Jump to content

Vita SS. Epicteti et Astionis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita SS. Epicteti et Astionis
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Vita SS. Epicteti et Astionis (Auctor incertus), J. P. Migne

(0393A)CAPUT PRIMUM.--Temporibus Diocletiani profanissimi imperatoris, erat quidam presbyter in partibus Orientis, nomine Epictetus, religiosam vitam agens, et castus in omni sua conversatione existens. Hic namque a parva aetate in servitio Domini enutritus, exercebatur in omnibus justificationibus Jesu Christi (Psal. CXVIII). Cum autem ad maturam pervenisset aetatem, ut Samuel quondam ephod sacerdotale promeruit portare (I Reg. II), eo quod multa signa ac prodigia per eum divina gratia in omnibus operabatur. Denique caecorum saepe oculos orationibus illuminabat, sed et leprosos ad se venientes emundabat, paralyticos sanabat, ac de obsessis corporibus daemonia effugabat.

CAP. II.--Igitur una e diebus, dum solus sua in (0393B)cella resideret, ac solitas orationes Christo exhiberet, quaedam puella comitis cujusdam filia, omnibus membris praeter linguam tota mortua ad eum perducitur. Cumque pro foribus ejus pater filiam posuisset, ingressus ipse ac sanctum, genibus ejus subito advolutus, taliter clamans et dicens: Miserere mei, o homo Dei excelsi, eo quod Deus tuus, totus misericors et miserator a servis suis pronuntiatur. Ne velis me, quaeso, projicere a facie tua, cum ille gratanter suscipiat omnes ad se confugientes. Ego enim unicam habeo filiam annos fere XV aetatis agentem, sed haec per triennium temporis a nimia paralysi dissoluta est. Itaque non dubito quod ille qui XII annorum fluxum sanguinis restrinxit (Matth. IX), poterit, si voluerit, et filiae meae per te integram incolumitatem praestare, (0393C)eo quod fidei ipsius nos vovimus, et filii sanctae Ecclesiae existimus, atque in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti sumus baptizati. Hoc audiens sacerdos Domini, jussit puellam intro ad se perduci. Quam cum ante ipsius pedes pater posuisset, taliter pro ea homo Dei preces profudit ad Dominum Deum dicens: Deus aeterne, agitator cherubim, qui de coelo descendisti, ut paradiso exulatum in antiquam reduceres possessionem, qui per humanitatis tuae dispensationem nostram infirmitatem suscepisti, ut te nos in nostris vasis fictilibus possidere promereamur, quaeso, (0393D)Domine, quaeso, dignare respicere in fidem famuli tui; et sicut filiam archisynagogi de mortis januis revocasti ad vitam (Marc. V), ita et nunc hujus unicum (0394A)pignus per tuam gratiam recuperare in priorem habitum dignare, ut agnoscat haec generatio incredula et perversa, sanctum et terribile nomen tuum colere, et enarrare mirabilia tua in omni tempore. Et finita oratione, de sanctificato oleo puellae membra universa perunxit. Quae hanc sanitatem ac medelam consecuta, una cum parentibus suis Dominum benedicebat. Tunc sanctus Epictetus praecepit patri puellae dicens: Si cupis, o charissime mi, ut nulla de reliquo infirmitas seu vexatio aliqua in domo tua praevaleat, per singulas septimanas cum omni tua familia dominica sacramenta cum devotione intima et mundo corde percipere festina. Haec cum dixisset, laetum eum et bono animo cum omnibus ad propria abire imperat.

CAP. III.--Item alio tempore, daemoniacus quidam (0394B)ad eum deductus. Quem cum secum degere Dei homo fecisset, coepit triduum taliter diabolus ad eum vociferari et dicere: O crux, o tormenta, quae sine causa patior. Quam bene mihi semper in Phrygiae partibus erat, quomodo quotidie hominibus 212 meum sacrificium ritumque suadebam? in quantis itaque honoribus ego miser illic degebam, sed nunc usque non intellexi, eo quod levitate quadam inde recessi et huc perveni. Ego namque sum ille, qui per Montanum plurima verba, et blasphemia plena protuli. Ego per Maximillam diversa perpetravi scelera. Ego totam illam regionem ad meam culturam sordesque detraxi. Ego per Arium Alexandrinam urbem invasi, atque ut Filium Dei vivi creaturam diceret, persuasi. Ego per Manem Manichaeorum haeresim (0394C)institui, atque ut mihi jejunia consecrarent, ostendi. Ego per Donatum totam Africam devastavi. Et ecce, nunc ab uno famulo tuo ut mancipium fugitivum ligatus teneor, o Christe. Haec et plura horum daemone vociferante, a beato viro increpatus, tertio die a suo domicilio recessit, purgataque persona Christo Domino gratias referebat.

CAP. IV.--Alio rursus tempore caeca mulier ad eum perducta est, et stans coram ipso, taliter deflebat dicens: Qui sis, agnosco; sed et quantum apud Deum valeas, credo. Ne ergo velis despicere fletum (0394D)meum, nec in vanum ducere obsecrationem meam. Totius namque provinciae hujus medici suam in me prudentiam industriamque exercentes, in nullo prodesse (0395A)potuerunt; sed et quantum in me suam artem demonstraverunt, in tantum ego misera doloribus dissolvebar. Unde obsecro sanctitatem tuam ut digneris tantummodo dexteram tuam super oculos meos in nomine Christi tui imponere, et credo quod mox meorum luminum visio per te mihi tribuatur. Tunc sanctus Epictetus admirans hujus feminae fidem, dexteram suam super oculos ejus posuit, glorificans Domini bonitatem, et dicens ad eam: Secundum quod credidisti, o filia, fiat tibi. Adhuc verba in ore Christi sacerdotis volvebantur, et repente patefactis oculis mulier lumen aspexit, clamans et dicens: Gloria tibi, Deus Christianorum, qui non despicis peccatores in errore positos, sed propter magnam misericordiam tuam suscipis et salvas ad te convertentes (0395B)se. Et cum haec dixisset, statim cum universa domo sua credidit in Deum Salvatorem. Et quia satis longum est, si velimus universa mirabilia quae per eum Dominus operatus est studioso lectori exponere, haec interim pauca de multis in transcursu perstrinxisse sufficiat. Nunc vero ad propositum opus revertamur.

