Christi potentiam in finem defecerunt. En tibi Dominum meum ac Deum et salutis auctorem paucis verbis declaravi; plenius autem eum cognosces, si ipsius gratiam in anima tua acceperis, divinoque beneficio tibi contigerit ut ipsius servus fias.
CAP. VIII (0469C).--Haec verba ut regis filius audivit, ipsius animus lumine perstrictus est, ac prae laetitia e solio suo exsurgens, Barlaamque complectens, dixit: Fortasse, nisi me conjectura fallit, vir praestantissime, hic est inaestimabilis ille lapis quem non abs re oecultum tenes, nec cuilibet promiscue ostendis, verum iis demum qui sanis ac firmis animi sensibus praediti sunt. Ecce enim ut haec verba auribus excepi, suavissima lux pectus meum subiit, et grave illud moeroris velamen, quod jam pridem animo meo undique incumbebat, statim sublatum est. Si igitur recte conjicio, fac, quaeso, sciam. Sin autem aliquid his quae abs te commemorata sunt praestantius nosti, ne cuncteris id mihi rursus aperire. Rursum igitur respondit Barlaam: Ita sane, mi (0469D)domine ac rex, hoc est illud magnum mysterium, quod absconditum 258 est a saeculis et generationibus, in extremis autem temporibus hominum generi patefactum (Coloss. I). Cujus declarationem olim per Spiritus divini gratiam multi prophetae ac justi viri praedixerunt, multifariam multisque modis edocti (Hebr. XI), atque alta voce annuntiantes. Cumque salutem omnino futuram prospicerent, ejusque cernendae cupiditate tenerentur, non tamen eam perspexerunt; verum ultima haec generatio divino beneficio salutis auctorem suscepit. Quamobrem qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit (Marc. XVI).
Dixit autem Josaphat: Omnia ea quae abs te dicta (0470A)sunt sine ulla dubitatione credo, eumque quem annuntias Deum gloria afficio. Hoc unum peto, ut sine ullo errore cuncta mihi declares, quidque mihi faciendum sit exacte doceas. Atque etiam quidnam baptismus sit quem ab iis qui fide praediti sunt accipi ais, deinceps fac intelligam.
Ille autem ad eum respondit: Sanctae hujus et incontaminatae Christianorum fidei velut radix ac certum fundamentum divini baptismi gratia est, ut quae omnia a nativitate contracta peccata expiet, atque ea inquinamenta quae ex vitio conflata sunt prorsus expurget. Sic enim Salvator mandavit, ut per aquam ac Spiritum regeneremur, atque ad veterem dignitatem redeamus: per orationem videlicet ac salutarem invocationem, ad aquam accedente Spiritu sancto. (0470B)Baptizamur igitur juxta Salvatoris sermonem in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII). Atque ita Spiritus gratia in ejus qui baptizatur anima immoratur, eam illustrans, ac divinam reddens, atque imaginem illam ac similitudinem Dei, ad quam condita est, ipsi instaurans. Ac deinceps, veteribus omnibus vitii operibus abjectis, novae vitae cum Deo pactum inimus ( Naz., orat. de sanct Baptism. ), ac puriorem vivendi rationem auspicamur: quo nimirum etiam cohaeredes eorum efficiamur qui ad immortalitatem regenerati sunt, ac sempiternam salutem consecuti sunt. Citra baptismum autem fieri non potest ut quisquam bonam spem consequatur, quamlibet etiam pios omnes pietate antecelluerit. Sic enim Deus Verbum, qui, ut generi (0470C)nostro salutem afferret, humanitatem suscepit, dixit: Amen dico vobis, nisi quis regeneratus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum coelorum (Joan. III). Quamobrem ante omnia te rogo, ut animo fidem accipias, ac statim ardentissimo quodam desiderio ad baptismum accedas, nec ullam omnino moram adhibeas. Periculosa siquidem est dilatio, propterea quod praestitutus morti dies incertus est Josaphat autem ad ipsum dixit: Et quaenam bona illa spes est, cujus fieri posse negasti ut quisquam citra baptismum compos fiat? Quidnam etiam illud est, quod coelorum regnum appellas? Undenam item Dei humanitate induti verba audivisti? Quinam rursus est incertus morti praestitutus dies, de quo ingens sollicitudo pectus meum subiens, moeroribus ac doloribus (0470D)carnes meas conficit, atque adeo ipsum ossium robur exest? Denique utrum morientes in nihilum dilabimur, an contra post praesentem peregrinationem alia vita superest: haec et his consentanea ex te scire avebam.
Barlaam hujusmodi responsum his verbis dedit: Bona ea spes, de qua locutus sum, regni coelestis est. Ea autem est ejusmodi, ut nulla omnino humana lingua explicari possit. Ait enim Scriptura: Quae oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascenderunt, praeparavit Deus diligentibus se (Isa. LXIV; I Cor. II). Cum autem abjecta hac crassa carne, beatitudinem illam divino beneficio consecuti fuerimus, tum ille, cujus beneficio spes (0471A)nostra nos minime fefellerit, nos docebit, efficietque ut bonorum illorum gloriam, omnem mentis captum superantem, lucem illam quae nulla oratione exprimi potest, vitam illam quae morte non interrumpitur, ac denique illam cum angelis vitae consuetudinem cognoscamus. Nam si hoc divinitus consequamur, ut cum Deo, quantum humanae naturae fas est, consuetudinem habeamus, omnia ea quae nunc nobis ignota sunt ab eo sciemus. Hoc enim, Scripturis divinitus inspiratis edoctus, omnium maxime coelorum regnum esse duco, nempe ad sanctae, et quae vitae initium dedit, Trinitatis contemplationem accedere, atque incomparabili ipsius lumine purius illustrari, ac revelata facie (II Cor. III) ipsius gloriam omnem verborum facultatem superantem contueri. Nec vero (0471B)mirandum est, gloriam illam ac lucem et arcana bona nullis verbis declarari posse; neque enim ampla et eximia essent, si nos terreni et mortales, ac gravem hanc et affectionibus obnoxiam carnem gestantes, ea tum cognitione percipere, tum verbis exprimere possemus. Quae cum explorata tibi sint, ea fide sola citra ullam dubitationem accipe, atque ab omni fictione abhorre; illudque stude, ut per bona opera immortalem illam gloriam arripias. Qua cum tibi potiri contigerit perfectius haec cognosces.
259 Quod autem ex me quaesivisti, quonam modo nos incarnati Dei verba audierimus, hoc habeto, nos per sacrosancta Evangelia ea quae ad theandricam, hoc est Dei cum homine conjuncti, (0471C)dispensationem pertinent, didicisse. Nam ita sanctus ille liber appellatur, ut qui immortalitatem et statum a corruptione alienum, et sempiternam vitam, et peccatorum remissionem, et coelorum regnum, nobis qui mortales interituique obnoxii ac terreni sumus, fauste annuntiet. Quem quidem scripserunt qui spectatores ac ministri Verbi fuerunt. De quibus superius dixi, quod Salvator noster Christus discipulos et apostolos elegerit. Qui quidem nobis post gloriosam Dei in coelos ascensionem, ipsius in terra vitae rationem, et doctrinam ac miracula, quantum ab hominibus praestari poterat, litterarum monumentis mandarunt. Sic etenim in extrema libri sui parte eximius ille inter divinos evangelistas dixit: Sunt et alia multa, quae fecit Jesus, quae si scribantur (0471D)per singula, nec ipsum arbitror mundum eos qui scribendi sunt capere posse libros (Joan. XXI).
In hoc igitur divino Evangelio, tum incarnationis, tum declarationis, tum miraculorum, tum praeceptorum ipsius historia, Dei spiritu exarata continetur. Ac deinde supplicii illius ab omni labe remoti, quod Dominus nostra causa subiit, sanctaeque triduo post resurrectionis, atque in coelos ascensionis, ac denique illustris ac metuendi ipsius secundi adventus mentio habetur. Rursum enim Dei Filius cum gloria, omni sermone praestantiori atque ingenti coelestis militiae multitudine in terram venturus est, ut de mortalium genere sententiam ferat, atque unicuique pro eo ac gessit, rependat (0472A)(Lucae XXI). Etenim cum Deus hominem ab initio effinxisset (quem admodum etiam jam tibi exposui) insufflavit in eum spiraculum vitae (Gen. II), quae quidem anima rationis atque intelligentiae particeps appellatur. Quoniam autem morte damnati sumus, omnibus nobis mori necesse est; nec fieri potest ut hic calix hominem ullum praetereat. Nihil autem est aliud mors quam animi a corpore disjunctio. Ac quidem illud corpus, quod e terra effictum est, posteaquam ab animo sejunctum est, in terram, ex qua sumptum fuerat, revertitur, ac corruptum dissolvitur (Gen. III; Eccli. III). Anima autem immortalis cum sit, eo proficiscitur quo summus ille effector imperat, vel, ut rectius loquar, quemadmodum ipsa sibi, cum adhuc in carne versaretur, hospitium (0472B)praeparavit. Ut enim quisque vitae munere hic functus fuerit, illic recepturus est.
Denique confectis longis temporum curriculis, Deus noster cum metuenda et sermonis facultatem superante gloria ad judicium de orbe ferendum veniet. Cujus metu coelorum virtutes commovebuntur, atque omnis angelorum exercitus tremore correptus coram ipso astabit (Luc. XXI): tum videlicet, cum in archangeli voce ac divina tuba mortui ad vitam redibunt, ac tremendo ipsius throno sistentur (I Thess. IV). Est autem resurrectio, animae rursus cum corpore conjunctio. Quocirca hoc ipsum corpus, quod interit ac dissolvitur, ita resurget, ut deinceps interire nequeat (I Cor. XV). Nec vero huic rei fidem ullo modo abrogare in mentem tibi veniat. Neque (0472C)enim ei qui ipsum primum e terra effinxit, posteaquam in terram ex qua sumptum est rediit, juxta Creatoris sententiam rursus ad vitam excitare impossibile est. Nam si quod Rex Deus ex nihilo in ortum produxerit, tecum reputes, istud satis magno argumento tibi futurum est. Etenim sumpta terra, quae prius non erat, hominem procreavit (Gen. II). Quonam igitur modo e terra homo factus est? Quonam modo ipsa ex nihilo producta est? Quonam item fundamento nititur? Quonam denique modo ex ipsa infinita tum brutorum, tum seminum, tum stirpium genera producta sunt? Quinetiam in nostro quoque ortu velim hoc consideres. An non enim perxiguum semen in terram, hoc est in vulvam ipsum excipientem emittitur? Unde igitur haec tanta animalis (0472D)effectio?
Quamobrem ei qui omnia ex nihilo produxit, atque etiamnum producit, minime impossibile est corporea ea quae morte extincta atque corrupta sunt, e terra ad vitam revocare, ut unusquisque consentaneam operibus suis mercedem recipiat (II Cor. V; Psalm. LXI). Laboris enim est, inquit ille, praesens tempus; futurum autem, mercedis. Alioqui, ubinam Dei justitia erit, nisi sit resurrectio? Siquidem multi probi viri, cum in hac vita multas calamitates ac multa supplicia tulissent, per vim tandem de medio sublati sunt. Nonnulli contra impii ac facinorosi homines, in deliciis ac prosperis rerum successibus praesentem vitam consumpserunt: at Deus, ut qui (0473A)simul et bonitate et justitia praestet, resurrectionis ac referendarum rationum diem constituit, ut, cum quaeque anima corpus suum receperit, improbus quidem et sceleratus, qui hic omnia secunda ac laeta habuerit, illic scelerum poenas luat; probus contra eorum quae inique gesserit, poenis in hac vita persolutis, illic bonorum haereditatem consequatur. Audient enim, inquit Dominus, qui in monumentis 260 sunt, vocem Filii Dei. Et exibunt, qui bona fecerunt in resurrectionem vitae; qui autem mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. V). Quo scilicet tempore sedes quoque collocabuntur, atque Antiquus dierum (Dan. VII), rerumque omnium parens et architectus praesidebit. Ac libri aperiuntur, in quibus omnium nostrum actiones, sermones, (0473B)cogitationes inscriptae continentur. Atque igneus fluvius rapido cursu volvetur, cunctaque quae in abstruso delitescunt, patefient. Non illic patronus, aut verborum lenocinium, aut falsa excusatio, aut opum potentia, aut dignitatum fastus, aut amplissimae munerum largitiones rectum judicium supprimere poterunt: verum incorruptus ille ac verus judex ad justitiae laudem omnia perpendet, hoc est, et actionem, et sermonem, et cogitationem. Ac proficiscentur qui virtutibus operam dederunt ad sempiternam vitam, et lucem omnem orationis vim excedentem, ut cum angelis oblectentur, atque arcanis bonis fruantur, sanctaeque Trinitati pure astent; qui autem turpibus flagitiis sese devinxerint, atque omnes impii et peccatores ad sempiternum (0473C)cruciatum, qui quidem gehenna dicitur, et exteriores tenebrae, et insomnis vermis, et stridor dentium, aliaque innumera tormenta.
Quorum omnium nullum aeque grave et acerbum est, atque a Deo abalienari, et a dulcissima ipsius facie abjici, gloriaque illa quae nullis verbis exponi potest orbari, atque inspectante universo orbe traduci, et ignominia quae nunquam finem habitura sit notari. Posteaquam enim horrenda illa sententia edita fuerit, omnia deinceps immutabilia, et conversionis omnis expertia manebunt: sic videlicet, ut nec vita laeta justis finem habitura, nec afflictio et poena peccatoribus terminum acceptura sit. Neque enim sublimior post eum alter judex est, nec per sequentia opera purgatio, nec praestitutus emendationis (0473D)terminus, nec alia ulla iis qui in cruciatu versabuntur ars et ratio, quippe cum supplicium una cum ipsis in sempiternum duret
Quae cum ita sint, quales tandem nos in sanctis conversationibus ac piis actionibus esse oportet, ut digni habeamur venturas minas effugere, atque a dextris Filii Dei stare (II Pet. III)? Nam haec justorum statio est, quemadmodum contra miserrima ad sinistram pars peccatoribus assignata est. Post autem Dominus justos Patris sui benedictos vocans (Matth. XXV), in perpetuum regnum introducet; peccatores autem cum ira et exsecratione a suavi et tranquilla facie sua abjectos (quo nihil gravius et (0474A)acerbius excogitari potest) ad sempiternam poenam ablegabit.
CAP. IX.-- Josaphat autem his ad eum verbis usus est: Magnas quasdam et admirandas res, magnoque metu ac tremore dignas mihi, o homo, narras, si quidem haec ita se habent, atque postquam fatis concesserimus, et in cinerem ac pulverem dissoluti fuerimus, resurrectio et regeneratio futura est, rerumque in vita gestarum examen ac merces. Verum quo argumento haec probas? et quonam ei rei quae nondum oculis perspecta est auditae atque intellectae usque adeo firmam et indubitatam fidem adhibuistis? Nam quae jam gesta ac re ipsa declarata sunt, etiamsi ipsi minime videritis, at ab iis qui ea viderunt, ac memoriae prodiderunt, audivistis. Quonam autem modo de (0474B)rebus futuris tam magna et praetumida praedicantes, certam de iis fidem nacti estis? Respondit Barlaam: Ex iis quae jam contigerunt, de futuris etiam certam fidem nactus sum. Nam qui haec praedicarunt, nec ulla in re a vero aberrarunt, verum per signa et prodigia, variasque virtutes sermonibus suis robur conciliarunt, iidem etiam de futuris nos admonuerunt. Quemadmodum igitur hic nihil praeposterum ac fictum docuerunt, verum omnia ea quae ab ipsis dicta et facta sunt, sole clarius effulserunt, eodem quoque modo illic vere omnia tradiderunt. Quae quidem etiam ipse Dominus noster ac herus Jesus Christus, tum sermone, tum opere confirmavit. Amen enim, inquit, dico vobis, quia venit hora, quando mortui audient vocem Flii Dei, (0474C)et qui audierint, vivent (Joan. XII). Ac rursum: Venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei. Et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii (Lucae XX). Ac rursum ait: De mortuorum autem resurrectione non legistis quod dictum est vobis a Deo, dicente: Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob? Deus porro mortuorum Deus non est, sed viventium. Ut enim colliguntur zizania, et comburuntur, sic erit in consummatione saeculi hujus (Matth. XXIV). Mittet Filius Dei angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem. Et mittent eos in caminum ignis: illic erit fletus et stridor dentium. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum
(0474D)Haec dicens addidit: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. II). His igitur pluribusque aliis 261 verbis Dominus corporum resurrectionem declaravit. Reipsa autem sermonibus suis fidem astruxit, cum mortuos ad vitam revocavit, ac sub terrestris vitae suae catastrophen Lazarum quemdam amicum suum, qui jam quatriduo mortuus erat, ac foetebat, e monumento vocavit, eumque qui animam efflaverat, vivum exhibuit (Joan. XI). Quin ipse quoque Dominus perfectam, nec jam morti subjectam resurrectionem auspicatus est: quippe qui morte in carne degustata, triduo post ad vitam rediit, ac mortuorum primogenitus effectus est (I Cor. XVI). Quanquam enim alii (0475A)quoque a morte ad vitam excitati sunt, morte tamen rursus functi sunt, nec futurae verae resurrectionis imaginem exhibere potuerunt. Solus autem ipse resurrectionis illius auctor ac princeps exstitit, ut qui immortali resurrectione ad vitam redierit. Haec illi etiam qui ab initio spectatores ac ministri verbi fuerunt, praedicarunt. Ait enim beatus Paulus, qui non ab hominibus, sed a coelo vocatus est (Gal. I): Notum vobis facio, fratres, Evangelium quod annuntiavi vobis. Tradidi enim vobis in primis quod et accepi, quod Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quod sepultus est, et quod resurrexit, secundum Scripturas (Rom. IV). Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam, quod resurrectio mortuorum non est? (0475B)Nam si mortui non resurgunt, ne Christus quidem resurrexit. Si autem Christus non resurrexit, inanis est fides vestra. Adhuc estis in peccatis vestris. Si in hac tantum vita sperantes sumus in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium. Quoniam quidem per hominem mors, per hominem autem resurrectio mortuorum. Ut enim in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV). Et paucis interjectis: Oportet enim, inquit, corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorpta est mors in victoria. Ubi est mors victoria tua? Ubi est mors stimulus (0475C)tuus? Destruetur autem prorsus ac delebitur mortis potentia, ut quae jam vim suam non exerat, verum deinceps hominibus immortalitas atque incorruptibilitas sempiterna concedatur. Erit igitur, erit, inquam, sine ulla dubitatione mortuorum resurrectio, idque certissime credimus. Quinetiam rerum in vita gestarum, examen ac praemia et poenas fore perspectum habemus, in metuendo videlicet adventus Christi die (I Pet. II), in quo coeli igne solventur et elementa ardore contabescent, ut theologi cujusdam verbis utar. Novos autem coelos, ac novam terram secundum ipsius promissionem exspectamus. Nam quod illic operum praemia et poenae sint, nihilque omnino bonorum vel malorum negligatur, verum et actionum, et verborum, et cogitationum merces recondita sit, ex his (0475D)Christi verbis constat: Quicunque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae, tantum in nomine discipuli, non perdet mercedem suam (Matth. X). Ac rursum ex his: Cum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis. Et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet Rex his qui a dextris erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete regnum vobis paratum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me; nudus, et cooperuistis me; infirmus, et (0476A)visitastis me; in carcere eram, et venistis ad me (Matth. XXV). Cur his verbis utitur, nisi quia beneficia, quae a nobis in egentes conferuntur, sibi asciscit? Et alio loco ait: Omnis quicunque confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis (Lucae XII).
En per haec omnia, ac plura alia, firma et certa esse bonorum operum praemia declaravit. Quemadmodum etiam contra improbarum actionum poenas illic reconditas esse denuntiavit, per admirandas scilicet et eximias parabolas quas ille sapientiae fons prorsus sapienter exposuit. Etenim divitem quemdam inducit (Lucae XVI), purpura et bysso indutum, ac quotidie splendide epulantem; tenacem autem atque a misericordia remotum, adeo ut pauperem quemdam, (0476B)Lazarum nomine, ad fores suas jacentem despiceret, ac ne ipsas quidem mensae suae micas ei impertiret. Utroque igitur extremo vitae die functo, pauper quidem ille atque ulcerosus in Abrahae sinum delatus est (quo nempe vocabulo proborum virorum sedem declaravit), dives contra acerbissimo flammae supplicio in inferno addictus est. Ad quem etiam Abraham his verbis utebatur: Recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala. Nunc autem ipse consolatur, tu vero cruciaris.
262 Rursum alio loco coelorum regnum homini regi simile esse ait qui filio suo nuptias fecit (Matth. XXII). Per nuptias porro futura laetitia et claritas indicatur. Etenim ad humiles ac terrenis affectibus imbutos homines verba faciens, ab iis rebus quae ipsis usitatae (0476C)ac familiares erant, parabolas ducebat: non quod nuptias et mensas in aevo illo esse ostenderet, sed ad eorum crassitiem sese demittens, his vocabulis utebatur, ut futura ipsis perspicua faceret. Omnes itaque, inquit, rex ille sublimi praeconio ad nuptias invitavit, atque ut bonis illis ad satietatem usque fruerentur.
Multi autem eorum qui invitati fuerant, ire neglexerunt: verum se ipsos partim in agris, partim in negotiationibus, partim in uxoribus nuper acceptis occupantes, nuptialis thalami splendore caruerunt. Illis autem sua sponte a suavissima illa laetitia exclusis, alii vocati sunt, atque impletae sunt epulae discumbentibus. Ingressus autem rex ut videret discumbentes, vidit illic hominem non vestitum veste nuptiali. Et dixit ei: Amice, quomodo huc intrasti, non (0476D)habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Tunc dixit rex ministris: Ligatis pedibus ac manibus ejus, tollite eum, et mittite in tenebras exteriores. Illic erit fletus et stridor dentium. Per hos porro qui nuptiis interesse recusarunt, nec ei a quo vocabantur ullo modo morem gesserunt, illi significantur qui ad Christi fidem minime accurrerunt, verum aut in idolorum cultu, aut in aliqua haeresi perstiterunt. Per eum autem qui veste nuptiis consentanea carebat, is demum intelligitur, qui fide quidem praeditus fuit, caeterum spiritualem vestem impuris flagitiis conspurcavit, meritoque proinde a nuptialis thalami laetitia submotus est.
Quin aliam quoque hujusmodi parabolam eodem (0477A)pertinentem attulit, propositis nimirum decem quibusdam virginibus, quarum quinque prudentes erant, et quinque fatuae (Matth. XXV). Quae quidem fatuae, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum, prudentes autem sumpserunt. Hoc autem loco per oleum probarum actionum possessionem significavit.
Media autem nocte, inquit, clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. Porro per mediam noctem diei illius incertitudinem indicavit. Tunc surrexerunt omnes virgines illae; et quae paratae erant, exierunt obviam sponso, et intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. Quae autem imparatae erant (quas etiam idcirco non abs re stultas appellavit), cum lampades suas exstingui perspicerent, ad (0477B)oleum emendum sese contulerunt. Posteaque, clausis jam foribus, accedentes, clamabant, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Ipse autem respondens, dixit eis: Amen dico vobis, nescio vos. Ex his omnibus perspicue constat, improbis actionibus, atque adeo sermonibus, ipsisque etiam cogitationibus, suam esse mercedem constitutam.
Dixit enim Salvator: Dico vobis, quod omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII). Ac rursum: Vestri vero et capilli capitis omnes numerati sunt (Matth. X). Quo scilicet loco per capillos minutissimas etiam considerationes animique cogitationes significavit. Consentanea autem his quoque beatus Paulus tradit: Vivus est, inquit, sermo Dei, et efficax, (0477C)ac penetrabilior omni gladio ancipiti, et pertingens usque ad divisionem animae et corporis, spiritus quoque et compagum ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis. Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus, omnia autem nuda et aperta sunt in oculis ejus, ad quem nobis est sermo (Hebr. IV)
Haec etiam prophetae longis ab hinc temporibus, Spiritus sancti gratia illustrati, apertissime nuntiaverunt. Ait enim Isaias: Ego opera illorum novi, et reddam eis. Ecce venio ut congregem omnes gentes et linguas; et venient, et videbunt gloriam meam; et erit coelum novum, et terra nova, quae ego faciam manere coram me. Et veniet omnis caro, et adorabit me in conspectu meo, dicit Dominus; et exibunt, et (0477D)videbunt cadavera hominum, qui praevaricati sunt in me. Nam vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Et erunt usque ad satietatem visionis omni carni (Isa. LXVI). Ac rursum de die illo ait: Et involvetur coelum sicut liber, omnes stellae cadent sicut folium de vinea. Ecce enim dies Domini venit plenus furore et ira, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos ex ea. Quoniam stellae coeli et splendor earum non expandent lumen suum. Et obtenebrabitur sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo. Et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo (Isa. XIII). Ac rursus ait: Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri, (0478A)peccatum. Vae qui dicitis malum bonum, ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam 263 justi aufertis ab eo. Qui declinatis judicium pauperum, et diripitis substantiam egenorum, ut sit vobis orphanus in praedam. Et quid facietis in die visitationis? et ad quem confugietis in auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram, ne in visitationem incidatis? Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis. Abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israel blasphemaverunt (Isa. V).
Eodem accedit, quod ait alius propheta: Juxta est (0478B)dies Domini magna et velox nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur fortis. Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos. Et tribulabo malignos, et ambulabunt caeci, quia Domino peccaverunt; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpus eorum sicut stercora. Sed et argentum eorum, et aurum eorum non poterit liberare eos in die furoris Domini. In igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram (Soph. I). Insuper etiam David rex et propheta ad hunc modum clamat: Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus (0478C)exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida. Advocabit coelum desursum, et terram discernere populum suum (Psal. XLIX). Ac rursum: Exsurge, Deus, inquit, et judica terram, quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi (Psalm. LXXVII). Ac rursum: Tu reddes unicuique juxta opera sua. Complura autem etiam alia hujusmodi, tum Psalmista, tum omnes prophetae divino Spiritu edocti, de futuro judicio ac mercede praedicarunt. Quorum sermones Salvator quoque certissime confirmans, nos mortuorum resurrectionem, rerumque in vita gestarum mercedem, atque immortalem futuri saeculi vitam credere docuit.
CAP. X.-- Josaphat autem ingenti ob haec verba animi compunctione plenus, lacrymis perfundebatur, (0478D)atque his ad senem verbis usus est: Omnia mihi perspicue declarasti, ac horrendam hanc et admirandam narrationem luculenta oratione complexus es. His itaque nobis propositis, quid tandem faciendum est, ut ea supplicia quae sceleratis hominibus parata sunt effugiamus, ac justorum gaudium consequamur? Respondit Barlaam: Litteris sacris proditum est (Act. II), quod cum Petrus, qui apostolorum princeps vocatus est, plebem doctrina instrueret, corde compuncti sunt, quemadmodum scilicet tu quoque hodierno die. Cumque dixissent: Quid faciemus? Petrus ad eos dixit: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti. Vobis enim est promissio, (0479A)et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscunque advocaverit Dominus Deus noster. En igitur ipse misericordiae suae divitias in te effudit, teque qui animo ac voluntate procul ab eo dissitus eras, et alienis, non dicam diis, sed pestiferis daemonibus, et surdis ac sensus expertibus statuis cultum adhibebas, accivit. Quocirca ante omnia ad eum qui te vocavit accede, a quo veram tam eorum quae oculis cernuntur, quam quae ab oculorum sensu remota sunt, cognitionem consequeris. Quod si posteaquam vocatus es accedere recusas, aut moras nectis, justo Dei judicio exhaeres eris, ac repudiaberis, quia ipse repudiasti. Ad hunc enim modum ipse quoque apostolus Petrus ad quemdam discipulum dixit: Ego autem credo quod et obedivisti vocationi, et adhuc (0479B)sincerius obediens, crucem tolles, Deumque ac Dominum te vocantem sequeris, qui te a morte ad vitam, et a tenebris ad lucem invitat. Nam profecto Dei ignoratio, animae caligo ac mors est; et simulacra colere ad naturae exitium, amentiam omnem excedit.
Quos quidem homines cuinam rei similes esse dicam? et quanam imagine eorum stoliditatem tibi ob oculos ponam? Sed tamen exemplum quoddam tibi proponam, quod mihi a viro quodam summa sapientia praedito commemoratum est. Aiebat enim, simulacrorum cultores aucupi similes esse, qui cum lusciniam, perexiguam aviculam, cepisset, gladiumque arripuisset ut eam jugularet ac comederet, ea, concessa sibi articulata voce, ad aucupem dixit: Quidnam, (0479C)o homo, ex mea nece ad te utilitatis rediturum est? neque enim per me ventrem tuum explere poteris. At si me vinculis liberaveris, tria praecepta tibi tradam: quibus si parueris, magnis per omnem vitam commodis afficieris. Ille autem ex ipsius sermone admiratione commotus, sese facturum recepit, ut si novum aliquid ab ea audiret, statim eam libertate donaret, ac missam faceret. Conversa itaque luscinia, homini ait: Nunquam rem quam consequi nequeas aggredere. Nunquam rei praeteritae te poeniteat. Rei incredibili nunquam fidem adhibe. Haec tria mandata serva, 264 et praeclare tecum agetur. Ille autem horum verborum sagacitatem ac prudentiam admiratus, eam vinculis solutam in aerem emisit. Luscinia itaque periculum facere cupiens an ille verborum (0479D)eorum quae audierat vim intellexisset, atque aliquam ex ipsis utilitatem percepisset, per aerem volitans, ad eum dixit: Proh! quam nihil est in te consilii, o homo! qualem thesaurum hodie amisisti! Est siquidem in meis visceribus unio, struthionis ovum magnitudine excedens. Quae ut ille audivit, moerore conturbatus est, eumque poenituit quod luscinia ex ipsius manibus effugisset. Atque eam rursum arripere tentans, dixit: Veni, quaeso, in aedes meas; atque ubi praeclare et humaniter a me accepta fueris, honorifice te dimittam. Luscinia autem ipsi dixit: Nunc plane te stolidum ac vecordem esse scio. Nam posteaquam ea quae ad te dicta sunt prompto animo (0480A)excepisti, ac libenter audiisti, nihil ex eis emolumenti consecutus es. Admonui enim te, ne ob rem praeteritam poenitentia ducereris; et ecce moerore conturbatus es, propterea quod e manibus tuis fuga me subduxerim, poenitentia videlicet ob rem praeteritam affectus. Praecepi tibi ne ea quae assequi non posses aggredereris, et tamen arripere me conaris, cum iter meum assequi nequeas. Ad haec id quodque tibi edixi, ne incredibili sermoni fidem arrogares, et tamen in visceribus meis unionem staturae meae modum excedentem inesse credidisti; neque tantulum tibi prudentiae fuit, ut intelligeres me totam ad ovi struthionis magnitudinem minime accedere. Quonam itaque pacto tantum unionem corpusculum istud caperet?
(0480B)Ad hunc igitur modum illi quoque in summa stultitia versantur, qui in simulacris confidunt. Nam ea manibus suis effecerunt, et opera digitorum suorum adorant, dicentes: Hi opifices nostri sunt. Qui fit igitur ut eos quos effecerunt et condiderunt, opifices suos esse censeant? Quin etiam cum ea magno studio custodiant, ne a furibus subripiantur, tamen salutis suae custodes nuncupant. Atqui, quae haec stultitia est, illud non intelligere fieri non posse, ut qui sibi ipsis opem ferre ac se tueri nequeunt, alios tueri ac servare possint? Ac praeterea opes suas effundunt, dum statuas et simulacra daemonibus excitant, eosque bonorum datores esse nugantur, ab iis ea sibi dari quae nec ipsi unquam habuerunt, nec unquam habituri sunt. Eoque nomine scriptum est: Similes illis (0480C)fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII). Qui quidem aurifice mercede conducto simulacrum manu effecerunt, ac prono corpore ipsum adorarunt. Humeris illud tollunt ac proficiscuntur; si autem ipsum uspiam collocarint, illic manet, nec moveri potest. Et quantumlibet quis ipsi clamaverit, non exaudiet, nec ex calamitatibus eum eripiet. Quamobrem confundantur qui in sculptilibus confidunt: et qui dicunt iis quae conflata sunt: Vos dii nostri estis. Immolaverunt enim daemoniis, et non Deo, diis quos ignorabant. Novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum. Generatio enim perversa est, nec jam fides ipsis inest (Deut. XXXII).
Ex hac igitur perversa et incredula generatione (0480D)Dominus te vocat, his verbis utens: Exi de medio eorum, ac separare, et immundum noli tangere, verum a generatione hac perversa te eripe (Num. XVI). Surge et ambula, quia non habes hic requiem (Mich. II). Etenim multiplex deorum, qui a vobis coluntur, principatus praeposterus est, et cum dissidio conjunctus, atque ejusmodi, qui nullo modo consistere queat. Apud nos autem non sunt dii multi, nec Domini multi, verum unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipsum; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII), qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, et omnium saeculorum, quoniam in ipso creata (0481A)sunt omnia, tam quae in coelis quam quae in terra, tam visibilia quam invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates (Coloss. I). Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est (Joan. I); et unus Spiritus sanctus, in quo omnia, qui Dominus est, et vivificat, qui Deus est, et divinitatem affert, Spiritus bonus, Spiritus rectus, Spiritus paraclitus, Spiritus adoptionis filiorum. Horum unusquisque Deus est, si separatim consideretur: ut Pater, sic Filius; ut Filius, sic Spiritus sanctus. Unus autem Deus in tribus personis, una natura, unum regnum, una potentia, una gloria, una substantia: quae personarum ratione dividitur, sed Deitatis respectu una est. Unus enim est Pater, cui proprium est genitum non esse. Unus item unigenitus (0481B)Filius, cui proprium est genitum esse. Unus denique Spiritus sanctus, cui proprium est processisse. Sic enim nos ex lumine, hoc est ex Patre, lumen, id est Filium, in lumine (Psal. XXXV), hoc est Spiritu sancto, cernentes, in tribus personis unam divinitatem laude ac gloria afficimus. Atque ipse verus ac solus Deus est, qui in Trinitate agnoscitur; quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso omnia sunt (Rom. XI).
Hujus beneficio et gratia ipse quoque, cum de tuo statu certior factus esset, missus sum, 265 ut ea te docerem quae didici, atque ab ineunte aetate usque ad hanc canitiem servavi. Quocirca si credideris, et baptizatus fueris, salvus eris; si autem non credideris, condemnaberis (Marc. XVI). Nam ea quae hodierno (0481C)die cernis, et quibus gloriaris, hoc est, gloria, et deliciae, et opes, et omnis hujusce vitae impostura, jam jamque praeteribunt, teque invitum etiam ac repugnantem hinc ejicient.
Ac corpus quidem perexiguo sepulcro includetur, solum relictum, atque omni amicorum et cognatorum coetu destitutum. Facessent autem mundi jucunditates, atque ingens quaedam insuavitas ac fetida corruptio praesentis pulchritudinis et fragrantiae loco tibi undique affundetur. Anima vero tua inferno addicta, in inferiores terrae partes usque ad postremam resurrectionem conjicietur. Quo scilicet tempore anima recepto corpore suo a Domini facie projicietur, ac gehennae, cujus flamma sempiterna est, mancipabitur. Haec tibi, atque etiam longe his graviora (0481D)contingent, si in infidelitate perstiteris.
Si autem ei qui te ad salutem invitat, prompto animo parueris, atque ad eum cupido et laeto animo accurrens, ipsius lumine signatus fueris (Psal. IV), eumque ita sequaris, ut a tergo minime respectes, atque, omnibus rebus abjectis et contemptis, ipsi soli adhaereas, quantam inde fiduciam ac laetitiam consequeris, audi: Si sederis, securus eris; si dormieris, jucunde conquiesces: nec timebis terrorem supervenientem, nec impiorum daemonum impetus (Prov. III), verum confidenter ut leo incedes (Prov. XXVIII), ac cum laetitia et sempiterna exsultatione vives. Etenim super caput tuum exultatio et laus et laetitia te comprehendet. Effugiet dolor, et moeror, (0482A)et gemitus. Tunc erumpet quasi mane lumen tuum, et sanitas tua citius orietur. Et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te. Tunc invocabis, et Dominus exaudiet: clamabis, et dicet: Ecce adsum (Isa. LVIII). Ego enim sum, qui deleo iniquitates tuas, et non memorabor. Tu vero memor esto, et judicemur. Dic tu iniquitates tuas, ut justificeris (Isa. XLIII). Si fuerint peccata tua ut coccinum, quasi nix dealbabuntur. Et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. Os enim Domini locutum est (Isa. I).
CAP. XI.-- Ait ad eum Josaphat: Haec tua verba praeclara et admiranda sunt; eaque credidi, et credo, omnemque idolorum cultum ex animo odi ac detestor. Etenim prius etiam quam ad me accederes, (0482B)oblique quodammodo ac dubitanter erga ea afficiebatur animus meus. Nunc autem posteaquam eorum vanitatem, hominumque qui ea colunt stultitiam ex te intellexi, perfecto odio ea insector, ac Deo vero me in servitutem addicere gestio, modo me ipse, hominem indignum, ob iniquitates meas minime submoveat, verum pro sua, ut doces, benignitate mihi omnia condonet, meque servum sibi asciscere dignetur. Jam itaque baptisma suscipere paratus sum, atque omnia quae praescripseris servare. Quidnam autem mihi post baptismum faciendum est? Satisne est ad salutem credere ac baptizari? an etiam alia quaedam adjungere necesse est? Dixit autem ad eum Barlaam: Audi quid tibi post baptismum faciendum sit: nempe ut ab omni peccato, (0482C)et ab omni vitiosa affectione abstineas, atque orthodoxae fidei fundamento virtutum studium superstruas. Quoniam fides sine operibus mortua est (Jac. I), quemadmodum etiam opera remota fide. Ait enim Apostolus (Gal. V): Spiritu ambulate, et desideria carnis ne perficiatis. Manifesta sunt opera carnis, quae sunt adulterium, fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, avaritia, maledictiones, amor voluptatum, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur. Fructus autem Spiritus est, charitas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia, (0482D)sanctificatio animae et corporis, cordis afflictatio et contritio, eleemosyna, injuriarum oblivio, humanitas, vigilia, sincera de omnibus praecedentibus peccatis poenitentia, compunctionis lacrymae, luctus tum pro suis, tum pro aliorum peccatis, aliaque ejusdem generis: quae quidem tanquam gradus et scalae inter se cohaerentes, atque aliae ab aliis suffultae, animum in coelum subvehunt. En haec sunt quae post baptismum amplecti jubemur, atque ab aliis quae cum his pugnant abstinere.
Quod si post acceptam veritatis cognitionem priora mortua opera rursum arripiamus, ac canis instar ad nostrum vomitum revertamur (II Pet. II), illud nobis usu veniet, quod a Domino dictum est (0483A)(Lucae XI): Cum enim, inquit, exiverit immundus spiritus ab homine (per baptismi scilicet gratiam) ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem, et non invenit. Permoleste autem ferens se diutius tecti ac laris expertem esse, 266 ait: Revertar in domum meam unde exivi. Et veniens invenit eam scopis mundatam et ornatam, caeterum inanem ac vacantem, ut quae gratiae cultum atque operationem minime susceperit, nec se ipsam virtutum opibus cumularit. Tunc vadit, et assumit secum septem alios spiritus nequiores se, et ingressus habitat illic. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Siquidem baptismus priorum quidem omnium peccatorum syngraphas aqua obruit, ac prorsus delet et oblitterat, atque in posterum firmissimus nobis murus est (0483B)ac turris, et forte telum ad praelium cum hoste conserendum. Non tamen arbitrii libertatem tollit, neque peccata ea quae post baptismum contrahuntur remittit, nec secundam in piscinam immersionem continet. Unum enim baptisma confitemur; ac proinde summa diligentia cavere debemus ne in novas sordes incidamus, verum Domini mandata capessamus. Nam cum ipse apostolis dixisset: Ite et docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, non hic constitit, verum adjecit, Docentes eo servare omnia quaecunque praecepi vobis (Marc. XVI).
Mandavit porro ut spiritu pauperes simus (Matth. V) (tales enim beatos, coelestique regno dignos esse pronuntiat). Deinde ut in praesenti aevo lugeamus (0483C)monet, quo videlicet in futuro consolatione afficiamur. Mox ut mites simus, ac justitiae fame et siti teneamur. Tum ut misericordes et liberales, atque ad commiserationem propensi simus. Cordis item puritate praediti, atque ab omni inquinamento carnis et spiritus abstinentes. Pacifici etiam tum erga alios, tum ipsi cum animis nostris; nimirum id quod deterius est praestantiori subjicientes, atque intestinum ac perpetuum bellum recto judicio comprimentes. Postremo, ut omnem persecutionem et afflictionem et probrum justitiae causa pro ipsius nomine nobis illatum sustineamus, quo sempiternum gaudium in praeclara illa donorum distributione consequamur. Quin etiam cum adhuc in mundo versaretur, ad hunc modum suos hortabatur: Luceat lux vestra coram (0483D)hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V).
Etenim Moysis quidem lex antiquitus Israelitis data dicebat: Non occides, Non moechaberis, Non furtum facies, Non falsum testimonium dices. Christus autem ait: Omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio. Qui autem dixerit, Fatue: reus erit gehennae ignis. Ac rursum: Si offers munus tuum ad altare, et illic recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque illic munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo. Et quicunque viderit mulierem ad concupiscendam eam, jam moechatus est eam in corde suo (spurcitiem nimirum animae, ac libidinis assensum, adulterium vocans). (0484A)Ad haec, cum lex perjurium prohibeat, Christus jurare omnino vetat, nec quidquam aliud permittit, quam, Est, est; Non, non. Oculum pro oculo, et dentem pro dente, illic; hic autem: Quicunque percusserit te in dexteram maxillam, praebe ei et alteram. Et qui tecum vult judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. Et quicunque te angariaverit mille passus, vade cum illo alia duo. Qui petit a te, da ei. Et volentem a te mutuari ne avertas.
Audistis quia dictum est: Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui solem (0484B)suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Luc. VI). Nolite judicare, ut non judicemini. Dimittite, et dimittetur vobis. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi aerugo et tinea demolitur, et fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in coelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ubi enim est thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini; scit enim Pater vester coelestis quoniam his omnibus indigetis. Quare qui animam et corpus dedit, prorsus etiam cibum et indumentum dabit; ille, inquam, qui coeli aves nutrit, et agri lilia tanta pulchritudine ornat. Quaerite autem primum regnum Dei et justitiam ejus, (0484C)et haec omnia adjicientur vobis. Nolite solliciti esse de crastino, nam crastinus dies sibi ipsi sollicitus erit (Matth. VI).
Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, eadem et vos facite illis (Luc. XVIII). Intrate per angustam portam, quia lata est porta, et spatiosa via, quae ducit ad mortem, et multi sunt qui intrant per eam. Quoniam angusta est porta, et stricta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniant eam (Matth. VII; Luc. XIII). Non omnis qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum, sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est (Matth. VII). Qui diligit patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Et qui diligit filium aut filiam plus quam me, non est me dignus. Et qui non (0484D)267 accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Matt. X). En haec omnia, et his similia, Salvator apostolis mandavit, ut fide praeditos docerent. Atque haec omnia nobis observanda sunt, si quidem nobis cordi sit perfectionem adipisci, et justitiae coronas ab omni corruptione alienas consequi, quas reddet Dominus in die illa justus judex omnibus his qui ipsius adventum dilexerint (II Tim. IV).
Dixit autem ad eum Josaphat: Ergo cum tam perfecta doctrina purissimam vitam desideret, dic, quaeso, si mihi ab uno vel duobus mandatis aberrare contigerit, an propterea toto scopo aberrabo, spesque mea omnis inanis futura est?
Respondit Barlaam: Non est quod ita existimes; (0485A)nam Deus Verbum, qui salutis nostrae causa humanitatem induit, ingentem naturae nostrae imbecillitatem et aerumnam exploratam habens, ne in hac quidem parte nos incurabili morbo laborare permisit; verum, ut sapientissimus medicus, lubricae nostrae ac peccandi cupidae voluntati poenitentiae medicamentum admiscuit, eam videlicet ad peccatorum remissionem praedicans. Posteaquam enim veritatis agnitionem suscepimus, ac per aquam et Spiritum sanctificati, atque ab omni peccato et spurcitie sine ullo labore purgati sumus, si nobis in aliqua peccata labi contigerit, non quidem superest jam altera per baptismum regeneratio (Hebr. VI), quae in piscinae aqua per Spiritum comparatur, ac perfecte nos instaurat (hoc enim beneficium semel duntaxat conceditur), verum per (0485B)asperam poenitentiam, et calentes lacrymas, et labores ac sudores, propter viscera misericordiae Dei nostri, purgationem ac peccatorum remissionem consequimur. Etenim per Domini gratiam lacrymarum fons baptismus appellatur, tametsi alioqui labore ac tempore opus habeat. Ac complures e multis peccatis eripuit, quoniam nullum peccatum est quod Dei benignitatem vincat, si quidem prius resipuerimus, ac delictorum maculas lacrymis eluamus, ne alioqui mors antevertens, nos scelerum maculis inquinatos hinc ejiciat. Non enim est in inferno poenitentia nec confessio (Psal. VI). Quandiu autem vitae usura fruimur, dummodo orthodoxae fidei fundamentum firmum maneat, etiamsi trabium aliquid aut recti labefactetur, quod per peccata corruptum est, poenitentiae adjumento (0485C)sarcire ac renovare licet. Neque enim miserationum Dei multitudo numerari potest, nec misericordiae ipsius magnitudo in mensuram cadit (Psal. CXLIV). Peccata contra, quaecunque tandem illa fuerint, mensurae ac numero subjiciuntur. Quo fit ut ea, cum in mensuram ac numerum cadant, immensam Dei misericordiam atque innumerabiles miserationes vincere nequeant
Ac proinde ob peccatorum multitudinem animum despondere minime jubemur, sed Dei bonitatem agnoscere, ac peccata nostra condemnare, quorum remissio propter Christi benignitatem proposita est, qui pro sceleribus nostris sanguinem suum effudit. Porro cum ex multis Scripturae locis poenitentiae vim addiscamus, tum potissimum ex Domini nostri Jesu (0485D)Christi actionibus ac parabolis. Ex tunc enim, ait, coepit Jesus docere, et dicere: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum (Matth. III). Quin etiam in parabola filium quemdam inducit, (Luc. XV), qui cum acceptis paternis opibus in longinquam regionem profectus fuisset, easque in omni luxus atque intemperantiae genere consumpsisset, postea, regione illa fame laborante abiit, et adhaesit uni civium regionis illius. Qui etiam illum in agrum, ut porcos, hoc est asperrimum et exsecrandum peccatum, pasceret, misit. Cum itaque multis calamitatibus affectus fuisset, atque in tantam miseriam venisset, ut ne porcorum quidem siliquis ipsi ventrem suum implere liceret, tandem aliquando hanc usque (0486A)adeo gravem ignominiam agnoscens, vitamque suam lugens, dicebat: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem fame pereo. Surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in coelum et coram te, jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis. Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater suus, et misericordia motus est, ac accurens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum, atque in pristini honoris locum restituit, et ob ipsius inventionem laetissimum festum celebravit, occiso vitulo saginato. En hanc parabolam de iis qui a peccatis resiliunt, atque ad poenitentiam accurrunt, nobis commemoravit. Quinetiam bonum quemdam pastorem rursus inducit (Luc. (0486B)XV), qui cum centum oves haberet, atque unam amisisset, relictis nonaginta novem, ad conquirendam eam quae aberrabat profectus est, donec eam invenisset, atque humeris sublatam, cum iis quae minime aberraverunt conjunxisset. Qui etiam hoc nomine amicos ac vicinos ad convivium ob eam inventam celebrandum invitavit. Ita, inquit Salvator, gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia
268 Atque adeo discipulorum princeps Petrus, illa inquam fidei petra, ipso salutiferae passionis tempore certo quodam consilio aliquantisper a Deo desertus (nempe ut humanae imbecillitatis vilitatem ac miseriam perspectam haberet), eo peccati prolapsus (0486C)est, ut Dominum abjuraret (Luc. XXII). Post autem confestim, inquit, verborum Domini recordatus, foras exivit, et flevit amare, ac per calentes illas lacrymas acceptum detrimentum sarcivit, victoriamque in alteram partem inflexit. Nam cum rei militaris peritus esset, etiamsi cecidit; non tamen animo fractus est, nec salutis suae spem abjecit; verum resiliens, acerbissimas ex oppresso pectore lacrymas profudit, ac statim ut eas hostis conspexit, non secus atque vehementissimae cujusdam flammae ardore ambustis oculis, pedem retulit, procul fugiens, atque horrendum in modum ejulans. Contra autem ille principem rursum locum tenuit; quemadmodum totius orbis magister institutus fuerat, ita etiam poenitentiae exemplar effectus. Post resurrectionem autem, cum Christus tertio (0486D)ad eum dixisset, Petre, amas me? triplicem abjurationem correxit, respondens scilicet, Etiam, Domine, tu scis quia amo te.
Ex his igitur omnibus, aliisque quamplurimis, atque adeo numerum omnem superantibus exemplis, lacrymarum ac poenitentiae vim intelligimus. Tantum opera detur, ut ipsa, quemadmodum rationi consentaneum est, fiat, hoc est ex affectu peccatum exsecrante, ipsumque odio insectante, atque condemnante, ac lacrymas emittente, quemadmodum ait propheta David: Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI). Ac tum peccatorum purgatio per Christi cruorem in misericordiae ipsius magnitudine (0487A)ac miserationum multitudine continget. Ipsius enim haec verba sunt: Si fuerint peccata vestra sicut coccinum, quasi nix dealbabuntur; si autem ut vermiculus, quasi lana alba erunt.
Operae pretium est itaque ut posteaquam veritatis cognitionem accepimus, atque regenerationem et filiorum adoptionem consecuti sumus, divinaque mysteria percepimus, omni studio ac diligentia provideamus, ne corruamus. Neque enim cadere athletam decet, quandoquidem multi, cum cecidissent, sese erigere minime potuerunt. Etenim alii, cum januas vitiosis affectionibus aperuissent, atque arctissimo nexu ipsis haesissent, non jam ad poenitentiam sese convertere potuerunt. Alii autem morte prius abrepti quam contractas vitiorum sordes per poenitentiam (0487B)abstersissent, condemnati sunt. Propterea periculosum est in vitium, quodcunque tandem illud sit, labi. Caeterum, si labi contigerit, statim enitendum est ut resiliamus, rursumque ad praeclarum certamen obeundum stemus. Et quoties cadere contigerit, toties etiam statim usque ad extremum vitae diem curandum est, ut resurgamus, atque in procinctu stemus. Convertimini enim ad me, et ego convertar ad vos, ait Dominus (Zachar. I).
CAP. XII.-- Ad haec autem Josaphat dixit: Quanam igitur ratione seipsum quispiam post baptismum ab omni peccati labe purum servabit? Nam etsi peccantibus, ut ipse ais, poenitentia patet, tamen labore et fatigatione, ac fletu et luctu opus est: quae quidem ejusmodi mihi esse videntur, ut non ea multi facile consequi possint. Quocirca viam potius nancisci (0487C)cuperem, qua sincere atque exacte Dei praecepta servarem, nec ab iis deflecterem, nec post priorum peccatorum veniam impetratam, suavissimum illum Dominum ac Deum ad iracundiam provocarem. Respondit autem Barlaam: Recte haec dixisti, domine mi ac rex, atque hoc mihi pergratum est; verum arduum est, ne dicam impossibile, ut quispiam in igne versetur, nec tamen fumo offundatur. Eodem item modo arduum est ac perquam difficile ut qui hujusce vitae negotiis tanquam vinculis quibusdam astrictus tenetur, ejusque curis ac tumultibus distinetur, atque in opibus ac deliciis vivit, sine ulla inflexione mandatorum Dei viam peragret, purumque seipsum atque incolumem ab iis servet. Ait enim (0487D)Dominus (Matth. VI): Nemo potest duobus dominis servire. Aut enim unum odio habebit, et alterum diliget; aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae. Quin etiam charus ipsius discipulus Joannes evangelista et Theologus in epistola sua ait: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Quoniam omne quod est in mundo, aut concupiscentia carnis est, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae, quae non est ex Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia ejus. Qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum (I Joan. II).
Haec igitur cum divini ac divinitus inspirati patres nostri animadvertissent, atque illud apostoli audissent, (0488A)quod per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV), in id omni animi contentione incubuerunt, ut post baptismum, immaculatum ac labis omnis expers incorruptionis indumentum conservarent. Ac proinde quidam eorum alterum etiam baptismum insuper assumpserunt, hoc est, eum qui in 269 sanguinis profusione, ac martyrio situs est. Baptismus enim hic quoque appellatus est, et quidem praestantissimus, ac summa veneratione dignus, neque enim posterioribus peccati sordibus inquinatur. Quem etiam Dominus meus accipiens, baptismum merito nuncupavit. Deinde ipsius imitatores effecti, primum quidem ipsius spectatores, et discipuli, atque apostoli, deinceps autem universus sanctorum martyrum chorus, idolorum cultoribus, (0488B)regibus ac tyrannis seipsos pro Christi nomine objicientes, omnia suppliciorum genera sustinuerunt, feris videlicet objecti, atque igne cremati, et gladiis obtruncati. Cumque praeclaram confessionem edidissent, et cursum consummassent, ac fidem servassent, justitiae palmam consecuti sunt, angelorum contubernales, et Christi cohaeredes effecti. Quorum virtus usque adeo emicuit, ut in omnem terram eorum sonus exierit, et in fines orbis terrae fulgor eorum (Psal. XVIII), quae recte cum virtute gesserunt, rutilarit. Horum non verba duntaxat et opera, sed ipse quoque cruor et ossa, omni sanctitate plena sunt. Daemones namque per vim in fugam vertunt; atque iis qui cum fide accedunt, incurab les alioqui morbos profligant. Quin vestes quoque ipsae, et si quid aliud (0488C)ad pretiosa eorum corpora propius accessit, omnibus venerationi sunt.
De quibus longa oratione mihi opus esset, si praeclara eorum facinora sigillatim exponere vellem. Posteaquam autem crudeles illi ac belluini tyranni misere, ut eorum improbitas merebatur, perierunt, persecutioque finem accepit, ac pii imperatores totius orbis imperio potiti sunt, succedentes alii, ac zelum illum divinamque cupiditatem sibi imitandam proponentes, eodemque timore sauciam animam habentes, illud optime secum considerabant atque spectabant, ut ab omni spurcitie puram animam ac corpus Deo exhiberent: sic nimirum se comparantes, ut omnes vitiosarum affectionum actiones amputarent, seipsosque ab omni carnis et spiritus inquinamento (0488D)repurgarent. Quoniam autem hoc non alia ratione, quam per mandatorum Christi observationem, a se praestari posse intelligebant, mandatorum porro observationem ac virtutum cultum in mediis mundi tumultibus aegre consequi se posse perspiciebant, novum quoddam atque ab aliis diversum vitae genus sibiipsis instituerunt, ac juxta divinam vocem, relictis omnibus rebus, hoc est parentibus, liberis, amicis, cognatis, opibus, deliciis, cunctisque mundi commodis contemptis, in solitudines, tanquam exsules quidam, sese contulerunt, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus (Hebr. XI): in solitudinibus errantes, in montibus, et speluncis, et in cavernis terrae, ac seipsos ab omnibus terrenis jucunditatibus (0489A)et voluptatibus procul removentes, atque adeo panis etiam et vestimentorum gravi penuria laborantes.
Quod ut facerent, duplex eos causa impellebat: altera, ut vitiosarum affectionum materias minime cernentes, earum cupiditates radicitus ex animis suis evellerent, earumque memoriam oblitterarent, ac divinarum et coelestium rerum amorem et desiderium in seipsis insererent; altera, ut per afflictionem corpus conficerent, animoque ac voluntate martyres effecti, ea gloria, quam ii qui martyrio perfuncti sunt, obtinent, minime carerent; verum cum ipsi quoque, quantum in se esset, Christi passionem expressissent, ipsius quoque regni participes essent. Ad hunc igitur modum optima consideratione adhibita, (0489B)monasticam ac solitariam vitam consectati sunt.
Atque alii quidem sub dio durantes, solis aestu, atque asperrimis frigoribus ac pluviis, et ventorum turbinibus afflictabantur. Alii constructis tuguriis, aut in speluncis et antris sese occultantes, vitam agebant. Sicque virtutem colentes, omnem carnalem consolationem et quietem ad extremum usque repudiarunt, crudis oleribus et herbis, aut pomis, aut etiam sicco ac durissimo pane vitam tolerantes; nec suavium ciborum qualitati duntaxat nuntium remittentes, sed prae exuberanti quadam continentia magnitudinem animi sui ad ipsam quoque quantitatem extendentes. Tantulum enim duntaxat, etiam ex ipsis vilibus maximeque necessariis cibis percipiebant, (0489C)quantum ad tolerandam famem satis esset. Quidam enim eorum integram hebdomadam per inediam transigentes, Dominico demum die cibum admittebant. Quidam bis tantum hebdomada quaque ipsius meminerant; alii alternis diebus sub vesperam edebant, sic ut cibum duntaxat degustarent; precibusque ac vigiliis propemodum cum angelis quoque certantes, atque auri et argenti possessione, emptionibusque et venditionibus prorsus valere jussis, inter homines omnino se esse obliviscebantur.
Invidiae autem et animi elationi, quae potissimum bonorum operum comites esse solent, locus inter eos nullus erat. Neque enim is qui in vitae monasticae exercitationibus inferiorem locum tenebat, adversus eum cujus illustrior virtus erat, livoris cogitationem (0489D)in animum admittebat: nec rursus eum qui virtutibus pollebat arrogantia 270 et fastus adversus imbecilliores efferebat, atque in hanc fraudem impellebat ut proximum nihili penderet, aut de religiosa exercitatione gloriaretur, ob eaque quae cum laude praestitisset, magnifice atque arroganter de se sentiret. Nam qui virtute alterum antecellebat, id totum non suis laboribus, sed Dei virtuti ascribens, humili mente hoc sibi persuadebat, se nihil omnino efficere, verum multo plura sibi praestanda esse, juxta illud quod ait Dominus: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quae debuimus facere fecimus (Luc. XVII). Ac quidam etiam hoc sibi persuadebant, se ne ea quidem ullo (0490A)modo fecisse, quae ipsis a Deo praecepta essent, verum multo plura esse quae sibi deessent, quam quae jam praestitissent. Rursum is qui in religiosa exercitatione, ob corporis fortasse imbecillitatem inferior erat, seipsum nihili pendebat, ac miserum dicebat, animi scilicet ignaviae, ac non naturae imbecillitati defectum suum assignans. Ita alii aliis, atque omnes omnibus modestiores se praebebant. Inanis porro gloriae affectus, aut hominibus placendi studium, quonam tandem pacto in illis inesset, quippe qui hac de causa orbem fuga reliquerant, atque in desertis morabantur, ut virtutes suas non hominibus, sed Deo, a quo virtutum quoque praemia sperabant, demonstrarent. Illud quippe probe norant, religiosa exercitia, quae inanis gloriae causa obeuntur, mercede (0490B)carere, ut quae non Dei, sed humanae laudis causa fiant. Ac proinde hujusmodi homines duplici detrimento afficiuntur, dum nimirum corpus conficiunt, nec tamen mercedem ullam ferunt. Qui autem coelestis gloriae desiderio flagrant, atque ad eam omni celeritate contendunt, terrenam omnem et humanam aspernantur.
Ex hujusmodi porro hominibus alii sic degunt, ut in secessu ac solitudine pietatis certamen obeant, et ab hominum contubernio per omne vitae tempus sese removeant, atque ad Deum appropinquent, Alii procul inter se constructis aediculis, Dominicis diebus ad unam et eamdem ecclesiam pergunt, ac divina mysteria, hoc est incruentum puri corporis ac pretiosi sanguinis Christi sacrificium percipiunt: quae (0490C)quidem Dominus piis in peccatorum remissionem, ac tum animi tum corporis illuminationem et sanctificationem donavit. Atque divinorum oraculorum exercitatione, mirabilibusque consiliis et cohortationibus mutuo sese pascentes, et occulta hostium bella patefacientes (ne quis videlicet luctandi adhuc ignarus ab iis superetur), domum rursus singuli redeunt, virtutis mel in pectorum suorum favis studiose recondentes, suavissimumque fructum ac coelesti mensa dignum excolentes; alii autem coenobiacam vitam consectantur.
Qui quidem maximo numero in unum coacti, unius praefecti atque antistitis (qui omnibus virtute praestat) imperio se ipsos subdunt; ac voluntatem suam obedientiae mucrone prorsus truncantes, seque (0490D)velut emptitia mancipia ultro reputantes, non jam sibi ipsis vivunt, sed ei cui ob Christi amorem sese submiserunt, vel ut aptius loquar, vivunt jam non sibi ipsis, vivit autem in his Christus (Gal. II), quem rebus omnibus abjuratis secuti sunt. Nam in hoc demum secessus a mundo consistit, ut propter earum rerum quae natura sublimiores sunt cupiditatem voluntarium sui ipsius odium quispiam concipiat, ac naturam abjuret. Hi igitur angelorum instar in vita versantur, psalmos videlicet et hymnos concordibus animis Domino canentes, et confessorum nomen propter obedientiae certamina obtinentes. In quibus etiam Dominicum illud oraculum expletur: ubicunque fuerint duo vel tres congregati in nomine meo, (0491A)illic sumum medio illorum (Matth. XVIII). Quibus verbis non hoc duntaxat numero eos qui in ipsius nomine congregantur circumscripsit, verum per duos aut tres indefinitum numerum significavit. Nam sive pauci sive multi ob sanctum ipsius nomen in unum conveniant, eique ardenti amore cultum adhibeant, illic eum in medio servorum suorum adesse minime dubitamus.
Per haec exempla, et per hujusmodi coitiones et actiones, terreni coelitum vitam imitati sunt, ut qui in jejuniis, et precibus ac vigiliis, in calentibus lacrymis et luctu ab omni animi distractione libero in peregrinatione ac mortis memoria, in lenitate animique affectu ab iracundia remoto, in labiorum silentio, in paupertate atque inopia, in castitate ac pudicitia, (0491B)in humilitate et quiete, ac denique in perfecta erga Deum et proximum charitate praesentis vitae curriculum confecerint, angelosque moribus expresserint. Ob eamque causam Deus miraculis ac signis variisque virtutibus eos exornavit, effecitque ut admirandae eorum vitae rationis sono, ipsi quoque orbis terrarum fines personent. Ac si unius ipsorum, hoc est Antonii, qui etiam monasticae vitae auspex ac princeps exstitisse dicitur, vitam tibi sigillatim exponerem, nimirum ex una arbore fructum eorum qui ejusdem generis ac speciei 271 sint, dulcedinem prorsus intelligeres, quodnamque ille exercitationis religiosae fundamentum jecit, et quodnam fastigium struxit, et quantas a Salvatore gratias consecutus est. Plerique etiam alii post eum eodem certamine (0491C)perfuncti, ad easdem coronas et eadem praemia pervenerunt
Beati certe illi ac ter beati, ut qui Dei amore flagrarunt, atque ob ipsius charitatem omnia pro nihilo duxerunt. Siquidem lacrymas profuderunt, diuque ac noctu in luctu versati sunt, ut perpetuam consolationem adipiscerentur; se ipsos ultro depresserunt, ut illic in altum attollerentur; carnes suas fame ac siti et vigiliis confecerunt, ut illic paradisi deliciae et exsultatio ipsos exciperent. Spiritus sancti tabernaculum per cordis puritatem exstiterunt, quemadmodum scriptum est: Inhabitabo in ipsis et inambulabo (II Cor. VI). Seipsos mundo crucifixerunt (Ephes. VI), ut ad Christi dexteram starent; lumbos suos in veritate succinxerunt, atque in promptu (0491D)semper lampades habuerunt, immortalis sponsi adventum exspectantes (Matth. XXV). Nam cum mentis oculis praediti essent, horrendum illum diem semper prospiciebant: atque tum futurorum bonorum, tum futuri supplicii contemplationem ita in corpore defixam gerebant, ut ab ipsa nunquam divellerentur. Atque hic laborare studuerunt, ut sempiternae gloriae compotes essent. Perturbationum expertes, non secus atque angeli, fuerunt; ac nunc cum illis quorum vitam imitati sunt, choreas agunt. Beati illi ac ter beati, quoniam firmis mentis oculis praesentium rerum vanitatem, atque humanae prosperitatis incertitudinem et inconstantiam perspexerunt, eaque rejecta, sempiterna bona sibi ipsis condiderunt, ac vitam (0492A)eam quae nunquam occidit, nec morte interrumpitur, arripuerunt.
Hos igitur admirandos et sanctos viros nos quoque indigni ac despicabiles imitari studemus; verum eorum vitae coelestis fastigium minime assequimur, sed pro infirmitatis nostrae ac miserae facultatis modulo eorum vitam exprimimus. Atque ipsorum habitum gerimus, etiamsi opera non assequamur. Etenim divinam hanc professionem peccatum propulsare, atque incorruptionis per divinum baptisma nobis concessae sociam et opitulatricem esse perspectum habemus. Ac beatorum illorum virorum sermonibus adducti, caducas atque interitui obnoxias hujusce vitae res magnopere condemnamus, in quibus nihil firmum et aequabile, quodque eumdem semper statum retineat, (0492B)inveniri potest: verum omnia vanitas sunt et afflictio spiritus (Eccle. II); multas temporis puncto mutationes ferens: siquidem in somniis, et umbris, ac ventis aerem perflantibus imbecilliora sunt. Quorum parva et brevis voluptas, imo non voluptas, sed fraus quaedam et impostura perversitatis mundi, quem nullo modo diligere, verum potius ex animo odisse atque insectari docemur (I Joan. II). Ac sane odio ac detestatione dignus est: nam quidquid amicis suis dono dat, idem rursus animo irato eripit, atque omni bono spoliatos, ignominiaque indutos, gravibusque sarcinis onustos ad sempiternam calamitatem transmittit. Et quos in sublime attollit, extremae humilitati atque afflictioni obnoxios quamprimum reddit, hostiumque suorum ludibrio exponit. Hujusmodi enim sunt ipsius beneficia, (0492C)hujusmodi ipsius munera. Amicorum enim suorum hostis est, omnibusque qui ipsius voluntatibus obsequuntur, insidias struit: horrendum videlicet in modum eos qui ipsi innituntur, conturbans, et eorum qui fiduciam suam in eo collocant nervos omnes elidens. Cum stultis foedus sancit, falsasque pollicitationes init, hoc tantum animo, ut eos ad se pertrahat. Illis autem sincero animo sese ad ipsum adjungentibus, improbus ipse ac mendax esse comperitur, nihil eorum quae pepigerat praestans.
Nam cum jucundis cibis eorum fauces hodie delinivit, cras eosdem hostibus suis devorandos objicit. Hodie regem aliquem creat, et cras eumdem in miseram servitutem addicit; hodie innumeris bonis florentem reddit, cras mendicum et mancipiorum mancipium; hodie (0492D)insignem coronam ipsius capiti imponit, cras ipsius faciem terrae allidit; hodie ipsius collum splendidis dignitatum honoribus exornat, cras eumdem ferreis catenis vinctum dejicit. Ad breve tempus omnium amorem ac benevolentiam ipsi conciliat; aliquanto post autem eidem omnium odium et exsecrationem conflat. Hodie ipsum voluptate afficit, et cras eumdem luctibus ac lamentis conficit. Quemnam autem etiam ipsis finem imponat, audi. Incolas enim gehennae eos a quibus adamatus est miserandum in modum efficit. Haec semper ipsius mens ac sententia est, hoc institutum. Nec eos qui praeterierunt luget, nec eorum qui relicti sunt commiseratione afficitur. Illis enim gravi detrimento mulctatis, retibusque suis inclusis, (0493A)ad hos rursus artem suam transferre nititur, neminem videlicet, qui periculosos ipsius laqueos effugiat esse cupiens.
Quamobrem eos qui tam pestifero ac 272 crudeli domino serviunt, quique a bono ac benigno per summam dementiam seipsos removentes, rebus praesentibus inhiant et intabescunt, nec futura ullo modo cogitant, verum ad corporeas quidem voluptates sine ulla intermissione sese conferunt, animas autem suas fame confici, et innumeris malis conflictari sinunt, homini a furentis unicornis facie fugienti similes esse censeo, qui cum clamoris ipsius sonum atque horrendos mugitus ferre nequeat, magno impetu, ne ipsi in praedam cedat, aufugit. Dum autem celeriter currit, in ingentem quamdam scrobem ruit, ac (0493B)ruendo manus extendens, arborem quamdam arripit, eamque arctissime retinet, atque gradu quodam affirmatis pedibus, pacata deinceps omnia, atque ab omni periculo aliena esse arbitratur. Respiciens autem, duos mures cernit, alterum candidum, alterum atrum, arboris illius quam arripuerat radicem perpetuo corrodentes, jamque pene eam amputantes. Atque insuper, conjectis in imam scrobem oculis, horrendum draconem conspicit, aspectu ipso ignem spirantem, ac torvis oculis ipsum intuentem, horrendeque ipsi devorando inhiantem. Ac rursum in gradu illo, cui pedes ipsius innitebantur, oculorum acie defixa, quatuor aspidum capita videt, e pariete, in quo consistebat, prominentia. Sursum autem oculos convertens, nonnihil mellis ex arboris illius ramis (0493C)stillans perspicit. Quocirca calamitatum earum quibus undique obsidebatur et urgebatur, omissa consideratione, nimirum quonam pacto externe quidem unicornis vehementi furore percitus eum devorare quaereret, ab inferiore autem parte acerbus draco eum deglutire vehementer expeteret, ac rursus arbor ea quam arripuerat jam jamque amputanda esset, pedes denique ipsius lubrico et infido gradui inniterentur; horum inquam tantorum periculorum oblitus, in exigui illius mellis dulcedine percipienda seipsum occupavit.
Haec eorum qui praesentis vitae ludibriis intabescunt figura est: cujus quidem explanationem protinus tibi exponam. Unicornis igitur mortis typum gerit, quae semper mortalium genus persequitur, atque (0493D)arripere contendit. Scrobs autem mundus est, qui omnis generis malis ac mortiferis laqueis scatet. Arbor ea quam compressis manibus tenemus, et quae a duobus muribus indesinenter arroditur, cujusque hominis vitae curriculum est: quod quidem per diei ac noctis horas absumitur et conficitur, ac paulatim ad excisionem accedit. Quatuor autem aspides, humani corporis super quatuor lubrica et instabilia elementa constitutionem designant: qui cum immoderate se habent ac perturbantur, corporis compages dissolvitur. Ad haec igneus ille ac truculentus draco, horrendum inferni ventrem adumbrat, qui eos suscipere gestit qui praesentes voluptates futuris bonis anteponunt. Mellis vero guttula distillans, (0494A)mundi jucunditatem et dulcedinem significat, per quam ille amicos suos ludificans, eos saluti suae prospicere minime sinit.
CAP. XIII.-- Hanc parabolam majorem in modum comprobans Josaphat, dixit: Quam verus hic sermo est, ac concinnitatis omnis plenus! Quamobrem ne te, quaeso, hujusmodi figuras mihi assidue demonstrare pigeat, quo certo intelligam qualis nostra vita sit, et quas res amicis suis accersat. Dixit autem senex: Similes rursum sunt ii qui voluptatum hujus vitae amore capti, earumque suavitate deliniti, res fluxas et imbecilles futuris atque a jactatione alienis antiquiores habuerunt, homini, qui tres amicos habuit, ex quibus duos quidem ingenti animi affectu colebat, ac vehementer amabat, adeo (0494B)ut ad mortem usque pro ipsis dimicare ac pericula quaevis adire minime recusaret, tertium autem admodum aspernabatur, ita ut nec honorem unquam, nec quam par erat benevolentiam ipsi praestaret, sed exiguam quamdam duntaxat, eamque fictam ac simulatam amicitiam exhiberet. Venerunt autem quodam die immanes atque horrendi milites, qui eum summa cum festinatione ad regem traherent, ut decem millium talentorum, quae debebat, rationem redderet. Ille igitur in summam angustiam redactus, aliquem quaerebat, qui in metuenda illa rationum apud regem redditione opem ipsi ferret. Currens itaque ad primum, omniumque aliorum charissimum amicum, ad eum ait: Non te fugit, o amice, quemadmodum tua causa vitam meam semper in discrimen (0494C)adduxerim; nunc autem hodierno die, urgente necessitate, ope tua atque auxilio indigeo. Ecquid ergo te mihi auxilio forte polliceris? et quaenam in te, vir charissime, spes mihi constituta est? Respondens autem ille, ait: Amicus tuus non sum, o homo, nec qui sis novi. Sunt enim mihi alii amici, quibuscum hodie oblectari me oportet, quosque in posterum pro amicis habiturus sum. Quare duo tantum cilicia tibi porrigo, ut ea in via qua pergis habeas, quae etiam ipsa nihil tibi emolumenti allatura sunt; nec est quod a me quidquam 273 exspectes. Haec ille audiens, ac de auxilio, quod ab eo exspectabat, spem omnem abjiciens, ad secundum amicum se confert, ad eumque ait: Recordare, amice, quantum a me honoris et beneficiorum acceperis. Hodierno autem (0494D)die in maximam calamitatem et afflictionem prolapsus, opitulatore aliquo opus habeo. Quidnam igitur adjumenti nunc mihi afferre queas, fac sciam. Ille autem ait: Hodie mihi per negotia tecum certamen subire minime licet. Curis enim et sollicitudinibus undique urgeor, atque in afflictione sum. Paulum tamen tecum pergam, quamvis nihil hinc commodi ad te rediturum sit; ac post statim domum reversus, negotiis meis operam dabo. Inanibus igitur manibus homo inde reversus, atque omni ex parte auxilio destitutus, de vana spe, quam in perfidis et ingratis amicis suis collocarat, et de inutilibus laboribus, quos pro suo erga eos amore susceperat, seipsum deplorabat. Pergit autem (0495A)etiam ad tertium amicum, quem nec ullo unquam loco habuerat, nec laetitiae suae socium asciverat. Atque ad eum pudibundo et in terram dejecto vultu his verbis usus est: Vix mihi ad te loquendi facultatem os concedit. Etenim illud perspectissimum habeo, me nunquam tibi benigne fecisse, nec amico erga te animo fuisse. Caeterum, quoniam gravissima calamitate oppressus in reliquis meis amicis nullam salutis spem inveni, ad te accedo, teque rogo atque obsecro, ut si exiguam aliquam opem mihi afferre queas, ne id, ingratitudinis meae memor, facere recuses. Ille autem hilari et amoeno vultu ait: Sane sincerissimum amicum meum te esse profiteor, atque exiguae illius tuae erga me beneficentiae memor, eam tibi hodierno die cum fenore rependam. Quocirca ne metuas ac pertimescas. Nam ego ante te proficiscar, regemque tuo nomine (0495B)obsecrabo, ne te hostium manibus dedat. Quare fac bono animo sis, vir amicissime, nec te moerore excrucies. Tum ille compunctione affectus, et lacrymis perfusus, dicebat: Heu me miserum, quidnam prius deflebo ac lamentabor? Vanamne meam in immemores et ingratos falsos illos amicos benevolentiam condemnabo? an potius insanam eam ingratitudinem, qua in hunc verum et sincerum amicum usus sum, insectabor?
Josaphat autem hunc sermonem non sine admiratione suscipiens, ejus explicationem requirebat. Dixit itaque Barlaam: Primus amicus, opum copia est, et divitiarum amor, ob quem homo in sexcenta pericula incidit, ac multas aerumnas perfert. Cum autem extremus (0495C)vitae dies clausus est, ex illis omnibus opibus, praeter inutiles quosdam pannos, qui ad funus adhibentur, nihil omnino secum accipit. Secundus autem amicus, uxor ac liberi sunt, caeterique cognati et familiares, quorum affectione ac benevolentia constricti tenemur, ut ab his divelli vix queamus, ac prae eorum amore corpus etiam et animam nostram negligamus. Ex ipsis porro nemo in mortis hora utilitatis aliquid percipit, nisi quod ad sepulcrum usque duntaxat cadaver comitantur, ac protinus domum reversis, suis curis ac negotiis operam dant, memoriam ejus, qui quondam ipsis charus erat, non minus oblivioni, quam corpus sepulcro relinquentes. At vero tertius amicus, qui contemptui ac fastidio erat, cujusque aditum horremus et aversamur, optimorum (0495D)operum chorus est, hoc est, fides, spes, charitas, misericordia, benignitas, reliquusque virtutum coetus: qui quidem ante nos, cum e corpore excedimus, proficisci, ac nostra causa Deum precibus inflectere, atque ab hostibus nostris et horrendis exactoribus, qui de referendis rationibus acerbam nobis in aere litem movent, ac crudeliter nos arripere contendunt, liberare potest. Hic nimirum est candidus ille ac probus et gratus amicus, qui quamlibet etiam exiguum bonum nostrum opus memoria tenet, ac cum fenore nobis illud rependit.
CAP. XIV.-- Rursum igitur Josaphat dixit: Utinam tibi a Domino Deo tuo omnia fausta et jucunda sint, hominum sapientissime. Siquidem optimis tuis (0496A)aptisque sermonibus animum meum exhilarasti. Quocirca vanitatis hujus mundi rursum imaginem mihi exprime, et qua ratione hanc vitam in pace ac securitate peragrare queam. Excipiens igitur sermonem Josaphat, ait: Hujusce quoque quaestionis similitudinem audi. Urbem quamdam magnam exstitisse accepi, in qua cives hoc in more atque instituto positum habebant, ut peregrinum quemdam et ignotum virum, ac legum et consuetudinum civitatis omnino rudem et ignarum acciperent, eumque sibi ipsis regem constituerent, penes quem per unius anni curriculum rerum omnium potestas esset, quique libere et sine ullo impedimento quidquid vellet, faceret. Post autem, dum ille omni prorsus cura vacuus degeret, atque in luxu et deliciis (0496B)sine ullo metu versaretur, perpetuumque sibi regnum fore existimaret, repente adversus eum insurgentes, regiamque ipsi vestem detrahentes, ac nudum per totam urbem tanquam in triumphum agentes, in magnam quamdam ac longe 274 remotam insulam eum relegabant, in qua nec victu nec indumentis suppetentibus, fame ac nuditate miserrime premebatur, voluptate scilicet atque animi hilaritate, quae praeter spem ipsi concessa fuerat, in moerorem rursus praeter spem omnem et exspectationem commutata.
Contigit ergo ut pro antiquo civium illorum more atque instituto, vir quidam magno ingenii acumine praeditus ad regnum ascisceretur. Qui statim subita ea felicitate, quae ipsi obtigerat, haud quaquam praeceps (0496C)abreptus, nec eorum qui ante se regiam dignitatem obtinuerant, misereque ejecti fuerant, incuriam imitatus, animo anxio ac sollicito id agitabat, quonam pacto rebus suis optime consuleret. Dum ergo crebra meditatione haec secum versaret, per sapientissimum quemdam consiliarium, de civium consuetudine ac perpetui exsilii loco certior factus est, quonam pacto sine ullo errore ipse sibi cavere deberet intellexit. Cum igitur hoc cognovisset, futurumque prope diem ut ad illam insulam ablegaretur, atque adventitium illud et alienum regnum aliis relinqueret, patefactis thesauris suis, quorum tunc promptum ac liberum usum habebat, aurique atque argenti, ac pretiosorum lapidum ingenti mole famulis quibusdam, quos fidissimos habebat, tradita, ad eam insulam (0496D)ad quam abducendus erat praemisit. Vertente autem anno cives, commota seditione, nudum eum, quemadmodum superiores reges, in exsilium miserunt. Ac caeteri quidem amentes, et brevis temporis reges, gravissima fame laborabant: ille contra qui opes suas praemiserat, in perpetua rerum copia vitam ducens, atque infinita voluptate fruens, perfidorum ac sceleratorum civium metu prorsus abjecto, sapientissimi consilii sui nomine beatum se praedicabat.
Hic porro per civitatem vanum hunc atque impostorem mundum intellige. Per cives autem, principatus et potestates daemonum, ac mundi rectores tenebrarum hujus saeculi, qui nos per voluptatis mollitiem (0497A)inescant, atque in animum nobis inducunt ut de rebus caducis et interituris, velut de immortalibus cogitemus, tanquam scilicet earum fructus nobis perpetuus ac sempiternus futurus sit. Cum igitur ad hunc modum decepti atque in fraudem impulsi sumus, nec de certis illis ac sempiternis ullum unquam consilium iniimus, nec nobis in futurum aevum quidquam recondidimus, repentinus nobis mortis interitus ingruit (Prov. I). At tum demum nudos nos, atque omnibus hujus vitae rebus spoliatos improbi illi ac saevi tenebrarum cives accipientes, ut qui tempus illis omne impenderimus, in terram tenebrosam et obscuram abducunt, in terram sempiternae caliginis, ubi lux non est, nec mortalium vitam intueri licet (Job. X). Per probum vero consiliarium, qui prudenti (0497B)ac perquam sapienti illi regi omnia vere aperuit, ac sublata consilia tradidit, me vilem et humilem homunculum intellige, qui huc idcirco venio, ut tibi viam bonam et ab omni errore liberam commonstrem, teque ad sempiterna et nunquam finienda dona traducam, illucque omnia tua recondere suadeam, contraque te ab impostore hoc mundo abducam. Quem quidem ipse quoque aliquando misere amabam, ejusque voluptates et oblectamenta complectebar. Caeterum cum rectis mentis oculis animadvertissem, quemadmodum in his rebus universa mortalium vita conteritur, aliis nimirum accedentibus, aliis decedentibus, nec ullo omnino firma et stabili sede constituto, hoc est, nec divitibus et copiosis in opibus, nec potentibus in potentia, nec sapientibus (0497C)in sapientia, nec iis quibus prospere res succedunt, in prosperitate, nec luxui deditis in luxu et cupediis, nec iis qui secure sibi vivere videntur, in mani sua et imbecillissima securitate, nec in ulla alia re ex iis quae laudibus efferuntur. Verum haec res torrentium aquarum in profundum mare labentium transitui similis est; eodem enim modo fluxa sunt et fragilia omnia praesentia. Hinc scilicet haec omnia vana esse, neque quidquam utilitatis habere intellexi. Quin potius quemadmodum priora omnia oblivione obruta sunt (sive gloriam dixeris, sive regnum, sive dignitatum splendorem, sive potentiae amplitudinem, sive tyrannorum audaciam, sive quid aliud ejusdem generis) eodem modo praesentia quoque tandem vetustas obscurabit. Quorum in numero cum (0497D)ipse quoque sim, consuetae immutationi prorsus subjicior. Ut enim iis qui ante me exstiterunt, praesentium rerum voluptatibus perpetuo frui minime concessum est, sic ne mihi quidem concedetur. Animadverti enim, quemadmodum tyrannus hic ac turbulentus mundus homines tractet, eos nimirum huc atque illuc invertens, hos scilicet ex opibus ad egestatem, illos rursus ex gravissima paupertate ad gloriam, hos e vita ducens, illos rursum eorum loco in vitam inducens; sapientes quosdam et ingeniosos viros improbans ac rejiciens, eosque qui in honore ac splendore erant, contemptos et despicabiles reddens; alios contra insipientes ac stolidos in gloriae throno collocans, 275 eosque qui abjecti et obscuri (0498A)erant, ita evehens, ut ipsis ab omnibus honor tribuatur.
Ac cernere est, hominum genus ita comparatum esse, ut ante crudelem ipsius tyrannidem nihil omnino firmum ac stabile habeat. Quemadmodum enim columba aquilam aut accipitrem fugiens, locum subinde commutat, ac nunc quidem in hac arbore, nunc autem in illo frutice, ac deinde in rupium cavernis, ac variis spinis pedem affigens, nec tutum usquam perfugium inveniens, in perpetua jactatione atque aerumna versatur: eodem modo se habent, qui res praesentes ad stuporem usque mirantur, quippe qui inconsiderato quodam impetu misere laborent, nec quidquam omnino firmum aut stabile habeant, nec ad quem finem perventuri sint, intelligant, nec (0498B)quo tandem vana vita, cui, perquam infeliciter ac misere mala bonis praeferentes, ac probitatis loco vitium consectantes, sese subjecerunt, eos ducat; nec quisnam frigidos multorum ac miserorum laborum suorum fructus excepturus sit, hoc est, propinquusne an alienus, ac persaepe ne amicus quidem aut notus, verum inimicus et hostis.
Haec, inquam, omnia, et quae his consentanea sunt, cum ipse in animae meae foro disceptassem, totius vitae meae, quam in rebus vanis consumpsi, ac terrenis laboribus addictus transegi, odium me cepit. Cumque eorum amorem ex animo excussissem et ejecissem, ea sese oculis meis obtulerunt, quae vere bona sunt, hoc est, Dei metu praeditum esse, atque ipsius voluntati obsequi. Nam hoc bonorum (0498C)omnium caput esse compertum habui. Hoc enim sapientiae initium esse dicitur, atque adeo perfecta sapientia. Etenim moeroris expers vita est, atque ab omni offensione libera iis qui eam amplectuntur, et qui ei tanquam Domino innituntur, tuta et ab omni periculo immunis. Cum itaque animum meum ad erroris omnis expertem mandatorum Domini viam adjecissem, nihilque in ipsis obliquum et anfractuosum, ac voraginibus et scopulis et sentibus et tribulis plenum esse certo comperissem, verum eam omnino planam et aequabilem esse; eorum quidem qui hanc ingrediuntur per clarissimas contemplationes oculos oblectantem, pedibusque pulchritudinem conciliantem, atque eos ad praeparationem Evangelii pacis calceantem, me ipsum prioris imposturae ac (0498D)stolidae fraudis nomine miserum existimavi, ac per rectam illam incedere aggressus sum: quam etiam optimo jure rebus omnibus antetuli, atque collapsam et dirutam animae meae domum instaurare coepi.
Cum ergo ad hunc modum rebus meis consulerem, ac mentis lubricum corrigere studerem, sapientis cujusdam magistri vocem audivi, haec mihi inclamantis: Egredimini, inquit, omnes, quos salutis cupiditas tenet, atque a mundi vanitate vos removete, transit enim ipsius figura (I Cor. VII). Jam jamque, et ecce non erit. Irretortis oculis excedite; nec tamen inanes et vacui, verum sempiternae vitae viatica ferentes. Etenim longum iter vobis ineundum est, quodque multo hujusce vitae viatico opus habeat; atque ad (0499A)sempiternum locum, duas regiones, in quibus mansiones multae sint (I Cor. II), habentem, pervenietis. Quarum alteram quidem Deus iis qui ipsius amore flagrant, ejusque mandatis obtemperant, praeparavit, omnibus bonis florentem et circumfluentem.
Ad quam qui divino beneficio admittuntur (Isa. XXXV), in sempiterna incorruptione degunt, ut qui immortalitate interitus omnis experte fruantur, unde effugit dolor, tristitia et gemitus. Altera antem quae tenebris et calamitate, ac dolore conferta est, diabolo et angelis ejus parata est. In quam etiam conjicientur, qui per flagitiosas actiones eam sibi conciliaverint, atque ab interitu aliena et sempiterna bona cum praesentibus commutarint, totosque sese ignis aeterni pabulum effecerint.
(0499B)Hac ego voce audita, atque ipsius veritate intellecta, in hoc unum opus incubui, ut ad illud hospitium pervenirent quod omni dolore et moestitia vacat, tantaque contra securitate ac tantis bonis scatet: quorum cognitio nunc mihi duntaxat ex parte est, ut qui spiritualis aetatis ratione puer sim, ac velut per specula duntaxat et aenigmata res futurae vitae perspiciam. Cum autem venerit quod perfectum est, ac facie ad faciem cognoscam, tum demum evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII). Quo circa gratias ago Deo per Jesum Christum Dominum nostrum. Etenim lex spiritus vitae in Christo Jesu, a peccati et mortis lege me liberavit, oculosque meos aperuit, ut carnis affectum mortem esse, spiritus autem affectum vitam et pacem, liquido cernerem (Rom. VIII). (0499C)Quemadmodum igitur ego praesentium rerum cognita vanitate, perfecto odio eas habui, eodem modo, ut de ipsis existimes, te moneo, atque erga eas, non secus ac alienas, et quam primum diffluxuras afficiaris; atque hinc ereptis omnibus facultatibus, in immortali aevo, ad quod tibi sine ulla mora proficisci necesse est, thesaurum qui furto compilari nequeat, et 276 opes quae exhauriri nullo modo possint, tibi recondas (Luc. XII; Matth. VI), ut cum eo accesseris, haudquaquam penuria labores, verum opibus circumfluas, quemadmodum tibi aptissimam imaginem superius proposui.
CAP. XV.-- Dixit autem Josaphat ad senem: Quanam igitur ratione pecuniarum thesauros illuc praemittere queam, ut eorum, cum hinc abcessero, fructum (0499D)ab omni furto et interitu alienum nanciscar; quonamque item pacto meum in res praesentes odium demonstrare, resque sempiternas consequi possim, aperte mihi velim explices. Ait igitur Barlaam: Divitiae ad sempiternam regionem per pauperum manus praemittuntur. Ait enim quidam sapientissimus propheta, Daniel nomine, ad regem Babylonis: Propter hoc, rex, consilium meum tibi placeat, et peccata tua eleemosynis redime, atque injustitias tuas in miserationibus pauperum (Daniel. IV). Quin etiam Salvator his verbis utitur: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vobis in aeterna tabernacula (Luc. XVI). Multaque de eleemosyna et largitione erga pauperes (0500A)in Evangelico volumine inculcat (Matth. XXV) Ad hunc scilicet modum quam tutissime fortunas tuas omnes per egentium manus illuc praemiseris. Nam quidquid in eo beneficii contuleris, Dominus sibi asciscens, magno cum foenore tibi rependet. Etenim eos qui ipsius amore praediti sunt, beneficiorum remunerationibus semper superat. Ad hunc, inquam, modum hujus saeculi, cui diu jam non sine ingenti afflictione servisti, surreptis thesauris, ex his praeclare viaticum tibi in futurum comparabis, atque alieno eos eripiens, tibi ipsi prius recondes, per fluxa nempe et caduca haec bona, ea quae firma et stabilia sunt emens. Deinde autem, Deo tibi opem ferente, hujus mundi incertitudinem et inconstantiam perspicies: omnibusque rebus valere jussis, ad (0500B)futurum te transferes, atque ea quae praetereunt ipse praeteriens, iisque rebus quae in spe positae ac firmae sunt, te addicens, tenebrasque cum mortis umbra relinquens, odioque tum mundum tum mundi principem insectans, carnemque interitui obnoxiam hostem tibi esse ducens, ad lucem inaccessibilem accurres (I Tim. VI), cruceque humeris sublata, Christum irretortis oculis sequeris, ut etiam cum ipso glorificeris, vitaeque, non jam caducae et fallacis haeres efficiaris. Josaphat itaque ad eum ait: Istud ipsum, nempe omnia pro nihilo putare, atque usque adeo asperum vitae genus suscipere, quemadmodum superius dixisti, vetusne institutum est, ab apostolorum doctrina manans, an recens mentis vestrae solertia excogitatum; (0500C)tanquam scilicet hoc, ut melius ac praestantius, vobis amplexandum duxeritis?
Senex autem ait; Non recens inductam legem tibi affero (absit istud), verum antiquitus nobis traditam. Dixit enim Dominus ad divitem quemdam, qui ex ipso percontabatur quidnam sibi faciendum esset ut vitam aeternam consequeretur, jactabatque se cuncta quae in lege scripta erant servasse. Unum tibi deest, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, ac, sublata cruce, me sequere. At ille, his auditis, moestitia affectus est. Erat enim admodum dives. Cum igitur Jesus eum moerore affectum vidisset, dixit: Quam difficile ii qui pecunias habent intrabunt in regnum Dei; facilius enim est camelum per foramen acus transire. (0500D)quam divitem intrare in regnum Dei (Marc. X; Luc. XVIII). Hoc igitur mandato audito, sancti omnes id studuerunt, ut ab hujusmodi opum difficultate sese abstraherent, ac per largitionem erga pauperes, dispersis omnibus facultatibus, sempiternisque divitiis sibi ipsis reconditis, crucem sustulerunt, Christumque secuti sunt; sic nimirum ut quidam, velut jam a me dictum est, martyrio perfungerentur, quidam autem religiosae vitae exercitatione concertarent, atque, quantum ad verae hujusce philosophiae rationem attinet, nihilo illis inferiores essent. Quocirca illud scias velim, Regis nostri ac Dei mandatum hoc esse, per quod homines sempiternorum bonorum participes redduntur.
(0501A)Cum igitur, inquit Josaphat, tam antiqua et necessaria hujusmodi philosophia sit, quid causae est quamobrem hodierna die pauci sint qui hanc vitam imitentur?
Respondit senex: Multi quidem eam imitati sunt, et etiamnum imitantur. At multo plures cunctantur, ac moras nectunt. Pauci enim sunt, ut ait Dominus, qui per arctam et angustam viam incedant; qui autem per facilem et latam, quam plurimi (Matth. VII; Luc. XXIII). Nam qui semel pecuniarum cupiditate, et vitiorum quae ex voluptatibus oriuntur, amore correpti, vanaeque et inani gloriae addicti sunt, vix ab ipsis divelli possunt, ut qui alieno domino, quique omnia, contra ac Deus, imperat, atque ipsos tanquam catenis quibusdam vinctos tenet, ultra seipsos (0501B)manciparint. Animus quippe, cum semel salutis suae spem abjecerit, habenas suas aversis a ratione cupiditatibus permittens, quaqua versum fertur. Ac proinde Propheta offusam 277 hujusmodi animis amentiam deplorans, caliginisque ipsos urgentis crassitiem lugens, his verbis utebatur: Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium? Quemadmodum etiam quidam sapientum magistrorum nostrorum, vir rerum divinarum peritissimus, eamdem cum Propheta cantilenam canens, ac quaedam a seipso adjungens, tanquam ex alta quadam et editissima specula omnibus inclamat: Filii hominum, usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium (Psal. XLIV); magnum nimirum aliquid hanc vitam, et delicias, et (0501C)exiguam gloriolam, et mendacem prosperitatem esse existimantes ( Naz., ora. de suis ser. et ad Julium Exisoten. )? Quae quidem non magis eorum sunt qui fruuntur quam qui ea in spe habuerunt; nec rursus horum magis quam eorum qui ne ea quidem unquam exspectarunt. et quae non secus ac pulvis a turbine ad alios atque alios subinde perflantur, ac vicissim jactantur, aut fumi instar defluunt, ac velut insomnium homines ludificantur, et ut umbra retineri nequeunt, ac denique ita natura comparata sunt, ut nec cum absunt, ea se habituros esse homines desperent, nec cum adsunt, possidentibus certa et stabilia sint.
Cum igitur ad hunc modum Salvator praecipiat, prophetae et apostoli praedicent, ac sancti omnes viri tum re ipsa, tum sermone ad virtutis viam ab omni (0501D)errore maxime immunem nos impellant, etiamsi pauci hanc teneant, contra autem multi latam atque in exitium ducentem sibi deligant, non tamen propterea divinae hujus philosophiae institutum minoris aestimandum est. Ut enim sol, cum illuminandi causa exoriens radios suos affluenter emittat, omnesque ad excipiendum lumen cohortetur, si quidam clausis oculis splendorem ipsius intueri nolint, non propterea reprehensionem meretur, aut a reliquis negligi debet, nec splendoris ipsius gloria ob illorum stultitiam in contemptu versatur; quin potius illi quidem seipsos lumine orbantes, tanquam caeci, parietes palpant, atque in multas scrobes praecipites ruunt, multisque spinis eorum oculi punguntur; sol contra splendorem suum retinens, eos illustrat qui ipsius (0502A)lumen detecta facie contuentur: ad eumdem quoque modum Christi lumen omnibus quidem illucet, splendoremque suum nobis affatim impertit; at vero pro sua quisque cupiditate animique alacritate ipsum percipit. Nam nec ille justitiae sol ullum ex his qui oculorum aciem in ipsum intendere cupiunt beneficio eo privat, nec rursum his vim infert qui suapte sponte tenebras eligunt; verum suae quisque liberae voluntati et electioni, quandiu in hac vita est, relinquitur.
Cum autem Josaphat quidnam arbitrii libertas atque electio esset quaereret, respondit senex: Arbitrii libertas est animae ratione utentis voluntas, sine ullo impedimento ad id quod vult, hoc est sive ad virtutem, sive ad vitium, incitata, atque a summo illo (0502B)parente et architecto ita effecta. Rursum, Arbitrii libertas est intellectualis animae pro suo arbitratu agitatio. Electio autem est earum rerum quae in arbitrio nostro sitae sunt, cum consilio conjuncta appetitio. Siquidem rem eam quae inito consilio melior judicata est, eligentes appetimus. Consilium est investigatrix appetitio de rebus gerendis, quarum penes nos potestas est. Deliberat enim quispiam expediatne aliquid agere, necne. Deinde, quod praestantius est, judicat, ac judicium efficitur. Mox autem afficitur, atque id quod ex consilio judicatum est, amat, ac sententia dicitur. Nam si ita judicet ut tamen erga id quod judicatum est, minime afficiatur, hoc est, id minime amet, sententia haudquaquam appellatur. Tum post affectionem fit electio. Nam (0502C)electio nihil aliud est quam e duabus rebus propositis alteram prae altera amplecti et eligere. Atque illud vel ex ipsa etymologia perspicuum est, electionem esse consilium cum dijudicatione conjunctum. Προαιρετὸν enim est alterum prae altero electum. Nemo porro quidquam adhibito judicio alteri praefert, nisi prius consilium inierit; nec rursum eligit, nisi prius judicarit. Nam quoniam non ea omnia quae nobis recta et praeclara esse videntur in opus perducere studemus, tum denique electio et eligendum efficitur id quod ex consilio propositum est, cum appetitionem comitem asciverit.
Ex quo concluditur, electionem esse appetitionem cum deliberatione conjunctam earum rerum quae in nostra potestate sitae sint. Etenim id quod ex consilio (0502D)praepositum est, eligentes appetimus. Omne quippe consilium actionis causa et propter actionem suscipitur. Ita consilium quidem electionem antecedit, electio autem omnem actionem. Quocirca non modo actiones, sed ea etiam quae animo agitantur (quae quidem electiones exhibent), tum coronas, tum poenas accersunt. Etenim electio in his rebus quae in arbitrio nostro sitae sunt versans, tum peccati, tum justi operis origo est. Nam quarum rerum facultates penes nos sunt, harum etiam actiones facultatibus consentaneae penes nos sunt. Quamobrem cum facultates virtuti consentaneae in nostra potestate sint, in nostra quoque potestate 278 virtutes sint necesse est. Proprie enim in arbitrio nostro consistunt ea omnia quae animam attingunt, et de quibus deliberamus. (0503A)Ad hunc igitur modum libere consultantibus hominibus, ac libera item voluntate eligentibus, quatenus quispiam eligit, hactenus quoque divinam lucem percipit, atque in philosophiae studiis progressus facit. Varia enim electionum sunt genera. Et quemadmodum quidam aquarum fontes e terrae visceribus scaturientes, partim e superficie terrae oriuntur, partim aliquanto profundius, partim profundissime; atque harum aquarum aliae e propinquo emanant gustuque dulces sunt, aliae ex imo exeunt ac salsae aut sulphureae sunt, atque item aliae uberrime profluunt, aliae paulatim stillant; eodem modo in electionibus quoque cogita, alias celeres ac perquam fervidas esse, alias segnes et frigidas, ac rursum alias ad virtutem omnino propensas, alias ad vitium (0503B)omnibus viribus inclinatas. Igitur quales earum affectiones sunt, tales quoque ad agendum impetus consequuntur.
CAP. XVI.-- Dixit autem ad senem Josaphat: Suntne etiam alii nonnulli, qui eadem quae tu praedicent, an vero tu hodierno die solus es qui haec doces, ac praesentem vitam usque adeo aversandam atque odio insectandam esse mones? Ille autem ad hunc modum respondit: In hac vestra infelicissima regione neminem novi. Nam patris tui tyrannis innumeris mortis generibus eos mulctavit, deditque operam ne prorsus inter vos divinae cognitionis praedicatio audiretur. Apud reliquas autem nationes haec cantantur ac celebrantur, ab aliis quidem rectissima ratione, ab aliis autem perverse, (0503C)quippe cum animarum nostrarum hostis eos a recta via transversos egerit, atque in alienas opiniones diviserit, eosque loca quaedam divinae Scripturae aliter quam germanus sensus ferat, interpretari docuerit. Caeterum una est veritas, quae ab illustribus apostolis et divinis patribus praedicata est, et in catholica, atque ab extremis orbis finibus ad extremos usque fines diffusa Ecclesia sole splendidius lucet. Quam quidem ego ut tibi praedicarem ac traderem, ad te missus sum.
Dixit autem ad eum Josaphat: Nihilne horum pater meus unquam didicit?
Respondit senex: Perspicue quidem, atque ut par erat, nihil didicit. Occlusis enim sensibus, bonum (0503D)de industria repudiat, atque in malum libera animi inductione propendet.
At vellem, inquit Josaphat, ille quoque hac doctrina imbueretur.