CAP. V.--Una itaque e diebus, dum quidam adolescens nimium decorus vultu, et pulcher aspectu, Astion nomine, visitationis gratia ad eum devenisset atque juxta se eum sedere beatus presbyter rogasset, ponens manum super caput ejus, coepit eum blandis sermonibus taliter ad fidem Domini cohortari dicens: Quis, inquit, es tu, o dulcissime fili, et unde venis, aut quo vadis? aut cujus filius seu generis sis indica mihi. At ille respondens dixit ad eum: Originem vel (0395C)genus meum, qualiter beatitudini tuae exponam, o beatissime pater, ignoro. Hoc ergo quod scio, tantummodo breviter et in transcursu tibi indicabo. Pater meus primarius urbis hujus et nimium ditissimus habetur; mater vero de illustrium genere et Juliani senatoris exstitit filia, qui me quotidie quasi unicum pignus ac pretiosissimam inspiciunt margaritam. Et sanctus ad haec: Bene dixisti, mi nate, quia velut margaritam inspiciunt; non enim jam habent; sed inspiciunt tantummodo, eo quod benedicta anima tua pretiosior omni margarita omnique metallo habetur Christo, quam sibi ipse Salvator noster jam in suum ministerium et ad serviendum elegit, ut video. Veni ergo, mi nate, et respue ea quae in mundo hoc habentur, ut cum sanctis omnibus illa in futuro percipias (0395D)quae hic non videntur. Ista enim omnia quae hic intuentur, transitoria sunt et peritura; illa autem quae Deus sibi servientibus praeparavit, manent in aeternum, quomodo et ipse manet in aeternum. Nam aurum hoc, fili, quod videtur, non est verum, sed quaedam vanitas est phantasiae, per quam in hoc mundo illuduntur animae justorum. Similiter et argentum quod istis oculis cernitur, falsum possidet nomen, quod ab omnibus fabricatur et limatur, tantummodo ut decipiat rapaces et suadeat insipientes. Veni ergo, et audi me, fili dulcissime, et ego tibi ostendo quale aurum tibi est eligendum, vel quale argentum sit concupiscendum, illud scilicet quod Dominus noster atque Salvator in se credentibus impartitur (0396A)dicens: Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias et vestimentis albis induaris, ut non appareat confusio nuditatis tuae (Apoc. III). Aurum ergo hoc ignitum probatum Christus Dominus noster est. Et, fili, qui voluerit eum in sede sui pectoris habere, statim divitias coelestes promerebitur, et vestimentis albis induetur, id est, fide, spe et charitate, per quas de reliquo non hunc visibilem mundum tantum, sed et diabolum, quem vos ut dominum colitis, cum universis angelis ejus poteris superare. Nam et pater tuus iste qui videtur, fili, non est verus pater, sed omnipotens dicitur Deus Pater tuus, et ideo alius dicitur ille, et alius iste pronuntiatur. Ille 213 namque invisibilis et inenarrabilis existit, hic vero visibilis et corruptibilis est. Ille (0396B)incomprehensibilis permanet et immortalis, hic corruptibilis et mortalis in omnibus degit. Per illius igitur dispensationem constant universa, per istius vero ordinationem nihil permanet stabilitum. Ille jussit, et factus es; mandavit, et in utero matris formatus es; praecepit, et egressus es; imperavit, et ad hanc juvenilem aetatem perductus es. Et quidem iste visibilis pater honorandus est, fili, non tamen sicut ille; eo quod ille ad imaginem et similitudinem suam nos condidit et creavit, intellectum quoque ac prudentiam donavit, sensum pervigilem, et memoriam bonorum habere concessit, atque super omnia opera sua nos constituit dominatores, ex servis in filios et fratres atque amicos nos sibi per suam gratiam adoptavit; et ideo hunc verum patrem, qui nobis tanta praestitit (0396C)bona, semper convenit, fili, agnoscere et adorare. Nam et isto visibili patri ad hoc tantum honor est deferendus, quod servi ministerium erga nos saepe exercuit in parva aetate constitutos, frequenter nos dum pavit, saepius dum sollicitus fuit ad ea quae infantiae nostrae erant necessaria, dum osculata est caro quae carnis sunt, dum sollicitudinem habuit pro visceribus propriis. Ecce itaque pro talibus causis honor ei deferendus est.

Sed et mater nostra alia habetur, fili. Non haec visibilis, sed immortalis permanet; et quae digne Salvatori nostro est desponsata, atque per angelos est adornata, per prophetas exornata, per apostolos glorificata, per martyres et confessores exaltata, atque in Christo, et per Christum in coelesti thalamo (0396D)est elevata, quae et ab hominibus haec sancta mater Ecclesia pronuntiatur. Cujus vox, ut turturis habetur, ad cujus labia distillant aromata, scilicet apostolorum doctrina. Cujus oculi, duo sunt coeli luminaria! cujus dentes sunt candidi, et quasi lavacro ascendentis. Quem mysticum sensum viginti quatuor libri sacratissima habent in figura. De cujus manibus stillat myrrha, quod est justitia et fides vera. Cujus decem digiti, decalogi virtutem continent et sacramentum. Cujus ubera duo sunt Testamenta, Moysaica scilicet lex, et Evangelii gratia. Cujus pedes similes sunt aurichalco; cujus venter et interiora sacratissimi fontem Baptismi et omnium gentium declarant regenerationem. Veni ergo, dulcissime mi (0397A)nate, et hujus verissimae matris tuae ubera suge; et acquiescens monitionibus, respue quae in hoc saeculo videntur, ut illis frui merearis, quae in futura vita suis filiis se Deus repromisit donare. Sed et verum Patrem nostrum audi dicentem: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in illam terram, quam demonstravero tibi (Gen. XII); in terram scilicet viventium, et regionem sanctorum: in terram fluentem lacte et melle, id est, in doctrina apostolorum et prophetarum. Et cum universa quae tibi praeceperat expleveris, tunc tradet possessiones paradisi, pandet tibi sacramenta coelestia, donabit regni coelorum gloriam, demonstrabit apostolorum immensam laetitiam, martyrum choros, angelorum atque archangelorum frequentiam saepius declarabit. Sed super haec (0397B)omnia, ut filium et fratrem te sibi per gratiam adoptabit. Haec audiens juvenis sapientissimus, procidit ad senis genua, et rogare eum coepit, ut illi se potius offerret, cui ipse ab ineunte aetate deserviret, qui et tantae potentiae et magnitudinis solus haberetur. Et quia propter servos seu ministros, quia ad ejus erant obsequium, ne quispiam eorum haec patri indicaret, amplius nihil Astion in die illa ad hominem Dei locutus est.