Respondit senex: Haec apud homines sunt impossibilia; apud Deum autem nihil est quod fieri non possit (Matth. XIX). Ecquid enim scis futurumne sit ut patri tuo salutem afferas, atque admirando modo patris tui pater tandem voceris? Narratum enim mihi est regem quemdam exstitisse, qui praeclare admodum regiam suam dignitatem administrabat, leniterque ac placide populum qui ipsius ditioni atque imperio suberat tractabat, in hac autem una re labebatur, quod divinae cognitionis lumine careret, atque (0504A)idolorum cultu constrictus teneretur. Erat autem ei probus quidam consiliarius, ac tum erga Deum pietate, tum caeteris virtutibus ornatissimus, qui cum regis errore angeretur, eumque permoleste ferret, atque ipsum hoc nomine coarguere in animo haberet, tamen hac de causa sese reprimebat, quod vereretur, ne et sibi et sociis suis perniciem accerseret, eamque utilitatem quae ex ipso ad alios promanabat amputaret. Occasionem autem nihilominus quaerebat, qua commode ipsum ad bonum pertraheret. Dixit igitur nocte quadam ad eum rex: Adesdum, egrediamur, ac civitatem circumeamus, num forte aliquid quod in rem futurum sit perspiciamus. Cum autem illi per urbem obambularent, lucis splendorem per foramen quoddam radiantem cernunt: cui, cum (0504B)oculos adjecissent, subterraneum quoddam et cavernosum domicilium conspicantur, in quo praesidebat vir quidam extrema inopia laborans, ac vilibus quibusdam et laceris pannis indutus. Astabat autem ipsius uxor, vinum ipsi temperans. Cumque ipse poculum manibus accepisset, illa suave quoddam carmen canens, voluptatem ipsi afferebat, saltans nimirum, ac maritum laudibus deliniens. Rex igitur aliquantisper haec perspiciens, mirabatur quod cum tanta egestate premerentur, ut nec domus nec vestis ipsis suppeteret, tamen usque adeo laetam et hilarem vitam ducerent. Atque ad primarium suum consiliarium his verbis utitur: O rem miram, o amice! quod scilicet, nec mihi, nec tibi, vita nostra, quamvis alioqui tanta gloria et deliciis et voluptate undique (0504C)collucens, usque adeo unquam placuerit, ut vilis haec et aerumnosa vita vecordes istos oblectat et exhilarat, ut quae, tametsi alioqui aspera et aversanda, facilis ipsis ac blanda videatur. Opportunam autem horam nactus princeps ille consiliarius, inquit: Tu vero, o rex, cujusmodi tandem horum vitam esse existimas? Omnium, inquit ille, quas unquam viderim, insuavissimam et miserrimam, exsecrationeque dignam et aversandam. Tunc ait ad eum 279 primarius ille consiliarius: Ad eumdem ita modum mihi crede, o rex, ac multo etiam acerbior vita nostra iis esse videtur, qui sempiternam illam gloriam, ac bona illa quae omnem mentis captum superant, contemplantur atque cognoscunt. Atque auro rutilantes aedes, ac praeclara haec indumenta, (0504D)caeteraeque vitae deliciae, iis qui coelestium tabernaculorum non manu factorum, vestisque divinitus contextae, ac diadematum corruptionis omnis expertium, quae rerum omnium architectus ac Dominus diligentibus se praeparavit, stercoribus et coeno fetidiores videntur. (I Cor. II). Quemadmodum enim isti judicio nostro ac sententia desipiunt, ita etiam, ac multo magis, nos qui in mundo oberramus, atque in mendaci hac gloria, stultisque deliciis nobis placemus, in eorum oculis qui bonorum illorum dulcedinem degustarunt luctu et lacrymis digni sumus.
His autem verbis perculsus rex, inquit: Quinam igitur illi sunt qui praestantiorem nobis vitam agunt? Omnes, inquit ille, qui sempiterna caducis et fragilibus (0505A)praetulerunt. Cumque rex rursum quaenam sempiterna illa essent quaesivisset; respondit ille: Regnum ab omni successione alienum, ac vita morti minime obnoxia, et opes egestatem non metuentes, laetitia item et oblectatio ab omni moestitia et dolore sejuncta, paxque perpetua, et ab omni inimicitia et contentione libera. His bonis, quibus divinitus frui contigerit, beati illi ac saepe beati; vitam enim omni labore et moestitia vacuam in omne aevum ducent, omnibus regni Dei jucunditatibus et oblectamentis sine ullo labore fruentes, ac cum Christo in perpetuum regnantes. Cumque rex dixisset: Quisnam tandem haec consequi promerebitur? respondit ille: Omnes qui vitam illuc ducentem arripuerint; aditu enim nemo prohibetur, qui modo voluerit. Tum rex: (0505B)Et quaenam, inquit, est via qua illuc itur? Respondit ille praeclari animi vir: Cognoscere solum verum Deum, et Jesum Christum unigenitum ipsius filium, et sanctum ac vivificum Spiritum (Joan. XVII).
Rex igitur, regia sane prudentia praeditus, ad eum inquit: Et quidnam hactenus te prohibuit, quominus mihi haec exponeres? Neque enim haec cunctatione ac dilatione mihi digna esse videntur, si quidem vera sunt. Quod si dubia sunt, sedulo et accurate investigandum est, quoadusque ea citra ullam ambiguitatem ac dubitationem inveniamus. Non negligentia et socordia factum est, ait ille, ut tibi haec exponere cunctarer, cum vera sint atque ab omni dubitatione remota; verum quod excellentem gloriae tuae magnitudinem vererer, atque illud metuerem, ne tibi gravis (0505C)ac molestus essem. Quocirca si mihi famulo tuo hoc imperas, ut te de his rebus in posterum submoneam, imperio tuo obsequar. Sane, inquit rex, non interdiu solum, sed etiam qualibet hora mihi harum rerum memoriam renova. Neque enim negligenter ac perfunctorie, verum summo studio ac fervore his rebus animum intendere oportet. Audivi igitur, ait Barlaam, hunc regem deinceps pie ac religiose vitam instituisse, praesentisque vitae curriculo placide ac tranquille confecto, sempiternam beatitudinem consecutum esse. Quamobrem si quis etiam patrem tuum de his rebus tempestive admoneat, fortassis intelliget atque exploratum habebit quantis malis implicitus teneatur, atque ab iis sese avertens, quod bonum est, amplectetur (II Pet. I). Nam in praesentia quidem (0505D)caecus est, et manu tentans, ut qui vero lumine sese orbarit, atque ad impietatis tenebras transfugerit.
Dixit autem ad eum Josaphat: De patre meo, quod Dominus jusserit, fiat. Nam ipsi, velut etiam abs te dictum est, ea omnia possibilia sunt, quae apud homines impossibilia esse videntur. Ego vero per eximios ac singulares tuos sermones, vanitatis praesentium rerum pertaesus, ab his quidem omnino animum abducere constitui, ac tecum, quidquid mihi vitae superest, traducere, ne per fluxa et fragilia sempiternorum bonorum et omni interitu alienorum fructu excidam.
Respondit senex: Si hoc feceris, prudentissimo (0506A)cuidam juveni, quem copiosis atque illustrissimis parentibus natum esse intellexi, similem te praebebis. Cui cum pater nobilis cujusdam atque in primis copiosi viri filiam insigni pulchritudine praeditam despondisset, ac de hujusmodi matrimonio cum filio sermonem conseruisset, quidque in animo haberet exposuisset, haec ut ille audivit, quasi absonum quiddam ac praeposterum, hujusmodi rem excutiens, relicto patre profugit. Cumque iter faceret, apud senem quemdam pauperem, ut a diei aestu sese recrearet, divertit.
Filia porro senis illius quae unica illi virgo erat, pro foribus sedens, manibus operabatur, ore autem Deum sine ulla intermissione laudabat, ex intimo pectore gratias ipsi agens. Ipsius autem laudem juvenis (0506B)audiens, ait; Quodnam, o puella, tuum institutum est? Et quam ob causam, cum in tanta vilitate et inopia verseris, tanquam ob ingentia beneficia accepta, horum auctorem laude afficis? Ipsa autem ad eum respondit: An nescis quod quemadmodum exiguum pharmacum e magnis plerumque 280 morbis hominem eripit, eodem modo etiam ob parvas res Deo gratias agere, ingentia bona conciliat? Ego igitur pauperis senis filia, ob exigua haec gratias ago ac Dominum laudibus afficio, illud nimirum exploratum habens, quod qui haec dedit, majora quoque dare potest. Atque haec quidem de rebus externis ac minime nostris, ex quibus nec his qui multa possident fructus ullus, imo etiam saepe damnum oritur, nec his qui pauciora acceperunt, incommodum ullum (0506C)ac detrimentum existit, quippe cum utrique eamdem viam obeant, atque ad eumdem finem contendant. At in iis quae magis necessaria majorisque momenti sunt, multis maximisque, atque adeo innumeris beneficiis a Deo affecta sum; etenim ad Dei imaginem condita, ipsiusque cognitione imbuta, et ratione praeter omnia animantia exornata, et ex morte, per viscera misericordiae Dei nostri ad vitam revocata sum, ac percipiendorum ipsius sacramentorum potestatem accepi. Denique paradisi porta patefacta est, liberum mihi, si quidem voluero, aditum praebens. De tot igitur ac tantis beneficiis, quorum pauperes aeque ac divites participes sunt, dignas Deo gratias agere prorsus nequeo. Quod si exiguam hanc quoque laudem ei qui me tot muneribus cumulavit (0506D)minime obtulero, quam tandem excusationem habitura sum?
Juvenis autem ingentem hanc prudentiam admirans, accito ipsius patre: Da mihi, inquit, filiam tuam (siquidem ipsius prudentiam ac pietatem amore complector). Senex autem ait: Non licet tibi, qui divitibus et copiosis parentibus ortus es, hanc pauperis viri filiam accipere. Rursum autem juvenis ait: Certe hanc accipiam, nisi tu prohibeas. Etenim filia quaedam nobilis ac dives mihi desponsa fuerat; verum ea repudiata atque abjecta, in fugam me dedi. Contra filiae tuae, ob ipsius erga Deum pietatem ac prudentiam amore correptus, matrimonio cum ea jungi paratus sum. Senex autem ad ipsum ait: Eam (0507A)tibi dare nequeo, ut in paternam domum abducas, atque a meis ulnis abstrahas, unica enim mihi est. At ego, inquit juvenis, apud vos manebo, vestramque vitae rationem suscipiam: ac postea, luculenta veste abjecta, senis illius vestes petiit, iisque se induit. Cumque ille ipsum diu multumque tentasset, variisque modis ipsius animum explorasset, ut eum mentis gravitate praeditum esse cognovit, nec stulto quodam amore obsessum filiam suam in matrimonium petere, verum pietatis studio pauperem vitam amplexari, eamque gloriae suae ac nobilitati anteferre, arrepta ipsius manu in conclave suum eum introduxit, et ingentes opes illic reconditas, atque innumerabilem pecuniarum molem, quantamque juvenis ille nunquam viderat, ipsi commonstravit. (0507B)Aitque ad eum: Fili, haec omnia tibi dono do, propterea quod mearum opum haeres esse in animum induxisti. Qua haereditate percepta, ille omnes terrae divites et claros homines superavit.
CAP. XVII.-- Dixit autem Josaphat ad Barlaam: Apte sane haec etiam narratio rerum mearum statum exprimit, ac proinde de me quoque haec abs te dicta esse existimo. Verum quodnam tandem est illud experimentum per quod animi mei constantiam exploratam habere cupis? Respondit senex: Equidem ipse etiam periculum feci, et intellexi quanta in te mentis prudentia atque constantia, quamque rectus et integer tibi animus sit; verum actionis tuae finis haec confirmabit. Hujus rei gratia flecto genua mea ad Deum nostrum (0507C)(Ephes. III), qui in Trinitate celebratur, ad eum, inquam, qui omnia, tam quae aspectu sentiuntur quam quae oculorum sensum fugiunt procreavit; qui vere ac sempiterne est, nec gloriosi status sui aut principium unquam habuit, aut finem habiturus est: ad illum, inquam, metuendum atque omnium rerum praepotentem, bonumque et ad miserationem propensum, ut cordis tui oculos illuminet, detque tibi spiritum sapientiae et revelationis ad ipsius agnitionem, ut cognoscas quae sit spes vocationis tuae, et quae divitiae gloriae haereditatis ipsius in sanctis, et quae supereminens illa magnitudo potentiae ipsius in nos qui credidimus, ut jam non sis hospes et advena, sed civis sanctorum et domesticus Dei (Ephes. I), superaedificatus super fundamentum apostolorum et (0507D)prophetarum, ipso summo angulari lapide Jesu Christo, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino (Ephes. II)
Josaphat autem ingenti animi compunctione affectus, dixit: Haec scilicet omnia ipse quoque scire gestiens, abs te peto, ut et divinae gloriae divitias, et ipsius potentiae excellentiam mihi declares.
Dixit autem ad ipsum Barlaam: Deum supplex rogo ut haec te doceat, atque hujusmodi rerum cognitionem animo tuo inserat. Quandoquidem apud homines ipsius gloria ac potentia nullo modo commemorari potest, quamvis etiam omnes omnium hominum, tam qui nunc sunt quam qui aliquando fuerunt, linguae in unum coeant. Deum enim, inquit evangelista (0508A)et theologus (Joan. I), nemo 281 vidit unquam. Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Ejus porro qui oculorum obtutum fugit, atque immensus est, gloriam et majestatem, quis tandem eorum qui e terra concreti sunt, comprehensam habere queat, nisi ipse arbitratu suo eam patefecerit, quemadmodum scilicet prophetis suis et apostolis patefecit? Nos autem tum ex eorum praedicatione, tum ex ipsa rerum natura, quantam assequi nobis datur, eam discimus. Ait enim Scriptura: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum (Psal. XVIII). Ac rursus: Invisibilia ipsius a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque ipsius potentia et divinitas (Rom. I)
(0508B)Quemadmodum enim quispiam domum praeclare ac summa arte constructam, aut vasculum eleganter concinnatum perspiciens, architectum aut fabrum statim ob animum sibi proponit, sic etiam ego ex nihilo effictus, atque in ortum productus, etiamsi fictorem ac productorem meum cernere nequeam, tamen ex aptissima maximeque admiranda mei structura ad sapientiae ipsius cognitionem veni, non quatenus est, sed quatenus intelligere queo: nempe quia non casu ac fortuito productus sum, nec a me ipso exstiti, verum ipse arbitratu suo me effinxit: sic nimirum ut me rerum omnium conditarum principem constituerit, quibusdam autem inferiorem fecerit, ac contritum etiam divino suo imperio me ex hac vita educens, ad alteram vitam finis expertem ac sempiternam transferat. (0508C)Quibus omnibus in rebus providentiae ipsius viribus obluctari nequeo, nec mihi quidquam, vel quantum ad staturam, vel quantum ad formae figuram attinet, adjicere aut subtrahere, nec ea quae in me vetustate confecta sunt, renovare, nec quae labefactata et corrupta sunt, in integrum restituere Neque enim mortalium ullus unquam fuit, qui horum quidquam efficere posset, non rex, non sapiens, non dives, non potens, non denique alius quispiam humana studia consectans. Nullus enim, inquit ille, regum, aut eorum qui in sublimitate sunt, aliud habuit nativitatis initium. Unus enim est omnium introitus ad vitam, et idem exitus (Sap. VII).
Quamobrem ex iis quae ad me pertinent, ad magnificentiae summi illius architecti cognitionem, velut (0508D)porrecta manu ducor. Praeterea autem aptissimam rerum omnium conditarum structuram atque conservationem consideravi, nempe quod suapte quidem natura cuncta mutationi atque conversioni subjecta sunt, nimirum ea quae mente praedita sunt, ratione voluntatis, progressusque in bono aut recessus a bono; ea autem quae in sensum cadunt, ratione ortus et interitus, accretionisque, et imminutionis, et mutationis ejus quae in qualitate posita est, ac denique localis motus. Ac per ea tacitis quibusdam vocibus praedicant se a Deo creatore ac mutationis omnis et conversionis experte procreata esse, atque contineri et conservari, semperque gubernari. Quonam enim alioqui modo naturae inter se pugnantes ad unius (0509A)mundi ornatum omnibus numeris absolvendum in unum coiisseut, ac dissolutionis expertes permansissent, nisi vis quaedam omnipotens haec et copulasset, et semper a dissolutione aliena conservaret. Quonam enim pacto, nisi voluntas ipsius ita tulisset, aliquid mansisset? aut quonam pacto, ut Scripturae verbis utar, quod ab eo minime vocatum est, conservari potuisset?
Nam cum navis remoto gubernatore consistere nequeat, verum statim pessum eat; nec ulla, quantumlibet exigua, domus stare possit, nisi sit aliquis qui ipsius curam gerat, quonam tandem pacto mundus, opus usque adeo ingens, atque ita praeclarum et admirandum, sine eximia aliqua et ingenti atque admiranda gubernatione sapientissimaque providentia, tam diuturno temporis spatio constitisset? Ecce enim (0509B)quantum jam temporis fluxit, ex quo coelum est, nec tamen obscuritatem contraxit, nec terrae vis tandiu parens elanguit, nec fontes, ex quo orti sunt, scaturire destiterunt, nec mare tot fluvios excipiens mensuram suam excessit, nec solis ac lunae cursus immutationem ullam subierunt, nec diei ac noctis ordines inversi sunt. Ex his nimirum omnibus Dei potentia et magnificentia, quae omnem orationis facultatem superat, nobis declaratur, prophetarum atque apostolorum testimonio confirmata. Verum ipsius gloriam nemo unquam pro dignitate cogitare aut collaudare poterit. Siquidem divinus Apostolus, ille, inquam, qui Christum in seipso loquentem habebat (II Cor. XI), cum ea omnia, tam quae intellectu percipiuntur, (0509C)quam quae sensibus subjecta sunt, cum animo suo considerasset, dixit: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus: cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est (I Cor. XIII). Ac propterea ex immensis sapientiae ipsius opibus admiratione ac stupore perculsus aperte exclamavit: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI)!
282 Quod si ille qui ad tertium usque coelum pervenerat, atque arcana verba audierat (II Cor. XII), hujusmodi voces emisit; ecquis mei similium in tantorum mysteriorum abyssum oculos advertere, atque aliquid pro dignitate, non dicam dicere, sed ne quidem cogitare poterit, nisi ipse sapientiae subministrator (0509D)atque insipientium corrector dederit? Etenim in ipsius manu et nos et sermones nostri sunt, et omnis prudentia ac solertiae scientia. Atque ipsius beneficio veram earum rerum quae sunt cognitionem habemus, mundique concretionem intelligimus, elementorum vires, temporum initium et medietatem et finem, partium anni vicissitudines, ac tempestatum mutationes: quoniam omnia in modo et mensura constituit. Siquidem multum posse, ipsi semper praesto est; et brachii ipsius robori quis resistet? Etenim tanquam momentum staterae, sic est ante eum orbis terrarum, et tanquam gutta roris matutini, quae descendit in terram. Sed miseretur omnium, quia omnia potest, et dissimulat peccata hominum propter (0510A)poenitentiam. Neminem enim ex iis qui ad ipsum accurrunt, exsecratur, nec aversatur solus ille bonus, atque animorum amans Dominus (Sap. XI). Benedictum sit nomen gloriae ipsius sanctum, et laudabile, et superexaltatum in saecula. Amen (Dan. III).
CAP. XVIII.-- Dixit autem ad eum Josaphat: Si diuturno tempore tecum reputasses, vir sapientis sime, quonam pacto propositarum quaestionum solutionem mihi perspicuam redderes, meo quidem judicio id melius praestare non potuisses, quam ea mihi, quae nunc exposuisti commemorans: quippe qui omnium quidem rerum effectorem et conservatorem Deum esse docueris, majestatisque ipsius gloriam omnem mentis humanae captum excedere, clarissimis rationibus demonstraris; neque ulla alia ratione quemquam (0510B)eam consequi posse, nisi cui ipse arbitratu suo eam patefaciat. Quo quidem nomine eloquentissimam tuam sapientiam majorem in modum admiror. Sed illud velim mihi dicas, vir beatissime, quanam ipse aetate sis, et quibus in locis commoreris, quosque philosophiae socios habeas, siquidem anima mea tuae arctissime haeret, atque per omne vitae tempus ne latum quidem unguem a te discedere cupio.
Ait autem senex: Annos, ni fallor, quinque et quadraginta natus sum, atque in terrae Sennaar desertis vitam dego. Commilitones porro eos habeo, qui ad superni itineris cursum mecum laborant ac certant.
Quid ais? inquit Josaphat. Mihi enim septuaginta (0510C)annos excedere videris. Quid igitur est, quamobrem te quadraginta quinque tantum annos habere dicas? neque enim hac in re mihi vera loqui videris.
Dixit autem ad eum Barlaam: Si annos meos ab ipso vitae ortu nosse quaeris, recte sane eos plusquam septuaginta esse conjecisti. At mihi quidem nullo omnino modo inter vitae annos censentur, qui in hujus mundi vanitate consumpti sunt. Nam cum, peccatis in servitutem addictus, carni viverem, quantum ad interiorem hominem attinet, mortuus eram. Quamobrem mortis annos, vitae annos nunquam appellarim. Ex quo autem mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI), atque exuto veteri homine, qui secundum erroris desideria corrumpitur, non jam carni vivo, sed vivit in me Christus; quod autem (0510D)vivo, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et pro me seipsum tradidit (Ephes. IV): hos vitae annos et salutis dies optimo jure vocaverim. Quos quidem quinque et quadraginta esse asserens, consentanea ratione, ac non absurde, horum numerum tibi dixi. Quin tu quoque ea semper mente ac sententia sis velim, nimirum ut eos qui quantum ad omne probum opus mortui sunt, peccatis autem vivunt, atque eorum qui humi provoluti sunt principi obsequuntur, et in voluptatibus ac pestiferis cupiditatibus vitam absumunt, nullo modo vivere existimes, verum eos exstinctos esse tibi persuadeas, vitaeque functioni mortuos. Nam peccatum immortalis animae mortem esse sapiens quidam non immerito pronuntiavit. Atque (0511A)etiam nis verbis Apostolus utitur: Cum servi essetis peccati, liberi eratis justitiae. Quem ergo fructum habuistis in his in quibus nunc erubescitis? Finis enim illorum mors est. Nunc autem liberati a peccato, servi autem facti justitiae, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem autem vitam aeternam. Stipendia enim peccati, mors; gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VI).
Dixit autem ad eum Josaphat: Quandoquidem vitam quae in carne ducitur, vitam esse minime censes, par est igitur ut ne mortem quidem hanc quam omnes subeunt mortem esse censeas.
Respondit senex: Sine ulla dubitatione de his quoque ita censeo, quippe qui temporariam hanc mortem minime (0511B)pertimescam, imo nec omnino mortem eam appellem, si quidem me per divinorum praeceptorum viam incedentem arripuerit, quin potius transitum a morte ad praestantiorem et perfectiorem vitam atque in 283 Christo absconditam (Coloss. III). Cujus quidem consequendae cupiditate flagrantes optimi viri, praesentem hanc vitam permoleste ferebant. Unde etiam ait Apostolus: Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvitur, aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in coelis. Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de coelo est, superindui cupientes, si tamen vestiti et non nudi inveniamur (II Cor. V).
Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus (0511C)gravati, eo quod nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est a vita. Ac rursum: Infelix, inquit, ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VI)? Et alio loco: Cupio dissolvi, et esse cum Christo (Philip. I). Et propheta David: Quando veniam, et apparebo ante faciem Dei (Psal. XLI)? Quod autem ego quoque omnium infirmus corpoream mortem nullo modo extimescam, hinc facile tibi intelligere licet, quod patris tui minis contemptis ac pro nihilo habitis, intrepide ad te accesserim, ut salutiferam doctrinam tibi exponerem; tametsi alioqui compertissimum haberem fore ut si haec rescisceret, sexcentis me, si fieri posset, mortibus afficeret. Verum ego Dei sermonem omnibus rebus anteponens, ipsoque frui cupiens, nec (0511D)temporariam hanc mortem perhorresco, nec eam hujusmodi nomine appellandam duco, Domini scilicet mandato obtemperans dicentis: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animum autem non possunt occidere; sed potius timete eum qui potest animam et corpus perdere in gehennam (Matth. X).
Haec, inquit Josaphat, verae vestrae philosophiae praeclara facinora, terrenorum hominum qui a praesenti hac vita vix avelli possunt, naturam longe multumque superant. Ac vos beati, qui hac strenuissima mente praediti estis. Quinam porro tibi ac sociis tuis in hujusmodi solitudine victus sit, atque item unde, et cujusmodi vobis vestes suppetant, vere mihi expone.
Barlaam autem dixit: Victus quidem nobis ex pomis, (0512A)et stirpibus, quas solitudo, coelesti rore perfusa, et creatoris imperio parens, alit, nobis suppetit. Ob quae nemo est qui adversum nos pugnam ineat atque contendat, majoremque partem, ut avaritiae lex praescribit, arripere quaerat; verum uberrime omnibus illaboratus cibus, et extemporalis mensa proponitur. Quod si quando piorum fratrum, qui nobis vicini sunt, aliquis panis benedictionem afferat, hunc tanquam ad eorum qui cum fide obtulerunt, benedictionem a divina providentia missum suscipimus. Vestes autem nobis ex asperis ciliciis et ovium pellibus sunt, vetustae omnes, atque ex variis pannis consutae, imbecillam nostram carnem atterentes. Etenim eadem nobis est tum aestatis tum hiemis vestis. Quam etiam ut semel induimus, exuere postea nobis non licet, (0512B)quousque vetustate confecta prorsus deleatur. Ad hunc enim modum et frigoris et aestus molestiis corpus afflictantes, futurae immortalitatis vestem nobis comparamus.
Cumque hic Josaphat quaesivisset undenam vestem illam qua indutus erat sibi comparasset, respondit senex: A quodam piorum fratrum eam, cum ad te profecturus essem, utendam accepi; neque enim par erat ut cum ea quam ferre soleo veste accederem. Quemadmodum enim quispiam charissimum quemdam cognatum in alienam regionem captivum abductum, illinc educere cupiens, abjecta veste sua, atque hostium suscepta persona, ad eorum regionem sese confert, variisque artibus propinquum suum ex acerba tyrannide in libertatem asserit; eodem modo (0512C)ego quoque de tuis rebus certior factus, hoc habitu suscepto veni, ut divina praedicatione pectus tuum consererem, atque a truculenti principis mundi servitute te vindicarem. Ac nunc per virtutem divinam, quantum quidem in me fuit, ministerio meo perfunctus sum. Etenim ipsius cognitionem tibi annuntiavi, ac prophetarum et apostolorum praedicationem exposui, vereque ac sine ullo errore praesentium rerum vanitatem demonstravi, quantisque malis hic mundus scateat, eos qui ipsi obtemperant in fraudem inducens, variisque modis irretiens. Deinceps igitur, eo unde huc veni, revertendum est, ac tum alieno habitu deposito, meum induam.
Obsecravit autem senem Josaphat, ut se ipsi cum consueta veste ostenderet. Cum itaque Barlaam vestem (0512D)eam quam gerebat exuisset, horrendum Josaphat spectaculum sese obtulit. Etenim tota carnis ipsius qualitas [ πιότης fortasse legendum, id est, pinguedo] absumpta erat, ac pellis ex solis aestu atque ardore circum ossa tensa erat, non secus ac si quis pellem subtilibus calamis tetendisset. Pannoso porro ac perquam aspero cilicio e lumbis usque ad genua cingebatur, idemque pallium humeris gerebat.
Admiratus itaque Josaphat hujusmodi vitae duritiam et asperitatem, atque ex ingenti ea et singulari tolerantia stupore affectus ingemuit, profusisque lacrymis ad senem ait: Quoniam ea tibi huc veniendi causa fuit, ut me ex acerba diaboli servitute extraheres, beneficio tuo extremam 284 manum impone, (0513A)atque animam meam de custodia educ (Psal. CXLI), ac me itineris tui socium adhibe, ut mundi impostura prorsus liberatus, tum denique salutaris baptismi sigillum accipiam, sociumque me tibi admirandae hujus philosophiae atque eximiae exercitationis praebeam.
Dixit autem ad eum Barlaam: Capreae hinnulum dives quispiam olim alebat: cum autem ipse crevisset, naturali affectu pertractus solitudines expetebat. Egressus igitur quodam die, caprearum gregem pastui operam dantem invenit, atque ad eas sese adjungens, per agros et campos oberrabat, ac sero quidem domum se referebat; mane autem famulorum negligentia foras egrediebatur, atque cum silvestribus capris se aggregabat. Porro cum illae pabulatum (0513B)longius processissent, ipse quoque eas comitatus est. At vero divitis illius viri famuli, re cognita, conscensis equis eas a tergo insecuti sunt, ac suam quidem capream vivam captam, domumque reductam posthac ita tenuerunt, ut nulli ad eam aditus pateret; reliquum autem gregem partim trucidarunt, partim male multarunt. Eodem modo ne nobis accidat metuo, si mihi te comitem adjungas. Hoc est, ne et tuo contubernio priver, et ingentes sociis meis calamitates, ac sempiternam patri tuo condemnationem accersam. Vult itaque te Dominus nunc quidem divini baptismi sigillo consignari, atque hic manentem omni pietatis generi studere, praeceptisque suis operam dare. Posteaquam autem illius bonorum omnium datoris munere occasio sese obtulerit, tum demum (0513C)et ad nos venies, et per reliquum omne hujusce vitae tempus nobiscum deges. Ac Domini benignitate fretus, haudquaquam dubito quin in futura vita ita conjungamur, ut nunquam divelli possimus.
Josaphat autem lacrymis rursum perfusus, ad eum ait: Si Domino ita placet, ipsius voluntas fiat. Quocirca cum divino baptismate me initiaveris, pecuniasque a me et vestes, tam ad tuum quam ad sodalium tuorum victum ac vestitum acceperis, in religiosae exercitationis locum, divinae pacis praesidio septus, abscede; meaque causa sine ulla intermissione Deum roga, ut ne spe mea frustrer, verum primo quoque tempore ad te pervenire, atque in alta quiete utilitatem ex te percipere possim.
Barlaam autem ait: Quin Christi quidem sigillum (0513D)accipias, nihil est quod prohibeat. Quare teipsum jam adorna, ac Deo juvante Christianae fidei sacris initiaberis. De iis autem pecuniis, quas te tum mihi, tum sodalibus meis daturum dixisti, qui tandem fieri posset ut tu qui pauper es, divitibus eleemosynam impertias? Siquidem divitum est de pauperibus bene mereri, non autem contra pauperum de locupletibus et copiosis. Nam sodalium omnium meorum postremus opibus omnino te superat. Verum divinis miserationibus fretus, hoc mihi persuadeo, te propediem locupletissimum fore. Quod cum contigerit, minime ad largiendum promptus ac proclivis eris. Dixit autem ad eum Josaphat: Expone mihi, quaeso, quonam pacto sodalium tuorum extremus opibus me (0514A)antecellat, cum paulo ante tu eos in magna inopia vivere atque extrema paupertate conflictari dixeris. Quidnam item sit, quamobrem nunc me pauperem appelles, cum autem amplissimis opibus praeditus fuero, minime liberalem fore dicas, qui nunc ad largiendum promptus ac propensus sum.
Respondit Barlaam: Non eos paupertate conflictari dixi, sed inexhaustis potius opibus florere. Nam opibus opes semper adjungere, nec cupiditatem tanquam freno coercere, verum sine ulla satietate plura appetere, extremae paupertatis argumentum est. Contra, qui sempiternarum rerum cupiditate praesentia omnia contemnunt, eaque pro stercoribus ducunt, ut Christum solum lucrentur (Philip. III), omnique ciborum et indumentorum excusa atque in Deum (0514B)projecta cura, majorem ex inopia voluptatem capiunt quam quisquam eorum qui mundi amore flagrant, ex opum et pecuniarum abundantia capiat; quique amplissimas virtutum divitias sibi aggesserunt, atque immortalium bonorum spe sese alunt, hos ego optimo jure te atque adeo quovis terreno rege locupletiores dixerim. Quod si, Deo tibi favente, tu quoque spirituales hujusmodi divitias arripueris, eas summo studio ac diligentia servabis, ac semper, et quidem merito, augere cupies, nec ullam omnino earum partem effundere sustinebis. Nam in hoc demum verae divitiae sitae sunt. Earum autem opum quae in sensum cadunt, moles detrimento potius quam commodo amicos suos affecerit. Quare non abs re eas extremam paupertatem appellavi, quas coelestium (0514C)bonorum amatores, rebus omnibus remisso nuntio, ita fugiunt, ut quispiam serpentem fugit. Si vero eum hostem, quem mei piae exercitationis socii et commilitones jam obtruncarunt, ac pedibus proculcarunt, vivum rursus abs te acceptum ad ipsos detulero, bellorumque ac perturbationum causa ipsis fuero, prorsus ipsis exitiosus nuntius ero. Quod quidem absit ut faciam.
285 Idem autem de ndumentis etiam intelligas velim. Nam eos qui vetustatis labem et corruptelam exuerunt, atque inobedientiae vestem, quantum in ipsis fuit, deposuerunt, Christum autem tanquam vestimentum salutaris, et pallium laetitiae induerunt; quonam tandem modo rursus pelliceis tunicis induerem, ipsisque ignominiae amictum imponerem? Quin (0514D)potius, cum sodales meos, ut qui pia et religiosa solitudinis exercitatione contenti sint, eamque pro verissimis deliciis ducant, nullis omnino ejusmodi rebus indigere compertum habeam, pecuniis et vestibus, quas te ipsis daturum dicebas, in pauperes distributis, fac tibi ejusmodi thesaurum in futurum recondas, qui nullo modo surripi possit, Deum scilicet in ipso per illorum preces opitulatorem tibi adjungens. Sic enim hoc consequeris, ut opes ad optima quaeque tibi adjumento sint. Ac deinde, cum Spiritus armaturam acceperis, et lumbos in veritate succinxeris, ac justitiae loricam indueris, et salutis galeam capiti tuo imposueris, et pedes in Evangelii pacis praeparationem calcearis, fideique scutum ac (0515A)Spiritus gladium, quod est verbum Dei, manibus sumpseris (Ephes. VI), atque undique te praestantissimis armis instruxeris ac muniveris, ita demum fidenti animo ad bellum cum impietate committendum egredere, ut ea in fugam versa, atque ipsius duce diabolo in terram alliso, a dextra Domini manu quae vitae principium affert, victricem coronam consequaris.
CAP. XIX.-- Cum Barlaam hujusmodi doctrinis ac salutiferis sermonibus regis filium imbuisset, atque ad divinum baptismum praeparasset, eique, ut consuetudo fert, ad aliquot dies jejunare ac precibus incumbere praecepisset, ad eum crebro ventitare non desinebat, atque omnia orthodoxae fidei dogmata ipsi tradebat, divinumque Evangelium exponebat, (0515B)ac praeterea apostolicas cohortationes et prophetarum loca ipsa explanabat. Nam cum vir ille divinitus tradita doctrina polleret, omnem tam veteris quam novi Testamenti scripturam memoriter recitabat. Cumque divino Spiritu incitatus ferretur, adolescentem verae Dei notitiae luce collustravit. Eo autem die quo baptizandus erat, docendi causa his ad eum verbis utebatur: En Christi sigillum accipere, atque dominici vultus lumine consignari (Psal. IV), Deique filius, ac vivifici Spiritus templum effici properas. Quocirca in Patrem et Filium et Spiritum sanctum crede, sanctam, inquam, ex qua vita initium duxit, Trinitatem, quae in tribus personis et una divinitate celebratur, ac, quantum quidem ad personas et personales (0515C)proprietates attinet, distincta est, quantum autem ad essentiam, conjuncta et copulata: unum Deum ingenitum agnoscens, atque unum Filium unigenitum, Dominum nostrum Jesum Christum, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum ante omnia saecula. (Etenim ex bono Patre bonus Filius genitus est, et ex unigenito lumine sempiternum lumen effulsit, et ex vera vita vivificus fons prodiit, et ex ipsamet potentia, Filii potentia emicuit, qui est splendor gloriae [Hebr. I], et Verbum vere subsistens, qui in principio erat, et apud Deum erat, et Deus erat [Joan. I], principii expers et sempiternus; per quem omnia facta sunt, tam quae oculis cernuntur quam quae cerni nequeunt.) Et unum Spiritum sanctum, (0515D)ex Patre procedentem, agnoscens, Deum perfectum, et vitam afferentem, ac sanctitatem praebentem, eadem voluntate praeditum, omnipotentem, eamdem aeternitatem habentem, vere subsistentem. Ad hunc igitur modum Patrem et Filium et Spiritum sanctum adora, in tribus personis seu proprietatibus, atque in una divinitate. Communis enim his tribus est divinitas, atque una ipsorum natura est, una substantia, una gloria, unum regnum, una potentia, una auctoritas. Commune autem est Filio et Spiritui sancto, quod ex Patre sunt: at vero Patri proprium est ingenitum esse, Filio genitum esse, Spiritui denique processisse.
Sic igitur haec crede: at generationis aut processionis (0516A)modum comprehendere minime studeas (neque enim comprehendi potest), verum integro corde ac sine ulla supervacanea investigatione illud tene, nimirum Patrem et Filium et Spiritum sanctum omnibus modis unum esse, excepta ingeniti proprietate, et generatione, et processione; illudque item, unigenitum Filium ac Dei Verbum, et Deum, salutis nostrae causa Patris decreto, ac Spiritus sancti adjuncta opera, in terram descendisse; sine semine in sanctae Virginis ac Dei genitricis Mariae utero per Spiritum sanctum conceptum, ac sine ulla labe genitum, perfectumque hominem effectum; illudque praeterea, ipsum perfectum Deum, ac perfectum hominem esse, ex duabus naturis, hoc est divinitate et humanitate, ac in duabus naturis intelligentia et (0516B)voluntate et operatione et arbitrii libertate praeditis, atque omni ratione perfectis, juxta normam ac rationem utrique naturae, hoc est divinae et humanae consentaneam, una autem 286 composita persona. Haec, inquam, simpliciter atque sine ulla curiosa investigatione accipe: nec illud intelligere stude, quonam pacto Dei Filius seipsum exinaniverit, atque ex virgineis sanguinibus homo sine semine atque corruptione factus fuerit; aut quonam pacto duae naturae in unam personam convenerint. Nam haec quae divinitus nobis a Scriptura sancta dicta sunt, fide tenere docemur; modum autem nescimus, nec exponere possumus.
Crede Filium Dei, qui per viscera misericordiae suae homo factus est, omnes eas humanas affectiones, (0516C)quae naturales sunt, nec vitio dantur, suscepisse. Fame enim, quantum ad humanam naturam attinet, ac siti laboravit, et dormivit, et in angore versatus est, et pro nostris iniquitatibus ad mortem ductus, crucique affixus, ac degustata morte sepultura affectus est, divina interim natura ab omni perpessione ac mutatione libera manente. Nullam enim omnino perpessionem ipsius naturae ab omni perpessione alienae attribuimus; verum in ea natura quam assumpsit eum passum et sepultum esse agnoscimus, ac divina gloria a morte ad vitam et immortalitatem excitatum esse, atque in coelos ascendisse, tandemque rursum cum gloria venturum esse, ut de vivis ac mortuis sententiam ferat, atque unicuique pro eo ac meritus est rependat (Matth. XVI; Apoc. XXII). Resurgent (0516D)enim mortui, et excitabuntur qui in monumentis sunt. Atque illi quidem qui Christi mandata observaverint, et in recta fide ex hac vita excesserint, sempiternam vitam haereditario possidebunt; qui autem in peccatis sese corruperint, atque a recta fide deflexerint, ad sempiternum supplicium abituri sunt (Joan. V). Crede nec ullam mali essentiam, nec reguum ullum esse; nec principii expers illud esse statue, aut in seipso exstitisse, vel etiam a Deo ortum traxisse (procul a te sit haec absurditas), verum opus nostrum ac diaboli hoc esse, quod nostra incuria et negligentia obrepit, propterea quod libero arbitrio praediti sumus, ac sponte nostra tam bonum quam malum eligimus. Ad haec unum baptisma ex aqua (0517A)et Spiritu sancto in peccatorum remissionem confitere.
Atque insuper ab omni labe pura Christi mysteria accipe, certissime credens, Dei nostri corpus et sanguinem esse, quae hominibus fide praeditis, ad peccatorum veniam dono dedit. Christus enim ea nocte qua tradebatur, testamentum novum discipulis suis et apostolis, ac per eos omnibus qui in ipsum credituri erant (I Cor. XI), in haec verba sanxit: Accipite et manducate, hoc est corpus meum quod pro vobis frangitur in remissionem peccatorum. Eodemque modo sumptum calicem ipsis porrexit, dicens: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro vobis effunditur in remissionem peccatorum. Hoc facite in meam commemorationem. Ipse igitur Dei sermo (0517B)vivus et efficax (Hebr. IV), atque sua virtute nihil non efficiens, per divinum ac sacrosanctum sermonem, ac Spiritus sancti adventum, ex oblationis pane et vino corpus suum ac sanguinem efficit, atque immutat, et iis a quibus cupido animo percipitur sanctitatem et lucem affert
Venerandam characteris Domini, hoc est, Dei Verbi, humanitate nostra causa induti, effigiem adora, cum fide exosculans, atque ita existimans te ipsummet creatorem in imagine contueri. Siquidem imaginis honor, ut a sancto viro proditum est (Basil., lib. de Spiritu sancto cap. 18), ad exemplar refertur. Exemplar porro est id cujus imago effingitur, atque ab eo derivatur. Etenim cum picturam in imagine cernimus, ad veram formam, cujus imago est, mentis (0517C)oculis transimus, eum qui nostra causa carnem sibi adjunxit pie adorantes; non ipsi quidem picturae divinitatem attribuentes, verum ut incarnati Dei imaginem, pro nostro erga eum, qui nostra causa etiam usque ad servi formam sese exinanivit, amore ac benevolentia complectentes. Eodemque modo etiam purae ipsius Matris, atque omnium sanctorum effigies, eadem ratione complectens, atque item vivificae ac venerandae crucis typum fide adorans, exosculare, ob Christum videlicet ac Deum et mundi Servatorem, qui salutis nostrae causa carne in ipsa suspensus est, nobisque ad victoriam adversus diabolum obtinendam hoc signum dedit. Cohorrescit enim ille ac tremore afficitur, ipsius vim intueri minime sustinens. In his dogmatibus, atque hujusmodi (0517D)fide baptizaberis, eam mutationis omnis expertem, atque ab omni haeresi puram usque ad extremum vitae spiritum retinens: omnem autem doctrinam, atque omnia dogmata, quae huic a reprehensione alienae fidei adversantur, exsecrare, atque abalienationem a Deo esse existima. Ait enim Apostolus: Etiamsi Angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit (Gal. I). Neque enim aliud est Evangelium, aut alia fides, praeter eam quae ab apostolis praedicata, atque a divinis Patribus in variis conciliis confirmata est.
Haec cum dixisset Barlaam, atque illud fidei symbolum, quod in Nicaeno concilio editum est, regis filio exposuisset, in nomine 287 Patris et Filii et (0518A)Spiritus sancti, eum in piscina quae in ipsius horto erat baptizavit, ac super eum Spiritus sancti gratia venit. Cumque ad ipsius cubiculum rediisset, atque incruenti sacrificii sacrum peregisset, immaculata Christi mysteria ipsi impertivit. Posteaque ille spiritu exsultabat, Christum Deum laude atque gloria afficiens.
Dixit autem ad eum Barlaam: Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui pro ingenti sua misericordia regeneravit in te spem vivam, in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in coelis in Christo Jesu Domino nostro per Spiritum sanctum (I Pet. I). Hodierno enim die a peccato liberatus, accepto sempiternae vitae pignore, Deo mancipatus es; ac relictis (0518B)tenebris lumen induisti adoptatus in libertatem gloriae filiorum Dei: Quotquot enim, inquit ille, receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I). Itaque non jam servus es, sed filius et haeres Dei, per Christum in Spiritu sancto (Gal. IV). Quocirca, charissime, id stude ut mundus et immaculatus ipsi inveniaris, supra fidei fundamentum proba opera exstruens. Fides enim sine operibus mortua est, quemadmodum et opera sine fide (II Petr. III; Jac. II);
Atque, ut jam prius me ad te dicere memini, deposita jam omni malitia, veterisque hominis, qui secundum erroris desideria corrumpitur (Ephes. IV), operibus omnibus odio habitis, tanquam modo genitus infans, rationabile et sine dolo virtutum lac sugere (0518C)concupisce (I Pet. II), ut in eo crescas, atque ad mandatorum Dei cognitionem pervenias in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV); ut non jam sis parvulus sensibus, vitiosarum affectionum fluctibus ac tempestate jactatus et circumactus, verum malitia quidem parvulus sis, ad bonum autem firmam ac solidam mentem habeas, atque ut dignum est ea vocatione qua vocatus es, in mandatorum Domini observatione verseris, excussa nimirum atque a te remota prioris vitae vanitate, quemadmodum gentes ambulant in vanitate sensus sui, obscuratum habentes intellectum, alienati a gloria Dei, cupiditatibusque suis et motibus a ratione aversis subjecti. Tu vero quemadmodum ad Deum vivum et verum accessisti, sic etiam ut filius lucis ambula. (0518D)Fructus enim Spiritus est in omni bonitate, et justitia, et veritate (Gal. V). Atque illud operam da, ne novum eum hominem, quo hodie indutus es, priori posthac vetustate labefactes, verum quotidie in justitia et sanctitate et veritate renoveris. Nam hoc nemo non potest, si velit, quemadmodum audisti, quod potestatem dederit filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Joan. I). Quapropter non jam hoc dicere possumus, nos virtutes adipisci minime posse. Proclivis enim ac facilis via est; atque etiamsi ob corporis afflictionem arcta quodammodo et augusta dicta est (Matth. XI), tamen ob futurorum suorum spem iis recta et clara est, qui non stulte ambulant, verum Dei voluntatem exacte intelligunt, atque ad dimicandum (0519A)adversus diaboli hostis versutias ipsius armaturam induunt, et in oratione atque obsecratione, cum patientia et spe in hoc ipsum invigilant (Ephes. VI).
Ac proinde facito ut quemadmodum a me audisti et eruditus es, firmumque fundamentum jecisti, in ipso abundes, crescens videlicet et proficiens, ac boni militis officio fungens, fidem habens, et bonam conscientiam proborum operum testimonio confirmatam (I Tim. VI); justitiam colens, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, lenitatem; vitam sempiternam, ad quam vocatus es, apprehendens; omnem autem voluptatum ac vitiosarum affectionum cupiditatem, non modo quantum ad actionem, sed etiam quantum ad cogitationem, procul a te removens, ut animam tuam ab omni spurcitie puram Deo exhibeas. Non (0519B)enim actiones duntaxat, verum etiam cogitationes nostrae apud Deum in numerato sunt, coronasque aut supplicia nobis conciliant. Siquidem Christum simul cum Patre ac Spiritu sancto in puris cordibus habitare perspectum habemus. Ac rursum illud non ignoramus, quod quemadmodem fumus apes, eodem modo pravae cogitationes divini Spiritus gratiam a nobis propellunt.
Quamobrem summo studio in hoc enitere, ut omni vitiosa cogitatione ex animo tuo exstincta et deleta, optimas quasque cogitationes in ea inseras, templumque Spiritus sancti teipsum efficias. Siquidem per cogitationes ad actiones ipsas venimus; atque omne opus a cogitatione animique agitatione progrediens, parvum primo initium arripit, ac deinde tacitis incrementis (0519C)augescens, ingens ad extremum efficitur. Ob eamque causam, nullo modo permitte ut improba consuetudo tibi dominetur; verum donec recens est, parvam radicem e pectore tuo evelle; ne alioqui cum pullularit, ac radices suas alte infixerit, postea non nisi longo tempore, ac magno cum labore exstirpari possit. Ob id enim majora peccata quotidie ad nos aditum habent, atque in animas nostras imperium obtinent, quoniam iis quae minora esse 288 videntur, hoc est improbis cogitationibus, inhonestis sermonibus, malisque colloquiis consentanea correctio minime adhibetur. Ut enim in corporibus qui parva vulnera negligunt saniem plerumque ac mortem sibi ipsis accersunt, ad eumdem modum etiam in animis hoc usu venit, ut qui minima vitia ac peccata nihili (0519D)pendunt, graviora sibi invehant. Quatenus autem graviora peccata ipsis oboriuntur, contracto tandem habitu anima in contemptum cadit. Impius enim, inquit ille, cum in profundum venerit, contemnit (Proverb. VIII). Ac deinceps, ut sus in coeno volutari gaudet (II Pet. II), sic etiam anima illa pravae consuetudini immersa, ne peccatorum quidem fetorem sentit, verum potius ipsis gaudet et oblectatur, vitiumque instar boni cujuspiam arctissime retinet. Atque ut etiam aliquando, recepta meliori mente, scelerum suorum sensu afficiatur, non tamen sine magno labore ac sudore a prava consuetudine, cui ultro ac sponte se in servitutem addixit, liberatur.
Quocirca omnibus viribus ab omni mala cogitatione (0520A)atque omni vitiosa consuetudine te remove, ac potius virtutihus assuesce, easque ita cole atque exerce, ut earum habitus tibi comparetur. Nam si paulum laboris in ipsis susceperis, atque earum habitum contraxeris, postea, Deo juvante, citra laborem ullum proficies. Siquidem virtutis habitus animae insitus, utpote naturalem cum ea cognationem habens, Deique ope adjutus, vix omnino mutationem ullam recipit, atque in primis firmus est, quemadmodum vides fortitudinem et prudentiam, temperantiamque item ac justitiam, vix omnino mutationem ullam admittere, propterea quod animae habitus et qualitates et operationes sint, eam penitus penetrantes. Nam cum vitii affectiones, quae nobis non naturales, sed adventitiae sunt, posteaquam ad habitum pervenerint, vix (0520B)omnino dimoveri possint, quid afferri potest, quin virtus, quae et naturaliter nobis a summo illo parente et effectore insita est, ipsiusque ope et adjumento nititur, si nobis nonnihil laborantibus per habitum in anima radices egerit, multo minus immutari queat?
CAP. XX.-- Unde etiam mihi quidam ipsius cultor rem hujusmodi narravit: Cum, inquit, firmissimum divinae contemplationis habitum mihi comparassem, ipsiusque meditatione anima mea tincta esset, hujus rei periculum aliquando facere cupiens, mentem meam ita continui, ut eam pro suo more meditationi sese adjungere minime sinerem. Quod quidem id eam peraegre ac permoleste ferre intellexi, atque ad eam effrenata quadam cupiditate properare, nec ad contrariam (0520C)ullam cogitationem ullo modo inflecti posse. At cum habenas ipsi nonnihil permisissem, statim ad studium suum et operam celerrimo cursu ferebatur; exstabatque id quod ait Propheta: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum (Psal. XLI). Ex his igitur omnibus demonstratum est in nobis hoc situm esse, ut virtutem adipiscamur; idque nostri arbitrii ac potestatis esse, eamne amplecti, an contra peccatum ipsi anteferre velimus. Et quidem ii qui vitio in servitutem se addixerunt, aegre ab eo abstrahi possunt, quemadmodum a me superius dictum est. Tu vero, qui per viscera misericordiae Dei nostri eo liberatus es, ac per Spiritus divini gratiam Christum (0520D)induisti, fac te totum ad Dominum transferas, nec vitiosis affectionibus januam ullo modo aperias, verum animam tuam suavi virtutum odore ac splendore coornatam, sanctae Trinitatis templum reddas, atque in ipsius contemplatione omnes mentis tuae facultates occupes. Nam cum is qui cum terreno rege degit atque colloquitur beatus ab omnibus praedicetur non est dubium quin is cui divino beneficio contigit ut mente cum Deo colloquatur, consuetudinemque cum eo habeat, omni beatitudine cumuletur. Quae cum ita sint, eum semper ob oculos tibi propone, atque cum ipso colloquere. Quanam autem ratione cum Deo colloqueris? Nimirum per orationem et obsecrationem ad Deum appropinquans. Nam qui ardentissimo (0521A)desiderio ac purgato pectore orat, atque ab omnibus rebus ex materia concretis et terrenis abducta mente, tanquam coram Deo astat, ac cum metu et tremore preces ad eum adhibet, hic nimirum cum eo consuetudinem habet, facieque ad faciem cum eo colloquitur.