CAP. VI.--Alia vero die surgens primo diluculo, ut apis prudentissima, ad eumdem locum unde hesterna die coelestes flores fuerat depastus, properavit. Et ingressus in mansionem sacerdotis Domini, taliter eum salutavit, dicens: Ave, o apostole Christi, et novi Testamenti minister. Et sanctus ad haec: (0397C)Ave et tu, juvenis, qui martyrii stolam et coronam variis gemmis contextam in capite gestas. Cumque juxta se eum sedere fecisset, taliter ad eum locutus est: Quid est, fili? Semen Dominicum, quod hesterna die in terram cordis tui per divinam gratiam seminavimus, ascendit ad fructum, an adhuc infidelitatis vitio detinetur? Et Astion ait: Ut novit beatitudo tua, o sanctissime pater, unicus mei genitoris, nimiumque charus existo; et satis timeo, si Christianus effectus fuero, ille prae nimia desperatione, aut spiritu violenter careat, aut in profundum maris semetipsum praecipitet; et aut vere, quod absit, propter me amens efficiatur; atque unde mihi salutem spero devenire, illi mortem perpetuam et gehennae praeparem ignes. Ergo si dignaris consilium meum (0397D)accipere, facito interim quae dico. Jube me hodie fieri catechumenum, et impone mihi jejunium in quantos volueris dies, et post dies definitos mihi sacramentum baptismatis tribue. Cumque omnia quae Christianae pertinent religioni explevero, tunc precor ut pariter ab hac urbe ambo egrediamur, et in regionem longinquam, 214 ubi nos Spiritus sanctus perduxerit, properemus, ne immaculatam conscientiam meam per suas lacrymas polluat pater. Cumque in prudentissimo juvene, quae disposuerat ipse, consummata fuissent, post dies paucos, oratione ad Christum praemissa ambo ab urbe egrediuntur: et descendentes navim, in Scytharum fines ingressi sunt, atque in Almiridensium civitatem (0398A)devenerunt, ubi nullus erat qui eos vel eorum patriam posset agnoscere.

CAP. VII.--Igitur cum hanc sanctam fugam beatissimi viri perpetrassent, coeperunt parentes sancti Astionis per diversa loca eum requirere, et nomen ejus, huc illucque discurrentes, cum nimio moerore inclamare. Siquidem pater ejus vociferabatur, dicens: Fili dulcissime, et unicum meum pignus, Astion charissime, quid tibi factum est, vel qualis fera te subito devoravit, ut nec parum aliquid reliquiarum tuarum potuerim reperire? O baculus senectutis meae, et viscerum meorum lumen, ubi te jam ulterius requiram nescio, et in quam regionem propter te meos mittam famulos ignoro. Tu enim eras urbis hujus pretiosissima margarita, tu inter (0398B)tuos cives ut columba pulcherrima incedebas; tu ut radius solis inter omnes fulgebas; tu ut splendidissima luna inter populare vulgus coruscabas; tu inter sapientes sapientior existebas. Et quid multa? Per tua melliflua verba universos ad tui amoris desiderium provocabas. Haec quidem pater. Sed et mater scindens vestimenta sua, ac feriens manibus pectus, tali modo deflebat, dicens: Quis te a me separavit, vel quis seduxit? seu qualis avis demens de gremiis rapuit, o dulcissime fili Astion, ignoro. Sed, ut suspicor, forte ille Christianorum Deus, unum misit de suis, et pervertit cor tuum, et abalienavit te a nobis. Et nunc vae mihi miserae soli, eo quod infinita tristitia, et intolerabilis dolor me apprehendit, et tantorum annorum labor inanis inventus est. Cecidit corona (0398C)capitis mei. Aruit siquidem fructus ventris mei, et sedeo ut civitas desolata. Mater fui usque nodie per te, fili mi, ac regina, et nunc te amittens, nec reginae gloriam, nec matris gaudium habeo. Sed et tu, nate dulcissime, arbor fuisti, et excisa es; margarita, et a Galilaeis furatus es; gemma pretiosa, et in obscuro collocatus es; ut lampas, et exstincta es; columna eras, et dejectus es; regalis statua, et eversus es. Et quid multa? Homo fuisti, et in momenti hora, ut suspicor, subito mortuus es. Et nunc propter te, fili mi, amens effecta sum, ut nec vel vitam, vel nomen meum intelligam. Haec et hujuscemodi verba pater ejus et mater dicentes, nullo modo se poterant a moerore maximo relevare.