Siquidem bonus noster Deus ac Dominus ubique adest, eos qui sincero ac puro animo ipsum precantur exaudiens, quemadmodum ait Propheta: Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum (Psal. XXXIII). Quo fit ut Patres hominis cum Deo conjunctionem orationem esse definiant, eamque angelorum opus ac futurae laetitiae praeludium appellent. Siquidem in hoc potius quam in ullis aliis rebus situm esse coelorum regnum censent, ut quis ad sanctam (0521B)Trinitatem appropinquet, eamque contempletur. Quam quidem ad rem cum precandi assiduitas mentem velut manu ducat, non abs re beatitudinis illius praeludium ac velut effigies quaedam appellata est. 289 Verum non omnis oratio ejusmodi est; sed ea demum hoc nomine nuncupanda est, quae Deum, qui orationis materiam suppeditat, magistrum habet, quaeque supra terrena omnia assurgit, atque cum Domino Christo sine ulla intermedia re versatur.
Hanc velim tibi acquiras, atque in ea provehi contendas. Etenim ipsa hanc vim habet, ut te a terra in coelos subvehere possit. Caeterum non temere, ac sine ulla praeparatione in ipsa progressus facies; verum ita demum, si animam tuam ab omnibus vitiosis affectionibus prius repurgaris, eamque ab omni improba (0521C)cogitatione detersam, puri cujusdam ac recens abstersi speculi instar effeceris, et ab omni injuriarum recordatione atque ira (quae majori quam reliqua omnia impedimento est quo minus preces nostrae ad Deum sublimes ferantur) teipsum procul removeris, cunctisque qui te laeserint, offensionem ex animo remiseris, atque per eleemosynas et pauperum miserationes, orationi velut pennas quasdam additas, eam Deo cum calentibus lacrymis obtuleris. Ad hunc quippe modum orans, iisdem verbis uti poteris, quibus beatus ille David, qui rex erat, ac sexcentis curis distrahebatur, nihiloque secius tamen animam suam a vitiosis affectionibus perpurgaverat, ad Deum utebatur, dicens: Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi. Septies in die (0521D)laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae. Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum (Psal. CXVIII).
Sic videlicet clamante te, Deus exaudiet, et adhuc loquente te dicet: Ecce adsum (Isa. LXXXV). Quocirca, si hujusmodi orationem adeptus fueris, beatus eris. Neque enim fieri potest, quin is qui cum hujusmodi animi alacritate Deum orat atque obsecrat, quotidie novos in virtute progressus faciat, atque omnes hostis laqueos superet. Nam qui mentem suam, ut cujusdam viri sancti verbis utar, excalefecit, animamque suam erexit, atque in coelum se transtulit, (0522A)sicque Dominum suum invocat, sceleraque sua in memoriam revocat, ac de eorum remissione cum Deo colloquitur, calentissimisque lacrymis eum obsecrat, ut pro sua benignitate propitium ac facilem se ipsi praebeat, ex hujusmodi sermonum et cogitationum usu et consuetudine hoc consequitur, ut omnem hujusce vitae curam deponat, atque humanis affectionibus superior existat, dignusque habeatur qui Dei congerro appelletur. Quo quid beatius aut sublimius contingere possit? Utinam itaque Dei beneficio beatitudinis hujusce compos fias!
Ecce enim mandatorum Domini viam tibi demonstravi, nec quidquam subtraxi, quominus omne Dei consilium tibi annuntiarem. Ac jam quidem ego ministerium meum absolvi (Act. XX). Superest, ut succinctis (0522B)lumbis mentis tuae, instar sancti illius qui te vocavit, ipse quoque in omni vitae tuae ratione sanctum te praebeas. Sancti enim estote, quoniam ego sanctus sum, dicit Dominus (Levit. XIX). Atque etiam apostolorum princeps ad hunc modum loquitur: Si Patrem invocatis eum qui sine personarum acceptione secundum cujusque opus judicat, in timore incolatus vestri tempore conversamini, scientes quoniam non corruptibilibus auro et argento liberati estis de vana vestra conversatione paternarum traditionum, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Jesu Christi (I Pet. I).
Haec igitur omnia in mente condita sine ulla intermissione recordare, Dei metum et horrendum ipsius tribunal, et splendorem eum quem justi in futuro (0522C)aevo accepturi sunt, ac contra peccatorum in teterrimis tenebris moerorem; praesentium item rerum imbecillitatem et vanitatem, ac futurorum aeternitatem semper ob oculos habens: illudque praeterea, quod omnis caro feni instar est, et omnis gloria ejus tanquam flos feni. Exsiccatum est fenum, et flos ejus decidit. Verbum autem Domini manet in aeternum (Isa. XL). Haec semper meditare (I Tim. IV); et pax Dei tecum sit (Philip. IV), quae te illuminet, et sapientia instruat, et ad salutis viam ducat, improbamque voluntatem procul a tua mente depellat, atque animam tuam crucis signo imprimat, ne ullum perversi spiritus scandalum ad te propius accedat, verum divino beneficio in omni virtutum perfectione futurum illud ac finis et successionis expers regnum (0522D)adipiscaris, ac beatae et vitae initium afferentis Trinitatis, quae in Patre et Filio et Spiritu sancto glorificatur, lumine collustreris.
CAP. XXI.-- Cum hujusmodi doctrinis, ad mores informandos accommodatis, praestantissimus senex regis filium instruxisset, ad suum hospitium se contulit. At adolescentis ministri et praeceptores frequentem ipsius in palatium ingressum perspicientes, admiratione afficiebantur. Unus autem ex iis qui priorem inter eos locum obtinebat et quem rex velut fidelissimum ac sui studiosissimum filii sui palatio praefecerat, Zardan nomine, regis filium his verbis allocutus est: Non te fugit, here, quanto patris tui metu afficiar, quaque erga eum fide sim, eoque etiam nomine (0523A)me tanquam fidissimum famulum tibi administrum esse jussit. 290 Nunc autem exterum hunc virum crebro tecum colloqui videns, illud vereor ne Christianae religionis, quam pater tuus ingenti odio insectatur, cultor sit; sicque ego capitali sententiae obnoxius reperiar. Proinde vel de eo patrem certiorem tac, vel posthac cum eo colloqui desine; vel certe, ne in reprehensionem incurram, a facie tua me ablega, atque alium qui mihi subrogetur a patre tuo postula. Regis autem filius ad eum dixit: Hoc primum, o Zardan, faciamus. Velo quodam obductus sta, ipsiusque ad me sermones audi, atque ita quidnam tibi faciendum sit exponam.
Cum igitur Barlaam ad ipsum accessurus esset, (0523B)Zardane intra velum introducto, ad senem ait: Divinam tuam doctrinam mihi summatim repete, quo firmius pectori meo inseratur. Excepto igitur sermone, Barlaam longam de Deo atque erga eum pietate orationem habuit, quodque eum solum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente amare, ipsiusque mandata cum timore ac desiderio observare oporteret (Matth. XXII); quodque ipse esset qui omnia, tam quae in cernendi sensum cadunt quam quae ab oculorum sensu remota sunt, condidisset. Ac deinde primi hominis effictionem, mandatumque ipsi datum, latamque in eum, ob violatum edictum a creatore sententiam commemoravit. Deinceps bona ea recensuit, quibus nos, rejecto ipsius mandato, nosmet exclusimus. Mox earum molestiarum mentionem fecit, quae (0523C)postquam ab illis bonis excidimus, misere nos invaserunt. Tum autem ea quae ad benignitatem et amorem erga hominum genus pertinebant subjunxit, nempe quonam modo summus ille opifex salutis nostrae curam gerens, magistros ac prophetas Unigeniti incarnationem praedicantes miserit. Deinde etiam ipsius descensum, incarnationem, beneficia, miracula, tolerataque pro nobis ingratitudinis vitio laborantibus supplicia, crucem, lanceam, voluntariam mortem, ac denique nostram in integrum restitutionem et revocationem, atque ad primum bonum reditum; ac post ea coelorum regnum, quod homines eo dignos manet, reconditum improbis cruciatum ignem nunquam exstinguendum, perpetuas tenebras, immortalem vermem, caeterasque omnes poenas, quas ii qui peccati (0523D)servitute se constrinxerunt, sibi ipsis aggesserunt. Haec cum oratione prosecutus esset, ac sub finem in doctrinam ad mores accommodatam delapsus fuisset, multaque de vitae puritate verba fecisset, praesentiumque rerum vanitatem damnasset, eorumque qui his totos se addicunt miseriam coarguisset, orationem tandem precatione conclusit, a Deo nimirum ipsi firmam et constantem orthodoxae fidei confessionem, vitamque ab omni reprehensionis nota immunem, ac purissimam muneris sui administrationem optans. Ac postea precationi fine imposito, ad hospitium suum rursus se recepit.
Regis autem filius, accito Zardane, quid animi haberet periclitans, dixit: Audiisti quae mihi tabula iste (0524A)dixerit, me videlicet inani suo verborum lenocinio in fraudem inducere studens, ac jucunda hac oblectatione et amoenitate privare, atque ad peregrini Dei cultum traducere? Zardan autem, Quidnam, inquit, tibi visum est, o rex, famulum tuum tentare? Perspectum enim habeo viri sermones pectus tuum altissime penetrasse. Nam nisi ita esset, non tam lubenter ac perpetuo cum eo sermones misceres. Et quidem nos istiusmodi praedicationem haudquaquam ignoramus. Verum ex quo tempore pater tuus atrocissimam adversus Christianos persecutionem excitavit, illi hinc expulsi sunt, atque ipsorum praedicatio conticuit. Quod si tibi dogma hoc arridet, ipsiusque duritiem et laborem subire potes, faustum sane ac felix sit id quod animo tuo insedit. Ego autem quid (0524B)tandem faciam, qui hujusmodi duritiem ne adversis quidem oculis intueri possum, ac regis metu animum doloribus atque acerbitatibus distractum habeo? Quanam apud eum excusatione utar, qui ipsius imperia neglexi, atque huic viro ad te aditum permisi?
Dixit autem ad eum regis filius: Equidem nihil aliud quod ingenti tuae erga me benevolentiae satis praemii afferret agnoscens, hoc unum beneficio tuo majus reperi, nimirum ut tibi bonum illud, quod naturam superat, perspicuum reddere studerem, hoc est, ut quem ad finem procreatus sis intelligeres, ac creatorem agnosceres, relictisque tenebris, ad lucem accurreres. Atque in hac spe eram, fore ut simul atque de ea aliquid audiisses, ardentissima quadam cupiditate illam sequereris. Verum spe mea, ut video, (0524C)falsus sum, ut qui ad ea quae dicta sunt tepide affectum te conspiciam. Regi autem ac patri meo si haec indicaveris, nihil aliud hinc consequeris, quam ut ipsius animum curis ac moeroribus conficias. Verum si candido ac sincero in eum animo es, cave ne ipse antequam commoda occasio se obtulerit, quidquam hujusmodi ex te resciscat. Hac oratione ad eum habita, tanquam in aquam seminare videbatur. Neque enim sapientiae ad stolidum 291 animum aditus unquam patebit.
Postridie autem Barlaam ad eum accedens, de discessu suo sermonem ingerebat. Ille autem ab eo divelli minime sustinens, animo excruciabatur, lacrymisque totus perfundebatur. Senex vero cum longum ad eum sermonem habuisset, eumque ut firmissimus (0524D)in bono perstaret obtestatus esset, verbisque ad cohortandum accommodatis ipsius pectus confirmasset, precibus ab eo contendebat ut laeto atque hilari animo discedendi potestatem sibi faceret. Illud etiam adjungebat, eam brevi inter se conjunctionem mutuam fore, quae dissidii omnis expers esset. At regis filius, cum nec diutius seni negotium facessere, nec eum expetito itinere prohibere posset, ac praeterea metuens ne Zardan ille regem de eo certiorem faceret, ac suppliciis eum afficeret, his ad eum verbis usus est: Quandoquidem ita tibi hoc animo insidet, spiritualis Pater ac praeceptorum optime, mihique omnis boni auctor, ut me in mundi vanitate versantem deseras, atque ad spiritualis quietis (0525A)locum proficiscaris, non ultra te retinere atque impedimento tibi esse audeo. Abi igitur Dei pace septus, ac meae miseriae in praeclaris tuis ad Dominum precibus memoriam ne intermittas, quo tandem ad te pervenire ac faciem tuam perspicere queam.
Unam autem rem a te postulo, nimirum, ut, quoniam pro tuis religiosae vitae sodalibus nihil accipere voluisti, saltem pro te exiguum aliquid pecuniae in victum ac vestem in indumentum accipias. Ille autem ad eum respondit: Cum pro fratribus meis nihil a te acceperim (neque enim illi aliquid ex hujus mundi rebus, a quibus ultro sese removerunt, accipere opus habent), quonam tandem pacto mihi id acquiram, quod ipsis interdixi? Nam si pecuniarum possessio bona esset, illis certe ante me eas impertiissem. (0525B)Quoniam autem exitiosam earum possessionem esse scio, nec illos, nec me item hujusmodi laqueis implicato.
Cum igitur ne hoc quoque ipsi persuadere potuisset, ad alteram petitionem rursum se convertit, supplexque ab eo petiit ne preces suas omnino negligeret, nec se omni moestitiae genere profligaret, verum ut detritum illud et asperum, ac vetustate confectum pallium (tum ad religiosae magistri sui vitae refricandam memoriam, tum ad praesidium adversus omnes Satanae afflatus) sibi relinqueret, atque ipse pro eo aliud acciperet: quo scilicet, inquit, id quod a me datum fuerit, perspiciens, humilitatis meae memoriam retineas.
Ait autem senex: Vetus meum ac detritum pallium (0525C)tibi dono dare, aliudque novum indumentum accipere, mihi non licet, ne exigui mei laboris mercedem hic recepisse divina sententia pronuntiet. Caeterum, ne tuam animi alacritatem retundam, vetusta, nec a meis quidquam diversa, ea indumenta sint, quae mihi abs te porrigentur. Regis itaque filius, cum asperos quosdam ac vetustos pannos quaesivisset, eosque seni dedisset, ipsius veste invicem accepta, magnam inde laetitiam concepit, quavis purpura ac regio ornamento citra omnem comparationem praestantiorem eam existimans.
Divinissimus autem Barlaam jam jamque discedere cupiens, ea quae ad discessum pertinebant loquebatur, postremamque hanc ipsi doctrinam adhibuit. Charissime frater, inquit, ac suavissime fili, quem (0525D)ego per Evangelium genui (I Cor. IV), scis cui Regi nomen dedisti, et cum quo pacta inivisti. Quare firma ea serves necesse est, atque omnia militiae munia, quae in hujusmodi pactorum charta, praesente ac testante, atque etiam pacta ipsa litteris mandante universo coelesti exercitu, promisisti, alacri animo exsequaris. Quae quidem si praestiteris, beatus eris. Quocirca tibi providendum est ne quid praesentium rerum Deo, ipsiusque bonis anteponas. Quid enim rerum praesentium tantum terroris afferre potest, quantum ignis aeterni cruciatus, qui ita ardet, ut interim lucis omnis expers sit, nec unquam exurendi finem faciat? Ac rursum, quodnam est hujus mundi (0526A)bonum, quod tanta animum voluptate perfundat, ut Deus se ipsum iis a quibus diligitur donans: cujus et pulchritudo sermone omni praestantior est, et potentia invicta, et gloria sempiterna, et cujus bona ea quae ipsius amicos manent, omnia quae oculis cernuntur imcomparabiliter antecellunt: quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt (I Cor. II)? Quorum utinam tibi robustissima Dei manu septo ac munito haeredem esse contingat!
Regis autem filius lacrymis perfusus, angebatur, ac summa molestia afficiebatur, ut qui ab amantissimo patre ac praestantissimo magistro relinqui minime sustineret. Et quisnam, inquiebat, o Pater, tuas partes explebit? aut quem tandem hujusmodi (0526B)pastorem ac ducem consequi potero? et quonam solatio desiderium tui lenibo? Ecce enim me improbum ac rebellem servum ad Deum adduxisti, atque in filii et haeredis classe collocasti, ac me perditum atque omnibus bestiis praedam expositum exquisiisti, 292 et cum iis Dei ovibus quae minime aberraverant copulasti (Luc. XV), atque compendiariam veritatis viam mihi demonstrasti (Psal. LXXXV), meque de tenebris et umbra mortis eduxisti (Lucae I), ac pedes meos e lubrica et exitiosa ac perversa et curva via extraxisti. Magna et admiranda mihi a te bona orta sunt, atque ejusmodi, ut singularem eorum magnitudinem nulla oratio consequi possit. Magnorum igitur ipse quoque pro me exiguo homunculo ipsius beneficiorum utinam sis particeps! atque id quod meae gratiarum actioni (0526C)deest expleat Dominus, qui solus beneficiorum relatione eos qui ipsius amore praediti sunt superat.
Barlaam autem, ipsius lamentationes amputans, surrexit, atque ad orandum se comparavit, manibusque in coelum sublatis, hic verbis usus est. Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui ea quae prius tenebris obducta erant, luce perfudisti, atque res omnes conditas, tam quae aspectu sentiuntur quam quae ab oculorum sensu remotae sunt, ex nihilo produxisti, qui figmentum tuum convertisti, nec nos post insipientiam nostram abire permisisti, gratias tibi agimus, ac tuae potentiae et sapientiae, hoc est Domino nostro Jesu Christo, per quem etiam saecula fecisti (Heb. I), nosque prolapsos et jacentes excitasti, et delinquentibus peccata remisisti, errore vagantes (0526D)reduxisti, captivos redemisti, morte exstinctos per Filii tui ac Domini nostri pretiosum sanguinem ad vitam revocasti.
Te igitur invoco, atque unigenitum Filium tuum, et sanctissimum tuum Spiritum. Respice in oratione praeditam hanc ovem, quae per me indignum hominem ad altare tuum accedit, atque ipsius animam per virtutem ac gratiam tuam sanctifica. Visita vineam hanc (Psal. LXXIX), quae per Spiritum sanctum tuum plantata est, atque hoc ei da, ut justitiae fructum ferat; corrobora eum, pactum tuum in ipso confirmans; ac per boni tui Spiritus sapientiam eum a diaboli fraude atque impostura eripe. Doce eum facere (0527A)voluntatem tuam (Psal. CXLII), et auxilium tuum ab eo ne auferas (Psal. L). Atque et ipsi et mihi servo inutili, bonorum tuorum quae finem nesciunt, haereditatem consequi beneficio tuo contingat. Quoniam benedictus es et gloriosus in saecula. Amen (Dan. III).
Absoluta autem oratione, conversus, ipsum jam coelestis Patris filium exosculatus est, pacemque ipsi ac sempiternam salutem precatus, ex aula excessit, laetusque abiit, gratias Deo agens, cujus favore iter ipsi ex animi sententia successerat.
CAP. XXII.-- Josaphat autem, posteaquam exiit Barlaam, precibus sese dedit, calentissimisque lacrymis profusis ad hunc modum locutus est: Deus in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum (0527B)me festina (Psal. LXIX). Quoniam tibi derelictus est pauper: orphano tu eris adjutor (Psal. IX). Respice in me, et miserere mei (Psal. LXXXV), qui omnes vis salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire (II Tim. I). Serva me, quaeso, indignum licet homunculum, atque corrobora, ut in sanctorum mandatorum tuorum via ambulem. Quoniam ego imbecillis ac miser sum, nec iis viribus, ut boni quidquam facere possim. Tu vero salutem mihi afferre potes, qui omnia, tam quae oculis cernuntur quam quae cerni nequeunt, contines atque conservas. Ne me post improbas carnis meae voluntates abire sine; verum doce me facere voluntatem tuam (Psal. CXLII), atque in sempiternam ac beatam vitam me conserva. O Pater, et Fili, et divine Spiritus, consubstantialis, ac divisionis expers (0527C)Divinitas, te invoco, te gloria afficio. Te enim laudat quidquid creatum est, ac te gloria afficiunt intellectuales ac corpore vacantes virtutes in saecula. Amen. Deinceps igitur quam diligentissime seipsum conservabat, atque ita comparabat, ut et animae et corporis puritatem acquireret, atque in continentia, et orationibus, obsecrationibusque, per totum noctis curriculum sese prorogantibus, vitam duceret. Nam cum plerumque diurno tempore, tum ob eorum qui cum ipso versabantur, contubernium, tum etiam interdum ob regis ad eum accessum, aut quod ipse ab eo acciretur, sese interrumpi videret, nox ipsi, quod diei deerat, supplebat, ut qui in precibus et lacrymis ad diluculum usque staret, ac Dei opem imploraret. (0527D)Unde etiam prophetica illa vox in ipso implebatur: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum (Psal. CXIII).
Zardan autem ille, cum hujusmodi ipsius vitae rationem intellexisset, summaque inde moestitia afficeretur, gravibusque animi curis vexaretur, nec quid faceret haberet, ad extremum moerore oppressus, simulato morbo, in suas aedes concessit. Quod ut rex comperit, alium quemdam ex his, quos fidissimos habebat, misit, qui ipsius loco filio ministraret. Ipse autem valetudinis Zardanis curam gerens, celeberrimum ad eum medicum mittit, eumque ut summam ad ipsius curationem sollicitudinem adhibeat rogat.
Medicus igitur, quoniam eum regi gratum et acceptum (0528A)esse perspiciebat, sedulo eum invisebat. Cumque ipsius statum accurate considerasset, regi confestim indicavit, 293 se nihil quod morbum ipsi accerseret in eo reperire potuisse; ac proinde ita existimare eum aliquo animi moerore affectum in morbum incidisse. Rex autem his verbis auditis, hoc arbitratus est eum a filio asperius acceptum fuisse, atque hac de causa concepto moerore recessisse. Quidnam autem id esset deinceps scire cupiens, Zardani se eum, ut oborti morbi causam intelligeret, crastino die invisurum significavit.
Zardan autem hujus promissi certior factus, statim ut diluxit, indumentis acceptis, ad regem proficiscitur, eumque simul atque ingressus est, humi prostratus adoravit. Rex autem: Quid, inquit, tibi (0528B)vim attulisti, ut ad me accederes? Nam ipse ad te proficisci, meumque erga te amorem omnibus declarare in animo habebam. Ille autem respondit: Morbus meus, o rex, non ex eorum numero est quibus homines laborare solent, verum ex animi moestitia et anxietate corde in dolorem prolapso corpus quoque condoluit. Amentiae porro mihi ducendum esset, si cum ita me haberem, non ut servum decet, ad te accederem; verum ut regia tua majestas ad me famulum veniens sese fatigaret, exspectarem. Percontante autem rege quidnam eum in hunc moerorem conjecisset, respondens Zardan: Magnum, inquit, periculum mihi impendet, magnisque suppliciis ac multis mortis generibus dignum me agnosco, quoniam praeceptis tuis negligenter obsequendo ingentem tibi jam (0528C)jamque moerorem accersivi.
Rursum autem ex eo quaerente rege quaenam hujusmodi negligentia esset, in quam incidisset, quodque periculum illud in quo versatur: In custodia domini mei filii tui, inquit, negligentem me praebui. Improbus enim quidam ac praestigiator ingressus, de Christianae religionis doctrina ad eum verba fecit. Posteaque regi, quos ad ipsius filium senex sermones habuisset sigillatim exposuit, quantamque ille ex ipsis voluptatem cepisset, quodque prorsus Christo se ad dixisset. Quin etiam senis nomen ipsi indicavit, Barlaam ipsum nuncupari dicens. Nam etiam antea rex de Barlaam, ac summa religiosae ipsius vitae asperitate, multa auditione acceperat, Ut autem haec ad regis aures pervenerunt, tantus ei moeror obortus (0528D)est, ut totus concuteretur, iracundia aestuaret, atque hoc nuntio pene exanimaretur. Ac statim Arachen quemdam, qui etiam secundum ab eo dignitatis gradum obtinebat, primusque in omnibus arcanis consiliis erat, ac praeterea astrologiae scientiam tenebat, ad se accivit, eique magno cum moerore atque animi consternatione quod acciderat narravit. Ille autem ipsius perturbatione animique confusione conspecta: Moesto, inquit, o rex, ac perturbato animo esse de sine; neque enim me ipsum de sententia deducturum diffido, quin potius illud certissimum habeo, brevi fore ut ille impostoris illius doctrinam abjuret, tuaeque voluntati morem gerat.
Cum igitur his verbis Araches regem ad animi hilaritatem (0529A)convertisset, ad hujusmodi negotii considerationem animum adjecit. Ac primum, o rex, inquit, hoc agamus: demus operam ut pestiferum illum Barlaam arripiamus. Quod si consequamur, a scopo, mihi crede, non aberrabimus, nec spe nostra fallemur. Nam ille ipse, aut verbis ad persuadendum accommodatis, aut variis tormentorum instrumentis impulsus, invitus etiam ac repugnans, falsa et erroris plena verba sua esse confitebitur, atque dominum meum filium tuum de sententia dimovebit, adducetque ut patris dogmatibus haereat; sin autem illum arripere nequeamus, alium ego senem eremitam novi, Nachor nomine, qui Barlaamo ita prorsus similis est, ut vix ab illo internosci possit. Hic porro eamdem nobiscum doctrinam profitetur, eumque in mathemathicis (0529B)magistrum habui. Ad hunc igitur ego noctu me conferam, eique omnia sigillatim exponam, ac deinde rumore hoc sparso, Barlaamum scilicet comprehensum esse, ipsum exhibebimus. Qui etiam ipse Barlaami sibi nomen attribuens, se Christianorum sacra colere simulabit, eaque intueri ac defendere prae se feret. Ac postea, longa disputatione habita, tandem fractus, manus dabit. Quod cum filius tuus perspexerit, hoc est, Barlaamum victum esse, ac doctrinam nostram palmam tulisse, non est dubium quin ad victorum partes sese adjuncturus sit. Quam etiam ad rem istud magni momenti est, quod ille majestatem tuam veretur, tibique obsequi magnopere studet. Adde quod ille etiam qui Barlaami personam geret, resipiscet, seque in errore versatum esse affirmabit.
(0529C)Hoc sermone rex delectatus est, hominisque consilium optimum esse judicavit, inani videlicet spe nixus. Quocirca cum Barlaamum nuper recessisse comperisset, eum comprehendere festinabat. Itaque militibus ac centurionibus missis, varios itinerum exitus occupavit, ea autem via quam ex omnibus suspectiorem habebat, ipse, conscensis equis, cum omni celeritate persequebatur, atque omni ratione assequi cogitabat. Caeterum, cum sex totos dies inani labore 294 sese fatigasset, ipse quidem in regio quodam palatio, quod ruri situm erat, remanet. Arachen autem cum equitibus haud paucis ad ipsam usque Sennaaritidem solitudinem conquirendi Barlaami causa misit. Qui cum ad eum locum pervenisset, omnium (0529D)incolarum animos perturbavit; atque cum illi virum eum a se visum esse negassent, in solitudinem, ut pios viros venaretur, sese contulit. Cumque solitudinem illam magna ex parte peragrasset, ac montes cinxisset, vallesque quasdam minime tritas, et accessu difficiles, cum ea hominum manu quam secum habebat, pedibus pervasisset, ad tumulum quamdam profectus, in ejus fastigio eremitarum turmam inambulantem cernit; nullaque interposita mora, eos ad se adduci jubet. Milites itaque celerrimo cursu, atque alii alios antevertere contendentes, tumulum petunt. Eoque cum pervenissent, circumdederunt eos tanquam canes multi (Psal. XXI), aut tanquam pestiferae quaedam et immanes belluae; atque ipsos tum oris (0530A)specie, tum habitu venerandos, solitariaeque exercitationis notas in vultu ferentes, comprehendunt, raptatosque Arachi exhibent, sic animo comparatos, ut nec ullo modo perturbarentur, nec ignavum aliquid ac triste vel prae se ferrent, vel loquerentur. Qui autem ipsos omnes tanquam antistes praeibat, ex cilicio contextam peram, quorumdam sanctorum Patrum, qui ex hac vita discesserant, reliquiis confertam gestabat.
Conspectis autem ipsis Araches, ut Barlaamum minime vidit (nam eum norat) moerore conturbatus est, atque ad eos dixit: Ubinam est impostor ille qui regis filium in errorem induxit? Is autem qui peram gestabat respondit: Non est ille inter nos, absit (siquidem, Christi gratia pulsus, a nobis fugit), verum (0530B)apud vos domicilium habet. Eum ergo, inquit dux, nosti? Certe, inquit eremita, eum qui impostor dicitur novi, hoc est diabolum, qui in medio vestri habitat, atque a vobis adoratur et colitur. Hic dux: De Barlaam ego quaero, deque eo percontabar ubinam esset. Monachus autem: Cur igitur, inquit, praepostere locutus es de eo qui regis filio imposturam fecit me interrogans? Nam si Barlaamum quaerebas, omnino ita loqui oportebat: Ubinam ille est qui regis filium ab errore in viam reduxit, ac salute donavit? Nam ille frater noster est, ac religiosae exercitationis socius. Multi autem jam dies sunt cum eum non vidimus. Tum Araches: Domum illius, inquit, mihi demonstra. Respondit monachus: Si ipsi vos videre cordi esset, obviam vobis ipsemet prodiisset, nobis (0530C)autem ipsius domum indicare minime licet.
Qua de causa indignatione percitus dux, atque irato ac furioso vultu eum intuens, ad eum dixit: Novis et inusitatis vos mortis generibus nunc mactabo, nisi statim Barlaamum mihi exhibueritis. Et quid, inquit monachus, in nobis perspicis, cujus studio et amore ab hac vita aegre divellamur, mortemque a te nobis invehendam pertimescamus? Quin potius gratiam tibi habituri sumus, quod virtutis studio haerentes e vita eduxeris. Neque enim incerta exitus alea parvum nobis metum injicit, quod scilicet, quo statu nos arreptura mors sit, minime compertum babeamus; ne forte aut voluntatis lubricum, aut quidam diaboli impetus instituti nostri constantiam inflectat, aliterque nobis quam ut pactis cum Deo a nobis initis (0530D)consentaneum est, aut sentire aut facere persuadeat. Quocirca cum ea quae vobis ipsis pollicebamini consequi jam omnino desperetis, sine ulla cunctatione quod lubet facite. Neque enim pii fratris nostri domicilium, quamvis nobis cognitum, ostendemus, nec alia ulla vobis ignota monasteria prodemus, ut videlicet hac ratione mortem turpiter effugiamus: quin potius praeclare mortem oppetemus, ut prius virtutis sudores, si nunc fortitudinis animi cruorem Deo offerentes.
Hanc eorum sermonis libertatem sceleratus ille minime ferens, verum ex hujusmodi animi magnitudine gravissima iracundia commotus, multis eos verberibus ac tormentis affecit. Quae tamen illi (0531A)sic pertulerunt, ut eorum animi robur ac fortitudo ipsi quoque tyranno admirationem moveret. Cum autem multis illatis suppliciis eos tamen flectere non potuisset, nec quisquam inter eos inventus esset qui Barlaamum ipsi ostendere sustineret, arreptos eos ad regem duci, atque inter eundum percuti contumeliisque affici jubet, reliquiarum etiam peram interim gestantes.
CAP. XXIII.-- Interjectis itaque haud paucis diebus, ad regem ipsos adduxit, deque eorum statu eum certiorem fecit. Ac deinde ipsi acerbissima iracundia inflammato eos sistit. Quibus perspectis, ipse indignatione aestuans, furentis hominis speciem praebebat. Cumque ipsos crudelissime caedi jussisset, posteaquam plagis atrocem in modum concisos vidit, (0531B)vix tandem ex ingenti furore emergens, carnificibus verberandi finem facere imperavit, atque ad eos ait: Quanam de causa haec mortuorum ossa 295 gestatis? Si eorum, ad quos pertinent desiderio haec fertis, hac ipsa hora vos etiam cum illis collocabo, ut, votorum vestrorum compotes effecti, gratiam mihi habeatis. Divinae autem illius cohortis dux atque antistes regias minas pro nihilo ducens perinde ac si nihil ipsi adversi contigisset, libera voce ac splendido vultu, gratiamque in ipsius anima insidentem significante, ad hunc modum respondit: Haec pura et sancta ossa idcirco circumferimus, ut admirabilium virorum, quorum ipsa sunt, desiderium utcunque leniamus, eorumque religiosam exercitationem, Deoque charam vitam nobis in memoriam revocemus, (0531C)atque ad ejusdem vitae studium nos ipsos excitemus, ac requiem eam et delicias eas in quibus nunc versantur ob oculos nobis proponentes, ipsos quidem beatos praedicamus, nos autem ad sequenda eorum vestigia nos ipsos mutuo acuimus. Quin etiam mortis memoriam, quae permagnam utilitatem affert, atque ad religiosae vitae certamina promptos nos ac velut pennatos reddit, nobis hinc comparamus, ac praeterea ex eorum contactu sanctitatem haurimus. Rursum igitur rex: Si, inquit, mortis recordatio vestra sententia utilitatem parit, quidnam causae est cur non in corporum potius vestrorum ossibus, quae vestra sunt, ac propediem interibunt, quam in his alienis atque corruptis hanc memoriam usurpatis?
Respondit monachus: Cum quinque causas attulerim (0531D)quamobrem reliquias circumferamus, tu ad unam duntaxat respondens, cavillis in nos uteris. Verum expressius, mihi crede, eorum qui jam decesserunt ossa mortis memoriam repraesentant, quam eorum qui hujus vitae usura fruuntur. Caeterum quoniam tu de his ita statuis, atque ossa ea quae in carne tua sunt mortem tibi oculis objiciunt, qui fit ut ipse jam jamque venturae mortis memor, tuis rebus recte non consulas, verum animam tuam omni flagitiorum generi addictam habeas, Dei aut cultores ac pietatis studiosos, qui te nihil laeserunt, nihil praesentium rerum tecum commune habent, aut tibi eripere contendunt, immanem et crudelem in modum de medio tollas?
(0532A)Rex autem ait: Vos ut pestiferos homines ac populi seductores suppliciis afficio, quoniam omnes in fraudem impellitis, atque a vitae jucunditatibus avocatis, ac pro dulci vita et suavissima cupiditate huc eos adigitis, ut duram et sordidam atque aerumnosam hanc vitae rationem amplexentur, deorumque honorem Jesu tribuendum esse praedicatis. Quocirca, ne populus, imposturam vestram sequens, desertam terram relinquat, atque a patriis diis deficiens, alienum adoret, suppliciis vos ac morte multare dignum esse judicavi. Monachus autem inquit: Si omnes bonorum hujusce vitae participes esse cupis, cur non omnibus ex aequo delicias et opes tuas impertis? Verum alii quidem quamplurimi paupertate conflictantur, tu vero ipsorum facultates per vim ereptas (0532B)tuis adjungis? Ex quo perspicuum est te salutis populi cura minime tangi, verum carnem tuam saginare, materiam videlicet corrosuris vermibus praeparantem. Ac propterea omnium Deo abjurato, eos qui non sunt, et qui omne flagitiorum genus invenerunt, deos appellasti, ut dum ad eorum imitationem libidinose ac flagitiose vivis, id assequaris, ut deo rum imitator esse praediceris. Nam quid afferri potest, quin quae vestri dii fecerunt, eadem quoque homines, qui ipsis animum adjiciunt, faciant? Quapropter in magno profecto errore versaris, o rex. Vereris autem ne quosdam populares tuos adducamus ut nostris decretis assentientes, a tuo imperio desciscant, atque ad ejus qui omnia continet ac tuetur partes se adjungant. Cupis enim multos te avaritiae (0532C)tuae administros habere, ut ipsi quidem aerumnas subeant, tibi autem eorum opera quaestus augeantur: quemadmodum videlicet si quispiam canes aut aves ad praedam cicuratas alens, eos quidem ante praedam demulceat, posteaquam autem aliquid arripuerint, ex ore praedam ipsis extorqueat. Ad eumdem enim modum tu quoque multos habere cupiens, qui tibi partim e terra, partim e mari tributa et vectigalia deferant, ais quidem tibi eorum salutem curae esse, caeterum sempiternum ipsis, priusquam etiam tibi ipsi exitium accersis, tibique illud satis est, ut opes quovis stercore ac coeno viliores tibi affluant, nec animadvertis te luminis loco tenebras complecti. Verum ex hoc gravi somno, quaeso, emerge, clausosque tuos oculos aperi, ac Dei nostri gloriam, (0532D)omnibus undique illucentem, cerne, tandemque aliquando ad teipsum redi. Intelligite enim, inquit, insipientes in populo, et stulti aliquando sapite (Psal. XXXIX). Illud scias, alium deum non esse praeter Deum nostrum (Psal. XVII), nec ullam, nisi in ipso salutem.
Rex autem: Stultis, inquit, his tuis nugis finem impone, ac mihi protinus Barlaamum ostende, aut alioqui ejusmodi poenarum instrumenta experieris, quorum nunquam abs te periculum factum est. Fortissimus autem ille, ac praestanti animi magnitudine monachus, coelestisque philosophiae amator ob regias minas nullo modo de sententia dimovebatur, sed intrepido pectore stans, 296 dicebat: Ea quae (0533A)a te jubentur, o rex, facere, minime a nobis indictum est, sed quae a Domino nostro imperata sunt; qui nos temperantiae studere, atque omnes voluptates et cupiditates in potestate tenere, fortitudinemque colere, ac laborem omnem et afflictionem justitiae causa sustinere docet. Quo igitur graviora nobis pietatis causa mala intuleris, eo praeclarius de nobis meritus fueris. Quocirca quidquid lubet fac; neque enim committemus ut aliquid quod a recto abhorreat faciamus, ac peccato nos addicamus. Nec enim leve hoc scelus esse putes, si colluctatorem ac commilitonem nostrum tibi in manus tradamus. Verum hoc nomine minime nos irridebis, quamvis etiam sexcentas mortes nobis inferas. Neque enim adeo ignavi sumus, ut tormentorum tuorum metu philosophiam (0533B)nostram prodamus, atque aliquid divina lege indignum perpetremus. Adversus haec quaecunque tormentorum instrumenta nosti, ea expedias licet. Nobis quippe vivere Christus est, ac mori praestantissimum lucrum (Philip. I).
Ob hujusmodi verba rex furore inflammatus, theologas eorum linguas amputari jubet, oculosque erui, manusque simul ac pedes truncari. Qua sententia pronuntiata, lictores et satellites circumstantes inhumane ac crudeliter ipsos demutilabant. Ac linguas quidem eorum uncinis ex ore extractas belluina quadam feritate abscindebant, oculos autem ferreis unguibus eruebant, ac denique instrumentis quibusdam eorum manus ac pedes luxantes, amputabant: at beati illi ac venerandi et generosi viri, tanquam ad (0533C)epulas vocati, strenuo et forti animo ad cruciatus ac cedebant, mutuis cohortationibus sese acuentes, atque ad mortem pro Christo subeundam forti atque intrepido animo pergentes.
In hujusmodi variis suppliciis sacrosancti monachi, numero decem et septem, fortes ac tolerantia praeditas animas suas Domino commendarunt. Ex quo perspicue constat animum pietate praeditum vitiosis affectionibus imperare, quemadmodum quidam a nostris decretis alienus prodidit ( Josephus ), senis sacerdotis ac septem filiorum certamina commemorans, qui una cum matre pari omnino sententia praedita pro patriae legis defensione dimicarunt. Quibus tolerantia et animi magnitudine nihilo inferiores hi eximii Patres ac supernae Jerusalem cives exstiterunt.
CAP. XXIV (0533D).--His igitur pia morte perfunctis, rex ad primarium consiliarium suum Arachen dixit: Quoniam prius consilium minime successit, ad posterius animum adjice, ac Nachorem accersendum cura. Araches igitur, intempesta nocte ad ejus speluncam se contulit, siquidem in solitudine habitabat, divinationi operam dans. Cumque ipsi consilium id omne quod cepissent declarasset, simul atque diluxit, ad regem se recepit. At tum quaesitis rursus equis, ad investigandum Barlaamum sese abire simulavit. Cum autem exiisset, ac loca solitaria perlustraret virum unum ex voragine quadam egredientem conspicit. Quem cum persequi jussisset, ipsius (0534A)comites eam celeritatem adhibuerunt ut hominem arriperent eumque ad ipsum adducerent. De quo cum quisnam esset, quamque religionem coleret, et quonam nomine vocaretur, quaesivisset, Christianum ille se esse professus est, Barlaamumque nuncupari (quemadmodum videlicet ab ipsis instructus fuerat) quo nomine gaudio perfusus Araches, ut quidem prae se ferebat, accepto eo, quamprimum ad regem revertitur, eique ipsum exhibet. Aitque rex audientibus iis qui astabant: Tunc es ille daemonis administer Barlaam? Ille autem respondit: Dei administer sum, ac non daemonum, quamobrem ne me conviciis incessas. Plurimas enim mihi gratias agere debes, quoniam filium tuum errore atque impostura liberatum ad Dei cultum erudivi, atque cum vero Deo in gratiam (0534B)reductum omni virtutis genere institui. Rursum autem rex irati animi speciem praeferens, dixit: Par sane erat ut, tibi sermonis omnis ac defensionis facultate praecisa, sine ulla interrogatione te morte multarem. Verum pro mea humanitate tantisper te fero, quousque ad certum diem de te quaestionem habuero. Ac siquidem mihi obtemperandum duxeris, veniam obtinebis; sin minus, pessimam mortem oppetes. Haec locutus, Arachi eum tradit, mandatque ut eum quam diligentissime custodiat. Postridie autem illinc ad palatium suum reversus est. Repente igitur captum esse Barlaamum rumore ferebatur, adeo ut ipse quoque regis filius hac re audita gravissimo animi dolore afficeretur, nec ullo modo lacrymis moderari posset, verum gemitibus ac (0534C)luctibus Deum obsecraret, ipsumque ut seni opem ferret obtestaretur. Nec vero lugentem eum bonus ille Deus despexit; benignus enim est iis qui ipsius opem in die tribulationis exspectant, atque eos qui ipsius metu praediti sunt agnoscit. Unde etiam juveni per nocturnum visum omnia declarat, roburque ipsi addit, atque ad pietatis certamen eum confirmat. Experrectus itaque cor suum paulo ante moestitia ac dolore profligatum, laetitia et fiducia suavissimoque lumine 297 perfusum reperit. Rex autem his ita gestis, atque inita hujusmodi cogitatione, gaudebat, praeclara consideratione se uti existimans, amplissimamque Arachi gratiam habens. Verum, ut divini Davidis verbis utar, mentita est iniquitas sibi (Psal. XXIX), atque justitia adversus iniquitatem palmam (0534D)tulit, prorsus videlicet eam sternens ac dejiciens, periitque memoria ejus cum sonitu (Psal. IX)! quemadmodum sermonis progressu a nobis ostendetur).
Biduo quippe post rex ad filii palatium accessit, eoque ipsi obviam prodeunte, pater eum suo more minime osculatus est, verum, indignanti atque irato similis, in regium cubiculum ingressus, moesto vultu consedit. Ac deinde accito filio, his ad eum verbis utitur: Fili, quaenam haec fama est, quae ad aures meas permeavit, animumque meum moerore conficit? neque enim existimo ullum unquam hominem ob filii ortum tanto gaudio perfusum fuisse, quantam ego tua causa voluptatem percepi; nec rursum ullum (0535A)unquam tantum moeroris ex filio contraxisse credo, quantum nunc ex te contraxi. Meam enim canitiem dedecore affecisti, ac lucem oculorum meorum abstulisti, nervorumque meorum robur excidisti. Timor enim, quem tua causa timebam, evenit mihi: et quod verebar, accidit mihi. Factusque sum hostibus meis in ludibrium, et in risum adversariis meis (Job. III). Stulta mente ac puerili animo impostorum verbis fidem adhibuisti, atque improborum et malevolorum hominum consilium consilio meo antiquius habens, ac deorum nostrorum cultum relinquens, ad alieni Dei cultum te contulisti. Quidnam tibi, fili, in mentem venit, ut haec faceres; ac tu, quem in omni securitate alere me sperabam, quemque senectutis meae baculum ac robur habiturum (0535B)optimumque regni mei successorem relicturum me existimabam, inimici atque hostilis in me animi argumentum exhibere minime dubitares?
An non consentaneum erat ut mihi potius pareres, meaque secreta sequereris, quam versipellis ac putidi senis nugis stultisque sermonibus cederes, qui tibi hoc in animum immisit, ut pro dulci vita acerbam susciperes, ac pro suavissimis deliciis duram illam et asperam viam, quam Mariae filius tenere admonet, ingredereris? An non autem etiam summorum deorum iram pertimescis, ne fulmine te feriant, aut tonitruo interimant, propterea quod repudiatis ac pro nihilo habitis iis qui nos tot tantisque beneficiis affecerunt, ac regio diademate ornarunt, gentesque numerosissimas ditioni nostrae atque (0535C)imperio subjecerunt, ac denique ut precum mearum et orationum opera gignereris, ac dulcissimae hujus lucis particeps fieres, praeter spem effecerunt, ei qui cruci affixus est arctissime te conjunxisti, inanibus videlicet ipsius cultorum promissis deceptus, qui nova quaedam saecula confingunt, mortuorumque corporum resurrectionem nugantur, aliaque sexcenta, ut stolidis hominibus fucum faciant, introducunt?
Verum nunc saltem, charissime fili, si quid mihi patri tuo obtemperandum putas, prolixis his nugis longum valere jussis, benignis diis, quaeso, sacrifica, atque eos plurimis victimis et sacrificiis placare studeamus, ut errati veniam ab ipsis impetres, siquidem hanc vim illi habent, ut et beneficiis et suppliciis afficere possint.
(0535D)Ac nos eorum quae diximus exemplum tibi sumus, qui ipsorum beneficio ad hoc imperium pervenimus, atque hanc ipsis beneficii vicem rependimus, ut et eorum cultoribus honorem tribuamus, et eos qui adduci nequeunt ut ipsis sacrificent, suppliciis excruciemus. Multas igitur hujusmodi nugas commemorante rege, ac nostra quidem dogmata suggillante et traducente, idolorum autem cultum laudibus et encomiis prosequente, divinissimus juvenis rem eo loco esse videns, ut non jam angulum et latebras, verum candelabrum potius ac speculum desideraret (Matth. V), quo omnibus in perspicuo esset, libertate ac fiducia plenus, ad hunc modum locutus est:
Quod a me factum est, o here, haudquadquam (0536A)inficias iverim. Tenebris enim fuga relictis, ad lucem accurri, ac relicto errore ad veritatem me adjunxi: nuntioque daemonibus remisso, ad Christi ordines me contuli, qui Dei Patris Filius ac Verbum est, cujusque verbo omnia ex nihilo in ortum producta sunt, quique efficto e terra homine vitalem ipsi spiritum insufflavit, eumque in voluptatis paradiso, ut illic degeret, collocavit. Cumque ipsius mandatum violasset, mortique proinde obnoxium se reddidisset, atque horrendi mundi principis potestati subjecisset, non tamen omnia facere destitit, quo eum ad pristinam dignitatem revocaret. Ac propterea ille rerum omnium conditarum effector, generisque nostri architectus, nostra causa homo effectus est, atque in terram veniens, et e sancta (0536B)Virgine nascens, cum hominibus consuetudinem habuit (Baruch. III). Ac pro nobis ingratis servis Dominus mortem subiit, et quidem mortem crucis (Philip. II), ut videlicet peccati tyrannis de medio tolleretur, priorque condemnatio deleretur, ac coeli portae nobis rursum paterent. Nam illuc naturam 298 nostram evexit, atque in gloriae throno collocavit, regnumque finis expers, iis qui ipsius amore praediti sunt, donavit, bonaque omni sermone atque auditu praestantiora (I Cor. II). Ipse enim est fortis ille, ac solus potens, Rex regum et Dominus dominantium (Apoc. XIX), cujus robur invictum est, et potentia ejusmodi quae omnem ingenii conjecturam excedat; qui solus sanctus est, et in sanctis requiescens; qui cum Patre et Spiritu sancto glorificatur; (0536C)in quorum nomine baptizatus sum, et quos confiteor, celebro atque adoro, unum Deum in tribus personis, consubstantialem, ac confusionis expertem, increatum, immortalem, sempiternum, infinitum, ab omni circumscriptione remotum, corpore vacantem, a perturbationibus et mutatione atque conversione alienum, omni termino carentem, bonitatis et justitiae ac sempiternae lucis fontem, rerum omnium conditarum, tam quae cerni possunt quam quae oculorum sensum fugiunt, effectorem, atque omnia continentem et conservantem, omnibus prospicientem, atque in omnia regnum et imperium obtinentem. Neque enim sine ipso res ulla facta est, nec sine ipsius providentia quidquam conflari ac consistere potest. Ipse siquidem est omnium vita, (0536D)omnium coagmentatio, omnium illuminatio, totus dulcedo, ac totus sine ulla saturitate desiderabilis (Cant. V), omniumque rerum expetendarum summus vertex. Quocirca Deum hunc, quia tanta bonitate ac potentia praeditus est, relinquere, atque impuros daemones vitiorumque omnium architectos colere, surdisque ac mutis statuis, quae nec aliquid sunt nec erunt, cultum ac venerationem tribuere, cujus tandem, o pater, stultitiae ac dementiae fuerit? Ecquando enim vox ab ipsis audita est? Ecquando vel exiguum iis, qui preces ad ipsos adhibebant, dederunt? Ecquando ambularunt, aut sensum ullum acceperunt? Nam neque hi qui stabant sessionis unquam meminerunt, nec qui sedebant stantes unquam (0537A)visi sunt. Horum turpitudinem ac fetorem et stuporem, atque etiam daemonum in ipsis operantium, ac per ipsos imposturam vobis facientium, infirmitatem atque imbecillitatem, cum a viro sancto intellexissem, eorumque improbitatem rejecissem, ac perfecto odio insectatus fuissem, ad Deum vivum ac verum me adjunxi, ipsique ad extremum usque vitae spiritum serviam, quo etiam in ipsius manus spiritus meus veniat.
Cum igitur tanta bona, quaeque nulla oratione explicari possint, mihi occurrissent, gaudebam quidem me improborum daemonum servitute liberatum, atque ab horrenda captivitate revocatum, ac Dominici vultus lumine (Psal. IV) collustratum esse: illud autem me angebat, animumque meum distrahebat, (0537B)quod tu, dominus ac pater meus, hujusmodi beneficiorum minime particeps esses. Verum animi tui in sententia tua pertinaciam metuens, moerorem meum pectore premebam, quod tibi stomachum movere minime vellem. Deum autem orare atque obsecrare non intermittebam, ut a longinquo exsilio, quod tibi ipsi accersivisti, cum pietatis fugitivus, vitiique omnis et impietatis minister effectus es, te revocaret. Quoniam autem tu ipse, o pater, res meas in apertum protulisti, quae mea omnino sententia sit, audi: Pacta cum Deo meo inita non frangam; non, inquam, per eum qui me pretioso cruore suo a servitute vindicavit. Quamobrem, cum quid animi habeam tibi exploratum sit, negotium tibi ipsi facessere desine, a praeclara confessione me deducere (0537C)moliens. Nam quemadmodum si coelum manu arripere, aut totum mare exsiccare in animum induxeris, irritus atque inutilis tibi hic conatus fuerit, eodem modo hoc quoque irritum tibi fore persuade. Ac propterea, aut ipse consilio meo obsequens, ad Christum te adjunge, ut bona ea quae cogitationem omnem superant percipias, sociique inter nos, ut naturae, ita etiam fidei simus, aut a tua filietate, mihi crede, abscedam, puraque conscientia Deum meum colam.