CAP. VIII.--Igitur cum in memorata urbe, sancti (0398D)Dei homines mansiones sibi aptas invenissent, in ea gratiarum actiones soli Deo exhibebant. Et quia scriptum est: Non potest civitas abscondi super montem posita (Matth. V), neque divina gratia latere sub modio, coepit iterum coelestis virtus per sanctum Epitectum plura signa et prodigia in regione Scytharum, quam ea quae in Orientis partibus fecerat operari. Nam una dierum quaedam mulier ad eum veniens, obtulit ei filium suum, annorum fere XV, mutum et surdum, et aridum existentem; projiciensque eum ad pedes sancti Epitecti, taliter ad illum loquebatur, dicens: Unde adveneris nescio, vel de qua regione existas ignoro. Hoc autem tantummodo credo, quia si vis, potes languentibus sanitatis medelam (0399A)praestare, eo quod habitus tuus atque religio Nazareni illius te esse discipulum declaret. Audivimus siquidem quanta signa et prodigia alii de numero tuo in illius sunt nomine operati. Ergo quia unus ex illius discipulis haberis, subveni infirmitatibus nostris. Praedica nobis de mirabilibus illius, expone de natione ipsius, seu divinitatis sacramentum, ut et nos servi ejus per te effici mereamur. Haec audiens sacerdos Domini, taliter mulieri locutus est, dicens: Si credere vis mulier in eum quem ego praedico Deum, et nullum deinceps infidelitatis vitium in animo tuo resederit, sed credideris ex toto corde tuo quod ipse sit conditer coeli et terrae, maris quoque et fontium aquarum, et omnium quae in eis sunt, erit quod petisti. Nec enim longe est ab unoquoque nostrum, (0399B)eo quod in ipso sumus, vivimus, et movemur (Act. VII). Haec dicens, puerum dissolutum jubet elevari; et sublevatis oculis ad coelum, taliter pro eo Dominum deprecabatur, dicens: Omnipotens Deus, qui es immensus et invisibilis, inenarrabilis quoque et incomprehensibilis, salus Christianorum, infirmantium medicus, gubernator navigantium, periclitantium portus, lumen caecorum, pes claudorum, via errantium, respice, quaeso, Domine, super hunc famulum tuum, et solve vinculum linguae illius ad laudem nominis tui. Aperi quoque aures ipsius, ad audiendum tua coelestia sacramenta. Sana universa membra ejus contrita, tam animam quam etiam corpus, sicut illius paralytici quem post triginta et octo annos tuus venerabilis adventus integra donavit sanitate (0399C)(Joan. V), ut agnoscant nomen tuum qui te non noverunt, 215 et credant quia tu es solus et verus Deus, qui regnas et permanes una cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Expleta oratione, exspuit ter in os infantis, atque interrogans eum, dixit: Fili, in quem Deum nos convenit credere, in idola quae ab hominibus fiunt, aut in Jesum Christum crucifixum, qui te hodie sanare dignatus est? At ille cum magna voce exclamavit dicens: In Jesum Christum nos convenit credere, o beatissime, qui tanta beneficia semper et usque in praesentem diem in hominibus operatur. Cumque hoc miraculum cerneret Almiridensium multitudo, dedit gloriam Deo, et plusquam mille animae in illa die crediderunt in Dominum Salvatorem.

(0399D)CAP. IX.--Non solum igitur sanctus Epictetus, sed et beatissimus Astion plurima miracula in nomine Domini operabatur. Denique collata est eis plurima gratia adversus omnes infirmitates, sed et contra daemones maxima illis potestas tributa est. Una igitur e diebus, dum ad hauriendum aquam pergeret ad Danubium, occurrit ei homo qui a daemonio vexabatur. Et appropians juxta illum, et orans pro eo sufficienter, salutare signum in fronte ejus fecit, et per universa membra ejus depinxit. Qui eadem hora egressus est ab eo. Fugiens autem diabolus, dicebat: Fides tua, o Astion, ac puritas mentis, magnam adversus genus nostrum a Salvatore accepit potestatem. Et haec dicens, nusquam comparuit.

(0400A)CAP. X.--Item alio tempore vidit hominem qui de nimia altitudine lapsus, semimortuus a parentibus in domum propriam ducebatur. Cumque intueretur illos de repentino facto nimium lamentari, pia miseratione commotus, secessit in quemdam locum occultum; et stans, taliter Dominum nostrum pro eo precatus est, dicens; Christe Deus, qui per beatum Paulum apostolum, Eutychum de fenestra ruentem a mortis januis revocasti ad vitam (Act. XX), et qui Aeneae ab annis LXXX in grabato jacenti, per sanctum Petrum stabilitatem tribuisti membrorum, et claudo ex utero matris existenti integram sanitatem praestitisti (Act. III), et nunc, quaeso, Domine, respice super istum hominem, qui per diaboli operationem a tanta cecidit altitudine; dona ei integram sanitatem, facitoque (0400B)eum esse de numero gregum tuorum, quia tu es pastor noster, verus Dominus, qui in tuo sancto Evangelio locutus es, dicens (Joan. X): Ego sum pastor bonus, et cognosco meas oves, et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. Oratione finita, accedens juxta hominem, taliter ad cum locutus est, dicens: In nomine Jesu Christi surge et ambula. Et apprehensa ejus manu dextera elevavit eum; et protinus consolidatae sunt bases ejus et plantae, et exsilivit et ambulavit. Et veniens una cum parentibus suis usque ad habitaculum sanctorum, exclamavit magna voce, dicens: Unus Deus Epicteti et Astionis, vere unus Deus Christianorum; ideoque non recedo hinc, nisi hodie Christianus cum meis parentibus (0400C)fuero effectus. Tunc sacerdos Domini assumens hominem, cum universis qui aderant, eadem hora catechumenos effecit, et post paucos dies sacramentum eis baptismi tradidit.

CAP. XI.--Alio quoque tempore, dum ad hauriendam aquam ex flumine ipse beatissimus Astion, sine jussione vel commendatione senis perrexisset, turpis quaedam cogitatio in via eunte illo, mentem ejus subito invasit. Et cum per triduum hic talis ac tantus vir non potuisset de suo pectore eam extrudere, nimium tristis effectus est, et vultus ejus valde pro hoc permanebat confusus. Quem intuens venerabilis senior, ait ad eum: Quid est hoc, fili, quod sic tristem te intueor, et insolito moerore aspicio confectum? Haec siquidem tristitia, quae te nunc detinere videtur, (0400D)non est illa quam sancti solent habere in vultu, vel poenitentes pro sua communi salute; sed puto hanc esse illam mortiferam tristitiam, quae aut apostatam Judam (Matth. XXVII), vel Achitophel consiliatorem Absalonis necavit (III Reg. XVII). Tunc ille: Ante hoc triduum, quando tua venerabilitas cum hominibus illis de coelesti mysterio loquebatur, pudore vetante, ego, te nesciente, ad hauriendam aquam ad fluvium perrexi. Eunte me vero in via, turpis quaedam et satis sordida cogitatio, et, ut puto, per diabolum in mentem mihi ascendit. Et nunc itaque, ecce jam per triduum, quantum valeo cum lacrymis et oratione Scripturarum laboro ad expellendam eam, et nullo modo valeo superare. Tunc sanctus Epictetus (0401A)terribilem ei suum vultum ostendens, et indignans quodammodo adversus daemonem, taliter ad eum locutus est, dicens: Et quare absque mea sententia ostium cellulae egressus es, vel sine oratione Christi sacerdotis perrexisti ad fluvium? An ignoras quia commendatio praepositi semper junioribus murus inexpugnabilis, et lorica fidei, ad superandum diabolum existit? Et haec dicens, jubet eum pariter secum in oratione ante Dominum prosternere. Cumque diu multumque Salvatoris 216 misericordiam precati fuissent, et finita oratione ex solo surrexissent, vidit beatus Astion puerum quemdam nigrum cum ignea facula de suo sinu egredientem, ac talia sibi dicentem: Confessio tua, Astion, magnas meas contrivit hodie vires, et una oratio vestra me inermem in omnibus (0401B)reddidit ac desolatum. Ideoque egressus hinc, intrabo in cor Latroniani ducis, et excitabo eum adversum vos celeriter, et per varia suppliciorum genera vos expendet, eo quod ingressi estis, ut quidam latrones sive malefici, in provinciam ipsius, et multos homines a cultura deorum ipsius per veneficia vestra avertentes, Deo vestro sociatis. Et haec dicens daemon, ultra non comparuit.

CAP. XII.--Igitur cum hujuscemodi spiritalibus exercitiis sancti Dei famuli conversarentur, et Salvatori nostro Jesu Christo in psalmis et orationibus unanimiter deservirent; ac multa mirabilia non solum in hominibus, verum etiam et in pecoribus divina gratia per eosdem operaretur, subito advenit Latronianus dux in Almiridensium civitatem. Et cum (0401C)per triduum opera publica et imperialia ministeria quae ibidem erant pervidisset, quarta die nuntiaverunt ei quidam de officio de beatissimis viris, dicentes ei, et quod malefici sunt et magi, multos per sua veneficia averterent jam a sacrificiis deorum. Haec cum ille audisset, continuo imperat aliquos ex quaestionariis, ut post solis occasum pergerent ad habitaculum sanctorum, et comprehensos eos ferro vinctos perducerent in custodiam carceris. Cum ergo comprehensi beatissimi viri, in vinculatorium ducerentur, psallebant dicentes: Deus noster refugium et virtus, adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis (Psal. XLV). Et iterum: Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Jacob (Ibid.). Rursumque: Multae tribulationes justorum, et non impiorum; (0401D)sed tamen ex omnibus his liberabit eos Dominus. Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur (Psal. XXXIII). Cumque ingressi fuissent in carcerem, totam noctem more sibi solito in psalmis et orationibus transegerunt. Post expletam autem vigiliarum solemnitatem, hoc modo sanctus Epictetus ad beatum Astionem locutus est, dicens: Si nos, o dulcissime fili, crastino die interrogaverit judex, dicens. Quod genus, vel quae nomina vestra, vel ex qua provincia estis, et unde huc venistis? nos nihil illi penitus respondeamus; neque genus ei, vel nomina nostra indicemus; sed nec patriam, unde sumus oriundi, illi fateamur; nisi hoc tantum dicamus, quia Christiani sumus, et hoc nomen nobis, hoc genus, (0402A)hoc patria; et nihil aliud sumus, quam veri Dei cultores. Et iterum: Si nobis post hanc confessionem supplicia jusserit adhiberi, nihil aliud in tormentis positi dicamus, nisi: Domine Jesu, tua voluntas semper fiat in nobis.

CAP. XIII.--Igitur alia die, primo diluculo jubet Latronianus dux tribunal praeparari in media civitate, et praeconibus imperat ut cum nimio clamore ad tam nefandum et horridum spectaculum multitudinem populi invitarent. Et facta jam hora diei tertia, quasi furibunda bestia Latronianus procedit. Et populo undique exspectante, sedens pro tribunali jubet adduci sanctos in conspectu suo. Cumque exhibiti coram eo astarent, mox ut vidit eos, a pavore nimio totus obriguit; non enim poterat intendere in (0402B)sanctos, eo quod instar solis, prae nimia gratia quam gerebant, fulgebant facies eorum. Erat siquidem sanctus Epictetus annorum fere sexaginta, statura procerus, barba prolixa, et splendore caniciei decoratus. Similiter et beatissimus Astion monachus, statura et ipse procerus existebat; sed et nimium pulcher ac delicatus, et quasi triginta quinque annos aetatis agens. Cumque unius horae spatium transisset, interrogavit eos Latronianus dux, dicens: Quae sunt vocabula vestra, quod genus, seu de quali provincia vos estis oriundi, nobis in conspectu hujus multitudinis explanate. Respondentes sancti, dixerunt: Nos Christiani sumus, et de parentibus nati Christianis, atque de Christianorum patria nos sumus oriundi. Latronianus dux dixit: Ego nomina vestra interim (0402C)volui audire. Nam eo quod de illa maledicta perfidia estis, et ego novi, et universi circumstantes. Ad haec sancti martyres dixerunt: Nos Christiani sumus, et Jesum Christum Dominum nostrum, in cujus potestate cuncta habentur, agnoscimus et adoramus, universa idola tua abominamur, dicente Scriptura: Similes illis fiant qui faciunt ea, sed et omnes qui confidunt in eis (Psal. CXIII). Haec audiens dux, nimium iratus est, et imperat ut exspoliatos fortiter verberarent. Cumque a ministris Christi martyres caederentur, oculorum suorum obtutum elevantes ad coelum, taliter dicebant: Domine Jesu, magister noster, tua voluntas fiat in nobis. Sed cum diu multumque caederentur, et nihil ejus immanitas adversus Dei cultores praevaluisset, taliter iratus contra eos (0402D)Latronianus locutus est, dicens: Ubi est mirabilis ille vester defensor, quem sine cessatione 217 vobis in auxilium invocastis? Veniat itaque nunc, et si potest, de meis vos eripiat manibus. Sancti martyres dixerunt: Christiani sumus, o tyranne, fiat voluntas Dei nostri in nobis. Haec cum audisset Latronianus, jussit eos in eculeum levari, et fortiter ungulis ferreis radi. Cumque raderentur, iterum dicebant: Christiani sumus, o tyranne Latroniane, fiat voluntas Dei nostri in nobis. Tunc deinde jussit tyrannus ut lampades ardentes, cum adhuc in eculeo penderent, ad latera eorum applicarent. Cumque et hoc tormenti genus magnanimiter tolerarent, dicebant: Christiani sumus, o tyranne, fiat voluntas Dei in (0403A)nobis. Et cum jam hora septima facta fuisset, jussit eos Latronianus de eculeo deponi, et in custodiam carceris perduci.