Haec igitur omnia ut rex audivit, impotenti furore confestim percitus, iracunde ad eum loquebatur, dentibusque furentis instar frendens, his verbis usus est: Quisnam alius mihi tantorum malorum auctor est, ut ego ipse, qui te tanto amore complexus sum, (0537D)eaque tua causa feci, quae nullus unquam pater fecit? Qua etiam de causa mentis tuae perversitas ac pervicacia, ex licentia mea collectis viribus, ut in meum caput insanires, fecit. Non abs re igitur in ortu tuo astrologi malum et improbum virum atque arrogantem, et adversus parentes contumacem te fore dixerunt. At si nunc quoque commiseris ut consilium meum frustra cadat, hostilem in te animum geram, atque ita te multabo, ut ne in hostes quidem suos tantae saevitiae specimen quisquam exhibeat.
Rursum autem ille: Quidnam est, o rex, cur iracundia inflammeris, eoque nomine discrucieris, quod tanta bona divinitus sim consecutus? Et quis unquam pater filii felicitate dolere atque angi visus (0538A)est? Aut quonam modo pater ille, ac non potius hostis 299 vocandus sit? Quocirca nec ego posthac te patrem appellabo, verum a te abscedam, non secus atque is qui serpentem fugit: siquidem te saluti meae invidere, meque in exitium per vim impellere perspectum habuero. Nam si mihi vim afferre, ac tyrannice mecum agere velis, quemadmodum etiam dixisti, nihil aliud, mihi crede, hinc lucri facies, quam ut patris loco, tyrannus et carnifex appelleris. Quandoquidem facilius tibi fuerit aquilae vestigia consequi, ac per ipsum aerem volare, quam me de mea in Christum fide ac praeclaro foedere cum ipso inito deducere. Verum intellige, o pater, atque, ista oculorum mentis lippitudine et caligine discussa, suspice, ac Dei mei lumen, omnes undique collustrans, (0538B)intuere, atque ipse tandem aliquando suavissimo illius splendore illuminare. Ut quid enim te ipsum carnis affectionibus ac voluntatibus totum te tradidisti, nec ullo modo ex ipsis emergis? Illud intellige, quod omnis caro fenum est, et omnis gloria ejus tanquam flos feni. Exsiccatum est fenum, et flos ejus decidit; verbum autem Domini mei, quod omnibus annuntiatum est, manet in aeternum (I Pet. II).
Quid igitur ita perdite atque insane gloriam eam retines et amplecteris, quae instar recentium florum marcescit atque deletur, et exsecrandas ac fetidas delicias, ventrisque et eorum quae infra ventrem sunt affectiones, quae quidem ad aliquod tempus stultorum sensus oblectant, caeterum amarius felle postea (0538C)digeruntur, tum nimirum cum umbrae istae, atque inanis hujusce vitae insomnia praeterierint, atque in perpetuo ignis nunquam exstinguendi ac tenebrosi cruciatu eorum amatores, et qui iniquitati operam dant, provolventur, ubi in somnis vermis absque ullo fine ipsos corrodet, ac perpetuus ignis in infinita saecula eos concremabit? Inter quos, o rem gravem, tu quoque conclusus, ob scelerata consilia tua gravi poenitentia afficieris, atque hos dies multum requires, meorumque verborum recordaberis. Verum nihil ex ejusmodi poenitentia utilitatis percipies, siquidem in inferno poenitentiae atque confessioni locus non est (Psalm. VI)
Nam praesens tempus labori praestitutum est, futurum autem mercedi. Ac profecto etiamsi praesentes (0538D)voluptates fluxioni et interitui minime subjectae essent, verum cum dominis suis in aeternum durarent, non tamen propterea eas Christi beneficiis ac bonis omni cogitatione praestantioribus anteferre oportebat? Nam quanto sol profunda nocte clarior est atque splendidior, tanto quoque atque etiam multo magis bona ea quae Dei amore praeditis promissa sunt quovis terreno regno illustriora et magnificentiora sunt. Proindeque omnino consentaneum erat ea quae majora et praestantiora sunt inferioribus ac vilioribus antiquiora habere. Cum autem omnes hujusce vitae res et corruptioni obnoxiae sint (Job. XIV), et insomnii atque umbrae instar praetereant ac deleantur (Psal. CXLIII), adeo ut instabilibus potius auris, et (0539A)navis per mare currentis vestigiis, quam hominum prosperitati fides habenda sit; quae tandem simplicitas, vel ut rectius loquar, stultitia et dementia haec est, ea quae caduca et imbecilla corruptionique obnoxia sunt, imo nihil prorsus sunt, iis quae a corruptione aliena ac sempiterna sunt, potiora ducere, ac propter caducarum rerum fructum, bonorum illorum fructu ab omni successione remoto privari? An non haec, o pater, intelliges? An non praetereuntia praeteribis, atque ad ea quae fixa et certa sunt, animum adjunges? An non patriam peregrinationi antepones, lucem tenebris, spiritum carni, vitam aeternam umbrae mortis, ea quae non dilabuntur fluxis et fragilibus? An non ex atroci hac horrendi mundi principis, hoc est perversi diaboli servitute, fuga te (0539B)subduces, teque ad bonum et ad misericordiam propensissimum Dominum conferes? An non a multorum commentitiorum deorum cultu teipsum abduces, atque uni vivo ac vero Deo cultum adhibebis? Nam etsi in Deum peccasti, cum multas in eum blasphemias effudisti, atque ipsius servos gravibus tormentis excruciatos necasti, non tamen dubito quin te ad meliorem mentem redeuntem suscepturus sit, omniaque delicta tua e memoria ejecturus. Non enim mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat, ille vult (Ezech. XVIII), qui ut nos a recta via aberrantes requireret, ex ea sublimitate quae nullis verbis exponi potest descendit, crucemque et mortem nostra causa pertulit, ac nos qui sub peccato venditi eramus, pretioso suo sanguine redemit. Ipsi laus et (0539C)gloria in saecula saeculorum. Amen (Rom. VII).
Rex autem stupore simul atque ira correptus est: illud nempe, ob filii prudentiam, atque ejusmodi sermones, qui nullo pacto refelli possent; hoc autem, quia ipsius deos traducere ac criminari non desinebat, totamque ipsius vitam suggillabat ac proscindebat. Atque hujusmodi quidem sermonis splendorem ob internam tenebrarum crassitiem haudquaquam admisit. Cum autem ob amoris a natura insiti affectum in ipsum animadvertere, aut eum malo aliquo multare non posset, rursumque ipsum de 300 sententia dimovere se posse prorsus desperaret, veritus ne si pluribus eum sermonibus lacesseret, eo libere ac fidenter loquente, deosque suggillante atque cavillis insectante, majore ipse iracundia inflammatus, (0539D)hostile aliquid in eum designaret, irato animo surgens secessit, his duntaxat verbis utens: Utinam nunquam natus fuisses, nec in lucem prodiisses, si quidem futurum erat ut in deos tam impius et contumeliosus esses, atque a paterna amicitia et admonitione abscederes. Verum adversarii deos quorum invictum robur est, non perpetuo subsannabunt, nec diu gaudebunt, nec eorum praestigiae vim habiturae sunt. Nam nisi mihi dicto audientem atque erga deos gratum te praebueris, multis prius ac variis tormentis affectum acerbissima morte te de medio tollam, nec tecum ut cum filio, sed ut cum hoste aliquo ac rebelli agam.
CAP. XXV.-- His minis cum in eum pater usus (0540A)esset, atque iratus secessisset, filius in cubiculum ingressus, sublatis ad sui certaminis arbitrum oculis, ex intimo corde exclamavit: Domine Deus meus, dulcis spes, minimeque mendax promissio, ac firmum eorum qui se tibi totos devoverunt perfugium, propitio ac benigno oculo pectoris mei contritionem cerne, nec me derelinquas, nec discedas a me (Psal. XXXVII); verum, juxta pollicitationem tuam, ab omni mendacio alienam, mecum, hoc est, cum indigno atque abjecto homunculo sis. Te enim rerum omnium conditarum effectorem et gubernatorem agnosco et confiteor. Quocirca in hac praeclara confessione velim me confirmes, ut ad extremum usque spiritum in ea permaneam. Respice in me, et miserere mei (Psal. XXIV); mihique asta, illaesum atque incolumem (0540B)ab omni Satanae operatione me conservans. Respice, o Rex, siquidem anima mea vehementi tui desiderio flagrat, atque ita incensa est, tanquam in sitis ardore in terra inaquosa, te immortalitatis fontem concupiscens (Psal. LXII). Ne tradas bestiis animam confitentem tibi: et animae pauperis tui ne obliviscaris in finem (Psal. LXXIII). Verum mihi beneficio tuo contingat ut per omnem vitae cursum pro tuo nomine tuaque confessione omnia perpetiar, meque totum tibi immolem. Te enim robur afferente, imbecilles etiam viribus pollent, quoniam tu solus invictus es propugnator, ac Deus misericors, quem quidquid creatum est, benedicit ac celebrat in saecula saeculorum. Amen. Hac oratione functus, divinam consolationem in (0540C)pectus suum illabi sensit; fiduciaque perfusus, totam noctem in precibus traduxit. Rex autem cum de filii statu cum Arache sermones contulisset, ipsique rigidam ipsius libertatem animique in sententia pervicaciam declarasset, hoc consilium capit, ut quam fieri posset amicissime atque obsequiosissime cum eo colloqueretur, blanditiis videlicet perfecturum se sperans ut eum ad se pertraheret. Crastino itaque die ad filium se confert, ac propius sedens, ipsum accersit, atque complectitur et exosculatur, leniterque ac placide irrepens: O charissime et amantissime fili, inquit, patris canitiem honore affice, precibusque meis auditis accede, ac diis sacrificium adhibe. Sic enim et illos benignos et faciles habiturus es, et dierum diuturnitatem, gloriamque omnem, et inoffensum (0540D)regnum, omnisque generis bona ab ipsis percipies, et mihi patri tuo per omnem vitam charus eris; ac denique hoc assequeris, ut omnes homines te in honore habeant, laudibusque efferant. Siquidem ad laudem adipiscendam magni interest patri obedire, ac praesertim in iis rebus, quae ad bonum et ad deorum benevolentiam spectant. Quidnam autem, fili, censes, utrum ne me consulto ac de industria a bona via deflexisse, atque contrariam ingredi maluisse, an vero boni ignoratione et imperitia meipsum pestiferis dogmatibus dedidisse? Certe si me sponte ac de industria, contra quam utile sit, mala bonis praeferre, mortemque vita potiorem habere (0541A)existimas, vehementer, o fili, a recto judicio mihi aberrare videris
An non vides quot aerumnis et afflictionibus meipsum persaepe tradam, tum in expeditionibus adversus hostes, tum in publicorum negotiorum procuratione meipsum occupans, adeo ut famem etiam ac sitim, cum ita necesse est, perferam, ac pedibus ambulem, humique somnum carpam? Opum autem et pecuniarum tanta in me contemptio ac despicientia est, ut interdum profusa manu palatii mei thesauros exhauriam, quo amplissima diis delubra exstruam, omnique ornatu illustrem, aut pecuniarum aggeres militibus liberalissime distribuam. Cum itaque tantus in me voluptatum contemptus, tanta in periculis tolerantia sit, si Galilaeorum religionem, ea (0541B)quam manibus tenemus praestantiorem esse cognoscerem, an non summo studio id agerem, ut contemptis omnibus rebus, salutem mihi compararem? Sin autem mihi boni ignorationem atque imperitiam vitio vertis, illud tecum reputa, quot noctes insomnis exegerim, quaestione aliqua proposita, et quidem interdum haud admodum necessaria, nullam omnino mihi requiem concedens, priusquam perspicuam et accommodatissimam 301 ipsius solutionem invenissem.
Quocirca cum caducarum harum rerum ne minimam quidem contemnendam ducam, verum omnino conducibiliter atque ad omnium utilitatem eam excutiam et absolvam (sic enim inter omnes constare arbitror, neminem omnium qui sub sole sunt, arcanarum (0541C)rerum cognitionem accuratius unquam investigasse quam ipse fecerim), quonam pacto res divinas, et ea quae venerari ac deorum honore afficere oportet, contemnenda duxissem, ac non potius omni studio, omnibus viribus, toto denique animo ac tota mente in eorum investigatione tempus atque operam posuissem, ut quae vera et maxime consentanea sunt, invenirem? Etenim magno cum labore sic ea quaesivi, ut et multas noctes ac multos dies in his consumpserim, et multos item sapientes et eruditos viros ad consilium adhibuerim, atque etiam cum multis eorum qui Christiani appellantur sermones contulerim. Ac per impigram conquisitionem et ardentem investigationem, via veritatis a me inventa est, sapientum virorum atque tum doctrina, tum ingenio (0541D)praeditorum testimonio confirmata. Quorum haec sententia est, nullam aliam esse praeter eam quam hodierno die tenemus, summos deos colentes, ac dulcem et cum voluptate conjunctam vitam omnibus hominibus ipsorum munere concessam, ac jucunditate animique oblectamento perfusam arctissime complectentes. Quam quidem Galilaeorum duces et antistites stulte repulerunt, adeo ut suave hoc lumen, atque omnes voluptates, quas nobis fruendas dii concesserunt, alterius cujusdam incertae vitae spe prompto animo abjiciant, nescientes videlicet, nec quid dicant, nec de quibus affirment (I Tim. I).
Tu vero, charissime fili, patri tuo, qui per accuratam ac verissimam investigationem id quod vere (0542A)bonum est invenit, obtempera. En enim demonstratum est me nec sponte nec per ignorationem a bono aberrasse, verum et illud invenisse et accepisse. Cupio autem te quoque in stulto errore minime versari, verum meis vestigiis haerere; quamobrem fac patrem tuum verearis. An nescis quantum bonum sit patri obtemperare, atque ipsi in omnibus rebus obsequi, quemadmodum contra quam exitiosum et exsecrandum patris animum exacerbare, ipsiusque jussa pro nihilo habere? Omnes enim qui haec fecerunt, malo mortis genere interierunt. Quo in numero, fili, utinam ne censearis! verum ea quae parenti grata sunt, faciens, bonorum omnium compos fias, regnique mei haeres sis.
Magnanimus autem, ac vere nobilis adolescens, (0542B)cum supervacaneam patris orationem ac stultum consilium audiisset, atque flexuosi serpentis artes animadvertisset, nempe quod a dextris laqueum pedibus ipsius parasset, id scilicet agens ac moliens, ut divinam ipsius animam inflecteret, atque ipsi ad propositam palmam impedimentum afferret, illud Domini praeceptum sibi ante oculos posuit: Non veni mittere pacem, sed gladium. Veni enim separare filium adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et quae deinceps sequuntur (Matth. X).
Illudque item: Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Ac rursum illud: Quicunque me negaverit coram hominibus, negabo etiam eum coram Patre meo, qui in coelis est. Haec cum (0542C)secum ipse reputasset, divinoque metu animam constrinxisset, illud Salomonis dictum perquam tempestive usurpavit: Tempus amandi, et tempus odiendi; tempus belli, et tempus pacis (Eccle. III). Ac primum quidem mente ad hunc modum precatus est: Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea; et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui bene fecit mihi (Psal. LVI); ac reliqua quae deinceps in psalmo sequuntur.
Post autem ad patrem his verbis usus est: Patrem quidem colere, atque ipsius imperiis parere, ipsique amico et benevolo animo inservire, communis magister noster docet (Exod. XX), ut qui naturalem hujusmodi charitatem in animis nostris inseverit. (0542D)At cum parentum amor atque erga eos benevolentia animae ipsi periculum creat, eamque a summo illo effectore procul removet, hunc affectum prorsus exscindere jubemur, ac nullo modo iis qui nos a Deo abstrahunt cedere ac manus dare, verum eos odisse et aversari: quamvis etiam is qui exsecranda praecipit pater sit, quamvis mater, quamvis rex, quamvis denique penes eum vitae nostrae potestas sit. Quae cum ita sint, paternae benevolentiae causa Dei jacturam facere prorsus nequeo; ac proinde tum tibi ipsi, tum mihi negotium facessere desine; verum mihi morem gere, ac vivum et verum Deum ambo colamus. Nam quae nunc veneraris, simulacra sunt, hominum manibus effecta, spiritus expertia et surda, (0543A)nihilque omnino aliud quam exitium et sempiternum cruciatum cultoribus suis accersentia
Sin autem id recusas, quidquid lubet, mihi infer, servus enim Christi sum. Ac neque blanditiis neque tormentis ab ejus 302 amore desciscam: quemadmodum etiam pridie tibi dixi, Domini mei nomen interponens, ac sermonem interposito jurejurando confirmans. Quod autem nec te sponte male agere, nec rursum ignoratione a bono aberrare dixisti, verum ingenti ac laboriosa investigatione hoc cognovisse, nempe bonum esse simulacra colere, ac libidinum voluptatibus affixum esse, certe te sponte male agere dicere haud nequeo. Quod autem magna inscitiae caligine circumfusus sis, ac tanquam in tractabilibus tenebris ambulans, ne minimum quidem (0543B)luminis splendorem perspicias, ob idque, recta via amissa, in praecipitia et barathra oberres, id vero certissimum ac compertissimum habeo, teque etiam, o pater, id intelligere cupio. Ac propterea tenebras lucis loco tenens; ac mortem vitae instar complectens, utilia consilia iniisse, fructuosasque cogitationes suscepisse tibi videris. At non ita est, non inquam est ita. Nam nec ea quae veneraris dii sunt, sed daemonum statuae, omnem eorum exsecrandam operationem intus continentes; nec rursum vita ea quam suavem et voluptariam appellas, jucunditatisque omnis et hilaritatis plenam esse censes, ejusmodi naturam habet, sed si veritatis judicio standum est, exsecranda ac modis omnibus aversanda est. Quamvis enim ad aliquod tempus fauces deliniat, post tamen, (0543C)ut a magistro meo dictum est, felle amarius digeritur, gladioque ancipiti acutior est.
Et quonam tandem pacto ejus mala tibi recensere possem? Dinumerabo ea, et super arenam multiplicabuntur (Psal. CXXXVIII); diaboli enim hamus est, exsecranda voluptate, tanquam illecebra quadam obductus, per quam eos qui in fraudem inducuntur, ad imum inferni gurgitem trahit. Bona autem a Domino meo promissa, quae quidem tu incertae vitae spem nuncupasti, ab omni mendacio et mutatione aliena sunt, finem nesciunt, corruptioni subjecta non sunt: denique nulla est oratio, quae illius gloriae et jucunditatis, illius inenarrabilis gaudii ac perpetuae laetitiae magnitudinem exprimere queat. Omnes enim, quem admodum ipse vides, morimur, nec est homo qui (0543D)vivat, et mortem visurus non sit (II Reg. XIV; Psal. LXXXVIII); futurum est autem ut rursum ad vitam redeamus, tum nimirum, cum Dominus Jesus Christus Dei Filius in gloria, quae nullis verbis declarari potest, ac tremenda potentia veniet (Matth. XXV), ille, inquam, Rex regum ac Dominus dominantium (Apoc. XIX), cui omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et infernorum (Philip. II); quique tantum omnibus pavorem commovebit, ut etiam ipsae coelestes virtutes obstupescant (Luc. XXI). Astabunt porro ei cum timore millia millium, et decies centena millia angelorum et archangelorum, cunctaque metu ac tremore plena erunt (Dan. VII). Unus enim archangelorum buccina clanget; ac statim coelum (0544A)sicut liber involvetur, terra autem effracta omnium hominum, qui unquam a primi hominis Adami ortu usque ad diem illum fuerunt, corpora sursum emittet, ac tum omnes, qui ab orbe condito morte functi sunt, in ictu oculi ad Domini tribunal sistentur, atque unusquisque rerum in vita gestarum rationem reddet (I Cor. XV). Tunc justi, qui in Patrem et Filium ac Spiritum sanctum crediderunt, atque in probis actionnibus praesentis vitae curriculum confecerunt, solis instar fulgebunt (Matth. XIII). Quonam autem pacto gloriam eam quae ipsos exceptura est, tibi commemorabo? Nam etiamsi ipsorum splendorem ac pulchritudinem solis lumini, aut etiam clarissimae fulgetrae comparem, nihil tamen, quod huic splendori par sit dixero. Oculus enim non vidit, nec auris (0544B)audivit, nec in cor hominis ascenderunt quae Deus in coelorum regno, in incomparabili luce, in arcana et finis experte gloria, iis qui ipsius amore praediti sunt praeparavit (I Cor. II). Ac justi quidem ejusmodi bona atque ejusmodi beatitudinem consequentur.
Qui autem verum Deum abjurarunt, ac fictorem et opificem ignorarunt, impurosque daemones coluerunt, ac surdis simulacris venerationem tribuerunt, voluptatumque hujus vanae vitae cupiditate flagrarunt, atque in vitiosarum affectionum coeno porcorum instar sese volutarunt, suasque animas vitii omnis officinam effecerunt, nudi et aperti stabunt, ignominia suffusi, moesti, ac tum gestu, tum re ipsa miserabiles. Atque omnes ipsorum sermones, et actiones, et cogitationes ante ipsorum ora venient; ac deinde post gravissimam (0544C)ignominiam atque intolerandum illud probrum, gehennae igni nunquam exstinguendo, ac lucis omnis experti, exterioribus tenebris, dentium stridori, ac venenato vermi addicentur. Haec illorum portio erit, haec haereditas: in his per sempiterna saecula versabuntur, scelerum poenas dantes, propterea quod bonis iis quae in pollicitatione recondita erant, propter brevem voluptatem repudiatis et abjectis, aeternum sibi ipsis supplicium accersiverunt. Pro his igitur, hoc est, ut et gaudium illud omni sermone praestantius consequamur, et arcana illa gloria fruamur, angelosque splendore adaequemus, ac bono et dulcissimo Domino fidenti animo astemus, atque atrocissimas et nunquam finiendas poenas, et acerbissimam illam infamiam effugiamus, quas non 303 pecunias, quae (0544D)non corpora, imo etiam ipsas animas profundere par fuerit? Quis tam ignavi animi est, quis tam excors, quin sexcentas temporarias mortes subire in animum inducat, ut a sempiterna et finis omnis experte morte liberetur, beatamque et ab omni interitu remotam vitam haereditario possideat, ac sanctae et vitae initium afferentis Trinitatis lumine collustretur?
CAP. XXVI.-- Haec verba cum rex audiisset, filiique firmitatem atque constantiam perspexisset, nec blanditiis, nec sermonum lenocinio, nec denique suppliciorum minis cedentis, orationis quidem illius probabilitatem, ac responsa quae refelli non possent, admirabatur, atque etiam a propria conscientia, quae ipsum vera et justa dicere demonstrabat, coarguebatur; (0545A)verum a prava consuetudine atque a vitiosis affectionibus, quarum habitum contraxerat, et quae eum velut camo et freno coercebat, nec veritatis lumen perspicere sinebat, in diversum trahebatur. Ac propterea nullum non lapidem, ut dici solet, movens, in eo quod prius sibi proposuerat haerebat, consilium nimirum, quod cum Arache ceperat, in opus perducere cupiens. Itaque ad filium ait: Oportebat quidem, fili, te meis imperiis omnibus in rebus simpliciter obsequi. Quoniam autem pro tua duritia atque contumacia mihi ita vehementer restitisti, hoc unum contendens, ut tua sententia majoris apud te, quam omnia alia, ponderis atque auctoritatis esset, age, inani contentione valere jussa, rationibus ad persuadendum aptis agamus. Ac quia Barlaam, a (0545B)quo tibi fucus factus est, vinctus a me tenetur, amplissimo coetu habito, atque omnibus tum nostris tum Galilaeis in unum coactis praeconibusque disertis verbis edicere jussis, ne quisquam Christianorum ullius periculi metu afficiatur, verum omnes omni metu vacui per sodalitia et cognationes in unum coeant, communi consilio rem consideremus. Atque aut vos et vester Barlaam, nobis in sententiam vestram adductis, ea quae optatis consequimini; aut contra vos in sententiam nostram adducti, jussis meis sponte ac prompto animo parebitis. Prudens autem revera et cordatus juvenis per visum quod divinitus ipsi contigerat, regis versutia cognita, ait: Domini voluntas fiat, sitque quemadmodum jussisti. Ipse autem bonus Deus ac divinus hoc (0545C)nobis concedat, ne a recta via aberremus; nam in ipso confidit anima mea, et ipse mei miserebitur. Tunc igitur rex, omnes tam idolorum cultores quam Christianos in unum conveniri jubet, litteris nimirum quaquaversum missis, ac praeconibus qui per omnia oppida proclamarent, ne quis Christianorum, tanquam inopinati aliquid perpessurus, in metu versaretur; verum omnes per sodalitia et cognationes in unum coirent, quod veritatis studiosa, ac non coacta et violenta inquisitio una cum eorum duce atque antesignano Barlaamo futura esset. Eodemque modo idolorum etiam cultores ac sacerdotes, Chaldaeorumque et Indorum sapientes, qui in universo ipsius imperio erant, quosdamque etiam augures, et praestigiatores, ac vates convocavit, ut adversus Christianos (0545D)victoriam obtinerent.
Et quidem ingens ad regem exsecrandae ipsius religionis multitudo confluxit: Christianorum autem unus tantum, Barachias nomine, inventus est, qui Barlaamo (ut quidem existimabatur) suppetias ferret. Nam pii viri partim extremo vitae die functi fuerant, a furiosis scilicet urbium praetoribus obtruncati; partim impendentium periculorum metu in montibus ac speluncis delitescebant; partim denique regis minas pertimescentes in lucem prodire minime audebant, verum nocturni pietatis cultores erant, in occulto duntaxat Christum colentes, non autem libere ipsius fidem profitentes. Ille autem solus, utpote generoso animo praeditus ad propugnandam veritatem accessit. (0546A)Cum igitur rex in alto atque edito solio consedisset, filium una sedere jussit. At ille pro suo erga patrem honore ac reverentia id facere recusavit, atque in terra non longe ab eo sedit. Astiterunt igitur viri infatuatae a Deo sapientiae periti, quorum, ut Apostoli verbis utar, insipiens cor erravit (I Cor. 1). Putantes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilium hominum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. I). Ili, ut cum regis filio, atque iis qui ab ipsius partibus stabant, sermonem consererent, in unum convenerunt. Atque in eis illud adagium implebatur: Caprea eum leone pugnam iniit. Etenim ipse Altissimum posuerat refugium suum, et in alarum ipsius umbra sperabat (Psal. XC). (0546B)Illi autem in hujus saeculi principibus qui destruuntur, ac mundi principe tenebrarum, cui se ipsos misere subjecerunt, fiduciam suam collocabant (Psal. LVI; Ephes. VI).
Producitur itaque Nachor, qui Barlaamum se esse simulabat. Ac rex quidem hoc sibi propositum habebat; verum sapiens Dei providentia coelitus aliud administrabat. Astantibus enim his omnibus, rex ad oratores suos et philosophos, vel potius plebis seductores et stolido corde praeditos, ait: 304 En vobis certamen, et quidem maximum propositum est. Duorum enim alterum vobis continget, nempe ut vel doctrina nostra confirmata, errorisque convicto Barlaamo ipsiusque sociis, maximam gloriam et honorem tum a nobis tum a senatu consequammi, ac victricibus (0546C)coronis ornemini; vel fracti ac superati, cum omni ignominia gravissimam mortem oppetatis, atque omnes vestrae facultates populo addicantur, quo memoria vestra prorsus a terra deleatur. Nam et corpora vestra bestiis devoranda objiciam, et liberos vestros perpetua servitute multabo.
Hac oratione a rege habita, ipsius filius his verbis usus est: Aequam sententiam hodierno die tulisti, o rex, eamque velim Deus confirmet; atque ego eadem magistro meo dico. Conversusque ad Nachorem, qui Barlaam esse putabatur; ad eum ait: Non te fugit, o Barlaam, in qua gloria quibusque deliciis me inveneris. Tu tamen permultis sermonibus me adduxisti ut a patriis legibus et institutis abscederem, atque ignotum Deum colerem, arcanorum quorumdam (0546D)videlicet ac sempiternorum bonorum spe mentem meam ad sequenda tua dogmata, et exacerbandum patris mei ac domini animum me pertrahens. Quocirca ita existima, te nunc velut in trutina stare. Nam si ex proposito certamine superior discesseris, eam scilicet quam mihi tradidisti doctrinam veram esse demonstrans, atque eos qui hodierna die nobis adversantur, in errore versari ostendens, tu quidem majorem quam ullus unquam habuerit, gloriam referes, ac veritatis praeco vocaberis; atque ego in tua doctrina perstabo, Christumque, quemadmodum praedicasti, ad extremum usque spiritum colam. Sin autem, sive dolo, sive serio ac vere superatus, ignominiam mihi conflaveris, contumeliam meam (0547A)statim ulciscar. Etenim meismet manibus cor tuum ac linguam evellam, eaque cum reliquo tuo corpore canibus in praedam dabo, ut tuo exemplo omnes regum filiis imposturam minime facere condiscant.
His verbis auditis, Nachor ingentem tristitiam ac moerorem concepit, ut qui seipsum in foveam quam fecerat incidere, ac laqueo quem absconderat implicari, suoque gladio se confodi perspiceret. Cum igitur rem secum reputasset, ad filii regis partes, ut impendens vitae discrimen effugeret, sese potius adjungere, ipsiusque dogmata confirmare statuit, quod videlicet ille optimo jure supplicio eum afficere posset, si quidem ipsius animum offendisset. At id totum divinae providentiae erat, quae religionis nostrae (0547B)decreta sapienter per adversarios confirmabat. Nam cum idolorum antistites et Nachor sermones conserere inciperent, ut Barlaam ille, cum sub Balaac Israelem quondam exsecrari ac diris devovere constituisset, multis tamen eum ac variis benedictionibus cumulavit (Num XXII), ad eumdem etiam modum Nachor insipientibus ac stolidis sapientibus vehementer obluctabatur. Cum enim rex in throno sederet, atque ipsius filius, uti jam a nobis dictum est, ipsi assideret, eique etiam stulti rhetores astarent, qui ut gladium linguas suas ad opprimendam et evertendam veritatem acuerant (Psal. LXIII), quique, ut cum Isaia loquar, laborem parturiunt, et iniquitatem pariunt (Isaiae LIX), plebis etiam ad certaminis spectaculum innumerabilis multitudo confluxisset, ut (0547C)utra pars victoriam adipisceretur cognosceret, rhetorum unus, qui omnibus doctrina praestabat, ad Nachorem dixit: Tune es ille usque adeo audax, atque in deos nostros contumeliosus Barlaam, qui charissimum regis filium in ejusmodi errorem conjecisti, eumque crucifixum colere docuisti? Respondit Nachor: Sane, ego sum Barlaam, qui deos tuos, quemadmodum dixisti, nihili pendo, quique regis filium non in errorem conjeci, sed errore liberavi, atque ad verum Deum adjunxi. Tum rhetor ille ad hunc modum locutus est: Quoniam magni et eximii viri, a quibus omnis sapientia et scientia inventa est, sublimes deos atque immortales eos nuncupent, omnesquae orbis terrae reges et illustres viri ipsos colant ac venerentur, quonam modo ipse linguam adversus eos (0547D)acuis, atque omnino eo audaciae prorumpis, ut haec proferas? Quonam item argumento probas eos deos non esse, sed eum qui cruci affixus est? Excipiens autem sermonem Nachor, rhetorem quidem illum nullo responso dignatus est; verum cum plebi silentium manu indixisset, atque os suum, tanquam illa asina Balaam, aperuisset, ea quae dicere minime instituerat prolocutus est, aitque ad regem: Ego, rex, Dei providentia in mundum veni; conspectoque coelo, terra, mari, sole, ac luna, reliquisque ejusmodi rebus, earum ornatum admiratus sum. Mundum autem, eaque omnia quae ipsius complexu continentur, necessario moveri conspiciens, eum a quo movetur et conservatur Deum esse intellexi. Etenim (0548A)quidquid movet eo quod movetur fortius est; et quod continet atque conservat fortius est eo quod continetur et conservatur. Quocirca ipsum Deum esse dico qui omnia 305 procreavit atque conservat, quique principiis expers est, et sempiternus et immortalis, et nulla re indigens, omnibusque perturbationibus ac defectibus sublimior, hoc est ira et oblivione atque ignorantia, reliquisque omnibus rebus generis ejusdem. Per ipsum autem omnia coagmentata et concreta sunt (Psal. XV). Nec vero sacrificiis aut libaminibus, aut ulla alia re in aspectum cadente opus habet (Act. XVII), verum contra omnes eo opus habent.
CAP. XXVII.-- His ita de Deo commemoratis, quemadmodum ipsius beneficio mihi de ipso loqui (0548B)concessum est, ad humanum genus veniamus, ut quinam ipsorum veritatis, quinam erroris participes sint conspiciamus. Illud enim, o rex, inter nos constat, tria in mundo hominum genera esse, nimirum eos qui apud vos deorum cultores dicuntur, et Judaeos, et Christianos. Ac rursum eorum qui multos deos colunt triplex genus esse, nempe Chaldaeos, Graecos et Aegyptios. Nam hi reliquis nationibus plurium deorum cultus et adorationis duces ac magistri fuerunt. Quocirca quinam ipsorum in veritate, quinam in errore versentur, videamus. Ac Chaldaei quidem Deum ignorantes, post elementa aberraverunt, resque conditas Creatoris loco colere coeperunt: quarum etiam cum formas quasdam effecissent, eas coeli, et terrae, et maris, et solis, ac lunae, reliquorumque (0548C)elementorum et siderum figuram appellarunt, easque res in templis conclusas adorant, ac deos appellant. Quos etiam diligenter ac studiose servant ne a furibus subripiantur. Nec illud ipsis in mentem venit, quidquid servat eo quod servatur majus esse, et item eum qui aliquid efficit eo quod efficitur praestantiorem esse. Nam si ipsorum dii ea imbecillitate sunt, ut saluti suae consulere nequeant, quonam tandem pacto aliis salutem afferent? Itaque magno errore Chaldaei lapsi sunt, mortuas et utilitatis expertes statuas venerantes. Atque etiam mihi mirari subit, o rex, quonam modo ii qui apud eos philosophorum nomen obtinent, illud haudquaquam animadverterint, elementa quoque interitui obnoxia esse. Quod si elementa interitui omnino obnoxia ac subjecta sunt, qui (0548D)tandem dii esse queant? Quod si elementa dii non sint, quonam modo statuae, quae eorum nomine construuntur, dii erunt? Ad ipsa igitur elementa, o rex, accedamus, ut ea deos non esse demonstremus, sed corruptioni ac mutationi subjecta, atque ex nihilo in ortum veri Dei jussu producta esse, qui quidem corruptionis et immutationis expers est, et invisibilis, contraque ipse omnia cernit, et arbitratu suo immutat atque convertit. Quid igitur de elementis dico?
Qui coelum deum esse arbitrantur, errant. Nam ipsum converti, ac necessario moveri, atque ex multis rebus constare videmus; propterea enim κόσμος id est mundus appellatur. Mundus porro artificis cujusdam (0549A)constructio est. Quod autem constructum est, principium ac finem habet. At coelum una cum sideribus suis necessario movetur; siquidem astra certo ordine ac spatio impulsa, a puncto in puuctum, partim occidunt, partim exoriuntur, certisque temporum spatiis iter suum obeunt, ut aestates et hiemes, quemadmodum ipsis a Deo imperatum est, efficiant. Nec leges sibi juxta inevitabilem naturae necessitatem constitutas cum coelesti ornatu infringunt. Ex quo perspicuum est, coelum non deum, sed Dei opus esse.
Qui autem terram deam esse censent, errant. Videmus enim eam ab hominibus injuria affici, et eorum imperio subjectam esse, effodi etiam et contaminari, atque inutilem fieri. Nam si igne torreatur, (0549B)emoritur, siquidem ex testa nihil oriri potest. Ac praeterea si imbribus nimium perfundatur, tum ipsa, tum ipsius fructus corrumpuntur. Quin ab hominibus reliquisque animantibus proculcatur, interfect rum sanguine inquinatur, effoditur, completur, cadaverum theca efficitur. Quae cum ita sint, fieri non potest ut terra dea sit, sed res a Deo ad hominum usum effecta.
Eodem modo, qui aquam deam esse putant, errant. Nam ea quoque ad hominum usum procreata est, corumque dominationi subest. Contaminatur etiam et labefactatur, et cum igne coacta est, immutatur: alios atque alios subinde colores sumit, utpote quae et frigore concrescat, et ex cruore spurcitiem contrahat, et ad impurarum omnium rerum ablutionem (0549C)adhibeatur. Ex quo liquido constat aquam deam esse non posse, sed Dei opus.
Jam vero qui ignem deum esse arbitrantur, ipsi quoque errant. Etenim ignis ad hominum usum creatus est, ipsorumque dominationi subest, et ab ipsis ad omnis generis carnes, partim elixandas, partim assandas, atque etiam ad mortua corpora concremanda, e loco in locum circumfertur; atque insuper multis modis corrumpitur, et ab hominibus exstinguitur; ac proinde ignis deus esse non potest, sed Dei opus.
Ad eumdem etiam modum qui ventorum flatum deum esse existimant, errant. Perspicuum enim est ventum alteri inservire, 306 atque hominum causa ad transvehendas naves ac frumenta comportanda, reliquosque (0549D)ipsorum usus a Deo conditum esse. Huc accedit, quod pro Dei jussu atque imperio tum augessit tum imminuitur. Quare fieri non potest ut ventus deus sit, verum Dei opus.
Porro qui solem deum esse putant, ipsi quoque errant. Siquidem eum necessario moveri perspicimus, atque a puncto in punctum migrare et commutari, et occidere et exoriri, ut ad hominum utilitatem stirpes et plantas calore afficiat, atque insuper eum divisionem cum reliquis sideribus habere, ac multis partibus coelo minorem esse, luceque interdum defici, nec ullum imperium et principatum obtinere. Ex quo illud planum est fieri non posse ut sol deus sit, sed Dei opus.
(0550A)Consimili etiam modo ii qui lunam deam esse opinantur, errant. Nam ipsam necessario moveri et immutari videmus, atque a puncto in punctum migrare, et ad hominum utilitatem nunc exoriri, nunc occidere, ac sole minorem esse; augeri etiam atque imminui, ac deliquia interdum pati. Quare fieri non potest ut luna dea sit, verum Dei opus
Denique qui hominem deum esse arbitrantur errant. Nam eum necessario moveri, et ali, et invitum etiam senescere videmus, atque interdum delectari, interdum moerore affici, ciboque ac potu et veste indigere. Iracundum etiam atque invidum esse, et libidine incitari, et poenitentia duci, ac multis defectibus laborare. Verum multis etiam modis corrumpitur, nimirum ab elementis, et animantibus, ac postremo (0550B)a morte ipsi imminente. Ex quo efficitur ut homo deus esse nequeat, sed Dei opus. Quocirca ingenti errore Chaldaei lapsi sunt, dum opinionum suarum commenta sequuntur. Elementa enim, in quae interitus cadit, ac mortuas statuas venerantur, nec se in deorum numerum ea referre sentiunt.
Ad Graecos jam veniamus, ut si quid forte de Deo recte sentiant videamus. Graeci igitur sapientiae laudem sibi arrogantes, stultiores etiam Chaldaeis se praebuerunt, complures videlicet deos inducentes, partim masculos, partim feminas, vitiosarum omnis generis affectionum, ac scelerum architectos. Etenim ridicula, et stulta, et impia, o rex, Graeci induxerunt, eos qui non sunt juxta perversas suas cupiditates deos appellantes, ut nimirum eos vitii patronos ac (0550C)defensores habentes, adulteria perpetrent, rapiant, trucident, atque atrocissima quaeque scelera committant. Nam cum ipsorum dii hujusmodi flagitia designarint, quonam pacto ipsi quoque non eadem perpetrabunt? Ex his igitur erroris studiis et institutis, hominibus bella et caedes, atque acerbas captivitates crebro experiri contigit. Quin etiam, si de ipsorum diis sigillatim verba facere velimus, ingentem absurditatem perspecturus es.
Siquidem Saturnum ipsi ante omnes deum inducunt, eique filios suos mactant. Qui quidem ex Rhea multos filios habuit, quos etiam ipse furore percitus devorabat. Aiunt autem Jovem ipsi genitale membrum abscidisse, atque in mare projecisse, ex quo Venerem ortam esse fabulantur. Jupiter autem patrem (0550D)suum vinculis constrictum, in tartarum praecipitem dedit. Vides errorem ac libidinem, quam adversus deum suum invehunt. Num enim fieri potest ut deus catenis vinciatur, ipsique genitales partes amputentur? O singularem amentiam! Quis mente praeditus haec dixerit?
Secundus Jupiter inducitur, quem in omnes deos suos regnum tenere aiunt, atque in varias animantium figuras immutari, ut mortalibus mulieribus stuprum inferat. Etenim eum in taurum sese immutasse tradunt, ut Europa potiretur; in aurum, ut Danae in cygnum, ut Leda; in Satyrum, ut Antiopa; in fulmen, ut Semela. Ac postea multos ex iis filios exstitisse, Bacchum scilicet, Zethum, Amphionem, Herculem, (0551A)Apollinem, Dianam, Perseum, Castorem et Pollucem, Helenam, Minoem, Rhadamantum, Sarpedonem, et novem item filias, quas Musas nuncupant.
Ac demum de Ganymede sermonem inducunt. Hinc itaque, o rex, hominibus contigit, ut ad dei sui imitationem haec omnia imitarentur, atque adulteri essent, et insano masculorum amore tenerentur, et alia horrenda flagitia perpetrarent. Quonam igitur modo fieri potest ut Deus adulter sit, aut paedico, aut parricida?
Quin Vulcanum etiam quemdam deum esse tradunt, eumque claudum, malleumque ac forcipem tenentem, et ferrariae arti victus causa operam dantem. Ergo rerum penuria laborabat. Atqui a Deo abhorret, (0551B)claudum esse, atque hominum ope indigere.
Adhaec Mercurium etiam nobis deum inducunt, qui cupidus sit, et fur, et avarus, et magus, et versipellis, ac sermonum interpres. Quod quidem item in Dei naturam minime cadit.
Aesculapium insuper in deorum numero habent, qui medicus erat, et pharmaca 307 conficiebat, atque emplastra, victus parandi causa (nam in egestate versabatur) componebat, post autem eum propter Tyndarei Lacedaemonii filium a Jove fulmine percussum interiisse narrant. Quod si Aesculapius, cum deus esset, ac fulmine percuteretur, sibi ipsi opitulari nequivit, qui tandem aliis opem ferre poterit?
Mars etiam ab iis deus belli studiosus et iracundus, (0551C)ac pecudum aliarumque rerum cupidus inducitur. Quem item postea, cum Venerem constupraret, a puero Cupidine ac Vulcano vinculis astrictum fuisse dicunt. Qui igitur deus is esse queat, qui cupiditate flagrat, ac bellis delectatur, adulteriumque perpetrat, ac vinculis constringitur?
Rursum autem Bacchum inter deos numerant, nocturna festa celebrantem, temulentiae magistrum, aliorumque uxores abstrahentem, furore aestuantem, fugientem, ac postremo a Titanibus obtruncatum. Quod si Bacchus cum interimeretur, sibi ipsi opitulari non potuit, verum et furore praeceps agebatur, et ebrietati studebat, et profugiebat, quonam pacto deus esse queat?
Tum autem Herculem inducunt, qui se vino obruat, (0551D)atque in furorem ruat, suosque filios jugulet, ac deinde flammis absumptus intereat. Qui autem Deus esse is queat, qui se vino obruit, ac liberos suos obtruncat, ignisque ardore conflagrat? Aut quo tandem modo aliis auxilio esse poterit, qui sibi auxilium afferre non potuit?
Praeterea Apollinem inducunt, invidia laborantem, atque arcum et pharetram, ac nonnunquam etiam citharam et tibiam tenentem, hominibusque quaestus causa vaticinia edentem. Egebat igitur. Atqui fieri non potest ut Deus egeat et invideat, et citharoedus sit.
Eodem etiam modo Dianam ipsius sororem inducunt, venationi studentem, atque arcum et pharetras (0552A)habentem, solamque cum canibus vagantem, ut cervum aut aprum intercipiat. Quonam igitur modo dea erit venatrix mulier, et cum canibus oberrans?
Postremo Venerem etiam deam esse adulteram dicunt. Aliquando enim cum Marte concubuit, aliquando cum Anchise, aliquando cum Adonide, cujus etiam mortem deplorat, amasium suum requirens. Quin etiam eam ad inferos descendisse aiunt, ut Adonidem a Proserpina redimeret. Vidistine unquam, o rex, dementiam hac majorem? deam nimirum inducere, quae adulterii crimine se obstringat, et ploret ac lamentetur.
Adonidem autem etiam deum venatorem inducunt, eumque ab apro percussum violenta morte interiisse (0552B)aiunt, nec in hujusmodi calamitate opem sibi ipsi afferre potuisse. Quonam itaque pacto hominum curam geret adulter et venator, quique violenta morte interiit?
Haec omnia ac multa alia ejusmodi adhuc foediora et sceleratiora, o rex, de diis suis Graeci inducunt, quae nec dicere, nec memoria ullo modo usurpare fas est. Unde homines a diis suis occasionem arripientes, omne sceleris et libidinis atque impietatis genus perpetrarunt, horrendis flagitiis suis terram et aerem contaminantes.
Aegyptii autem eos stultitia et stoliditate superantes, gravius quam ullae aliae nationes aberrarunt. Neque enim Graecorum deos venerari satis habuerunt; verum insuper bruta animantia, tam terrestria (0552C)quam in aquis degentia, tam stirpes quam plantas in deorum numero habuerunt, atque omni insaniae ac libidinis genere gravius quam ullae terrae nationes sese conspurcarunt. Antiquitus enim Isidem colebant, virum simul ac fratrem Osiridem habentem, qui a fratre suo Typhone obtruncatus est. Eaque de causa Isis cum filio suo Oro in Byblum Syriae fugit, Osiridem quaerens, atque acerbe lamentans, quoad tandem Orus crevisset, ac Typhonem de medio sustulisset. Ergo nec Isis fratri suo ac viro suppetias ferre potuit, nec Osiris, cum a Typhone trucidaretur, sibi ipsi auxilio esse potuit, nec denique Typhon fratricida, cum ei ab Oro et Iside exitium afferretur, seipsum a morte vindicare. Et tamen cum hi ob hujusmodi calamitates ad hominum notitiam pervenissent, (0552D)a stultis Aegyptiis dii habiti sunt.
Quin neque his aut reliquis gentium numinibus contenti, bruta enim animantia invexerunt. Nonnulli etenim ipsorum ovem, alii hircum, alii vitulum et suem, alii corvum et accipitrem, alii vulturem et aquilam, alii crocodilum; quidam felem, et canem, et lupum, et simiam, et draconem, et aspidem; alii cepas, et allia, et spinas, caeterasque res conditas coluerunt. Nec homines miseri nihil omnino virium his omnibus rebus inesse sentiunt. Nam cum deos suos ab aliis hominibus et comedi, et igne cremari, et jugulari atque corrumpi videant, non tamen proinde eos deos non esse intellexerunt.
Quocirca magno errore tum Aegyptii, tum Chaldaei, (0553A)tum Graeci lapsi sunt, deos hujusmodi inducentes, atque ipsorum statuas efficientes, surdaque et sensus expertia simulacra 308 pro diis habentes. Ac demiror quo pacto, cum deos suos ab artificibus secari, et dolari, ac truncari, atque temporis longinquitate inveterascere et immutari, atque igne conflari cernerent, hinc eos minime deos esse non animadverterint. Nam qui in suae salutis negotio nullam vim habent, quonam tandem modo hominum saluti consulent? At vero poetae ipsorum, et philosophi tam Chaldaeorum quam Aegyptiorum, cum versibus suis ac litterarum monumentis deos suos exornare studuerunt, eorum ignominiam magis detexerunt, nudamque omnium oculis proposuerunt. Nam cum hominis corpus, quamvis alioqui multis partibus (0553B)constet, nullum tamen membrorum suorum abjicit, verum firmissimam cum ipsis omnibus conjunctionem habens, secum ipsum concordat, qui tandem in Dei natura tanta pugna et discordia futura est? Nam si una deorum natura esset, deus deum insectari, aut obtruncare, aut malo aliquo mulctare minime debebat. Quod si dii a diis vexati, et interempti, et spoliati, ac fulmine percussi sunt, non jam una eorum natura est, sed distinctae voluntates atque omnes exitiosae ac pestiferae.
Ex quo concludendum est neminem eorum deum esse. Perspicuum est igitur, o rex, omnem eorum de deorum natura disputationem erroris plenam esse. Quonam autem pacto ii qui apud Graecos sapientiae atque doctrinae fama floruerunt, illud minime intellexerunt, (0553C)eos qui leges tulerunt suismet legibus judicari? Nam si leges justae sunt, injusti omnino ipsorum dii sunt, qui contra legum praescripta mutuo sese interfecerint, atque in veneficia, et adulteria, et furta, et praeposteras libidines proruerint. Sin autem recte fecerunt, leges certe iniquae sunt, utpote adversus deos constitutae. Nunc autem leges praeclarae ac justae sunt, ut quae et virtutes laudent, et vitia prohibeant; deorum autem, quos ipsi colunt, iniqua sunt opera: quare iniqui etiam ipsorum dii sunt, omnesque impii ac morte multandi, qui ejusmodi deos inducunt. Nam si ea quae de ipsis litterarum monumentis prodita sunt, ficta et fabulosa sunt, nihil aliud sunt quam meri sermones; si autem naturalia, non jam dii sunt qui haec fecerunt ac perpessi (0553D)sunt; quod si allegorico sensu ea dicuntur, fabulae sunt, ac nihil praeterea. Demonstratum est itaque, o rex, hos omnes cultus, qui multis diis tribuuntur, erroris atque exitii opera esse (neque enim deos appellare convenit qui videntur ac non vident; verum eum qui cum ipse cerni nequeat, omnia cernit), Deumque qui omnia condidit, colendum esse.
Veniamus igitur, o rex, etiam ad Judaeos, ut quidnam ipsi quoque de Deo sentiant videamus. Nam ipsi ab Abraham, Isaac, et Jacob oriundi, Aegyptum incoluerunt. Illinc autem Deus eos in manu potenti et brachio excelso, per Moysen ipsorum legislatorem eduxit, ac per multa prodigia et signa suam ipsis potentiam declaravit. Verum ipsi quoque perfidos (0554A)atque ingratos sese praebentes, gentium deos saepenumero adorarunt, prophetasque ad se missos ac justos viros morte affecerunt. Ac deinde, posteaquam ita Dei voluntas tulit, ut Filius suus in terram veniret, eum contumelia affectum, Pontio Pilato Romanorum duci tradiderunt, crucisque supplicio condemnarunt, nulla videlicet ipsius beneficiorum atque innumerabilium miraculorum, quae inter ipsos designarat, habita ratione, suoque scelere perierunt. Nam nunc quoque solum quidem omnipotentem Deum colunt, sed non secundum scientiam, siquidem Christum Filium Dei negant (Rom. X), gentilibusque similes sunt, etiamsi ad veritatem, a qua procul se removerunt, propius aliquanto accedere videantur. Ac de Judaeis hactenus.