CAP. XIV.--Unus autem ex quaestionariis, nomine Vigilantius, audiens hunc versiculum sanctos martyres in tormentis positos, frequenter et saepius iterare, id est, Christiani sumus, o tyranne Latroniane, fiat voluntas Dei nostri in nobis, existimans quod aliquam magnificae praecantationis in se haberet virtutem, quia dicebant nullo modo posse meditantibus eum dolorem sentire, coepit hunc ipsum versiculum incessabili meditatione ruminare, infra domum et in plateis, dormiens atque exsurgens, et in omni tempore decantare. Cumque per triduum jugiter non quiesceret decantando, quarta demum die coepit voce (0403B)publica proclamare, dicens: Ego Christianus sum, o tyranne Latroniane, fiat voluntas Dei nostri in nobis. Et perveniens ad beatissimos martyres in custodia carceris, signaculum vitae ab eis promeruit percipere; et cum omni domo sua credens in Deum Salvatorem, beatorum sancta corpora ipse postmodum cum honore maximo sepelivit.

CAP. XV.--Igitur post quintam demum diem, sedens iterum Latronianus dux pro tribunali, jussit sanctum Epictetum presbyterum, et Astionem monachum in conspectu suo perduci. Cumque a ministris daemonum ducerentur, psallebant, dicentes: In te inimicos nostros ventilabimus, Domine, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis. Non enim in arcu nostro speramus, et gladius humanus nequaquam (0403C)salvare nos poterit; sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam tu complacuisti in nobis (Psal. XLIII). Cumque ante subsellium profanissimi ducis Christi martyres astitissent, ait ad eos Latronianus dux: Acquiescitis mihi, et sacrificatis diis, an adhuc in vestra insania perduratis? Sanctus Epictetus respondit: Saepius nos interrogasti, frequenter nobis blanditus es, multotiesque dona plurima et honores nobis maximos promisisti, et tamen penitus nihil aliud a nobis audire potuisti, nisi quia Christiani sumus, et ecce nunc hoc ipsum iterare non quiescimus. Cum autem audisset Latronianus haec omnia verba, dedit mugitum ut leo; et exclamans voce magna, taliter ad suos milites locutus est, dicens: Velociter, o ministri hujus splendidissimi (0403D)culminis, sal et acetum huc afferte, et prioribus eorum lacerationibus confricate, simulque picem et adipem in cacabum aeneum mittite, et cum coeperit fortiter ebullire, eos in eumdem mittite. Et sancti haec audientes dicebant: Christiani sumus, o tyranne, fiat voluntas Dei in nobis. Cumque hoc tormenti genus pro Christi nomine magnanimiter tolerassent, et in nullo penitus laesi fuissent, imperat saevissimus tyrannus ut inde eos ejicerent, et in custodiam carceris denuo perducerent: Ne forte, inquit, et constantia eorum nobis ignominiam et Christianis audaciam generare videatur. Et sic jussit ut per XXX dies nullus ad eos introiret, neque ab aliquo cibus potusque deferretur. Sed athletae Christi de plenitudine (0404A)verbi divini, et de illo pane qui de coelo descendit, quotidie reficiebantur, atque indesinenter psallebant, dicentes: Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri; ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.

CAP. XVI.--Igitur cum in urbe Almiridensium sancti martyres haec tormenta pro Christi nomine tolerarent, quidam peregrinus quodam die videns beatissimum Astionem ante tribunal judicis consistentem, et cognoscens quis cujusque generis haberetur, festinanter navigans in partibus Orientis descendit, et veniens in civitatem unde erat oriundus, nuntiavit patri ejus et matri haec universa quae illi acciderant, dicens eum cum sene quodam Christiano, Epicteto (0404B)nomine, in martyrio consistere. Similiter nomen civitatis in qua essent, diligentissime eos edocuit. At illi haec audientes, mox ad genua sibi ista referentis advolvuntur; et fortiter eum rogare coeperunt, ut ea quae vera essent eis diceret. At ille jurejurando vera haec esse affirmabat. Tunc coepit dicere pater ejus: Si ego infelix meritus fuero ut videam faciem filii mei, quidquid illud est quod mihi mandaverit et docuerit, hoc sine aliqua mora facturus sum. Similiter vero et mater dicebat: Ego miserabilis et humiliata per omnia, si illum adhuc in hoc corpore merita fuero intueri, 218 et domum universamque meam substantiam derelinquam, et illi soli adhaerebo, eo quod super haec omnia ipse solus mihi charior et dulcior habeatur. Quod et si me imperaverit fieri Christianam, (0404C)nec hoc recusabo facere, et cum ipso postmodum, si voluerit, parata sum tormenta sustinere, et mortem gratanter accipere. Et haec dicentes, universam substantiam suam ac divitias sub actoribus et procuratoribus reliquerunt. Et egressi cum tribus pueris de domo sua, navim protinus conscenderunt, et navigare coeperunt, ut in Scytharum terram atque in Almiridensium civitatem devenirent. Cujus provinciae tunc pontifex et praepositus sanctarum Dei ecclesiarum, beatissimus evangelicus habebatur.