(0554B)At Christiani a Domino nostro Jesu Christo doctrinae suae originem ducunt. Hic autem Dei altissimi Filius in Spiritu sancto creditur. Qui quidem humanae salutis causa de coelo descendit, atque ex sancta Virgine genitus est, ac sine semine et corruptione carnem suscepit, hominibusque apparuit, ut eos a falso multorum deorum cultu revocaret. Atque admiranda incarnationis suae dispensatione perfunctus mortem sponte, atque ingenti quodam consilio, per crucem degustavit. Triduo autem post resurrexit, atque in coelos ascendit. Cujus praesentiae gloriam ex Scriptura, quae apud eos Evangelica vocatur, si eam legere in animum induxeris, perspicere licet, o rex. Hic duodecim discipulos habuit, qui post ipsius in coelum ascensum in orbis terrae provincias exierunt, (0554C)ipsiusque augustam amplitudinem promulgarunt: quemadmodum etiam unus ex ipsis regiones nostras peragravit, ut veritatis dogmata praedicaret (Supra, c. 1); unde etiamnum ii qui praedicationis eorum justitiae administram operam navant, Christiani appellantur. Atque hi sunt qui veritatem supra omnes terrae nationes invenerunt. Siquidem Deum rerum omnium conditorem atque architectum in Filio unigenito et Spiritu sancto agnoscunt, nec praeter eum ullum alium Deum venerantur. Habent autem Domini Jesu Christi 309 mandata cordibus suis insculpta, eaque custodiunt, mortuorum resurrectionem ac futuri saeculi vitam exspectantes. Non adulterii, non fornicationis crimine sese devinciunt, non falsum testimonium dicunt, aliena non concupiscunt, (0554D)patri et matri honorem tribuunt, proximos amant, justum judicium ferunt; quae sibi ipsis fieri nolunt, aliis non faciunt; eos a quibus laeduntur obsecrant, ac sibi eorum amicitiam conciliant. Inimicos beneficiis afficere student, lenes et faciles se praebent, ab omni iniquo concubitu atque ab omni impuritate abstinent, viduam non contemnunt, pupillo moerorem non inferunt, qui habet non habenti prolixe subministrat. Peregrinum si viderint, tecto admittunt, ejusque non secus ac veri et germani fratris adventu delectantur. Non enim carnis, sed animi ratione fratres se vocant. Vitam suam Christi causa profundere parati sunt: nam ipsius praecepta firme observant, sancte videlicet ac juste, quemadmodum (0555A)Dominus Deus ipsis imperavit, viventes: gratias ipsi omni hora in omni cibo et potu, ac reliquis bonis agentes (Ephes. V). Vere enim haec veritatis via est, quae quidem eos qui eam ingrediuntur, ad sempiternum regnum, quod a Christo in futura vita promissum est, tanquam porrecta manu ducit.
Atque ut intelligas, o rex, me haec ex cerebro meo minime fingere, si ad Christianorum Scripturas oculos adjeceris, me nihil a veritate alienum loqui reperies. Quare praeclare filius tuus intellexit, optimoque jure Deo vivo cultum adhibere didicit, ut in futuro aevo salutem obtineat. Magna etenim atque admiranda sunt quae a Christianis tum dicuntur tum geruntur. Neque enim hominum, sed Dei verba proloquuntur, reliquae autem nationes errant, ac sibi (0555B)ipsis imposturam faciunt, siquidem in tenebris ambulantes, ebriorum instar in seipsos impingunt. Atque hic sit, o rex, meae ad te orationis finis, quam quidem veritas in mente mea dictavit. Desinant itaque vaecordes tui sapientes adversus Dominum nugari. Nam vobis Deum creatorem venerari, atque ipsius verbis ab interitu alienis aurem accommodare expedit, ut condemnationem ac supplicium effugientes, vitam interitus expertem haereditario possideatis.
CAP. XXVIII.-- Haec posteaquam a Nachore commemorata sunt, rex iracundia aestuabat; rhetores autem ipsius et sacerdotes muti stabant, ut qui nihil contra, praeter infirmos quosdam ac nullius momenti sermunculos, afferre possent. At vero regis filius spiritu exsultabat, atque hilari vultu Dominum (0555C)celebrabat, qui iis quorum fiducia in ipso posita est, in rebus perplexis et impeditis exitum dat, quique etiam per inimicum et hostem veritatem confirmabat, efficiebatque ut et qui erroris antesignanus erat, rectae doctrinae patronum se praeberet. Rex porro, quamvis alioqui Nachori vehementer irasceretur, nullo tamen eum malo afficere potuit, propterea quod lege coram omnibus ante promulgata, ei pro Christianis libere verba facere permisisset. Caeterum ipse persaepe sermonibus ipsius obluctans, eum per signa quaedam admonebat, ut illam pugnandi acrimoniam remitteret, atque rhetorum disputationi manus daret. At ille vehementius invalescebat, omnes ipsorum propositiones atque argumenta refutans, errorisque, quo tenebantur, fraudem (0555D)ac fallaciam detegens. Cum autem pene ad vesperam usque disputatio producta fuisset, rex concionem solvi jussit, tanquam scilicet postridie rursum de hac re agitari vellet.
Josaphat autem regem ita est allocutus: Ut primo juste omnia geri jussisti, o rex, ita justitiae quoque finem impone, duorum alterum faciens, nempe ut vel magistrum meum hac nocte mecum manere permittas, ut de his rebus de quibus crastina die cum iis qui nos bello lacessent verba facienda sunt una dispiciamus, ac tu item tuos assumens, arbitratu tuo cum illis ea quae in rem futura videbuntur mediteris; aut tuos mihi hac nocte concedens, meum accipe. Quod si utrique apud te sint, meus nimirum in afflictione et (0556A)metu, tui autem in laetitia et animi remissione, aequum mihi judicium istud esse non videtur, sed principatus licentia, et pactorum violatio. Rex itaque hujus orationis lepore victus, assumptis sapientibus et sacerdotibus suis, Nachorem filio concessit, hac nimirum spe fretus, fore ut ea quae pollicitus fuerat praestaret.
Regis itaque filius in palatium suum proficiscitur, non secus atque Olympicus quidam victor, superatis adversariis, secum Nachorem habens. Quem cum, remotis arbitris, accivisset, his ad eum verbis usus est: Ne me, qui sis, ignorare existimes. Certissimum enim habeo te divinissimum Barlaamum haud quaquam esse, verum Nachorem astrologum. Ac miror quid vobis in mentem venerit, ut hujusmodi fabulam (0556B)fingeretis, atque hoc vobis persuaderetis, vos eas clarissima die oculis meis tenebras objecturos esse, ut pro ove lupum acciperem. Verum non abs re proverbio fertur, Cor stulti vana cogitare. Atque haec quidem cogitatio et consilium vestrum rancidum sane ac prorsus stolidum erat, opus autem quod ipse egisti, omni prudentia et sagacitate plenum est, 310 ac propterea gaude, Nachor, et exsulta.
Multas enim tibi hoc nomine gratias habeo, quod veritatis patrocinium hodierno die suscepisti, nec sceleratis verbis ac versuta simulatione labia tua contaminasti; quin potius ea multis sordibus expurgasti, falsorum nimirum deorum errore confutato, atque Christianorum dogmatum veritate confirmata. Ego vero duplici de causa, ut te mecum adducerem, (0556C)operam dedi; altera, ne te rex privatim tenens, supplicio afficeret, propterea quod non ea es locutus quae ipsi grata essent; altera ut hod erno tuo beneficio gratiam tibi rependam. Quonam autem tandem pacto istud? Nimirum te admonens, ut a prava et periculosa hac via, quam ad hunc usque diem tenuisti, deflecta, ac rectam et salutarem semitam ingrediaris: quam quidem non ignorans, sed sponte malum amplectens, effugisti, in iniquitatis barathra et praecipitia teipsum impellens. Intellige itaque, o Nochor, cum prudens et sagax sis, ac Christum solum, et vitam apud ipsum abstrusam elucrari stude, fluxis his et caducis contemptis ac pro nihilo habitis. Non enim in aeternum vives; sed, cum mortalis sis, jam jamque hinc abiturus es, quemadmodum et omnes, qui ante (0556D)te exstiterunt. Atque, o te miserum! si, ubi justum judicium, ac justa operum merces est, gravem peccati sarcinam tecum ferens abeas, nec eam prius abjeceris, cum abjicere proclive sit.
Nachor itaque ob hujusmodi sermones animo compunctus, his verbis usus est: Recte dixisti, o rex, recte inquam. Nam ipse quoque verum et ab omni mendacio alienum Deum, per quem omnia facta sunt, novi; atque item futurum judicium scio, ex multis videlicet Scripturae sacrae verbis id edoctus, verum improba consuetudo, atque antiqui supplan tatoris versutia cordis mei oculos caecavit, densasque animo meo tenebras offudit. Nunc autem ad verbum tuum abjecto tenebroso velamine, ad vultus Dominici (0557A)lucem accurram; fortasse enim mei miserebitur, poenitentiaeque januam mihi improbo ac rebelli servo aperiet. Quanquam mihi fieri non posse videtur ut peccatorum meorum, quae arena graviora sunt, et eorum quae tum sciens tum ignorans perpetravi, veniam obtineam.
Hac oratione audita, regis filius statim exsurgit, atque animo incalescit, animumque Nachoris ad desperationem propendentem recuperare atque erigere incipit. Nulla enim, o Nachor, inquit, nulla de hac re dubitatio animum tuum subeat. Scriptum est enim (Joan. VIII) posse Deum etiam ex his lapidibus excitare filios Abrahae. Quod quidem, ut aiebat pater Barlaam, quid aliud est, quam quod homines deploratae improbitatis atque omni iniquitatis genere contaminati (0557B)salutem consequi possint, Christique filii effici, qui pro sua summa et incredibili humanitate omnibus sese ad meliorem frugem recipientibus coelestes portas patefecit? Neque enim cuiquam omnino salutis aditum praeclusit, verum eos quos scelerum poenitet misericordi animo suscipit; ob eamque causam iis qui hora prima, et tertia, et sexta, et nona, et undecima ad vineam accesserunt, aequa merces attribuitur, quemadmodum Evangelicis scriptis proditum est (Matth. XX). Ac proinde etiamsi ad hunc usque diem in peccatis consenueris, tamen si ferventi animo accedas, eadem quae ii qui ab adolescentia certamen subierunt praemia consequeris. Haec et multa alia cum divinissimus juvenis ad Nachorem in malis inveteratum de poenitentia locutus (0557C)fuisset, ipsique veniam spopondisset, Christumque facilem ac propitium ipsi fore promisisset, illudque pro certo affirmasset, eum pro sua bonitate semper peccatoris poenitentiam suscipere paratum esse, aegram ipsius animam, tanquam medicamentis quibusdam emolliens, ipsum prorsus in sanitatem asseruit.
Statim enim ad eum Nachor dixit: Tu quidem, o animo etiam quam corpore nobilior, qui admirabilibus his mysteriis praeclare imbutus es, ad extremum usque in praeclara confessione velim maneas, nec eam aut ullum tempus, aut ullus modus e tuo pectore evellat. Ego autem hac ipsa hora proficiscar, ut salutem meam quaeram, mihique Deum, quem ad iram provocavi, per poenitentiam propitium ac facilem (0557D)reddam. Non enim posthac, nisi tibi aliter videatur, regis faciem conspiciam. Ingenti autem animi laetitia effectus regis filius, atque hunc sermonem libenter excipiens, ipsum complectitur et exosculatur, attentisque ad Deum fusis precibus, eum e palatio emittit.
Egressus autem Nachor, animo compunctus in densissimam solitudinem cervi instar prosiliit, atque in monachi cujusdam, qui sacerdotii dignitate ornatus erat, speluncam se confert in qua ille propter imminentem metum delitescebat. Atque ante ipsum ferventissimo pectore humi sese provolvit, ipsiusque pedes, instar videlicet veteris illius meretricis (Lucae VII), lacrymis perfundit, ac divinum baptismum (0558A)exposcit. Sacerdos itaque, utpote divina gratia plenus, ingentem animo voluptatem cepit, eumque confestim, ut mos ferebat, per dies haud paucos Christianae fide rudimentis institutum, divino 311 baptismate perficit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Marc. ult.). Mansit autem cum illo Nachor, perpetua ob ea peccata quae perpetrarat poenitudine ductus, Deumque benedicens, qui neminem perire vult, verum omnium resipiscentiam exspectat, atque eos qui poenitentiam agunt humane ac benigne excipit (II Pet. III; Ezech. XVIII).
Rex autem, cum de Nachoris rebus mane certior factus fuisset, ac spe sua excidisset, et praeterea sapientes suos ac stolidos oratores nullo negotio superatos fuisse conspexisset, in magna animi anxietate (0558B)versabatur; eosque, cum graves prius contumelias ac dedecora ipsis intulisset, ac nonnullos etiam bubulis nervis atrocem in modum lacerasset, ipsorumque oculos fuligine illevisset, a se ablegavit. Ipse autem falsorum deorum imbecillitatem damnare incoepit, etiamsi alioqui nondum ad Christi lucem plene ac perfecte oculos conjicere in animum induceret. Etenim densa caliginis nubes ipsi undique affusa cordis ipsius oculos adhuc tenebat. Caeterum non jam sacerdotes suos in honorem habebat, nec festa et libamina simulacris suis peragebat, verum animo in utramque partem vacillabat: hinc nimirum deorum suorum imbecillitatem improbans, illinc autem Evangelicae vitae sinceritatem reformidans, pravaque consuetudine ita constrictus, ut ab ea vix avelli posset. (0558C)Siquidem corporearum voluptatum servituti majorem in modum addictus erat, vitiosisque affectionibus prorsus operam dabat, captivi instar ductus, atque absque vino, ut Isaiae verbis utar (Isaiae LI), ebrius, et ab improba consuetudine tanquam fraeno quodam retractus.
Cum igitur rex cum duplici cogitatione ad hunc modum luctaretur, nobilissimus ipsius filius, ac vere regio animo praeditus, in suo palatio quietus degebat, naturae suae generositatem, modestiamque et constantiam per opera cunctis declarans. Nam theatra et equorum certamina, et venationum exercitationes, et inania omnia juvenilis aetatis studia, et imposturas quibus stulti animi deliniuntur et inescantur, nihili omnino ducebat; verum ex Christi (0558D)mandatis omnino pendebat, ac divino amore sauciatus, eum expetebat, qui vere expetendus est, totus suavis ac totus desiderabilis (Cant. V), atque ejusmodi, ut sine ulla saturitate expectatur.
In memoriam autem rediens magistri sui Bar laam, atque ipsius vitam sibi ante oculos proponens, ipsius amore animum suum demulceri sentiebat, ac quonam pacto ipsum videret, summo studio curabat; atque ipsius sermones sine ulla intermissione in corde suo circumferens, erat tanquam arbor secus aquarum decursus plantata, perpetuoque irrigata, ac tempestivos domino fructus afferens. Multas enim animas diaboli laqueis eripuit, Christoque servatas obtulit, siquidem multi ad eum sese conferentes, (0559A)salutaribus sermonibus fruebantur. Ex quibus non pauci, fuga relicto errore ad salutarem doctrinam accurrebant. Alii autem, rebus hujus vitae longum valere jussis, monasticam palaestram capessebant. Ipse autem orationibus et jejuniis operam dabat, identidemque hanc vocem ad Deum mittebat: O Domine mi, o Domine mi ac Rex, cui ego credidi, ad quem ego profugi, atque errore liberatus sum, dignam famulo tuo Barlaamo mercedem repende, pro eo quod mihi oberranti te, qui via, vita et veritas es (Joan. XIV), demonstravit. Ac mihi hoc concede, ut rursum illum in corpore angelum, quo mundus dignus non est (Heb. XI), conspiciam, atque cum eo quod mihi vitae superest conficiam, ut vitae ipsius vestigiis insistens, tibi Deo ac Domino placeam.
CAP. XXIX (0559B).--Eo autem tempore publicum falsorum deorum festum in urbe illa erat. Regem porro huic festo interesse ac copiosissimis victimis illud exornare oportebat. Verum cum sacerdotes ipsum in deorum cultu segnem ac tepidum esse conspicerent, id verebantur, ne ad templum venire negligeret, sicque ipsi muneribus iis quae a rege accipere consueverant, caeterisque proventibus orbarentur. Surgentes itaque, ad speluncam quandam in vastissima solitudine sitam proficiscuntur, in qua vir quadam magicis artibus deditus, atque falsi idolorum cultus acerrimus propugnator habitabat, Theudas nomine, quem etiam rex singulari honore complectebatur, charumque magistrum existimabat, ipsius nimirum vaticiniis regnum suum omnium rerum (0559C)copia florere, atque in dies augeri dicens. Cum igitur sacerdotum cultores ad ipsum venissent, ejus opem atque auxilium implorabant, eique deorum improbationem in quam rex inciderat exponebant, quaeque regis filius fecisset, et quemadmodum Nachor ad ipsius voluntatem atque sententiam concionem habuisset. Ac nisi tu ipse venias, inquiebant, nobisque opem offeras, spes omnis exstincta est, omnisque deorum cultus ac veneratio periit. Nam tu unicum nobis calamitatis solatium relictus es, atque in te uno spes omnes nostras positas habemus. Theudas itaque cum satanico eo exercitu quem secum habebat in expeditionem pergit, atque adversus veritatem arma comparat: accitis nimirum multis pravis spiritibus, quos ad res improbas prompte (0559D)ac 312 libenter auxiliarem manum afferre norat, et quos ipse semper ministros adhibuerat, his comitatus ad regem accedit.
Ut autem ipsius adventus regi nuntiatus est, atque ipse palmarum virgam manu tenens, ovinaque pelle indutus ingressus est, rex e throno suo exsiliit, ipsique obviam prodiit, eumque osculatus est. Cumque cathedram afferri jussisset, ipsum prope se collocavit. Posteaque Theudas his ad regem verbis utitur: Rex, in aeternum vive, maximorum deorum favore ac benevolentia septus. Ad me enim allatum est te ingens certamen adversus Galilaeos iniisse, ac luculentissimam palmam retulisse. Eoque nomine huc (0560A)veni, ut, ad edendam grati animi significationem, festum una celebremus, atque eleganti forma praeditos adolescentes ac formosas puellas diis immortalibus immolemus, taurosque centum, ac plurima alia animalia ipsis offeramus, quo eos quoque in posterum invictos adjutores habeamus, qui nobis universum vitae curriculum planum et aequabile reddant.
Ad haec rex: Minime vero, inquit, o senex, vicimus, minime, inquam, vicimus; verum nullo potius negotio victi sumus. Nam qui a nobis stabant, repente adversum nos exstiterunt, ac velut furore et insania laborantem atque imbecillam nostram aciem nacti, prorsus eam fregerunt ac prostraverunt. Nunc autem, si qua tibi facultas et vis suppetit, qua tu humi jacenti religioni nostrae opitulari, eamque (0560B)rursum excitare queas, velim exponas. Theudas autem regi ad hunc modum respondit: Galilaeorum contentiones atque inanes sermones, o rex, minime pertimesce. Quae enim sunt ea quae ab ipsis afferuntur, quantum quidem ad viros ratione ac prudentia praeditos attinet? Meo quidem judicio facilius dejicientur, quam folium a vento excussum. Neque enim vel conspectum meum sustinebunt, tantum abest ut sermones conserant, atque ad mecum disputandum pedem conserant. Caeterum, ut et propositum istud certamen, et quidquid aliud in animo habuerimus, recto cursu feratur, resque nobis ex animi sententia succedant, fac publicum hoc festum exornes, deorumque benevolentiam, tanquam firmissima quaedam arma induas, ac tum fausta omnia (0560C)habiturus es. Haec cum ille jactasset, qui, ut cum Davide loquar, in malitia potens erat, atque iniquitatem tota die meditabatur (Psal. LI), turbidamque, ut Isaiae verbis utar, subversionem amico suo propinabat (Habac. II), improborum spirituum, quos ipse comites habebat, ope atque adjumento perfecit, ut rex cogitationes eas quae ipsum salutis submonebant prorsus e memoria ejiceret, eisdemque, quibus solebat studiis sedulo haereret. Ac proinde cum regiae litterae quaquaversum commeassent, quibus omnes ad exsecrandum deorum festum convenire jubebantur, cernere erat ingentem hominum multitudinem confluentem, atque oves et boves, variaque animalia secum adducentem.
Cum igitur omnes coiissent, surgens rex, una cum (0560D)impostore Theuda ad templum profectus est, ut tauros ac permulta animantia immolarent. Sicque nefarium et exsecratione dignum festum celebrabant; adeo ut et brutorum animantium mugitibus tota urbs personaret, et victimarum nidore ipse quoque aer inficeretur. His ad hunc modum confectis, cum improbi spiritus de Theudae victoria majorem in modum gloriarentur, sacerdotesque gratias ipsi habuissent, rex rursum ad palatium se recepit, aitque ad Theudam: En quemadmodum jussisti, nihil omnino studii a me praetermissum est, quod quidem ad festi splendorem, et sacrificiorum magnificentiam pertineret. Jam itaque tempus est ut quae mihi promisisti (0561A)expleas, filiumque meum, qui a religione nostra descivit, a Christianorum errore vindices, ac cum benignis diis in gratiam reducas. Nam ego cum artem omnem adhibuerim, atque omnem lapidem moverim, nullam tamen morbi medicinam reperi, sed ipsius mentem omnibus rebus superiorem esse perspexi. Nam si blande ac leniter cum eo agere institui, ne sic quidem eum mihi ullo modo animum adjicere comperi. Rursum si severe atque acerbe eum accepi, in pervicaciam potius inde ipsum attolli conspexi. Quamobrem calamitatem eam quae mihi accidit, sapientiae tuae committo. Ac siquidem ea, ope tua et auxilio liberatus, filium meum mecum rursus deos meos colentem, atque voluptuariae hujus vitae cupiditatibus ac regni voluptatibus fruentem video, auream tibi statuam erigam, efficiamque (0561B)ut posthac in sempiternum idem tibi diis honor a cunctis tribuatur.
Theudas igitur attentam aurem diabolo subjiciens, atque ab illo improbum ac pestiferum consilium edoctus, ipsique linguae atque oris operam navans, ad regem ait: Si filium tuum in potestatem tuam redigere, ipsiusque in pugnando pervicaciam inanem reddere cupis, ars a me excogitata est, cui obluctari nullo modo poterit, verum durus ipsius animus facilius emollietur, quam cera ingenti rogo admota. Rex itaque vanum hominem inani tumore inflatum videns, ad voluptatem statim animique laetitiam sese 313 convertit, sperans videlicet, petulantem illam et audacem linguam animum divinitus edoctum ac philosophiae plenum superaturam esse. Cumque quaenam (0561C)illa ars esset ex eo sciscitaretur, tum Theudas, tanquam novacula acuta dolum contexit (Psal. LXXII), callideque pharmaca comparat. Atque improbam technam, diabolique consilium, quaeso, perspice. Omnibus, inquit, o rex, qui filio astant atque inserviunt, ab eo procul disjunctis, pulchra et perquam eleganti forma praeditas mulieres, atque ad pelliciendos animos adornatas, cum eo perpetuo versari, ipsique ministrare, vitaeque consuetudinem et contubernium cum eo habere jube. Ego autem uno ex iis spiritibus, quos ad res hujusmodi comparavi, ad eum postea submisso, acriorem voluptatis ignem excitabo. Ac simul atque vel cum una sola hujusmodi muliercula rem habuerit, nisi tibi omnia ex animi sententia fluant, erit jam cur me contemnas, atque (0561D)ut nullius usus hominem, non honoribus, sed maximis suppliciis afficiendum ducas. Nihil enim masculorum animos perinde allicere ac demulcere solet, ut feminarum conspectus. Atque ut sermonibus meis fidem adhibeas, historiam hanc velim audias.
CAP. XXX.-- Rex quidam cum mascula prole careret vehementer animo angebatur, eamque calamitatem haud parvam existimabat. Hoc igitur cum statu esset, filium in lucem edidit, eoque nomine summa voluptate perfusus est. Dixerunt autem ad eum eruditi quidam medici, fore ut si puer intra duodecim annos solem aut ignem videret, lumine prorsus orbaretur, id enim ex oculorum ipsius situ designari. Quae cum pater audisset, cubiculum quoddam (0562A)obscurum ex rupe quadam condidisse, filiumque illic una cum nutricibus inclusisse fertur, nec ante duodecim annos exactos ullum omnino ipsi lucis splendorem ostendisse. Confecto autem hujusmodi temporis curriculo, filium, qui nihil omnino rerum mundanarum ad hunc usque diem perspexerat, ex hoc cubiculo educit; ac tum ipsi omnia, juxta suum quodque genus exhiberi ac demonstrari jubet, viros nimirum in uno loco, in alio feminas, aliunde aurum, alia ex parte argentum, uniones et lapides exquisiti pretii, vestes luculentas et elegantes, currus insigni pulchritudine simul cum regiis equis aureo freno instructis, cum aulaeis purpureis, ac sessoribus armatis, boum item armenta, et pecudum greges; atque, ut summatim dicam, omnia certo ordine (0562B)puero demonstrabat. Percontante autem eo quonam singulae res nomine appellarentur, regis satellites ac stipatores uniuscujusque nomen exponebant. Cum autem mulierum nomen scire cuperet, tum regis armiger lepide ac festive, daemones eas appellari dixit, a quibus hominum mentes in errorem traherentur. Pueri autem pectus earum amore atque cupiditate vehementius quam ullius alius rei desiderio illectum ac delinitum est. Cum igitur omnibus rebus peragratis ad regem eum adduxissent, ac rex ex ipso quidnam ex omnibus rebus quas vidisset ipsi magis arrideret, quaesivisset: Quid, inquit, aliud quam daemones illi qui homines in fraudem inducunt? Neque enim ullius rei ex his omnibus quas hodierno die vidi perinde atque eorum amore animus meus incensus (0562C)est. Atque hunc pueri sermonem rex ille admiratus est, quamque violenta ac tyrannica res feminarum amor esset, hinc judicavit. Quocirca tu quoque non ulla alia ratione quam ista te filium tuum in potestatem redacturum putes. Rex hoc consilium excipit, atque confestim ad eum delectae puellae praestanti atque egregia forma inducuntur. Quas etiam cum ipse eleganti ornatu illustrasset, atque omnino ad pelliciendum juvenis animum instruxisset, omnes ipsius famulos et ministros e palatio ejicit, easque in eorum locum substituit. Hae itaque ipsi undique haerebant, eumque complectebantur, atque ad nefarium concubitum exstimulabant, per omnes videlicet gestus ac sermones ipsum ad voluptatem provocantes. Neminem alium habebat (0562D)quem conspiceret, cum quo colloqueretur, aut coenaret, ipsae enim omnia ipsi erant. Atque haec quidem rex faciebat. Theudas autem rursum ad pestiferam suam speluncam profectus, libros qui res hujusmundi efficere poterant, in manus sumit; evocatumque unum ex improbis spiritibus ad Christi militem bello lacessendum emittit, nesciens scilicet miser ille quantum sui risum excitaturus, quantamque simul cum universa sua diabolica cohorte infamiae notam subiturus esset. Improbus autem spiritus, aliis insuper nequioribus spiritibus assumptis, ad generosi adolescentis cubiculum se confert, in eumque impetum facit, vehementissimam carnis fornacem succendens. Ac diabolus quidem internas ipsi flammas (0563A)admovebat, puellae autem, ut corporis pulchritudine insignes, sic animo deformes improbam materiam externe suppeditabant.
At vero pura illa anima pestiferi spiritus impetum agnoscens, ac praeposterum cogitationum bellum, quod magno ac vehementi 314 adversum se impetu veniebat, conspiciens, perturbabatur, tantoque malo liberari, purumque sese Christo exhibere cupiebat, nec sanctam illam stolam, qua eum baptismi gratia induerat, libidinis coeno contaminare. Confestim itaque amori amorem, hoc est impudico divinum opponit, sibique pulchritudinem illam ac gloriam omni sermone praestantiorem, quam purae animae in Christi sponsi nuptiis, ex quibus illi qui nuptialem tunicam conspurcarint ejicientur, vinctisque manibus et pedibus (0563B)in exteriores tenebras protrudentur, habitaturae sunt (Matth. XXII), in memoriam revocat. Haec cum animo suo considerans, et lacrymas profundens, pectus verberabat, improbas illas cogitationes, non secus ac fucos quosdam in fugam vertens. Deinde surgens, ac manus attollens, calentibus lacrymis ac gemitibus Dei opem atque auxilium implorabat, iisque verbis utebatur: Omnipotens Domine, qui solus viribus polles, atque ad misericordiam proclivis es, Domine, inquam, spes desperatorum et eorum qui auxilio carent, mei, quaeso, inutilis tui servi nunc recordare, facilique ac propitio oculo me intuere, animamque meam a diabolica framea eripe, ac de manu canis unicam meam, nec me in hostium meorum manus incidere permittas (Psal. XXI). Non supergaudeant (0563C)mihi qui oderunt me inique (Psal. XXXIV); nec me in iniquitatibus corrumpi sinas, corpusque meum, quod tibi castum exhibere promisi, probro et contumelia afficere. Te enim concupisco, teque adoro, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, in saecula.
Cumque Amen subjunxisset, divinam consolationem coelitus ipse sibi advenire sensit, atque improbae cogitationes sese subduxerunt. Ipse autem ad matutinum usque tempus in precibus perstitit; intellectisque versipellis hostis technis atque artibus, corpus suum tum cibi penuria, tum siti aliisque afflictionum generibus premere coepit, in orationibus erecto corpore pernoctans, sibique ipsi pacta ea quae cum Deo inierat in memoriam reducens, atque tum eorum qui justitiam coluerint futurum splendorem (0563D)animo et cogitatione informans, tum denuntiatam improbis gehennam aperte sibi ob oculos proponens. Quod scilicet ea de causa faciebat ne hostis inertem ac solutam ipsius animam nactus, pravas cogitationes ipsi nullo negotio insereret, animique ipsius puritatem turbaret et inficeret. Cum igitur hostis omnino mente concideret, seque strenuum juvenem dejecturum prorsus diffideret, ad aliam callidiorem fraudem sese confert (ut qui semper malus sit, nec unquam aliquid moliri, atque incommodum aliquod et detrimentum afferre intermittat), in id omni studio incumbens, ut quae sibi a Theuda mandata fuerant exsequatur. Itaque rursus hujusmodi pharmaca comparat.
(0564A)Ad juvenem enim ex puellis illis una omnium formosissima ingreditur, quae etiam regis cujusdam filia erat, captivaque a patria sua abducta, regi Abenner, praestantissimi cujusdam muneris instar, oblata fuerat: quam pater, ut eximia pulchritudine praeditam, ad labefactandum ac dejiciendum filii animum miserat. Hanc impostor ille sibit, ipsique ejusmodi sermones suggerit qui animi ipsius prudentiam ac sapientiam perspicue declararent, siquidem diabolus omnes ad vitium accommodatas artes facile ac prompte exercet. Posteaque regis filium a dextris adortus, puellae amorem ipsi inserit, ob ipsius videlicet prudentiam et gravitatem, atque etiam ob eam causam, quod cum ea nobilitate esset, atque e regia stirpe prodiisset, patria tamen simul ac gloria orbata esset. (0564B)Ad haec hujusmodi quoque cogitationes ipsi subserit, ut eam ab insano idolorum cultu liberaret, Christianamque efficeret.
Haec autem omnia versuti draconis technae erant. Nam cum regis filius animo ita comparatus et constitutus esset, ut nullam obscenam cogitationem aut libidinosum amorem ad puellam vacillantem in seipso perspiceret, verum ipsius duntaxat calamitate animaeque exitio se commoveri sentiret, rem hanc diabolicum commentum esse minime animadvertebat. Siquidem revera caligo ille est, ac lucem assimilat. Ut enim regis filius puellam alloqui divinaeque cognitionis oracula ipsi exponere coepit: Agnosce, inquiens, o mulier, Deum in omne aevum viventem, nec te idolorum errore detineri sine, verum Dominum (0564C)rerum omnium effectorem intellige, ac beata eris, immortali sponso adjuncta; multa, inquam, ejusmodi cum ipse dixisset, statim improbus spiritus mulieri in mentem immittit, ut fraudis laqueos explicaret, ac Deo charam illam animam ad libidinis foveam praecipitem traheret, quemadmodum videlicet olim generis humani auctorem Evae opera e paradiso ac Deo misere exterminavit, eumque beatae atque immortalis vitae loco morti addixit.
Posteaquam igitur puella verba illa omni sapientia referta audivit, pro sua stultitia ea non intellexit, verum hujusmodi responsum edidit, quale ab ea edi consentaneum 315 erat, quae diaboli lingua atque os erat; aitque: Si salutis meae, o domine, cura tangeris, ac me Deo tuo conciliare, abjectaeque animae (0564D)meae salutem afferre studes, fac tu quoque uni meae petitioni annuas, ac statim patriis omnibus diis meis repudiatis, Deo tuo me adjungam, ipsumque ad extremum usque spiritum colam. Ita tu salutis meae, atque ad Deum conversionis, mercedem referes.
Cum autem ille quaenam haec petitio esset quaesivisset, tum illa et habitu, et aspectu, et sermone, ac deniqne omni ex parte sese ad alliciendum ipsius animum comparans: Matrimonio, inquit, mecum conjungere, atque ego imperiis tuis lubens obsequar.
At ille: Incassum, inquit, o mulier, duram hujusmodi petitionem mihi proposuisti. Nam quanquam ingenti salutis tuae cura teneor, teque ex mortis et (0565A)exitii voragine extrahere cupio, mihi tamen corpus meum per foedum concubitum inquinare nimis grave est, imo prorsus impossibile.
Illa vero planam ipsi viam ad scelus sternens: Ecquid, inquit, hujusmodi sermone uteris, qui omni sapientiae genere polles? Ecquid, inquam, hanc rem spurcitiem ac foedum concubitum appellasti? Neque enim ipsa quoque Christianorum librorum ignara atque expers sum, verum et multos in patria mea libros perlegi, et saepe cum Christianis sermones contuli. Quid igitur? Nonne in quodam librorum vestrorum scriptum est: Honorabile connubium et torus immaculatus (Hebr. XIII)? Ac rursum: Melius est nubere quam uri (I Cor. VII)? Ac rursum: Quod Deus conjunxit, homo non separet (Matth. XVI)? Nonne omnes (0565B)veteres justi, tam patriarchae quam prophetae legitimo matrimonio copulatos fuisse Scripturae vestrae docent? Nonne Petrus ille, quem apostolorum principem fuisse praedicatis, uxorem habuisse scribitur (Luc. IV)? Quid igitur te adduxit, ut rem hujusmodi spurcitiem appellares? Magnopere sane mihi a dogmatum vestrorum veritate aberrare videris.
Cui ille respondit: Ita profecto, mulier, haec se habent, quemadmodum abs te dictum est. Licet enim quibuslibet matrimonio copulari, exceptis tamen iis qui virginitatem Christo semel promiserint. Ego enim ab eo die quo per divini baptismi lavacrum a juventutis et ignorantiae meae peccatis purgatus sum, purum meipsum Christo exhibere pollicitus sum. Quonam igitur modo pacta ea quae cum Deo sanxi dissolvere (0565C)atque infringere audebo?
Rursum autem ad eum mulier his verbis usa est: Sit sane de hac re ut ipse vis. At exiguam alteram, ac nullius momenti cupiditatem meam exple, si quidem animae meae salutem afferre tibi cordi est. Hac duntaxat nocte mecum rem habe, atque effice ut et ego tua pulchritudine fruar, ac tu rursum formae meae elegantia explearis. Quod si feceris, hoc tibi polliceor, me simul atque dies illuxerit, Christianam religionem suscepturam, atque omnem deorum meorum cultum fuga relicturam esse. Atque ob hujusmodi consilium, non modo veniam, sed etiam beneficia, salutis meae causa, a Deo tuo consequeris. Gaudium enim, inquit Scriptura tua, est in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Lucae XIX). Nam si ob (0565D)scelerati hominis resipiscentiam laetitia in coelo excitatur, quod afferri potest quin hujus resipiscentiae auctori magnum praemium debeatur?
Ita certe res se habet, nec est quod dubites. Quid? An non apostoli quoque religionis vestrae duces, complura certo consilio faciebant, divinum praeceptum majoris praecepti causa interdum violantes? An non Paulus Timotheum, praestantioris consilii causa, circumcidisse dicitur (Act. XVI); atqui circumcisio apud Christianos in crimine censetur; nec tamen ille hoc facere dubitavit. Atque alia hujusmodi permulta in Scripturis tuis reperies. Quocirca, si serio animae meae salutem afferre cupis, exiguam hanc meam cupiditatem exple; et ego, quanquam alioqui perfecto (0566A)matrimonii nexu tecum copulari cupiens, tamen quoniam id tibi minime gratum est, non jam tibi vim afferam, verum quidquid animo tuo insederit, posthac faciam. Tu igitur ne me quoque prorsus abjicias et exsecreris, verum in hac una re mihi obsequens salutem mihi affer, atque a superstitioso errore me libera, tu autem deinceps per omnem vitae cursum quae tibi visa fuerint facias licebit.
His verbis utens (nam et habebat qui ipsi suggereret, cui etiam aures clam admovebat, atque Scripturarum peritus est ille vitii artifex diabolus), his, inquam, verbis utens, eumque demulcens, ac retia et laqueos ipsi tum a dextris, tum a sinistris undique nectens, animi ipsius turrim labefactare, institutique ipsius nervos debilitare, ac voluntatem et sententiam (0566B)emollire incipiebat. Vitii autem sator, ac proborum virorum hostis, labantem ipsius animum conspiciens, ac summa inde laetitia perfusus, statim pestiferos spiritus qui una cum illo aderant appellat: Cernite, inquiens, quonam pacto puella ista ea perficere contendat quae a nobis perfici nequiverunt. Agite igitur, acriter nunc in eum impetum 316 faciamus. Neque enim ad explendam ejus a quo missi sumus voluntatem aliud aeque opportunum tempus nanciscemur. Haec cum versipellis ille ad socios dixisset, in Christi militem insiliunt, omnes animi ipsius vires perturbantes, atque acerrimum puellae amorem ipsius pectori inserentes, vehementissimumque libidinis ignem in ipso inflammantes.
Ille autem cum seipsum vehementer uri, captivumque (0566C)ad peccatum trahi perspiceret, atque cogitationes suas, puellae salutem conversionemque ad Deum ipsi proponentes, flagitium tanquam hamum quemdam esca occultare, hostisque instinctu sibi negotium facessere, perinde videlicet ac scelus minime esset, servandae animae causa cum muliere semel rem habere, in hujusmodi animi anxietate consiliique penuria alto pectore ingemiscens, seipsum statim ad orationem confert, atque uberes lacrymarum rivos ex oculis profundens, ad eum qui salutem iis qui in ipso confidunt afferre potest clamabat: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum (Psal. XXX); neque irrideant me inimici mei, dextrae tuae haerentem; verum hac hora pro tua voluntate mihi asta, vias meas dirigens, ut sanctum tuum et gloriosum ac formidandum (0566D)nomen in me famulo tuo illustretur, quoniam benedictus es in saecula. Amen (Psal. XXIV).
Cum autem per aliquot horas cum lacrymis preces fudisset, genuaque persaepe flexisset, in terram se prostravit, paulumque obdormiscens seipsum a quibusdam horrendis viris arripi videt, regionibusque quibusdam, quas nunquam viderat, peragratis, in amplissimum campum perduci, pulchris floribus atque ingenti suavitate praeditum, ubi et plantas omnis generis cernebat, inusitatis quibusdam et admirandis fructibus, tum visu jucundissimis, tum perceptu suavissimis redundantes. Arborum porro folia ex tenuissima quadam aura dulcem sonum edebant, ac dum impellerentur, inexplebilem odoris fragrantiam emittebant. (0567A)Quin etiam sedes illic sitae erant, auro atque ingentis pretii lapidibus structae, luculentum sane splendorem afferentes; lectique item illustres, miris quibusdam stragulis, atque elegantia omnem orationis facultatem superante coornati. Ad haec aquae profluebant perquam limpidae, oculosque ipsos oblectantes. Tum autem per ingentem atque admirandum hunc campum horrendi illi viri eum in urbem quamdam introduxerunt, inenarrabili splendore rutilantem, ex pellucido quidem auro muros, ex lapidibus autem a nemine unquam visis pinnas ac propugnacula exstructa habentem. Et quis tandem est qui urbis illius pulchritudinem ac splendorem sermone consequi possit? Lux porro superne radiis identidem micans, omnes ipsius vicos implebat, atque alati quidam exercitus (0567B)lucidi omnes in ea morabantur, ejusmodi cantum edentes, quem nunquam mortalis auris audivit. Vocemque dicentem audiit: Haec eorum qui justitiam coluerint est requies, hoc eorum qui Domino suae vitae rationes probarint oblectamentum. Hunc autem ex illo loco eductum terribiles illi viri retrorsum ducere velle dicebant. At ipse jucunditate illa laetitiaque animi omnino raptus: Ne me, quaeso, inquiebat, ne me inquam hac laetitia, quae nullis verbis exprimi potest, private; verum hoc mihi concedite, ut in uno amplissimae hujusce civitatis angulo degam. Illi autem ad hunc modum respondebant: Fieri nunc minime potest ut hic sis: hoc autem multis laboribus ac sudoribus tandem consequeris, si quidem tibi ipsi vim intuleris.
(0567C)Hoc sermone habito, ac maximo illo campo rursus peragrato, eum in tenebrosa loca, omnisque moeroris plena, atque cum eo splendore, quem prius conspexerat, ac laetitia illa e diametro pugnantia, duxerunt. Etenim obscura prorsus ac tenebrosa caligo erat, atque afflictione ac tumultu totus ille locus redundabat. Illic ignis fornax accendebatur, et carnificum vermium genus serpebat, ultricesque virtutes fornaci imminebant. Ac nonnulli miserum in modum igni conflagrabant, voxque hujusmodi audiebatur: Hic sceleratorum locus est, hic eorum cruciatus qui foedis flagitiis seipsos contaminarunt. Post autem ab his qui eum illuc introduxerant, ex eo loco eductus est. Statimque ad sese rediens, toto corpore contremiscebat, lacrymaeque fluminum instar ex ipsius (0567D)oculis fluebant; atque omnis impudicae illius puellae, reliquarumque aliarum, pulchritudo quovis coeno et sanie fetidior ipsi visa est; memoriaque ea quae viderat recolens, tum bonorum illorum cupiditate tum dolorum illorum metu correptus, in lecto jacebat, sic affectus, ut nulla ipsi exsurgendi potestas esset.
Ut autem de adversa filii valetudine ad regem allatum est, statim ad eum profectus quidnam ipsi accidisset percontabatur. Ille autem quidnam vidisset exponit, aitque: Cur pedibus meis laqueum parasti, et incurvasti animam meam (Psal. LVI)? Nisi enim Dominus adjuvisset me, paulo minus babitasset in inferno anima mea (Psal. XXXIX). Verum quam bonus (0568A)Israel Deus his qui recto sunt corde, qui etiam eripuit humilitatem meam de 317 medio catulorum leonum, dormivi conturbatus (Ps. LXXII). Sed visitavit me Deus salvator meus, mihique quantis ii qui eum ad iracundiam provocant bonis sese privent, quantisque rursum tormentis obnoxios se reddant demonstravit.
At nunc, o pater, quoniam tu aures tuas occlusisti, ne vocem meam bona atque utilia tibi occinentem audires, ne me saltem quo minus rectam viam capessam impedias. Hoc enim cupio, hoc expeto, ut omnibus rebus liberatus, ad ea loca contendam, in quibus Barlaam Christi famulus habitat, ac cum eo quod mihi reliquum est vitae conficiam. Quod si me per vim retinere in animum induxeris, quam primum (0568B)me moerore ac taedio exstinctum videbis. Ita fiet ut nec tu pater jam appelleris, nec me filium habiturus sis.
CAP. XXXI.-- Rursum igitur ingens regem moestitia invasit; rursum omnem vitae suae spem despondere coepit; atque acerba secum animo agitans, in palatium suum abiit. At vero improbi illi spiritus, qui adversus divinum juvenem a Theuda missi fuerant, ad eum pudore suffusi redeunt; atque quamvis alioqui mendacio gaudeant, acceptam tamen cladem confitentur. Quippe perspicua cladis signa in scelerato suo vultu gerebant. Ille autem: Usque adeone, inquit, imbecilles ac miseri estis, ut adolescentem unum vincere minime potueritis? Tunc improbi spiritus virtute divina excruciati, veritatem inviti in (0568C)lucem protulerunt, his verbis utentes: Christi potentiae ac passionis ipsius signo, quod Crucem appellant, ne tantillum quidem obluctari possumus. Nam cum ea effingitur, statim quotquot aeris principes ac mundi rectores tenebrarum sumus (Ephes. VI), quam celerrime fugimus, ac prius etiam quam ea plane ac perfecte expressa sit, propulsamur. Quamobrem nos quidem in hunc juvenem impetu facto, graviter eum perturbavimus; verum ille cum Christi opem implorasset, ac crucis signo seipsum munivisset, nos irato animo propulit, atque firmissimum sibi praesidium comparavit. Ac proinde nulla interposita mora instrumentum illud arripuimus, cujus opera etiam princeps noster primum hominem aggressus est, eumque potestati suae subjecit. Et quidem profecto (0568D)nos quoque vanam adolescentis spem pro nihilo ducebamus; verum ad auxilium rursus accitus Christus, coelestis irae igni nos exustos in fugam vertit. Quare stat sententia non ultra ad eum accedere. Ad hunc scilicet modum improbi spiritus Theudae ea quae contigerant perspicue declararunt. Rex autem omni ex parte animo haerens, consilioque destitutus, Theudam rursus accersit, ad eumque ait: Omnibus iis quae docuisti, vir sapientissime, perfectis et absolutis, nihil tamen utilitatis consecuti sumus. Nunc igitur, si quod tibi aliud consilium superest, illud experiamur. Fortasse enim aliquam depellendi mali rationem nanciscemur.
Cum autem Theudas, ut cum ipsius filio in colloquium (0569A)veniret petiisset, mane rex, eo secum assumpto, ad visendum filium proficiscitur. Cumque prope eum consedisset, eum alloqui, ac probris insectari, atque ipsius contumaciam animique rigiditatem accusare coepit. Illo vero recta dogmata rursum confirmante, Christique amore nihil antiquius habendum esse clamante, Theudas in medium prodiens, his verbis usus est: Quidnam, o Josaphat, quod in immortalibus diis nostris reprehendendum sit invenisti, ut tu ab eorum cultu discederes, ac regis patris tui animum ita offendendo totius populi odium tibi commoveres? An non ab iis vitam accepisti? An non ipsi patri te dono dederunt, auditis videlicet ipsius precibus, eoque sterilitatis vinculis soluto? Cum autem multos inanes sermones, ac multas inutiles quaestiones (0569B)ille inveteratae improbitatis homo proponeret, atque de Evangelii praedicatione argumenta necteret, hoc videlicet animo, ut eam suggillaret, atque idolorum cultum confirmaret, ille superni Regis filius, atque illius urbis, quam non homo, sed Deus construxit (Hebr. VIII), civis, posteaquam sese paulisper continuisset, tum demum ad Theudam ait:
Audi, o imposturae vorago, ac palpabilibus tenebris caliginosior, semen Babylonicum, atque Chalanicae turris exstructorum, quorum causa mundus confusus est, nepos (Gen. XI); vane, inquam, atque infelix senex, qui gravioribus quam quinque illae divino igne concrematae urbes sceleribus te constrinxisti. Ecquid salutis praedicationem, per quam ea quae tenebris circumfusa erant, lucem acceperunt, (0569C)per quam errantes viam invenerunt, per quam ii qui perierant, ac misera servitute premebantur, in pristinum statum restituti sunt, cavillis insectari conaris? Cedo utrum tandem ex his duobus praestantius est, nempe omnipotentem Deum cum unigenito Filio et Spiritu sancto colere, Deum, inquam, increatum et immortalem, bonorum omnium fontem, cujus nec imperium ac robur conjectura percipi, nec gloria mente comprehendi potest, cui angelicorum ac coelestium ordinum millia millium, et decies 318 millia millium astant, cujus gloria coelum et terra plena sunt, per quem omnia ex nihilo in ortum producta sunt, per quem mundus continetur ac conservatur, ipsiusque providentia gubernatur, colere ac venerari; an vero pestiferos daemones atque inanima simulacra, (0569D)quorum laus et gloria adulterium est, ac puerorum constupratio, caeteraque flagitia quae de diis vestris in superstitionis vestrae voluminibus conscripta sunt?
Non vos pudet, miseri, atque ignis sempiterni cibus, Chaldaicique generis similitudinem gerentes; non vos, inquam, mortuas statuas humana manu extructas adorare pudet? Caesum enim lapidem aut lignum ac fabrili arte politum, deum nuncupatis: ac deinde eximium taurum, aut aliud fortasse ex pulcherrimis cujusque generis animantibus assumentes, mortuo numini, qua vaecordia estis, immolatis. Atque victima deo tuo praestantior est. Nam illum homo elaboravit, Deus autem animal procreavit. Ac propterea etiam brutum animal te, qui ratione praeditus es, (0570A)prudentia et sagacitate antecellit. Illud enim eum a quo alitur novit, tu contra ejus, a quo ex nihilo productus es, cujusque beneficio vivis et conservaris, ignoratione laboras. Ac deum appellas quem paulo ante ferro verberari, atque igne conflari, et malleis tundi videbas, quem argento atque auro cinxisti, atque a terra in altum sustulisti; posteaque in terram abjectus abjecti lapidis abjectior es adorator, non Deum adorans, sed mortua et animae expertia manuum tuarum opera. Imo vero, ne mortuum quidem aequum est simulacrum appellare, verum novum quoddam ac tanta amentia dignum nomen excogitare par est. Nam lapideus comminuitur, testaceus confringitur, ligneus corrumpitur, aereus rubigine inficitur, aureus et argenteus igni conflatur. Quin etiam dii (0570B)tui partim exiguo ac vili, partim summo pretio venduntur. Neque enim ipsis divinitas, sed materia pretium dat. Atqui Deum quisnam emere aut vendere queat? Jam quonam pacto Deus appellatur qui motus expers est? An non illud cernis, nec eum qui stat unquam sedere nec eum qui sedet, unquam stare?
Pudeat te, o vecors: manum ori appone, o stulte, qui res hujusmodi laudas. Etenim a veritate aversus, falsis picturis deciperis atque in fraudem induceris, statuas videlicet effingens, rebusque manu tua effectis Dei no men attribuens. Resipisce, miser, atque illud intellige, te deo abs te facto antiquiorem esse. Cujus tandem furoris ista sunt? Hoccine tibi persuasisti, te, cum homo sis, Deum efficere posse? Qui tandem istud fieri queat? Quocirca non hominem efficis, (0570C)verum hominis aut cujuspiam animantis formam, non lingua, non faucibus, non cerebro, non ulla aliqua interna parte praeditam; ac proinde ne hominis quidem aut animantis similitudo est, sed inutilis omnino res ac vanitatis plena. Quid igitur rebus sensus expertibus blandiris? Quid mente carentibus et inutilibus assides? Nisi latomi, aut architecti, aut malleatoris ars adesset, deum non haberes. Nisi custodes praesto essent, deum tuum amisisses. Nam quem saepe stolidorum hominum copiosissima urbs tanquam deum, ut ab eo custodiatur, obsecrat, cum eo ipso pauci custodes, ne surripiatur, remanent. Ac si quidem ex argento vel auro constet, diligenter custoditur; si autem ex lapide, aut argilla, aut alia quadam viliori materia, seipsum custodit. (0570D)Ita de vestra sententia valentior est is qui ex argilla quam qui ex auro conflatus est.