CAP. XVII.--Igitur expleto numero triginta dierum, jussit tyrannus ut sancti martyres coram se exhiberentur. Qui cum hilari animo et vultu splendido coram illo constitissent, sic ad eos Latronianus dux locutus est, dicens: Saepius vos de nominum (0404D)vestrorum vocabulo interrogavi, vel genere, seu unde estis oriundi, et nunquam mihi veritatem dixistis. Nunc itaque, cum nec patriam novi, nec genus agnosco, sed nec nomina vestra potui addiscere, hoc cogitavi apud memetipsum, dicens: Eo quod nihil aliud vos esse videmini, nisi corporei daemones, qui sine nomine vel genere esse noscuntur; et ideo secundum quod digni estis, hoc vos vocabulo nuncupabo. Et adjecit dicere ad eos: Dicite mihi vos, o corporei daemones, si non sacrificatis immortalibus diis, facio hodie ut capita vestra abscindantur. Christi martyres dixerunt: Nos Christiani sumus, et in nomine Christi daemones, quos vos ut deos adoratis et colitis, nos de obsessis corporibus effugamus. Utinam in te (0405A)daemon pessimus non habitaret. Hoc audiens vesanus ille, et horrendus, nimium efferatus est; et jussit ministris suis ut cum lapidibus ora sanctorum contunderent. Deinde imperavit ut virgas afferent fraxineas, et sic ex eis tam diu eos verberarent, quandiu spiritum exhalarent. Beatissimi vero athletae Christi taliter patientes, nihil aliud dicebant, nisi: Domine Deus noster, tua voluntas fiat in nobis. Sed cum diu multumque caederentur, et semper hilares magnanimesque in confessione Domini perdurarent, videns minister ille diaboli eo quod nullo modo praevaluisset ejus insania contra ipsorum constantiam, jussit ministris scelerum duci eos foris civitatem, et capita eorum gladio amputari. Cumque ducerentur psallebant, dicentes: Laudate nomen Domini, laudate, (0405B)servi, Dominum (Psal. CXXXIV), quia facta est voluntas Dei nostri in nobis per omnia.

CAP. XVIII.--Cum autem pervenissent ad locum ubi feriendi essent, stantes contra partem Orientis, expansis manibus, et sublevatis oculis in coelum, taliter Dominum oraverunt, dicentes: Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabilis, et superexaltatus in saecula, eo quod non humana, sed tua voluntas per omnia facta est in nobis. Tu es enim qui doces in te credentes, ut faciant voluntatem tuam, et ut annuntient mirabilia tua in omni tempore, eo quod Spiritus tuus sanctus gubernat unumquemque in bono secundum propositum cordis sui, et secundum propriam voluntalem. Tu es enim qui Abraham secundum tuam voluntatem semper gubernasti, Isaac (0405C)sanctificasti, et cum Jacob colluctatus es, imponens illi nomen novum Israel; qui Joseph a persuasionibus Aegyptiae et blandimentis castum custodisti, et Susannam similiter a pollutione insidiatorum immaculatam conservasti; qui sanctorum prophetarum tuorum corda purificasti, et beatissimorum apostolorum mentes per donum sancti Spiritus illustrati, dicens ad eos: Accipite Spiritum sanctum (Joan. XX); qui athletas tuos per gratiam tuam coronasti, et pro nomine tuo dimicantibus semper victoriam condonasti; qui nos humillimos et peccatores famulos tuos ad hanc patriam perduxisti, ut annuntiemus in ea, ac praedicemus Evangelii tui doctrinam, his qui in ea habitant; qui noster gubernator ac magister, ac bonus provisor in omnibus exstitisti; qui usque ad hanc (0405D)horam secundum tuam voluntatem nos semper gubernasti. Quaesumus, Domine, ut digneris nobis sanctos tuos angelos transmittere, qui nos liberent et defendant ab adversariorum potestate, et victores nos ac triumphatores per tuam gratiam usque ad thronum tuae majestatis perducant. Sed et viros hujus regionis seu civitatis conserva in timore tuo, protege in misericordia tua, custodi in bonitate tua, guberna secundum voluntatem tuam: benedic pusillis eorum cum magnis, atque pro honore quem nobis propter nomen sanctum tuum exhibuerunt, repraesenta eis mercedem in beatitudine sempiterna. Tribue quoque nobis fiduciam, ut quotiescunque divinam tuam majestatem exoraverimus, adimpleas petitiones nostras (0406A)in bono. Et nunc, quaesumus, Domine, suscipe nos in manibus tuis sempiternis, et introduc nos in Jerusalem coelestem, quae est mater omnium sanctorum, cujus ipse es lumen, et sponsus, conditor quoque ac fabricator, ut una cum angelis et archangelis, patribus, patriarchis, prophetis, 219 apostolis, martyribus, confessoribus, jugiter collaudemus et glorificemus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum in saecula saeculorum.