An non igitur optimo jure vos stultos et caecos ac stolidos homines irridere, vel potius luctu prosequi possumus? quippe opera vestra furorem potius quam pietatem redolent. Nam qui rei militari studet, statuam ad militaris speciei similitudinem expressam, ac certo loco positam, Martem nuncupat. Qui autem mulierum amore ad insaniam usque flagrat, animae suae cupiditatem pictura informans, vitium suum deum efficit, Veneris scilicet nomine eum appellans. Alius rursus temulentiae suae causa, efficto simulacro, Bacchum ipsum nominat. Eodemque modo aliorum vitiorum cupidi, eorum simulacra constituerunt, (0571A)vitiisque suis deorum nomen imponunt. Eaque de causa apud eorum aras libidinosae saltationes existunt, ac meretricii cantus, furiosique impetus. Quisnam autem exsecrandum eorum flagitium deinceps commemorare queat? Aut quis foedissimam ipsorum libidinem oratione complectens, os suum conspurcare sustineat? Verum haec omnibus perspicua sunt, etiam si ipsi taceamus. Hi tui dii sunt, o statuis tuis stupidior Theuda. Hos ut adorem, hos ut venerer admones. Tuae profecto improbitati ac stultae sententiae consentaneum est istud consilium; at similis ipsis tu fias, atque omnes qui confidunt in eis (Ps. CXIII).
Ego autem Deum meum colam, meque totum ipsi consecrabo; Deo, inquam creatori, 319 ac rerum omnium gubernatori, per Dominum nostrum Jesum (0571B)Christum, spem nostram, per quem etiam ad luminum Patrem in Spiritu sancto accessum habuimus, per quem ab acerba servitute in ipsius sanguine liberati sumus (Ephes. II). Nisi enim ipse etiam usque ad servilem formam sese abjecisset (Philip. II), haudquaquam id consecuti essemus, ut in filios adoptaremur. Quippe nostra causa se ipse abjecit, nec Deitatem rapinam arbitratus est, sed quod erat permansit, et quod non erat assumpsit. Consuetudinem cum hominibus habuit (Baruch. III), carne sua in crucem ascendit, triduo in sepulcro conditus est, ad inferos descendit, inde eos quos sub peccato venditos horrendus mundi princeps vinctos tenebat, eduxit. Quidnam igitur hinc detrimenti tulit, quod eo nomine eum cavillis insectari videris? An non perspicis (0571C)in quot foeda et obscena loca radios suos sol demittat, quotque fetida cadavera conspiciat? An hinc labem aliquam contrahit? An non potius ea quae sordida ac putida sunt exsiccat atque constringit, quae caliginosa sunt illuminat, atque interim ipse prorsus incolumis ac labis omnis expers manet? An non item ignis ferrum, quod sua natura nigrum ac frigidum est, assumens, prorsus inflammat atque candefacit, nec interim ferri proprietates ulla ex parte recipit? Non enim eo malleis contuso aliquid perpetitur aut detrimenti quidquam accipit.
Quocirca si haec quae creata sunt, eamque naturam habent ut aliquando intereant, ex viliorum ac deteriorum rerum contagione nullo incommodo afficiuntur, qua tandem ratione, o stolide ac saxeo corde (0571D)praedite, irridere me idcirco audes, quod Filium ac Deum Verbum a paterna gloria nullo modo discessisse, sed cum Deus esset, humanae salutis causa corpus humanum assumpsisse dicam, ut homines divinae ac spiritualis naturae participes efficeret, nostramque substantiam ex subterraneis inferni partibus eductam, coelesti gloria exornaret, atque item ut tenebrarum hujus saeculi principem, susceptae earnis tanquam illecebris quibusdam inescatum superaret, genusque nostrum ex ipsius servitute ac tyrannide liberaret? Unde etiam crucis tormentum sine perpessione subiit, duas videlicet suas naturas declarans. Ut enim homo in crucem agitur, ut Deus autem soli tenebras offundit, terram quatit, ac multa (0572A)corpora morte functa e sepulcris excitat (Lucae XXIII). Rursum, ut homo moritur; ut autem Deus, spoliato inferno, ad vitam redit. Ob idque etiam clamavit Propheta: Infernus in amaritudine fuit, occurrens tibi deorsum. Siquidem in amaritudine fuit atque illusus est, cum nudum hominem sese accepisse putans, in Deum incidit, ac repente inanis et captivus exstitit. Resurgit itaque ut Deus; atque in coelum, unde nullo modo digressus fuerat, ascendit, ac nostram despicabilem atque omnibus inferiorem naturam omnibus superiorem reddidit, immortalique gloria rutilantem in gloriae throno collocavit. Quidnam igitur hinc Deo Verbo detrimenti conflatum est, quod tu eum maledictis atque contumeliis insequi non erubescis? Utrum, quaeso, ex his duobus praestantius (0572B)est, nempe haec confiteri, atque hunc bonum hominumque amantem Deum venerari (qui justitiam mandat, continentiam praecipit, puritatem praescribit, ad misericordiam propensum esse docet, fidem praebet pacem praedicat, ipsamet veritas et nominatur et est, ipsamet charitas), hunc inquam venerari; an contra improbos et plurimis flagitiis devinctos, ac tam rebus ipsis quam nominibus foedos et obscenos deos tuos? Vae vobis, o saxis duriores, et brutis amentiores, atque exitii filii, ac tenebrarum haeredes. Beatus autem ego ac Christiani omnes, qui bonum ac benignum Deum habemus. Nam qui ei cultum adhibent, etiamsi ad breve aliquod tempus in hac vita rebus adversis conflictentur, at immortalem tamen mercedis fructum in sempiternae ac divinae beatitudinis (0572C)regno percipient.
Dixit autem ad eum Theudas: En illud perspicuum est, multos et magnos et sapientes viros atque interpretes, ac tum virtute tum doctrina admirabiles, religionem nostram instituisse, omnesque orbis terrae reges ac principes eam ut praeclaram atque omni periculo vacuam excepisse; Galilaeorum contra doctrinam rusticos quosdam ac pauperes et abjectos viros, eosque perpaucos, nec plures quam duodecim, praedicasse. Num igitur ignobilium ac rusticorum praedicatio multorum ac magnorum virorum, quique tanta sapientiae laude floruerunt, legibus atque institutis potior habenda est? Quid autem habes unde hos vera dicere, illos mentiri demonstres?
Rursum igitur regis filius respondit: Asinus es, o (0572D)Theuda, ut dici solet, lyram audiens, atque intellectus expers manens; vel, ut rectius loquar, aspis, aures obturans, ne praeclare incantantium vocem exaudias (Psal. LVII). Recte igitur de te a propheta dictum est: Si mutare queat Aethiops pellem suam, ac 320 pardus varietates suas, tu quoque stulte et caece, benefacere poteris, cum mala didiceris. Quin te vis veritatis sensu afficit? Nam hoc ipsum quod ais, a multis admirabili sapientia praeditis viris nefarios tuos cultus laudari, atque a multis regibus confirmari, contraque Evangelicam praedicationem a paucis, iisque obscuris viris praedicari, id vero tum religionis nostrae vim, tum improborum vestrorum dogmatum imbecillitatem ac perniciem (0573A)demonstrat: quippe cum doctrina vestra, quamvis eruditos patronos ac firmos adjutores habeat, debilitetur tamen et exstinguatur; nostra autem religio, licet omni humano subsidio careat, sole tamen clarius luceat, orbemque totum occuparit: nam si ab oratoribus et philosophis edita fuisset, regesque ac principes adjutores habuisset, dicere fortasse, vir improbe, potuisses, humanam potentiam id totum praestitisse. Nunc vero sanctum Evangelium a vilibus piscatoribus conscriptum, atque ab omnibus tyrannis vexatum, nihilo tamen secius totum orbem obtinere perspiciens (in omnem enim, inquit ille [Psal. XVIII; Rom. X], terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum), quid jam aliud dicere possis, quam divinam et invictam potentiam esse, (0573B)salutis humanae causa cultum suum confirmantem? Ecquod autem, o vecors, argumentum iis quae jam allata sunt prestantius quaeris, quo tuos mentiri, nostros vera loqui probem? Nam nisi tua omnia nugae ac figmenta essent, profecto cum tantis humanis viribus nitantur, minime imminuerentur ac debilitarentur. Vidi enim, inquit ille, impium superexaltum et elevatum sicut cedros Libani: et transivi, et ecce non erat; quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. XXXVI). De vobis qui, insani idolorum cultus propugnatores estis, haec dixit Propheta: Jam jamque enim, et non invenietur ipsius locus; sed sicut deficit fumus, deficiet, et quemadmodum deficit cera a facie ignis, sic peribitis (Psal. LXVII).
Contra de Evangelica Dei cognitione dixit Dominus: (0573C)Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt (Lucae XXI). Ac rursum Propheta his verbis utitur: In principio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes, et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. CI). Ac divini quidem adventus Christi praecones, et sapientes orbis terrarum piscatores, qui ex erroris ac fraudis voragine omnes extraxerunt (quos quidem tu, qui peccati vere servus es, aspernaris ac nihili pendis), per signa et prodigia solis instar in mundo fulserunt, caecis lucem donantes, surdis auditum, claudis gressum, mortuis denique vitam impertientes. Nam vel eorum duntaxat (0573D)umbrae omnes hominum morbos profligabant (Act. V). Daemones quos vos ut deos metuitis, non modo ab humanis corporibus depellebant, sed etiam crucis signo ex ipso terrarum orbe fugabant: cujus ope atque adjumento omnem quidem magiam deleverunt, veneficiaque omnia irrita reddiderunt. Atque illi quidem humana infirmitate per Christi virtutem ad hunc modum sanati, rebusque omnibus conditis renovatis, tanquam veritatis praecones ab omnibus iis qui sapientia praediti sunt laudantur, admirationique habentur. Quid autem habes, quod de sapientibus atque oratoribus tuis, quorum Deus sapientiam stultam fecit, de illis, inquam, diaboli patronis in medium afferas? Quid momoria dignum mundo reliquerint, expone. (0574A)Quid de ipsis quod praedices, habes, nisi dementiam ac turpitudinem, inanemque artem, verborum elegantia foetidae suae religionis coenum contegentem.
Quin etiam ex poetis tuis, quicunque ab ingenti furore atque insania vel tantulum emergere potuerunt, id quod verius erat dixerunt, nempe eos qui dii appellantur homines exstitisse, ac propterea quod quidam eorum urbibus ac regionibus imperarunt, quidam autem aliud quiddam nullius poene momenti, dum viverent, effecerunt, homines errore lapsos, deorum nomine eos appellasse. Principio enim Seruch ille statuas invenisse litterarum monumentis proditus est. Siquidem eos qui antiquitus vel strenui animi, vel amicitiae, vel cujuspiam alterius (0574B)virtutis opus memoria dignum edidissent, statuis ornasse dicitur. Posteri autem, majorum mentem ignorantes, nempe quod memoriae duntaxat causa iis qui laude dignum aliquid effecissent statuas et columnas erexissent, daemonis vitii auctoris opera paulatim aberrantes, homines iisdem passionibus obnoxios ac corruptioni subjectos, tanquam immortales deos adorarunt, sacrificiaque ipsis ac libamina excogitarunt: daemonibus videlicet in statuis habitantibus, atque hujusmodi honorem et sacrificia ad sese pertrahentibus. Illi itaque eos qui Deum in notitia habere minime probant (Rom. I), duplici de causa ut se deos esse existiment adducunt: altera, ut ipsi hoc nomine celebrentur, gaudent enim ipsi, utpote fastu atque arrogantia pleni, (0574C)cum ipsis tanquam diis honor tribuitur; altera, 321 ut eos quos in fraudem induxerint ad praeparatum sibi sempiternum ignem trahant. Eoque nomine omni flagitii ac turpitudinis genere ipsos erudierunt, adeo ut eorum fraudi atqui imposturae semel addicti homines, mentis tenebris circumfusi, atque ad malorum colophonem venientes, sui quisque vitii ac suae cupiditatis statuam fixerint, deumque nominarint. Qua quidem in re, cum erroris sui nomine exsecrandi sint, tum vero ob earum rerum quas adorant absurditatem majori exsecratione dignos se praebuerunt. Id autem tandiu locum habuit, quoad Dominus perviscera misericordiae suae nos qui ipsius fide praediti sumus, ex improbo ac pestifero hujusmodi errore liberavit, veraque Dei cognitione imbuit. (0574D)Neque enim in alio ullo salus est, nec praepter ipsum solum qui mundum effecit, ac virtutis suae verbo omnia portat (Hebr. I), alius deus aut in coelo aut in terra est. Verbo enim Domini, inquit ille, coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII); atque omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est (Joan. I).
Theudas autem cum haec verba audivisset, atque hujusmodi sermonem divinitus infusa sapientia plenum esse cerneret, tanquam tonitrui sono perculsus, silentio tenebatur. Tandem autem aliquando miseriam suam agnoscens (obtenebratos enim cordis ipsius oculos salutaris doctrina tetigerat) ingenti an (0575A)teactae vitae poenitudine affectus est; atque condemnato idolorum errore, ad pietatis lucem accurrit, ac deinceps a scelerata et exsecranda vitae ratione usque adeo sese removit, tantumque cum turpibus animi affectionibus magicisque artibus bellum gessit, quantum ante amoris foedus cum ipsis ferierat. Nam tum in medio concilio stans, praesidente rege, magna voce exclamavit: Vere, o rex, spiritus Dei in filio tuo habitat, vere fracti ac superati sumus, nec defensionem ullam habemus, nec ad ea quae ab ipso commemorata sunt, vel oculos ipsos obvertere possumus. Magnus igitur revera Christianorum Deus est, magna ipsius fides, magna mysteria.
Conversus itaque ad regis filium, ait: Dic, quaeso, o claro ac illustri animo praedite, Deusne me excepturus (0575B)est, si ab improbis actionibus abscedens, ad eum me convertero? Sane, inquit veritatis praeco, sane, inquam, te excipiet, omnesque item qui ad ipsum sese converterint. Nec vero vulgari modo excipiet; verum ut filio e longinqua regione redeunti (Lucae XV), hoc est, a scelerata vitae ratione ad meliorem frugem sese convertenti, obviam prodibit, eumque amplectetur et exosculabitur; ac peccati foeditate detracta, statim ipsi vestimentum salutaris imponet, charissimaque gloriae stola eum induens, mysticum supernis virtutibus epulum peraget, ob receptam videlicet ovem perditam festum diem celebrans (Ibid.). Ipsemet enim Dominus ingens in coelo gaudium esse dixit super uno peccatore poenitentiam agente. Ac rursum: Non veni vocare justos, sed peccatores ad (0575C)poenitentiam (Lucae V). Et per prophetam: Vivo ego, dicit Dominus; nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur a via sua et vivat. Convertimini a via vestra mala; et quare moriemini domus Israel? Iniquitas iniqui non nocebit ei in quacunque die conversus fuerit ab iniquitate sua, et fecerit justitiam, et in mandato vitae ambulaverit, vita vivet, et non morietur. Omnia peccata quae admisit, non memorabuntur, quia judicium et justitiam fecit, in ipsis vivet (Ezech. XXXIII). Ac rursum per alterum prophetam exclamat: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse, discite benefacere. Si fuerint peccata vestra sicut coccinum, tanquam nix dealbabuntur; et si fuerint rubra velut vermiculus, (0575D)sicut lana alba erunt (Isaiae I). Cum igitur hae pollicitationes iis qui ad meliorem frugem sese receperint, a Deo propositae sint; ne cuncteris, o homo, nec moram ullam adhibeas; verum ad Christum benignum Deum nostrum accede, et illuminare, et facies tua non confundetur (Psal. XXXII). Nam simul atque in divini baptismatis piscinam immersus fueris, tota veteris hominis spurcities, atque universa scelerum sarcina in aqua sepelietur, atque in nihilum dilabetur; tuque novus illinc ac recens, atque ab omni labe purus conscendes, nullam peccati labem aut rugam tecum ferens. Ac deinceps in te situm erit ut purgationem per viscera misericordiae Dei nostri hinc contractam tuearis atque conserves. (0576A)Theudas igitur his verbis institutus, statim ex aula excedit, atque ad sceleratam speluncam suam profectus, magicos libros suos tanquam sceleris omnis primitias, ac diabolicorum arcanorum thesauros, excussit. Ipse autem ad sacrosancti illius viri, ad quem etiam Nachor perrexerat, antrum sese confert, rerumque suarum omnium statum ipsi exponit, capiti suo terram aspergens, gravesque gemitus edens, ac seipsum lacrymis perfundens, nefariaque sua flagitia seni ordine commemorans. Ille autem, ut qui salutis animae afferendae, atque ex versipellis draconis faucibus eripiendae peritissimus esset, salutaribus verbis eum demulcet, 322 ac velut excantat, veniam spondet, ac propitium et facilem ipsi judicem fore pollicetur. Ac postea cum eum Christianae fidei rudimentis (0576B)imbuisset, multorumque dierum jejunium ipsi indixisset, eum divino baptismo lustravit. Ac deinceps per omnem vitae cursum ille sincero animo de admissis sceleribus poenitentiam egit, lacrymisque ac gemitibus Deum placare studuit.
CAP. XXXIII.-- Quae cum ad hunc modum evenissent, rex consilii inopia undique destitutus, in gravi plane moerore versabatur, animoque magnopere jactabatur. Coacto autem rursum senatu, quidnam de filio suo faceret dispiciebat. Cum autem multi multas sententias in medium protulissent, Araches ille, de quo superius mentionem fecimus, qui et ducum omnium clarissimus erat, et principem in senatu locum obtinebat, his ad regem verbis usus est: Quidnam, o rex, filio tuo facere oportuit quod non fecerimus, (0576C)ut ad sequenda nostra dogmata, deosque nostros colendos eum induceremus? Verum, ut video, impossibilia aggredimur: siquidem a natura ipsi, aut etiam fortasse a fortuna, pervicacia et animi durities insita est. Itaque si ipsum suppliciis ac cruciatibus afficere in animum induxeris, tum ipse naturae hostem te praebebis, patrisque nomen amittes, tum ipsius jacturam facies, ut qui pro Christo mortem appetere paratus sit. Reliquum est igitur ut hanc rationem ineas, nempe ut regnum cum eo partiaris, eique in ea parte quae ad eum attinuerit regii muneris administrationem committas. Ac si quidem negotiorum natura, rerumque mundanarum cura eum ad institutum nostrum vitaeque genus amplectendum pertraxerint, res nobis ex (0576D)sententia succedet. Mores etenim in animo vehementer corroborati aegre expungi atque oblitterari possunt, verborumque potius blanditiis quam vi commutantur. Sin autem in Christianorum religione perstiterit, illud ipsum certe, quod filio non sis orbatus, moerorem tuum aliqua ex parte mitigabit. Hanc orationem cum Araches habuisset, omnes ipsius sententiam comprobarunt, ac proinde rex se ita acturum assensit. Itaque postridie cum illuxisset, filium accivit, eum que ita est allocutus: Hic mihi, o nate, postremus ad te sermo est, cui nisi quamprimum parueris, atque in hac saltem re pectoris mei dolorem leniveris, non ultra, mihi crede, indulgenter tecum agam. Percontante autem illo quid sibi hoc sermone vellet: (0577A)Quoniam, inquit ille, multis susceptis laboribus perfractum et contumacem te ad omnes reperi, ut qui nullis unquam sermonibus meis parendum tibi duxeris, age, diviso imperio meo id faciam, ut tu separatim degas, ac regnum geras. Ita jam tibi, quam cupis, viam ingredi tuto licebit. Divina autem illa anima, quanquam alioqui regem hoc sibi labefactandi sui instituti causa proponere compertum haberet, obtemperandum tamen duxit, hoc scilicet animo, ut ex ipsius manibus elapsus, viam quam expetebat ingrederetur. Sermonem igitur excipiens, ad regem ait: Equidem ipse divinum illum virum qui mihi salutis iter commonstravit quaerere gestiebam, rebusque omnibus valere jussis, cum eo quidquid mihi vitae reliquum est traducere. Verum quoniam per te, o Pater, (0577B)mihi ea quae cordi sunt, facere minime licet, hac in re tibi morem gero, siquidem in his rebus in quibus perspicuum exitium atque abalienatio a Deo non proponitur, patri obtemperare pulchrum est.
Rex itaque summa laetitia perfusus, regionem omnem imperio suo ac ditioni subjectam in duas partes dividit, filiumque regem creat, ac diademate exornat, regiaque omni gloria insignitum in eam regni partem quae ipsi attributa erat cum luculenta satellitum manu emittit; principibus autem ac ducibus, reique militaris praefectis et satrapis, si quorum voluntas ita tulisset, cum filio suo ac rege proficiscendi potestatem facit. Atque ingentem quamdam ac numerosissimam urbem, in qua regiam sedem haberet, assignat, omniaque ea quae regibus conveniunt ipsi (0577C)impertit. Tum igitur regiam auctoritatem ac potestatem nactus Josaphat, cum ad eam urbem in qua ea quae ad regnum gerendum pertinebant parata erant venisset, dominicae passionis signum, hoc est, venerandam Christi crucem in singulis urbis turribus collocavit. Idolorum autem delubra et aras dejecit, atque a fundamentis ipsis eruit, nullas videlicet impietatis reliquias linquens.
Atque in media urbe ingens ac praeclarum templum Christo Domino excitavit, plebique imperavit, ut ad eum locum crebro commeans, Deo per crucis adorationem cultum adhiberet. At tunc ipse ante omnes in medium prodiens, intentissimo animo preces fundebat, omnesque eos qui sub ipsius potestate ac ditione erant monebat, obsecrabat, nihil denique (0577D)praetermittebat, quo ipsos a superstitioso errore abstraheret, atque ad Christum adjungeret: idolorum cultus fraudem atque imposturam indicabat, Evangelii praedicationem exponebat, Dei verbi 323 plenam indulgentiae demissionem commemorabat, adventus ipsius miracula praedicabat, crucis supplicium, per quod salutem consecuti sumus, declarabat, resurrectionis vim atque in coelos ascensionem narrabat, denique tremendum illum diem annuntiabat secundi ipsius horrendi adventus, atque tum recondita piis bona, tum eos cruciatus qui impios ac sceleratos manent. Haec omnia per quam lenibus ac blandis verbis complectebatur. Neque enim tam potestatis amplitudine ac regia magnificentia quam modestia (0578A)et lenitate venerationem ac terrorem sibi commovere cupiebat. Quae etiam res omnes ad eum magis pertrahebat, nimirum quod, ut vita et actionibus admirandus, ita etiam animo facilis ac modestus esset. Ex quo effectum est ut potentia magnum a modestia et mansuetudine subsidium nacta, omnes eo adduceret, ut ipsius verbis parerent.
Siquidem in tam brevi adeo temporis curriculo, plebs omnis ipsi subjecta, tam oppidani quam finitimi, divinis ipsius sermonibus in Christiana religione instituebantur, ac falsum multorum deorum cultum ejurabant, et ab idolorum sacrificiis et exsecrando eorum cultu sese abrumpebant, atque ad fidem erroris expertem sese conferebant, ipsiusque doctrina innovati, ad Christum adjungebantur. Omnes autem (0578B)sacerdotes et monachi, ac nonnulli episcopi, qui ob patris ipsius metum in montes et speluncas sese abdiderant, e latibulis suis exeuntes, laeto animo ad eum proficiscebantur. Ipse vero iis qui Christi causa tantis molestiis et acerbitatibus, totque calamitatibus affecti fuerant, obviam prodiens, eos honorifice excipiebat, atque in palatium suum introducebat, pedes ipsorum lavans, squalidam comam abstergens, atque omni officii genere ipsos complectens. Post autem ecclesiam recens a se constructam dedicandam curat, atque episcopum quemdam, qui fidei Christianae causa multis aerumnis conflictatus fuerat, suique episcopatus thronum amiserat, antistitem in eo instituit, virum, inquam, sanctum, et ecclesiasticorum canonum peritum, divinoque zelo prorsus (0578C)flagrantem. Ac tum piscina ex tempore facta, eos qui ad Christum sese converterant, baptizari jubet. Et quidem principes ac magistratus primi baptizati sunt, post autem qni militaris ordinis erant, ac reliquum vulgus. Ac qui baptismum suscipiebant, non modo animarum sanitatem consequebantur, verum etiam quicunque corporis morbis et febribus laborabant, abjecta omni adversa valetudiue, tum animo puro, tum integro corpore e piscina revertebantur, percepta videlicet tum animorum tum corporum sanitate.
Ob eamque causam ingens hominum multitudo ad regem Josaphat undecunque confluebat, pietatis doctrina ab eo imbui exposcens, atque omnia idolorum templa evertebantur, omnesque opes ac pecuniae (0578D)in fanis reconditae abstrahebantur, eorumque loco sacrosancta templa Deo exaedificabantur, opesque illas ingentisque pretii vestes ac thesauros rex Josaphat ipsis assignabat, vilem scilicet ac supervacaneam illam materiam hac ratione utilem ac fructuosam efficiens. Exsecrandi porro daemones, qui in fanis illis et altaribus commorabantur, atrocissimum in modum vexabantur, ac fugabantur, coortamque sibi calamitatem audientibus multis clamabant. Atque finitima illa universa regio tenebrosa ipsorum fraude atque impostura liberabatur, ac Christianorum fidei ab omni labe ac reprehensione liberae luce collustrabatur.
Siquidem ipse quoque rex omnibus virtutis exemplar (0579A)erat, ac permultos ad eamdem voluntatem et sententiam excitabat et inflammabat. Hujusmodi quippe principatus atque imperii natura est; semper enim subditi ad eum qui rerum potitur sese componunt, eaque amare ac consectari solent, quibus principem delectari sentiunt. Hinc, Deo adjuvante, pietas ipsis augebatur, novosque in dies progressus faciebat, ac rex in Christi mandatorum observationem totus incumbebat, atque ex ipsius charitate pendebat. Eratque verbi gratiae dispensator, ac multarum animarum gubernator, ad Dei portum eas appellens. Etenim illud exploratum habebat, omnium regiorum munerum hoc primarium et praestantissimum esse, ut homines ad Dei metum ac justitiae cultum erudiat: quod etiam ipse faciebat, seipsum videlicet ad imperio (0579B)tenendas animi perturbationes comparans, subditosque suos admonens, atque optimi naucleri instar justitiae clavum sedulo tenens. Nam haec demum veri regni lex ac norma est, nimirum voluptatibus imperare, iisque dominari, quemadmodum ipse etiam faciebat. Quippe nec de majorum nobilitate, nec de regia gloria, in qua versabatur, ullo modo sese efferens (quandoquidem luteum omnes generis auctorem habemus, ejusdemque argillae pauperes aeque ac divites sumus), verum in humilitatis abyssum mentem suam assidue conjiciens, futuramque beatitudinem animo et cogitatione 324 complectens, inquilinum hic seipsum esse ducebat; ea autem propria esse statuebat, quibus post hujus vitae peregrinationem frueretur. Cum autem haec (0579C)praeclare gessisset, atque omnes quibus praerat, a veteri atque a patribus tradito errore liberatos, ejus qui nos pretioso suo sanguine ex mala servitute redemit servos effecisset, postea id animo agitare coepit, ut beneficentiae ac largitionis virtutem excoleret. Nam temperantiam quidem ac justitiam numeris jam omnibus absolverat, ut qui et temperantiae corona redimitus, et justitiae purpura convestitus esset. Illud igitur animadvertebat, terrenarum opum inconstantiam profluentium aquarum cursum imitari: quocirca illic eas recondere properabat, ubi neque tinea neque rubigo demolitur, nec fures effodiunt ac furantur; itaque sine ulla parcimonia pecunias omnes in pauperes distribuere coepit. Illud enim perspectum habebat, ei qui ad ingentem potentiam pervenerit (0579D)curandum esse ut eum cujus beneficio potentiam consecutus sit pro viribus imitetur; hac porro ratione eum ad Dei imitationem accessurum esse, si nihil misericordia potius atque antiquius ducat. Quamobrem pietatis opes, quae et hic futurae voluptatis spe animum oblectant, et illic speratae beatitudinis fructu animum exhilarant, super aurum et lapidem pretiosum sibi aggerebat. Postea carceres suos perscrutans, tum iis qui ad metalla damnati erant, tum iis qui a creditoribus strangulabantur, ac denique omnibus omnia copiose subministrabat. Orphanorum omnium et viduarum ac pauperum pater erat, indulgens inquam ac benignus pater, atque ita comparatus, ut seipsum beneficio afficere (0580A)existimaret, cum in eos beneficii aliquid conferret. Nam cum animo liberalissimo ac vere regio praeditus esset, egentibus omnibus affatim tribuebat; quod scilicet infinitis partibus majorem mercedem hinc speraret, cum tempus illud advenisset quo merces actionibus rependenda esset.
Cum autem hujusmodi ipsius fama brevi quaquaversum sparsa esset, omnes ad eum tanquam aliquo unguenti odore concitati, quotidie confluebant, ut tum corporum, tum animarum paupertatem excuterent; atque ipse omnibus in ore erat. Neque enim terror ac tyrannica vis populum pertrahebat, verum desiderium ac sincerus erga eum amor, qui quidem divinitus atque ex praestantissima ipsius vitae ratione in omnium animis insitus erat. Tum igitur, tum, inquam, (0580B)ii quoque qui sub patris ipsius imperio erant, ad eum potius sese adjungebant, omnique abjecto errore, veritatem praedicabant. Ac domus quidem Josaphat crescebat et invalescebat; domus autem Abenner decrescebat ac debilitabatur, quemadmodum scilicet de Davide ac Saule in Regum libro proditum est (II. Reg. II).
CAP. XXIV.-- Haec rex Abenner conspiciens, tandem aliquando recepta mente, falsorum deorum suorum atque inanis imposturae imbecilitatem condemnavit. Ac rursum coactis senatorii ordinis principibus, quae ipse in animo haberet, in lucem protulit. Omnibus autem eadem confirmantibus (visitarat enim eos Oriens ex alto (Lucae I), hoc est, Salvator, exaudita videlicet famuli sui Josaphat oratione), rex (0580C)de his rebus filium certiorem faciendum esse censuit. Itaque postridie epistolam ad eum scribit, hoc exemplo: « Rex Abenner charissimo suo filio Josaphat salutem.
« Cogitationes multae, o charissime fili, animum subeuntes, eum gravissime conturbant. Etenim nostra omnia instar fumi deficere atque evanescere, ac contra religionem tuam sole clarius fulgere conspiciens, ea quae a te mihi dicta sunt vera esse sensi; quodque densae scelerum et impietatis tenebrae nos ita obruebant, ut in veritatem oculos conjicere, atque omnium rerum parentem et architectum agnoscere minime possemus, verum lucem usque adeo splendidam abs te nobis demonstratam,, occlusis de (0580D)industria oculis perspicere recusaremus, atque te multis malis afficeremus, et (o me miserum!) haud paucos Christianos crudelem in modum trucidaremus: qui quidem invicta potentia ipsis opem ferente corroborati, ad extremum usque spiritum adversum immanitatem nostram dimicarunt. Nunc vero, detracta ex oculis nostris crassa illa caligine, exiguum quemdam veritatis radium cernimus, priorumque vitiorum poenitudo animum subit. Verum hunc quoque splendorem alia horrendae desperationis nubes exoriens opprimere atque exstinguere conatur, mihi videlicet peccatorum meorum multitudinem ob oculos proponens, quodque jam ego Christo odio atque exsecrationi sum, eaque in causa, ut jam ab ipso recipi (0581A)nequeam, ut qui adversus eum rebellarim, ipsique bellum indixerim. Quid igitur spei, o suavissime fili, ad haec dicas, fac quamprimum sciam, ac quid mihi patri tuo faciendum sit doce, atque ad ejus, quod in rem meam futurum sit, cognitionem me tanquam porrecta manu fac ducas. Vale. »
Hanc epistolam cum Josaphat accepisset, quaeque in ea continebantur legendo 325 peragrasset, voluptate simul et admiratione animus ipsius impletus est. Atque in cubiculum suum confestim ingressus, et ante Dominicam effigiem in faciem abjectus terram lacrymis perfundebat, simul et Domino gratias agens, et ad ipsius laudationem exsultationis labia movens, hisque verbis utens:
Exaltabo te, Deus meus Rex, et benedicam nomini (0581B)tuo in saeculum, et in saeculum saeculi. Magnus es, Domine, et laudabilis valde, et magnitudinis tuae non est finis (Psal. CXLIV). Et quis loquetur potentias tuas, auditas faciet omnes laudes tuas (Psal. CV)? Qui convertisti petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum (Psal. CXIII). En enim etiam rupes haec, ac rupe durius patris mei pectus, tua voluntate cerae instar emollitum est. Potes enim etiam ex lapidibus excitare filios Abrahae (Matth. III). Gratias tibi ago, benigne Domine ac Deus misericordiae, quoniam in peccatis nostris lenitate usus es, atque etiamnum uteris, et ad hunc usque diem impunitos nos reliquisti (Basil., lib. Const. c. 1). Nam nos quidem jam pridem a tua facie abjici merebamur, atque in hac vita publica infamia notari, quemadmodum scelerati (0581C)illi Pentapolitae, qui igni ac sulphure conflagrarunt (Gen. XIX). At patientia et incomparabilis lenitas tua benigne nobiscum egit. Gratias tibi ago indignus ego ac despicabilis, etiamsi benignitati tuae laudandae ac celebrandae impar sum. Ac te, Domine Jesu Christe, invisibilis Patris Fili ac Verbum, qui omnia verbo produxisti, ac voluntate tua contines et tueris, qui in ligno extensus es, ac fortem vinxisti (Matth. XII), iisque qui ab eo vincti tenebantur, sempiternam libertatem attulisti; te inquam per miserationes tuas obtestor, ut nunc quoque invisibilem et omnium rerum effectricem manum tuam extendas, ac servum tuum et patrem meum ex gravi illa diaboli captivitate prorsus liberes, teque sempiterna vita praeditum, et verum Deum ac solum immortalem et aeternum (0581D)Regem esse apertissime ipsi ostendas. Contritionem quaeso animi mei propitio ac placido oculo aspice, ac pro ea tua pollicitatione, in quam mendacium non cadit, a meis partibus sta, qui te rerum omnium effectorem, conditorem, et gubernatorem confiteor et agnosco. Fluat in me saliens aqua tua (Joan. IV), deturque mihi sermo in apertione oris (Ephes. VI), ac mens in te angulari lapide recte defixa, ut ego, inutilis servus tuus, patri meo incarnationis tuae mysterium, uti par est, exponere, atque a vano pestiferorum daemonum errore per potentiam tuam ipsum abducere, tibique Deo ac Domino, qui non vis mortem peccatorum, sed eorum resipiscentiam ac poenitentiam exspectas (Ezech. XVIII), conciliare (0582A)queam. Quoniam tu gloriosus es in saecula saeculorum. Amen.
Cum ad hunc modum orasset, atque hoc sibi persuasisset, se voti sui compotem futurum, Christi misericordia fretus, illinc cum regio satellitio excessit, atque ad patris palatium sese contulit. Ut autem pater de filii adventu certior factus est, statim obviam ei prodit, atque ipsum complectitur et exosculatur, deque ipsius adventu maxima voluptate afficitur, publicumque ac solemne festum celebrat. Quid autem postea? Remotis arbitris, una consident. Et quis tandem eos sermones, quos tum filius ad regem habuit, et quanta cum sapientia disseruit, ulla oratione complecti queat?
Quid enim aliud loquebatur, quam quae ipsi a divino (0582B)Spiritu, per quem piscatores universum mundum Christo irretierunt, et litterarum expertes eruditis viris doctrina praestiterunt, instillabantur? Per ejus gratiam ipse quoque eruditus et instructus, ad regem verba faciebat, scientiae luce eum collustrans. Ac prius quidem, cum ut patrem a superstitioso errore abstraheret, diu multumque laborasset, nihil non dicens aut faciens, quo ipsius animum ad se alliceret, frustra tamen canere ac surdo loqui videbatur. At cum Dominus afflictionem servi sui Josaphat inspexit, atque, exauditis ipsius precibus, clausas patris ipsius januas patefecit (voluntatem enim, inquit ille [Psal. CLXIV], timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet), tum denique rex ea quae dicebantur facile intelligebat, adeo ut, opportunum (0582C)tempus nactus filius per Christi gratiam adversus improbos spiritus qui patris animo dominabantur victoriam adipisceretur, ipsumque illorum errore atque impostura omni ex parte liberaret, salutaremque doctrinam perspicue ipsi traderet, ac coelesti et vivo Deo ipsum conciliaret.
Principio enim altius exorsus, ipsi magnas et admirandas res quas prius nec intellexerat, nec cordis auribus perceperat, annuntiavit. Etenim longam ad eum de Deo orationem habuit, piamque doctrinam ipsi ostendit (nempe, quod non sit alius deus sursum, praeter unum Deum, qui in Patre et Filio ac Spiritu sancto agnoscitur), ac multa item theologiae arcana ipsi aperuit. Posteaque etiam ea quae ad rerum conditarum tam invisibilium quam visibilium (0582D)procreationem attinebant exposuit: nimirum quo pacto summus ille parens et 326 opifex rebus omnibus ex nihilo productis, hominem ad imaginem et similitudinem suam effinxerit, ipsumque arbitrii libertate donatum, eorum quae in paradiso pulchra erant participem fecerit, unius tantum arboris gustu ipsi interdicto, hoc est ligni scientiae. Quo quidem mandato violato, eum e paradiso exterminavit. Unde et ipse, et uxor, ea quam cum eo habebant conjunctione lapsi, in hos, multos errores inciderunt, peccato videlicet in servitutem addicti, mortique per diaboli tyrannidem obnoxii effecti. Qui quidem hominibus semel in potestatem suam redactis, hoc egit, ut Dei ac Domini oblivione prorsus caperentur, (0583A)ipsisque persuasit ut per exsecrandam idolorum adorationem sibi cultum adhiberent.
At vero Deus creator noster, miseratione commotus, benigna Patris voluntate ac Spiritus sancti adjuncta opera, ex Virgine sancta nostri instar in lucem edi voluit; cumque cruciatu affectus fuisset is qui a perpessione immunis erat, triduo post a morte ad vitam excitatus, nos a priori multa et condemnatione liberavit, praestantiorique gloria donavit. Siquidem in coelum ascendens, simul nos eo unde descenderat, evexit. Quem etiam rursus venturum credimus, ut figmentum suum ad vitam revocet, atque unicuique secundum ipsius opera reddat. Postea de illo coelorum regno, quod eos qui id promerentur manet, verba fecit, atque arcana illa bona, reconditamque item improbis poenam proposuit, nimirum (0583B)ignem nunquam exstinguendum, exteriores tenebras, immortalem vermem, caeteraque tormentorum genera, quae peccati servi sibi ipsis recondiderunt. Haec omnia quam plurimis sermonibus, ac Spiritus sancti gratiam abunde ipsi inesse testantibus, prosecutus, tum demum impervestigabile divinae benignitatis pelagus enarravit, quamque ille eorum qui ad eum sese convertunt poenitentiam libenter exspectet, quodque nullum scelus sit quod ipsius misericordam superet, si quidem ad meliorem frugem redire in animum inducamus. Quod cum multis exemplis ac Scripturae testimoniis declarasset, orationi finem imposuit.
CAP. XXXV.-- Rex autem divinitus tradita hac (0583C)sapientia compunctus, ingenti voce ac ferventissimo animo Christum Salvatorem confitetur, atque ab omni superstitioso errore abscedit: vivificaeque crucis signum inspectantibus omnibus adorat, et audientibus omnibus Deum verum ac Dominum nostrum Jesum Christum praedicat. Atque commemorata priori sua impietate, et adversus Christianos crudelitate et immanitate condemnata, ingens ad pietatem portio efficitur. Exstabatque id quod a Paulo dictum est: Ubi abundavit iniquitas, illic et superabundavit gratia (Rom. V). Cum igitur sapientissimus Josaphat etiam ad rei militaris duces et satrapas, atque ad omnem denique populum de Deo atque erga ipsum pietate multa verba faceret, et quasi ignea lingua praeclarum aliquid ac modulatum caneret, (0583D)superveniens Spiritus sancti gratia omnes ad celebrandam Dei gloriam excitabat; ita ut universa multitudo una voce clamaret: Magnus Christianorum Deus est, nec praeter Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre et Spiritu sancto glorificatur, alius Deus est. Divino porro zelo impletus rex Abenner, in aurea illa et argentea idola, quae in ipsius palatio erant, acri animo impetum facit, eaque omnia dejicit, posteaque in minutas partes redacta pauperibus distribuit: sic nimirum utilia ea reddens, quae prius utilitate omni ac fructu carebant. Quin etiam ipse cum filio idolorum templa et aras omnes obsidens, a fundamentis ipsa eruit, eorumque loco templa Deo (0584A)exstruxit. Nec vero in urbe duntaxat, sed etiam in tota regione eamdem operam sedulo navabant. Perversi autem spiritus, qui in aris domicilium habebant, cum ululatu pellebantur, invictamque Dei nostri potentiam tremulo clamore testabantur, omnisque vicina regio, ac multae item finitimae gentes ad piam fidem sese conferebant. Tum igitur, cum divinissimus ille episcopus, de quo superius verba fecimus, accessisset, rex Abenner fidei Christianae elementis imbuitur, ac divino baptismo in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, perficitur. Ac Josaphat ex divina piscina ipsum excipit, res sane omnium maxime nova. Patris enim pater existit, et ei a quo carnali modo progenitus fuerat spiritualem regenerationem conciliat. Etenim coelestis Patris filius erat, divinaeque (0584B)profecto radicis divinissimus fructus; radicis, inquam, illius quae clamat: Ego sum vitis, vos palmites (Joan. XV)
Ad hunc modum rex per aquam ac Spiritum regeneratus, ejusmodi voluptate quae nulla oratione explicari potest afficiebatur; simulque etiam cum ipso universa civitas ac finitima regio divino baptismate donabatur, lucisque filii existebant qui prius in tenebris versabantur. Atque omnis morbus et omnis a daemonibus invecta calamitas procul ab iis qui fide praediti 327 erant propellebatur, omnesque tum animis tum corporibus integri atque incolumes erant. Multaque item alia miracula fidei confirmandae causa edebantur, ecclesiae etiam aedificabantur, et episcopi qui metu delitescebant, in lucem prodibant, suasque (0584C)ecclesias recipiebant. Ac praeterea alii, tum ex sacerdotum tum ex monachorum ordine, ad pascendum Christi gregem instituebantur. Porro rex Abenner ad hunc modum ab improba et flagitiosa vitae ratione sese removens, ac de perpetratis sceleribus poenitentiam agens, regium omne imperium filio tradit, ipse autem in solitudine degens, caputque cinere sine ulla intermissione aspergens, et graves gemitus edens, ac sese lacrymis abluens, solus cum eo solo qui ubique praesens est colloquebatur, noxarum suarum veniam ab eo petens. Quin in tantam compunctionis atque humilitatis abyssum sese demisit, ut ipsum quoque Dei nomen labiis usurpare recusaret, ac vix tandem a filio admonitus, illud pronunciare auderet. Tanta autem ac tam praeclara in eo vitae commutatio (0584D)fuit, ac tanta cum laude virtutis iter tenuit, ut priorum iniquitatum ignorantiam pietatis magnitudine superaret. Cum autem quatuor annos hoc pacto in poenitentia et lacrymis atque omni virtutis genere transegisset, in lethalem morbum incidit. Cum autem ipsi vitae finis immineret, in metu animique anxietate versari coepit, mala ea quae a se perpetrata fuerant in memoriam revocans. At Josaphat consolatoria oratione coortum ei moeroris onus sublevavit, his verbis utens: Quare tristis es, o pater, et quare teipsum conturbas (Psal. XLI)? Spera in Deo, et confitere ipsi, qui est spes omnium finium terrae, et in mari longe (Psal. LXIV), qui per prophetam clamavit: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum (0585A)vestrarum ab oculis meis discite benefacere. Et si fuerint peccata vestra sicut coccinum, tanquam nix dealbabuntur; et si fuerint rubra sicut vermiculus, tanquam lana alba erunt (Isaiae 1). Quocirca ne timeas, o pater, nec dubio animo sis; neque enim eorum qui ad Deum sese convertunt, peccata, immensam ipsius bonitatem vincunt. Illa enim quocunque tandem numero fuerint, sub mensuram cadunt, hanc autem nec metiri nec numerare quisquam potest. Quocirca fieri non potest, ut quod mensurae subjicitur, id quod nulla mensura comprehendi potest, superet.
Hujusmodi verbis ad consolandum accommodatis, ipsius animum leniens, ac velut excantans, eum ad bonam spem revocavit. Deinde pater, extensis manibus, (0585B)gratias ipsi agebat, ac bene precabatur, diemque eum quo ipse in lucem editus esset laudibus efferebat, his verbis utens: Dulcissime fili, fili inquam, qui non tam meus es quam coelestis Patris, quamnam tibi gratiam referam? quibus te benedictionibus prosequar? quas Deo tua causa gratias agam? Perieram enim, ac tua opera inventus sum; peccato mortuus eram, et revixi (Lucae XV); hostis et perduellis Dei, et in gratiam receptus sum. Quid igitur tibi pro his omnibus rependam (Psal. XXX)? Deus est qui satis amplis praemiis te remunerari queat. Hoc sermone habito, cum charissimum filium saepius exosculatus fuisset, ac deinde preces fudisset, atque, In manus tuas, o benigne Deus, commendo spiritum meum, dixisset, in poenitentia animam suam Domino reddidit.
(0585C)Filius autem Josaphat patrem mortuum lacrymis prosecutus, justisque ipsi persolutis, corpus ejus in piorum virorum sepulcris condidit. Nec tamen ipsius corpus regia veste obvolvit, sed poenitentiae vestimentis exornavit. Atque ipse in sepulcro stans, ac manus in coelum tendens, lacrymasque ex oculis fluvii instar profundens, his verbis ad Deum clamavit:
Gratias tibi ago, Deus Rex gloriae, qui solus potens et immortalis es, quoniam orationem meam minime despexisti, nec lacrymas meas pro nihilo duxisti: verum servum tuum ac patrem meum a scelerata vivendi ratione avocatum, ad te omnium Salvatorem pertrahere voluisti, eum videlicet ab idolorum errore abducens, atque ipsi hoc donans, ut te Deum (0585D)verum ac benignum intelligeret. Ac nunc, o Domine Deus, cujus bonitatis pelagus pervestigari nequit, in loco pascuae, in loco refectionis, ubi vultus tui lux splendet, eum colloca; nec antiquarum ipsius iniquitatum recordare, sed pro ingenti tua misericordia peccatorum ipsius chirographum dele, ac debitorum ipsius chartas concerpe, sanctosque tuos, quos et igne et gladio de medio sustulit (Psal. LXXVIII), cum ipso in gratiam reduc, eisque, ne ipsi infensos et iratos sese praebeant, impera. Omnia quippe tibi omnium Domino possibilia sunt, hoc uno excepto, quod quin te eorum qui sese ad te convertunt misereat, facere non potes. Misericordia enim tua in omnes diffusa est, atque iis a quibus invocaris, salutem (0586A)affers, Domine Jesu Christe, quoniam decet te gloria in saecula. Amen.
Hujusmodi preces et orationes Deo offerebat, septem dies a sepulcro omnino non discedens, nec cibi quidquam aut potus admittens, nec rursus somno corpus recreans, 328 verum et lacrymis solum rigans (Psal. CXLI), et cum luctibus omnem orationis facultatem superantibus in oratione perstans. Octavo autem denique die in palatium reversus, opes omnes ac pecunias pauperibus distribuit; adeo ut nullus jam qui rerum inopia premeretur, superesset. Paucisque diebus in hujusmodi ministerio exactis, omnes thesauros exhausit: id videlicet agens, ne angustam portam introire paranti pecuniarum moles impedimentum afferret
CAP. XXXVI (0586B).--At vero quadragesimo a paterni obitus die memoriam ipsius celebrans, magistratus omnes ac militaris classis et plebeii ordinis haud paucos convocat; atque in regio throno sedens, cunctis audientibus hanc orationem habuit: En, ut ipsi cernitis, Abenner rex ac pater meus, haud secus ac pauperum quivis mortem obiit. Ac nec divitiae, nec opes, nec regia gloria, nec rursum ego patris amantissimus filius, nec reliquorum ipsius amicorum ac cognatorum quisquam opem ipsi et auxilium afferre, atque ab inevitabili sententia ipsum eximere potuit; verum ad illud tribunal, ut praesentis vitae rationem reddat, proficiscitur, neminem omnino qui ipsi opituletur secum ducens, iis duntaxat exceptis (quaecunque tandem illa fuerint) quae ab eo gesta sunt. Hoc autem (0586C)ipsum quoque omnibus qui mortalem naturam nacti sunt contingere natura comparatum est, neque aliter fieri potest. Nunc igitur audite me, o filii ac fratres, plebs Domini, et sancta haereditas, quos Christus Deus noster pretioso sanguine suo redemit, atque a veteri errore et adversarii servitute in libertatem vindicavit. Vos meam inter vos vitae rationem nostis: nempe quod ex quo tempore Christi cognitionem consecutus, divinoque beneficio ipsius servus effectus sum, omnibus aliis rebus contemptis atque odio habitis, ipsius duntaxat cupiditate flagravi, idque unum mihi in votis fuit, ut ex hujus vitae tempestate, atque inani perturbatione ac tumultu egressus, solus cum ipso solo consuetudinem haberem, atque in summa animi tranquillitate Deo meo ac Domino (0586D)servirem. Verum me patris mei in diversum nitentis voluntas retinuit, praeceptumque illud, quod patribus honorem haberi jubet (Deut. V). Unde Dei gratia et adjumento incassum minime laboravi, nec hujusmodi dies frustra consumpsi; verum et illum, et vos omnes, Deo conciliavi, eumque solum Deum verum, ac rerum omnium Dominum cognoscere docui, non quidem ego istud faciens, sed gratia Dei mecum, qui me etiam e superstitioso errore atque idolorum cultu eripuit, ac vos, o plebs mea, gravi et acerba captivitate liberavit. Jam igitur tempus est ut ea quae Deo pollicitus sum expleam. Tempus, inquam, est ut quo ipse me ducet proficiscar, eaque vota quibus me ipso obstrinxi persolvam. Nunc itaque vobiscum (0587A)ipsi considerate quem vobis praeesse ac regnum obtinere velitis. Jam enim in Domini voluntate perfecti estis, nec quidquam ex ipsius praeceptis vobis occultum est. In his ambulate, nec vel ad dexteram vel ad sinistram declinate. Ac Deus pacis velim sit cum omnibus vobis. Haec ut plebs audivit, tumultus statim ac strepitus, ingensque clamor et confusio exorta est, plorantibus omnibus, atque orbitatem suam deplorantibus. Quin etiam praeter luctus et ejulatus illud etiam jurejurando affirmabant, sese illum minime dimissuros, sed retenturos, nec secedendi potestatem ullo modo ipsi facturos. Sic clamante populo, atque omnibus magistratibus, excipiens rex populares compescit, silentiumque ipsis imperat, seque illorum contentioni cedere (0587B)atque obtemperare asserens, eos, quamvis alioqui moerentes atque ejulatus signa in genis ferentes, domum remittit. Ipse autem unum ex principibus, quem ipse tum pietatis, tum vitae sanctitatis nomine pluris omnibus faciebat, admirationeque prosequebatur, hoc est Barachiam, cujus etiam superius, cum Nachor Barlaamum se esse simulans cum philosophis disputavit, verba fecimus, quemque solum zelo divino penitus flagrantem ab ipsius partibus stetisse, atque ad disputationem adversus illos ineundam paratum fuisse diximus, hunc, inquam, remotis arbitris, assumptum, blande ac leniter allocutus est, obnixisque precibus, ut regnum acciperet, atque in timore Dei plebem suam regeret obsecrabat quo ipse ad expetitum iter se accingeret.
Ut autem eum renuentem, atque istud omnino repudiantem (0587C)vidit, hisque verbis utentem: O rex, quam istud tuum judicium iniquum est, quam tuus sermo divino mandato parum consentaneus; nam cum proximum non secus ac teipsum amare docearis, qua tandem ratione sarcinam eam, quam tu abjicere studes, mihi imponere festinas? nam si regio munere fungi bonum est, ipse quod bonum est retine; sin autem offendiculum istud ac scandalum animi est, quid mihi illud objicis, ac me in fraudem inducere cupis? Ut, inquam, eum his verbis utentem et asseverantem vidit, cum eo quidem colloqui destitit: ipse 329 autem intempesta nocte epistolam ingenti sapientia plenam, atque ad omne pietatis genus impellentem, ad populares suos exarat, nempe quam de Deo sententiam tenere, quam ipsi vitam, quas laudes, quas denique gratiarum (0587D)actiones offerre deberent, praescribens. Ac postea, ne quemquam alium praeter Barachiam ad regiam dignitatem admitterent prohibebat. Hac epistola in cubiculo suo relicta, inscientibus omnibus egreditur. Nec tamen efficere potuit ut ipsius discessus ad extremum usque incognitus esset. Nam simul atque illuxit, ea res audita perturbationem ac luctum plebi attulit, omnesque summa celeritate ad eum investigandum perrexerunt, ipsius fugam omni ratione occupare cogitantes. Quo etiam factum est ut studium ipsius frustra minime cesserit. Nam cum itinera omnia occupassent, ac montes omnes obsedissent, inviasque valles peragrassent, in torrente quodam ipsum manus (0588A)in coelum tendentem, ac sextae horae precationem persolventem invenerunt.
Conspecto autem eo, circumfusi statim, cum lacrymis eum obsecrabant, ac discessum ipsi objectabant. At ille, Quid, inquit, inanem laborem suscipitis? Nec enim est quod vos me regem ultra habituros esse speretis. Nihilo secius tamen eorum ingenti contentioni cedens, ad palatium revertitur, coactisque in unum omnibus, quid in animo haberet declaravit, ac postea interposito etiam jurejurando sermonem confirmavit, nempe se posthac ne unum quidem diem cum ipsis fore: Ego enim, inquit, meo erga vos ministerio perfunctus sum, nec quidquam praetermissi, nec subterfugi, quominus annuntiarem vobis (Act. XX), ac docerem testificans omnibus in Dominum nostrum Jesum Christum fidem, ac poenitentiae (0588B)viam ostendens. Ac nunc ego viam hanc ineo, quam jam pridem expetebam, nec ultra faciem meam quisquam vestrum videbit. Quapropter, ut divini Apostoli verbis utar, contestor vos hodierno die, quod mundus ego sum a sanguine omnium vestrum. Non enim subterfugi, quominus annuntiarem vobis consilium Dei.
Haec illi audientes, ac sententiae ipsius firmitatem exploratam habentes, nempe quod eum a suscepto consilio revocare minime possent, orbitatem quidem suam deplorabant, nec tamen ullo modo eum de sententia deducebant. Tum autem rex Barachiam illum, de quo supra locuti sumus, manu tenens: Hunc, inquit, o fratres, hunc vobis regem creo. Cumque ille ejusmodi rei vehementer obluctaretur, (0588C)invitum eum ac repugnantem in regio throno collocat, ipsiusque capiti diadema imponit, atque annulum regium ipsi in manum praebet. Atque ad Orientem stans, pro rege preces fudit, hoc videlicet a Deo postulans, ut Dei fidem constanter teneret, ac Christi mandatorum iter ab omni flexu alienum inveniret. Adhaec pro clero etiam atque universo grege precatus est, opem videlicet et auxilium ac salutem ipsis a Deo petens, atque ut quidquid ipsi postularent ad utilitatem moderaretur.
Hac oratione habita, conversus ad Barachiam, ait: En tibi, frater, hoc praecipiam quod Apostolus testatus est: Attende tibi ipsi, et universo gregi in quo te Spiritus sanctus regem posuit, ut Christi populum, (0588D)quem proprio sanguine acquisivit, regas (Act. XX). Et quemadmodum Deum ante me cognovisti, eumque puro animo et conscientia coluisti, ita nunc quoque majori studio in hoc incumbe, ut ipsi vitae tuae rationes probes. Quo enim majus a Deo imperium consecutus es, eo quoque majora ipsi rependas oportet. Ac proinde gratitudinis debitum ei cujus beneficiis auctus es persolve, sancta ipsius praecepta custodiens, atque ab omni via in exitium ducente deflectens. Ut enim in iis qui navigant, cum nauta quispiam peccat, exiguum iis qui simul navigant detrimentum affert; cum autem gubernator, universae navi exitium accersit, ita etiam in regno usu venit, ut cum quispiam eorum, qui subsunt (0589A)peccat, non tam alium quam seipsum laedat; sin autem rex ipse peccet, totum regnum labefactat ac detrimento afficit. Quapropter, ut ingentes rationes redditurus, si quid eorum quae opus sint praetermiseris, magno studio magnaque cura teipsum in bono custodi, voluptatem omnem ad peccatum te pertrahentem odio insectare. Ait enim Apostolus: Pacem sectamini cum omnibus, et sanctificationem, sine qua nemo videbit Deum (Heb. XII). Rerum humanarum circulum animadverte, quo pacto videlicet in orbem volvatur, alias atque alias alio atque alio modo eas ferens ac torquens; illudque stude, ut in varia earum mutatione pium animum constanter retineas. Siquidem una cum rebus commutari, dubiae atque instabilis mentis argumentum est. Tu vero fac (0589B)in virtute firmus sis, ac prorsus stabilitus. Ob temporariam et caducam gloriam inani tumore minime insolesce; verum, repurgato animo, naturae tuae vilitatem cogita, vitaeque hujus brevitatem atque adjunctam carni mortem cogita. Haec enim si consideres, in superbiam haudquaquam incides, sed Deum verum ac 330 coelestem Regem metues, sicque praeclare ac feliciter tecum agetur. Beati enim, inquit ille, omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus (Psal. CXXVII). Ac rursum: Beatus vir qui timet Dominum, in mandatis ejus volet nimis (Psal. CXI). Quaenam autem prae caeteris praecepta tibi servanda sint, audi: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur (Lucae VI). Ac rursum: Estote misericordes, sicut et Pater vester coelestis (0589C)misericors est. Hoc enim praeceptum ab iis potissimum exposcitur qui in summo imperio constituti sunt.
Ac sane qui magnam potentiam nactus est, eum a quo hujusmodi potentiam accepit pro viribus imitari debet. Hac porro in re Deum maxime imitabitur, si misericordia nihil potius antiquiusque habeat. Huc accedit quod subditos nihil aeque ad benevolentiam allicit, ut beneficii gratia egentibus concessa. Nam obsequium illud quod ex metu oritur, adumbrata est adulatio, per fictum honoris vocabulum eos qui animum ipsi adjiciunt, ludificans ac cirumscribens. Atque is qui invito animo paret, oblata occasione seditionem excitat; qui autem benevolentiae vinculis constrictus tenetur, firmam ei qui rerum potitur obedientiam praestat. Quae cum ita sint, da (0589D)operam ut egentibus facilis ad te accessus sit, iisque qui inopia conflictantur, aures tuae pateant, ut tu quoque apertas Dei aures invenias. Nam quales nos ipsos conservis praebuerimus, talem etiam erga nos Dominum nanciscemur, et quemadmodum audierimus, audiemur, et quemadmodum viderimus, a divino et omnium rerum conspectore oculo videbimur. Quamobrem ante misericordiam misericordiam conferamus, ut simile per simile recipiamus.
Quin etiam aliud quoque praeceptum cum superiore isto conjunctum, ipsique cognatum audi: Dimittite, et dimittetur vobis. Quod si non remiseritis hominibus delicta ipsorum, nec Pater vester coelestis peccata vestra vobis remittet. Ob idque ne iis a (0590A)quibus offensus fueris injuriae memorem te praebeas; verum cum ipse peccatorum tuorum veniam postules, iis etiam qui in te peccant ignosce. Remissioni enim remissio rependitur; et si cum nostris conservis in gratiam redeamus, Dominus quoque suam in nos iracundiam comprimet. At contra nostra adversus eos qui aliquid in nos admiserunt saevitia hoc efficit, ut peccatis nostris nulla venia tribuatur (Matth. XVIII). Quemadmodum audis quidnam illi qui decem talentorum millia debebat acciderit, nempe quod ob suam in conservum crudelitatem, tanti debiti exactionem sibi ipsi renovarit. Quare magnopere nobis providendum est, ne hoc quoque nobis usu veniat. Quin potius debitum omne remittamus, atque omnem iram e pectore ejiciamus, ut nobis quoque (0590B)multa nostra debita remittantur. Praeter haec omnia, ac prae omnibus rebus bonum depositum custodi, hoc est piam fidei doctrinam, in qua institutus et eruditus es (II Tim. I). Illudque cave, ne ullum haeresis zizanium in vobis enascatur: verum purum ac doli expers divinum semen conserva, ut uberem atque amplam segetem Domino exhibeas, cum ad exposcendam rerum ab unoquoque in vita gestarum rationem, consentaneamque actionibus nostris mercedem referendam veniet. Quo quidem tempore justi fulgebunt sicut sol, sceleratos autem caligo ac sempiterna ignominia obruet (Matth XIII). Ac nunc, o fratres, Deo vos commendo, et verbo gratiae ipsius, qui potens est superaedificare, et dare vobis haereditatem in sanctificatis omnibus (Act. XX).
(0590C)Haec cum dixisset, positis genibus suis, quemadmodum scriptum est, cum lacrymis rursum oravit, atque conversus Barachiam, quem regem designarat, omnesque eos qui magistratu fungebantur, exosculatus est. Tum vero res lacrymis sane digna contigit. Omnes enim ipsum circumstantes (non secus ac si hoc duntaxat viverent, quod cum eo essent, ac simul atque ab eo disjungerentur, vitam amissuri essent) quid non dicebant quod ad ciendam misericordiam pertineret? aut quid relinquebant quo eorum luctus augeri posset? Ipsum exosculabantur et complectebantur, mentisque impotes prae dolore erant. Vae nobis, clamabant, quam gravi calamitate opprimimur! Dominum eum appellabant, patrem, salutis auctorem, bene de se meritum. Per te, inquiebant, (0590D)Dei cognitionem accepimus, errore liberati sumus, ab omnibus malis conquievimus. Quid jam nobis post discessum tuum futurum est? Quaenam mala nos arripient? Haec cum dicerent, pectora feriebant, eamque quae eos invaserat calamitatem deplorabant. At ille consolatoria oratione ingentem eorum ejulatum comprimens, illud pollicebatur, se (quoniam corpore jam non poterat) spiritu cum illis fore. Hoc sermone habito, spectantibus omnibus e palatio excedit; ac statim omnes desperato reditu eum sequebantur, atque ex urbe, ut quam jam conspicere minime possent, profugiebant. Posteaquam autem e civitate egressi sunt, vix tandem atque aegre acrius eos ipso admonente, atque etiam asperiorem (0591A)interdum objurgationem adjungente, ab eo distracti sunt, atque inviti revertebantur, identidem oculos reflectentes, 331 ac pedibus inter ambulandum offendentes. Nonnulli autem ex iis qui ferventiori animo praediti erant, lugentes eminus ipsum sequebantur, quoadusque nox oborta eos inter se disjunxit.
CAP. XXXVII.-- Generosus igitur ille vir ex aula egressus est, perinde laetus atque alacris, ut cum quispiam e longinquo ac diuturno exsilio in patriam se refert. Atque externe quidem eas quibus uti solebat, vestes gerebat, interne autem cilicium illud quod Barlaam ipsi dono dederat. Porro nocte illa in pauperis cujusdam viri domunculam se conferens, vestes eas quibus indutus erat abjicit, postremumque illud beneficium egenti tribuit. Cumque ad hunc modum tum illius tum multorum aliorum pauperum precibus Dei (0591B)opem atque auxilium sibi accivisset, ejusque gratia et praesidio tanquam salutis vestimento ac laetitiae pallio sese induisset, ad solitariam vitam excessit, non panem, non aquam, non quidquam aliud ex iis quae ad victum necessaria sunt secum ferens, nullumque aliud indumentum gerens, praeter asperum illud cilicium, de quo paulo ante mentionem feci. Etenim singulari quodam desiderio, ac divino immortalis regis Christi amore saucius, toto animo in id quod amabat incumbebat, totus extra se raptus, ac divinitus immutatus, Deique charitate omni ex parte correptus. Fortis enim, inquit ille, sicut mors dilectio (Cant. VIII). Tantam videlicet ipse ex divino amore temulentiam contraxerat, tantaque siti aestuabat, instar scilicet illius qui dicebat: Quemadmodum (0591C)desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum (Psal. XLI). Et quemadmodum anima illa, quae hujusmodi charitate vulnerata erat, in Cantico canticorum ait: Vulnerata charitate ego sum (Cant. II). Ac rursum: Ostende mihi faciem tuam, et fac me audire vocem tuam; vox enim tua dulcis, et facies tua decora. Hujusce omni sermone praestantioris pulchritudinis Christi desiderio, tanquam igne quodam in pectore accepto, apostolorum chorus, ac martyrum agmina, omnia ea quae oculis cernuntur contempserunt, atque omni huic fluxae et caducae vitae innumera tormentorum et mortis genera praetulerunt, divinae pulchritudinis amore flagrantes, atque ingentem (0591D)Dei Verbi erga nos amorem cum animis suis reputantes. Hunc ignem cum praeclarus etiam, ac corpore quidem nobilis, caeterum longe nobiliore ac magis regio animo praeditus vir in seipso accepisset, terrena omnia prorsus aspernatur, omnes corporis voluptates proculcat, opes et gloriam atque humanos honores pro nihilo ducit, diadema et purpuram abjicit, aranearum telis viliora ea existimans, atque ad omnia dura et acerba monasticae vitae studia prompto animo sese tradit, illud Psalmistae clamans: Adhaesit anima mea post te, o Christe, suscipiat me dextera tua (Psal. LXII).
Cumque ad hunc modum, oculis a tergo minime (0592A)contortis, in intimam solitudinem se contulisset, atque caducarum rerum confusionem, tanquam molestissimam quamdam sarcinam et catenam excussisset, spiritu laetabatur, conjectisque in Christum, cujus desiderio ardebat, oculis; ad eum, tanquam ad praesentem atque ipsius vocem audientem clamabat, eumque alloquebatur, his videlicet verbis utens: Ne jam, quaeso, o Domine, oculus meus hujusce vitae bona videat; nec praesens vanitas mentem meam a suscepto itinere abstrahat; verum, Domine mi, oculos meos spiritualibus lacrymis imple, gressusque meos dirige, famulumque tuum Barlaam mihi commonstra. Mihi, inquam, eum per quem mihi salus parta est ostende, ut solitariae ac monasticae vitae sinceritatem per ipsum addiscam, ac non ob hostilis belli imperitiam in fraudem inducar. Da mihi, Domine, (0592B)viam meam nancisci, per quam te adipiscar, quoniam anima mea tui desiderio saucia est, teque salutis fontem ardenter sitit.
Haec secum perpetuo volvebat, atque ad Deum loquebatur, per orationem ac sublimissimam contemplationem ipsi sese conjungens. Atque ita contento gressu coeptum iter exsequebatur, ad locum eum in quo Barlaam degebat pervenire contendens. Herbis porro iis quae in deserto existebant alebatur. Neque enim, ut jam a me commemoratum est, praeter corpus ac pannos illos quibus indutus erat, quidquam aliud secum ferebat.
Caeterum cum exiguum ac nullius omnino momenti victum ex herbis sibi pararet, aquae penuria prorsus (0592C)laborabat, quod videlicet solitudo illa aquae expers esset. Cum igitur sole jam sub meridiem vehementer ardente iter faceret, vehementius ob aestum in arida regione siti flagrabat, atque extrema et gravissima aerumna vexabatur. Verum cupiditas naturam vincebat, ac sitis ea divina qua afficiebatur sitis aquae flammam minuebat.
At vero ille boni inimicus et invidus diabolus, hujusmodi animi institutum atque usque adeo ardentem ipsius erga Deum charitatem indignissimo animo perspiciens, multas ipsi in solitudine tentationes excitabat, regiae nimirum ipsius gloriae splendidissimaeque 332 satellitum manus, qua ipsius latus cingi solebat, atque amicorum item et aequalium memoriam ipsi refricans; illudque item ipsi ob animum (0592D)proponens, omnium animas ex ipsius anima pendere, ac reliquas denique alias hujusce vitae oblectationes ipsi objiciens. Ac deinde virtutis asperitatem, atque ingentes ejus sudores ipsi proponebat, corporis item imbecillitatem et inexpertas atque insuetas aerumnas, et temporis longinquitatem, ac praesentem sitis oppressionem, quodque nulla ex parte consolatio ulla ipsi exspectanda esset, aut tanti laboris tantaeque fatigationis finis. Ac denique ingentem in ipsius animo, quemadmodum quodam loco de magno Antonio proditum est, cogitationum pulverem commovebat.
Ut autem ad labefactandum ipsius animi institutum imbecillem hostis ille se vidit (Christum enim ipse sibi (0593A)ob animum proponens, atque ipsius desiderio inflammatus, speque egregie confirmatus, ac fide subnixus, illius instinctus et consilia pro nihilo ducebat), pudore suffusus est, utpote ad primum, ut dici solet, impetum prostratus. Quapropter alteram viam inire coepit (multas quippe ipsi vitii semitas habet), ac variis spectris eum evertere atque in metum conjicere nitebatur. Nonnunquam enim ater ipsi, ut est, apparebat; nonnunquam rursus districtum gladium tenens, in eum impetum faciebat, seque eum, nisi quam primum ab instituto resiliret, percussurum minabatur. Quandoque rursus variarum bestiarum formam subibat, adversus ipsum rugiens ac perquam horrendum mugitum et strepitum edens; atque etiam in draconis et aspidis et reguli formam sese subinde (0593B)immutabat. At praeclarus ille ac strenuissimus pugil tranquillo animo consistebat, ut qui Altissimum perfugium suum posuisset (Psal. XC). Ac mente excubans, pestiferumque spiritum irridens, dicebat: Non me fugit, o impostor, quinam sis, qui haec in me excites: nimirum qui jam inde ab initio mortalium generi perniciem moliaris, nec unquam improbitati studere ac nocumentum inferre desinas. Ac sane quam pulchre tibi hic habitus quadrat! Nam hoc ipso quod bestias et reptilia imitaris, mentis tuae feritatem et perversitatem, voluntatisque ad noxam ac pestem inferendam promptitudinem demonstras. Quid igitur, o miser, ea aggrederis quae conficere non potes? Ex quo enim has artes atque haec spectra a tua improbitate proficisci comperi, nulla jam hinc sollicitudine (0593C)afficior. Dominus mihi adjutor: et ego despiciam inimicos meos (Psal. CXVII). Et super aspidem et basiliscum, quorum tu similitudinem expressisti, ambulabo, atque Christi potentia corroboratus, leonem et draconem conculcabo (Psal. XC). Confundantur et erubescant omnes inimici mei, confundantur et erubescant valde velociter (Psal. VI).
Hac oratione utens, crucisque signo, hoc est invictis armis seipsum cingens, omnia diaboli spectra irrita reddidit. Confestim enim bestiae ac reptilia instar fumi evanuerunt, et sicut fluit cera a facie ignis (Psal. LXVII). Ipse autem Christi potentia confirmatus, laeto animo proficiscebatur, Deoque gratias agebat. At etiam complures ac variae bestiae, variique generis serpentes et dracones, quos solitudo illa nutriebat, (0593D)ipsi occurrentes. Non jam per inane spectrum, sed re vera ab ipso cernebantur. Ex quo efficiebatur ut metus quidem ac laboris via plena esset, ipse autem utrumque animo et cogitatione superaret. Nam et metum charitas, ut Scripturae verbis utar, foras mittebat (I Joan. IV), et laborem cupiditas levabat. Ad hunc itaque modum cum multis et variis calamitatibus et aerumnis per dies haud paucos colluctatus, ad Sennaaritidem illam solitudinem in qua Barlaam habitabat pervenit. Ubi etiam aquam nactus, sitis flammam restinxit.
CAP. XXXVIII.-- Josaphat autem biennium integrum in hac vastissima solitudine mansit, huc atque illuc oberrans, nec Barlaamum inveniens, Deo (0594A)nimirum hic quoque animi ipsius firmitatem ac strenuitatem explorante. Ac sic, sub dio degens, tum aestu conflagrabat, tum frigore obrigebat, praestantissimum illum senem velut quemdam ingentis pretii thesaurum quaerere nunquam intermittens. Multas porro pestiferorum spirituum tentationes, ac multa praelia sustinebat, multosque item labores, ob herbarum, quibus de more victitabat, penuriam perferebat; quoniam scilicet has quoque solitudo ea ut quae siccitate, laboraret, parce admodum produceret. Verum adamantinus atque invictus ipsius spiritus, amore ac desiderio ardens, hujusmodi molestias facilius ferebat quam alii voluptates ferre soleant. Quocirca divina ope minime caruit; verum secundum dolorum ipsius ac laborum multitudinem (Psal. XXXIV) allatae a (0594B)Christo, cujus cupiditate flagrabat, consolationes, tam noctu quam diu animum ipsius exhilarabant. Confecto autem biennii curriculo, Josaphat quidem perpetuo circumibat, eum quem expetebat quaerens, atque ad Deum lacrymas fluminis instar profundens, meditabatur clamans: Ostende mihi, Domine, 333 mihi, inquam, eum ostende, qui mihi tui nominis cognitionem ac tanta bona conciliavit, nec propter peccatorum meorum multitudinem tanto bono me priva; verum hoc concede, ut et ipsius conspectu fruar, et idem cum eo religiosae exercitationis certamen subeam. Dei autem favore speluncam quamdam invenit, pervestigata videlicet eorum qui eo se conferebant semita; atque monachum quemdam solitarium vitae (0594C)genus colentem nanciscitur, eumque maximo cum animi fervore complexus et osculatus, ubinam Barlaam habitaret, sciscitabatur, simulque ipsi rerum suarum statum exposuit. Cum igitur ex ipso ubi viri illius quem quaerebat domus esset intellexisset, eo quam celerrime, non secus ac peritissimus quispiam venator feram nactus, se contulit, peragratisque alterius cujusdam senis admonitu aliquot passuum millibus, laetus ac spei robore septus incedebat, aeque nimirum ac puer, qui patrem quem jampridem non vidit brevi se conspecturum sperat. Nam cum divinus amor animum semel obsederit, multo acrior ac ferventior eo esse solet qui a natura manat.
Astat itaque speluncae foribus, iisque pulsatis, Benedic, inquiebat, o pater, benedic, inquam. Ut autem (0594D)Barlaam hac voce audita ex antro egressus est, eum per spiritum agnovit, qui ob admirandam illam mutationem, qua a priore illo vultu ac florente juvenilis aetatis pulchritudine demigrarat, ab extremo aspectu vix agnosci poterat, ut qui tum ex solis aestu atrorem contraxisset, et pilis abundaret, ac genas macie confectas, oculosque alte depressos, et palpebras lacrymarum fluentis undique attritas, atque ingenti famis afflictione perustas haberet. At vero Josaphat spiritualem patrem statim agnovit, utpote iisdem oris lineamentis praeditum. Confestim itaque senex versus Ortum stans, Deo precem cum gratiarum actione conjunctam adhibuit. Dictoque Amen, in mutuos (0595A)amplexus statim ruerunt, diuturnam cupiditatem sine ulla satietate explentes.
Cum autem abunde sese complexi fuissent, atque consultassent, sedentes inter se colloquebantur. Ac sermonem exorsus Barlaam, his verbis usus est: Praeclare fecisti, qui huc veneris, dilecte fili, fili, inquam, Dei, ac coelestis regni haeres per Dominum nostrum Jesum Christum, quem dilexisti, atque caducis et fragilibus bonis non abs re chariorem habuisti, ac, prudentis et sapientis mercatoris instar, omnibus facultatibus venditis, margaritam pretium omne superantem emisti, ac thesaurum qui surripi non possit (Matth. XV), in agro mandatorum Domini absconditum nactus, omnia dedisti, nec rei ulli ex iis quae jam jamque effluxurae sunt pepercisti, quo agrum (0595B)illum tibi comparares. Det tibi Dominus pro fluxis et caducis aeterna, pro iis quae interitui obnoxia sunt ea in quae nec interitus nec vetustas cadit.
Velim autem mihi dicas, charissime, quonam pacto huc accesseris, quique post discessum meum rerum tuarum status fuerit, atque tuusne pater Deum norit, an vero nunc quoque eadem, qua prius, dementia abreptus, a daemonum fraude atque impostura captivus abducatur. Haec percontante Barlaamo, Josaphat altius repetito sermone, quaenam sibi post ipsius digressum contigissent, quamque prosperum rebus cursum Dominus ad id usque tempus quo rursum inter se convenissent tribuisset, sigillatim exposuit.
Senex itaque haec audiens, voluptate simul atque admiratione affectus est, calentesque lacrymas mittens, (0595C)dicebat: Gloria tibi sit, Deus noster, qui tui amore praeditis semper praesto es, atque ipsis opitularis. Gloria tibi, Christe, Rex omnium ac Deus optime, quoniam benigna tua voluntas ita tulit, ut semen illud quod in servi tui Josaphat animum jecisti centuplicatum fructum afferret, te videlicet, animarum nostrarum agricola et Domino dignum. Gloria tibi, Paraclete bone ac sanctissime Spiritus, quoniam quam tu sanctis tuis apostolis gratiam tribuisti, hanc etiam huic impertiendam duxisti: atque ingentem hominum multitudinem ipsius opera superstitioso errore liberasti, ac vera Dei cognitione illustrasti.
Ad hunc modum Deo ab utroque gratiae agebantur; ipsisque ita in er se colloquentibus, ac Dei gratia exsultantibus, adfuit vespera. Proinde ad orationem (0595D)consurgentes, consuetum precationum pensum persolverunt. Ac postea, cum cibo recreandum corpus esset, Barlaam magnificam mensam apposuit, spiritualibus videlicet epulis confertam, ejus autem consolationis, quae sensibus percipitur, quam minimum sane participem. Cruda enim duntaxat olera erant, ipsiusmet manibus consita et exculta, palmaeque perpaucae, quae in ea solitudine inveniebantur, ac denique silvestres herbae. Cum igitur gratias Deo egissent, appositisque epulis corpus refecissent, atque aquam e propinquo fonte bibissent, ei rursum, qui manum aperit, et implet omne animal benedictione (Psal. CXLIV), gratias egerunt. Ac 334 deinde consurgentes, posteaquam nocturnas preces absolverunt, (0596A)spirituale colloquium inierunt, salutares ac coelesti sapientia plenos sermones per totam noctem contexentes, quoadusque aurorae exortus ad consuetarum rursus orationum memoriam ipsos revocaret.
Mansit autem ad hunc modum diuturno tempore cum Barlaamo Josaphat, admirabilem hanc atque humana conditione praestantiorem vitam colens, ac tanquam patrem et praeceptorem cum omni obedientia et humilitate ipsum sequens: sic nimirum, ut ad omne virtutis studium exerceretur, atque quonam pacto cum spiritualibus et invisibilibus spiritibus luctandum esset, edoceretur. Ex quo illud consecutus est, ut vitiosas omnes affectiones exstingueret, carnisque affectum spiritui, non secus ac servum domino, subjiceret, deliciarum omnium animique remissionum oblivione caperetur, somno tamquam improbo (0596B)mancipio imperaret. Atque, ut brevi perstringam, tanto studio in solitariae vitae certamen incumbebat, ut ipse quoque Barlaam, qui permultum temporis in ea contriverat, miraretur, ipsiusque acrimoniae concederet. Tantulum enim duri illius atque consolatione carentis cibi admittebat, ut vitam duntaxat toleraret, nec committeret, ut per ultro accersitam mortem praemiis iis sese orbaret, quae virtutum cultui ac studio tribuuntur. Sic autem naturam nocturnis excubiis subjiciebat, ac si nulla omnino carnis et corporis parte constaret. Oratio porro perpetuum ipsius studium erat: universumque vitae tempus in spiritualibus ac coelestibus contemplationibus insumebatur; adeo ut nec horam unam, imo nec ullum omnino (0596C)temporis punctum, ex quo in ea solitudine habitavit deperderet. Ac sane hoc demum vere monastici ordinis munus est, nunquam a spirituali opere vacuum inveniri. Quod quidem generosus ille et expeditus coelestis itineris cursor egregie praestitit, atque animi sui ardorem ab initio ad extremum usque perpetuo conservavit, ascensiones in corde semper disponens (Psal. LXXXIII), ac de virtute ad sublimiorem virtutem transiliens, desideriumque desiderio, ac studium studio indesinenter adjungens, quoad tandem ad speratam et expetitam beatitudinem pervenit.
CAP. XXIX.-- Cum itaque hoc pacto Barlaam et Josaphat una versarentur, ac pulchro inter se certamine contenderent, ab omni cura et hujusce vitae perturbatione immunes, mentemque ab omni confusione (0596D)puram ac sejunctam habentes, post multos ab ipsis pietatis causa susceptos labores, quodam die senex accersito spirituali filio, quem per Evangelium genuerat, hujusmodi spiritualem sermonem aggressus est: Jam pridem, o amice Josaphat, te in hac solitudine habitare oportebat, atque hoc mihi oranti Christus de te pollicitus fuerat fore ut te ante extremum vitae diem viderem. Vidi itaque quemadmodum cupiebam; vidi, inquam, te a mundo et mundi rebus avulsum, ac Christo minime dubio ac vacillanti animo conjunctum, atque ad perfectam plenitudinis ipsius mensuram progressum. Nunc igitur, quandoquidem mortis meae tempus instat, atque collactanea et mihi (0597A)aequalis ea cupiditas, quae ut cum Christo essem, semper me tenuit, jam expletur, tu quidem corpus meum terra conde, pulverique pulverem redde. Post autem ipse in hoc loco haere, susceptum spiritualis vitae genus persequens, meaeque tenuitatis memoriam retinens. Vereor enim ne tenebrosum daemonum agmen animo meo propter ignorantiarum mearum multitudinem impedimentum afferat.
Tu vero, fili, ne religiosae exercitationis laborem metuas, neque ad temporis longitudinem ac daemonum insidias elanguescas; quin potius ipsorum imbecillitatem, Christi virtute communitus, audax irride; ad laborum autem duritiam, ac temporis diuturnitatem animo ita comparato esto, tanquam quotidie discessum e vita exspectans, atque eumdem diem tibi (0597B)vitae monasticae, tum initium, tum finem esse existimans. Sic semper ea quae a tergo sunt obliviscens, atque ad ea quae a fronte sunt teipsum extendens, ad destinatum persequere, ab bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu (Philip. III), quemadmodum sanctus Apostolus his verbis hortatur: Non deficiamus; sed licet is qui foris est homo noster corrumpatur, tamen is qui intus est renovatur de die in diem. Nam quod momentaneum est et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV).
Haec cum animo tuo reputans, vir charissime, viriliter (0597C)age et confortare (Psal. XXVI), atque ut egregius miles, id da operam, ut ei qui te militem scripsit placeas (II Tim. II); nec quamvis imbecillitatis ac languoris cogitationes improbus ille spiritus tibi immittat, institutique tui nervos frangere ac debilitare studeat, ipsius insidias pertimescas, illud Domini praeceptum 335 cogitans, in mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum (Joan. XVI). Quocirca gaude in Domino semper, quoniam ipse te elegit, atque a mundo sejunctum ante faciem suam posuit. Ipse autem, qui te vocatione sua sancta vocavit, prope est semper. Nihil itaque sollicitus sis, sed in omni oratione atque obsecratione cum gratiarum actione petitiones tuae innotescant apud Deum (Philip. IV). Ipse enim dixit: Non te deseram, nec derelinquam. (0597D)Haec itaque in vitae duritia ac religiosae exercitationis vilitate tecum ipse reputans, in animi voluptate versare, Domini Dei nostri memoriam retinens. Memor enim, inquit, fui Dei, et delectatus sum (Psal. LXXVI).
Cum autem rursum adversarius aliud in te belli genus excogitaverit, sublimes nempe atque arrogantes cogitationes proponens, regnique terreni gloriam quam reliquisti, caeteraque quae in mundo sunt tibi in oculis collocans, salutiferam doctrinam clypei instar obtende, dicentem: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quoniam id quod facere debuimus, fecimus (Lucae XVII). Et quidem quis nostrum debitum illud, quo (0598A)eam ob causam Domino obstricti sumus, quod cum dives esset, propter nos egenus factus est, ut nos ejus paupertate divites essemus, et qui a perpessione immunis erat, ut vitiosis affectionibus nos liberaret, cruciatus subiit (II Cor. VIII), persolvere potest? Quod enim beneficium est servum eadem perpeti quae Dominus perpessus sit? Atqui nos permultum ab ipsius cruciatibus remoti sumus. Haec tecum reputa, cogitationes destruens, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigens omnem sensum in obedientiam Christi (II Cor. X). Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat cor tuum, et cogitationes tuas in Christo Jesu (Philip. IV).
Hac oratione a Barlaamo habita, Josaphat infinitam (0598B)vim lacrymarum profudit, sic nempe, ut tanquam ex uberrimo fonte scaturientes, ipsum prorsus, ac terram in qua sedebat, proluerent. Atque ipse, hujusmodi dissidium deplorans, perquam ardenter ab eo contendebat, ut postremi illius itineris comitem se adhiberet, nec post ipsius discessum in mundo jam remaneret, his verbis utens: Ecquid, o pater, tui duntaxat, ac non proximi rationem habes? Quonam autem modo hac in re perfectae charitatis officio fungeris (pro eo atque a Christo dictum est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum), cum tu quidem ad requiem pergas, me autem in oppressione atque aerumna relinquas, ac priusquam in religiosae vitae certaminibus, ut par est, exercitatus sim, variasque hostium insidias compertas habeam, ad singularem (0598C)pugnam cum ipsis ineundam me objicias? Ex quo quidnam aliud contingere potest, nisi ut veteratoriis ipsorum artibus prosternar, atque ut imperitis ac timidis gladiatoribus usu venire solet, sempiternam animae mortem oppetam? Ad Dominum, quaeso, roga atque obsecra, ut me quoque tui e vita discessus socium asciscas, id ut facias, per eam ipsam spem quam habes fore ut laboris mercedem percipias, te obtestor. Hoc, inquam, a Deo precibus contende, ut ne unicum quidem diem post tuum discessum in hac vita peregriner, atque in densissima hac solitudine oberrem.
Haec cum Josaphat plorans diceret, senex placide ac leniter ipsum reprimens, Dei judiciis, inquit, quae mentis humanae captum excedunt, obluctari minime (0598D)debemus. Nam ego, cum de hac re multas ad Deum preces fudissem, eumque cui nulla vis afferri potest, velut per vim adigere tentassem, ut ne inter nos disjungeremur, ab ipsius bonitate hoc didici, minime tibi nunc conducibile esse carnis onus abjicere, verum in religiosa exercitatione tandiu permanere, quoad splendidiorem coronam tibi texueris. Nondum enim pro ea quae tibi parata est mercede satis decertasti; verum paulum adhuc labores oportet, ut laetus in Domini tui gaudium intres. Nam ego quidem jam pene centenarius, annos quinque et septuaginta in hac solitudine confeci. Tibi vero, etiamsi non tanta temporis mora futura est, at certe ad id spatium, ut jubet Dominus, propius accedas (0599A)necesse est, quo iis nulla ex parte inferior sis, qui diei et aestus pondus pertulerunt (Matth. XX). Quapropter, o amice, quae a Deo decreta sunt, prompto ac lubenti animo accipe. Nam quae ipse decrevit, quis tandem mortalium dissipare queat? Atque ipsius gratia conservatus, tolerantiam praesta.
Illud etiam cura, ut adversus inimicas cogitationes animo excubes, ac mentis puritatem, non secus ac quemdam ingentis pretii thesaurum, salvum et incolumem serves, ad sublimiorem actionem et contemplationem in dies teipsum provehens, ut illud in te impleatur, quod Dominus amicis suis promisit, his verbis utens: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. (0599B)XIV). Haec, ac multo his plura sanctissima illa anima, ac theologica lingua digna locutus senex, moerentem ipsius animum lenivit. Deinde ad quosdam fratres, longo intervallo 336 ab ipso dissitos, eum amandat, ut ea quae ad sacrosanctum sacrificium conficiendum accommodata erant afferret. Et quidem Josaphat praecinctis vestibus quam celerrime hoc ministerium exsequitur; verebatur enim ne absente Barlaam debitum naturae munus persolveret, ac Domino spiritum reddens, grave sibi detrimentum inferret, siquidem et verborum et extremarum allocutionum et orationum ipsius expers fuisset.
Cum igitur longinquum illud iter fortissimo animo confecisset, atque ea quae ad sacrosanctum sacrificium opus erant attulisset, divinissimus Barlaam incruentum sacrificium Deo obtulit; perceptisque Christi (0599C)ab omni labe puris mysteriis, ac Josaphato item impertitis, spiritu exsultavit, sumptoque de more cibo, salutaribus rursum sermonibus ipsius animum alere coepit, his verbis utens: Non jam, charissime fili, nos in hac vita eadem domus ac mensa conjunget, jam enim ultimam patrum meorum viam ingredior. Quocirca tibi faciendum est ut per mandatorum divinorum observationem, atque in hoc loco ad extremum usque vitae diem commorationem, tui erga me amoris specimen exhibeas; sic nimirum vitae tuae rationes instituens, quemadmodum didicisti, nec unquam abjectae atque ignavae animae meae memoriam intermittens. Multum itaque vale, atque in Christo delectare, atque exsulta, quoniam terrena (0599D)et interitui obnoxia cum sempiternis et ab interitu alienis bonis commutasti; ac propinqua est operum tuorum merces, ac jam jamque adest qui mercedem refert. Qui quidem ad inspiciendam eam vineam, quam excoluisti, veniet, tibique pro ea exculta mercedem amplissimam praebebit. Fidelis enim sermo, ut clamat divinus Paulus apostolus (I Tim. I), atque omni acceptione dignus: Si commorimur, et convivemus; si sustinemus, et conregnabimus, in sempiterno illo ac finis experte regno incomparabili luce collustrati, atque vere beatae ac principis Trinitatis illuminatione donati. Haec Barlaam ad vesperam usque, ac per totam etiam noctem, Josaphato loquebatur effusissime lacrymanti, atque hujusmodi (0600A)disjunctionem aegerrimo animo ferenti. Jam autem lucente die manus atque oculos in coelum sustulit, Deoque gratias reddens, hoc sermone usus est.
Domine Deus meus, qui ubique praesens es, atque omnia imples, gratias tibi ago, quoniam humilitatem meam respexisti (Psal. L), atque hoc mihi concessisti, ut in orthodoxa tua fide, et mandatorum tuorum via, hujusce peregrinationis cursum absolverim. Ac nunc, optime Domine, atque ad misericordiam propensissime, in aeterna tabernacula tua me recipe, nec ea memoria retine quae vel sciens vel insciens in te peccavi. Conserva autem etiam fidelem hunc servum tuum, cui me inutilem famulum tuum praeesse voluisti. Ab omni vanitate atque adversarii vexatione ipsum exime; illudque effice, ut nodosissimis iis laqueis quos (0600B)diabolus ad eorum omnium quibus salus cordi est offensionem expandit sublimior existat. Omnem impostoris potentiam, omnipotens Deus, a servi tui facie dele; atque eas ipsi vires affer, ut pestiferum hostis animarum nostrarum caput proculcet. Spiritus tui sancti gratiam ex alto in eum demitte, atque ad invisibiles conflictus robur ipsi adde, ut victoriae coronam a te consequatur, ac nomen tuum, o Pater, ac Filii tui, et Spiritus sancti, in ipso celebretur, quoniam te decet laus et gloria in saecula. Amen.
Hac precatione habita, cum paterno affectu Josaphatum complexus, atque osculo sancto exosculatus fuisset, ac sese crucis signo muniisset, pedesque extulisset, ingenti laetitia perfusus, non secus ac si amici quidam accessissent, ad beatum iter, atque ad (0600C)recipienda beatae illius vitae praemia profectus est, senex plane, ac spiritualium dierum plenus.
CAP. XL.--Josaphat autem summa cum veneratione atque ejulatu patrem complexus, lacrymisque abluto ipsius corpore, atque aspero illo cilicio, quod ab eo in aula acceperat, involuto, consuetos psalmos recitat, per totum diem ac totam noctem simul et canens, et pretiosum beati viri corpus lacrymis rigans. Postridie autem effosso juxta speluncam sepulcro, ac sacro corpore reverenter admodum gestato, spiritualem patrem egregius et charissimus filius inhumavit, ardentiusque animo inflammatus, atque ad orationem seipsum quam maxime contendens, his verbis usus est:
(0600D)Domine Deus meus, exaudi orationem meam qua clamavi ad te, miserere mei, et exaudi me, quoniam te ex animo quaero: exquisivit te anima mea, ne avertas faciem tuam a me, et ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, tu autem, Domine, assumpsisti me. Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam propter inimicos meos. Ne tradideris me in animas tribulantium me (Psal. XXVI), quoniam in te projectus 337 sum ex utero. De ventre matris meae Deus meus es: ne discesseris a me (Psal. XXI). Quoniam praeter te non est mihi adjutor. En in miserationum tuarum (0601A)abysso spem animae meae defixi. Vitam meam guberna, qui res omnes conditas sapientiae providentia, omni sermone praestantiori, moderaris. Et notam tac mihi viam, in qua ambulem; atque ut bonus ac benignus Deus, per famuli tui Barlaam preces ac supplicationes me serva, quoniam tu Deus meus es, ac te glorifico Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum in saecula. Amen. Hac oratione perfunctus, juxta sepulcrum flens consedit, ac sedens obdormivit. Atque formidandos illos viros, quos prius conspexerat, ad se venientes, seque ad maximum illum et admirandum campum ducentes, atque in illustrissimam illam ac splendidissimam civitatem introducentes, intueri sibi visus est. Cum autem ipse portam ingrederetur, alii ipsi obviam fuerunt, ingenti (0601B)lumine perfusi, coronasque ejusmodi pulchritudine collucentes, quae nulla oratione exprimi possit, et quales nunquam mortales oculi conspexerunt, manibus tenentes. Percontante autem Josaphat cujusnam essent splendidissimae illae coronae quas perspiceret: Tua quidem una est (responderunt illi) tibi ob multas eas animas quibus salutem attulisti confecta, nunc vero ob religiosae vitae exercitationem, cui das operam, studiosius et accuratius adornata, si quidem strenuo animo eam ad extremum usque peragraris. Altera autem tua quoque ipsa est; verum patri tuo, qui ab improba vivendi ratione opera tua deflexit, sinceroque animo resipuit, ac sese ad Dominum convertit, eam praebeas oportet; Josaphat autem eam rem moleste ferre videbatur. Et (0601C)qui fieri potest (inquiebat) ut pater meus unius duntaxat poenitentiae gratia, paria mihi, qui tot ac tantos labores exantlavi, beneficia consequatur? Haec ut dixit, Barlaamum confestim sibi videre visus est, velut probris se insectantem, ac dicentem: Hi sunt o Josaphat, sermones mei, quos quondam ad te habui: nimirum fore ut cum ad ingentes opes pervenisses, non jam liberalis ac profusus esses, ac tu ob id verbum ancipiti animo eras. Nunc autem quonam pacto parem tibi honore patrem esse moleste tulisti, ac non potius hoc nomine laetitiam animo concepisti, quoniam multae tuae pro eo fusae preces exauditae sunt? Josaphat autem, pro eo ac solebat, ad eum dixit: Ignosce, pater, ignosce. Ubinam autem habites, fac intelligam. Tum Barlaam: In hac pulcherrima (0601D)atque ingenti civitate domicilium nactus sum, in medio urbis vico, immenso lumine coruscanti. Rursum autem Josaphat sibi cum eo agere videbatur, ut ab eo in ipsius tabernaculum abduceretur, comiterque hospitio exciperetur. Ille autem nondum tempus adesse respondit, ut ad illa tabernacula veniret, quippe qui corporis sarcina adhuc premeretur. Quod si forti animo, inquit, in sancto vitae genere, velut tibi mandavi, perstiteris, aliquanto post venies, atque eadem tabernacula et eamdem laetitiam ac gloriam consequeris, mecumque in sempiternum eris. Experrectus autem Josaphat, animum illa luce atque omni sermonis facultate sublimiori gloria perfusum (0602A)adhuc habebat, ac multa cum admiratione ad grati animi significationem Deum laudibus efferebat.
Mansit autem ad extremum usque vere angelicam in terra vitam ducens, ac duriori religiosae exercitationis genere post senis discessum utens. Nam cum anno aetatis vigesimo quinto regnum terrenum reliquisset, monasticaeque vitae certamen subiisset, quinque et triginta annos in vastissima ea solitudine, perinde ac si nulla carnis parte constaret, humana conditione sublimiorem vitam egit: sic nempe, ut multas quidem hominum animas a pestifero serpente prius abstraxerit, Deoque integras et incolumes servaverit, eaque in re apostolicam gratiam consecutus sit, animique etiam inductione martyr exstiterit, ac Christum in regum ac tyrannorum oculis et aspectu (0602B)fidenti animo confessus sit, vocalissimumque ipsius majestatis praeconem sese praebuerit; multosque rursum pravos spiritus in solitudine profligarit, omnesque Christi vi ac potentia superarit, coelestisque beneficii atque gratiae uberrime particeps factus sit. Unde etiam animi oculum ab omni terrena caligine purum habebat, ac futura tanquam praesentia prospiciebat, Christusque ipsi rerum omnium instar erat, Christum expetebat, Christum non secus ac praesentem cernebat, Christi pulchritudinem nunquam non intuebatur, juxta illud Prophetae: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi, ne commovear (Psal. XV). Ac rursum: Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua (Psal. XXVI). Etenim re vera ipsius (0602C)anima post Christum adhaesit, firmissimo nexu ipsi copulata. Neque enim ab admiranda illa operatione descivit, nec religiosae suae exercitationis regulam immutavit. Quin potius ab initio ad finem usque, atque ab ineunte aetate usque ad tam provectam aetatem eamdem animi alacritatem retinuit: 338 imo, ut rectius loquar, ad sublimiorem quotidie virtutem processit, ac puriorem divino beneficio contemplationem consecutus est.
Denique cum ad hunc modum vixisset, et usque adeo dignam vocatione sua operam ei a quo vocatus fuerat reddidisset, mundumque sibi ipsi ac seipsum mundo crucifixisset, ad Deum pacis in pace migrat, atque ad Dominum, cujus perpetua cupiditas eum tenuerat, proficiscitur, vultuique Domini pure ac sine (0602D)ullius rei interpositu apparet, eaque jam ipsi praeparata gloriae corona exornatur, idque divinitus consequitur, ut Christum cernat, cum Christo sit, Christi pulchritudine perpetuo exsultet, in cujus manus commendata anima, ad vivorum regionem transiit, ubi epulantium sonus, ubi laetantium habitatio est (Psal. XLI).
Praeclarum autem ipsius corporis vir quidam sanctus, qui non longe ab eo habitabat, quique iter ipsi ad Barlaamum prius commonstrarat, divino quodam admonitu, ea ipsa hora, qua morte functus est, adfuit, eo sacrosanctis cantibus ornato, profusisque lacrymis, quae ipsius erga Josaphat amoris indices essent, aliisque omnibus rebus quae apud Christianos (0603A)in more atque instituto posita sunt confectis atque absolutis, in patris Barlaami monumento eum condidit. Par siquidem erat ut quorum animae in perpetuum simul futurae erant, eorum etiam corpora conjungerentur.
Cujusdam autem formidandi viri, qui id in somnis serio imperabat, monachus ille qui ipsum funere extulerat obtemperans, ia Indiae regnum se confert, regemque Barachiam conveniens, de omnibus Josaphati rebus certiorem ipsum facit. Ille autem nulla interposita mora cum ingenti populi multitudine iter init, atque ad speluncam tandem pervenit, ac sepulcrum intuetur, illicque calentissimis lacrymis fusis integumentum tollit, cernitque Barlaamum et Josaphat membra composito habitu sita habentes, corporaque nihil a pristino colore immutata, verum integra (0603B)et prorsus incolumia, una cum indumentis. Haec igitur sacrosanctarum animarum tabernacula, suavissimum odorem emittentia, nec foedi quidquam exhibentia, praeclaris loculis imposita, rex in patriam suam transfert.
Ut autem ca res ad plebis aures pervenit, innumerabilis multitudo ex omnibus urbibus ac finitimis locis ad beatorum illorum corporum conspectum et adorationem confluxit. Ubi etiam sacrosanctis hymnis eorum causa decantatis, copiosisque lampadibus accensis, apte illic quispiam ac perquam accommodate dixisset, Lumina circa luminis filios et haeredes. (0604A)Luculenter autem simul ac magnifice in ea ecclesia quae ab ipsis fundamentis a Josaphat exstructa fuerat, eorum corpora condita sunt. Multa porro miracula, morborumque depulsiones, tum in corporum transvectione, tum in eorum inhumatione, tum etiam posteris temporibus, Dominus per pios famulos suos effecit. Viditque rex ac vulgus omnes virtutes eas quae per ipsos edebantur. Ac plerique e finitimis nationibus infidelitatis ac ignorationis Dei morbo laborantes per ea signa quae in monumento fiebant ad fidem accesserunt. Atque omnes qui ipsius Josaphat vitam ad angelorum imitationem expressam, atque a teneris unguibus ardentem ipsius erga Deum amorem cernentes atque audientes, admiratione corripiebantur, Deum in omnibus celebrantes, qui se amantibus (0604B)opem et auxilium nunquam ferre desinit, eosque amplissimis beneficiis remuneratur.
Hic praesentis libri finis est, quem pro mea virili conscripsi, quemadmodum a praeclaris viris qui mihi haec haud falso tradiderunt accepi. Utinam autem vos, qui hanc animis utilem historiam legitis atque auditis, ad eorum partem asciscamini, qui Deo vitae suae rationes probaverunt, per orationes et intercessiones beatorum virorum Barlaam et Josaphat, de quibus haec historia contexta est in Christo Jesu Domino nostro, quem decet honor, imperium, majestas et magnificentia, cum Patre et Spiritu sancto, nunc et semper in saecula saeculorum. Amen.
(no apparatus)