CAP. XIX.--Et cum respondissent circumstantes, Amen, rogare coepit carnifices sanctus Epictetus, ut ante se prius beatum percuterent Astionem. Sed cum ille diceret: Quia te primum decet, o beatissime Pater, hanc salutiferam propriamque propitiationem mereri, sanctus Epictetus respondit: Veterana, inquit, (0406B)calliditas serpentis, satis subtilis et circumventosa est, fili; et ideo quod nunc jubeo fieri, pro tua salute ac mea requie habetur. Hodie namque decem et septem annos per divinam gratiam munus castum immaculatumque te servavi, et modo vis ut in puncto unius horae tantorum annorum laborem perdam? Non ita. Quod enim cupio facere, mi fili, per inspirationem Spiritus sancti facio. Sic enim Abraham in holocaustum Isaac filium obtulit; Jephte filiam Domino in sacrificium exhibuit; Petrus quoque Stephanum ante se in coelestibus praemisit. Et quamvis ego non possim esse incredulus de bonitate Dei, eo quod potest te et sine mea praesentia in omnibus conservare, sicut et usque in hodiernam diem custodivit immaculatum; tamen agnoscere debes, eo (0406C)quod bonus pastor semper pro ovibus suis animam ponit (Joan. X). Ergo quod facio, pro me et te facio, fili. Noli igitur amodo de mea societate dubitare. Credo enim quod jam sanctus Michael cum angelis, et Abel cum prophetis. Petrus quoque cum apostolis, Stephanus cum martyribus, Daniel cum confessoribus, in occursum tibi venerit, fili, qui te nunc in suis gremiis suscipiant, et usque ad thronum Christi Salvatoris nostri cum hymnis et canticis spiritualibus perducant. Haec et horum ampliora audiens beatissimus Astion, respondit, dicens: Fiat voluntas Dei et tua, o sacerdos Dei, ac venerande pater. Et faciens signaculum crucis in fronte sua, taliter oravit ad Dominum, dicens: Quoniam tu es protector meus, Domine, in manus tuas commendo spiritum (0406D)meum (Psal. XXX). Et haec dicens, statim a spiculatore caput ejus amputatur. Hoc cum factum fuisset, cernens sanctus Epictetus, dedit gloriam Deo. Et projiciens se super corpusculum ejus, rogare coepit a carnificibus ut quomodo jaceret super cadaver sancti martyris, sic et ipsum percuterent. Quod cum expletum fuisset, intuentes universi qui aderant Christiani pariter ac gentiles, de bono magistro Epicteto ac de perfecta discipuli obedientia, cum lacrymis Deo gratias retulerunt.

CAP. XX.--Et dum illi darent Deo gloriam et honorem, ecce subito corpora sanctorum martyrum in modum nivis visa sunt candida; atque prae nimietate splendoris, quasi solis radii esse videbantur. Omnes (0407A)qui a quacunque infirmitate detenti esse videbantur, statim ut cadavera ipsorum ex fide contingebant, seu cum veneratione deosculabantur, continuo universa anxietas seu dolor ab eis fugabatur. Circa solis vero occasum veniens Vigilantius cum omni domo sua et cum aliis Christianis, occulte tulit corpora sanctorum martyrum: et perfundens ea myrrha et aromatibus pretiosissimis, in loco congruo et aptissimo cum hymnis et psalmis, et cum magna devotione sepelivit. In quo loco multa signa et prodigia ad laudem nominis Christi usque in praesentem diem celebrantur. Latronianus vero superveniente nocte invaditur a pessimo daemone, et surgens primo diluculo venit in praetorium, atque ibi positus coepit plurima amentiae inaniaque verba proferre; deinde arrepto gladio, (0407B)priores quosque de officio suo insequi et vulnerare; super alios vero ut canis rabidus insilire, atque aliorum indumenta dilanians, huc illucque discurrere. Hoc illi intuentes et videntes, quia amens et insanus exstiterit, despoliantes illum, pugnis ac verberibus mactare fortiter coeperunt, ac deinde ligatis ejus manibus ac pedibus in parvissimo domicilio projecerunt. Qui post biduum suffocatus a daemone, violenter spiritum exhalavit.

CAP. XXI.--Igitur cum dies tertia passionis sanctorum martyrum illuxisset, et Vigilantius ad sepulcrum eorum orationis gratia devenisset, subito apparuit ei beatus Astion, et dicit ad eum: Genitores mei ad quaerendum me de patria nostra hodie huc sunt venturi. Rogo igitur te, frater charissime, (0407C)festina descendere ad portum, et suscipe eos in domum tuam, atque per omnia consolare eos, eo quod propter me valida sunt tristitia macerati; sed et in postremo de Salvatoris nostri fide atque diversis magnalibus facias eos monere. Haec et plura horum audiens Vigilantius, dedit gloriam Deo, et statim cum festinatione ad fluvium descendit. Et ecce, circa horam tertiam cernit naviculam parvam subito applicuisse ad portum. Cumque egressi de navi epibatae fuissent, coeperunt a circumstantibus ibidem viris sollicite inquirere, si aliquis eorum aliquando audisset ibidem, aut vidisset juvenem, Astion nomen habentem. Cumque multi multa de eo dicerent, Vigilantius supervenit, et dixit: Ego vere vidi et novi eum. Sed interim venite in domum meam, et quiescite (0407D)220 pusillum, eo quod valde fatigati estis in navi, et postmodum, si vultis, ego vos ad eum, cum opportunum fuerit, sine aliqua mora perducam. At illi procidentes ad genua ejus coeperunt fortiter plantas ejus constringere, osculantes atque obsecrantes, ut si possibile sibi esset, antequam cibum caperent, perducerent eos ad illum. Et Vigilantius ad haec: Facite prius in terim quae rogo, ut et ego vestram petitionem atque voluntatem impleam. Cumque domum ipsius ingressi fuissent, et ad mensam consedissent, coepit mater sancti Astionis ad Vigilantium taliter dicere: Si mihi locum demonstraveris, o dulcissime frater, ubi nunc meus unicus demoratur Astion, hodie coronam auream capiti tuo imponam. Similiter quoque et pater (0408A)ejus dicebat: Ego si illum per te, o juvenis, merear hodie videre, indumenta auro texta te adoperiam, atque dimidium bonorum meorum tibi condonabo. Ad haec Vigilantius respondit: Ille ante triduum hinc egressus, in regionem ambulavit longinquam, atque dimidium substantiae suae una cum domo mihi cum quadam chartula commendavit, dicens: Si aliquis venerit, missus a patre meo ad quaerendum me, introduc eum in hanc domunculam meam, et dicito ei: Haec dicit Astion monachus: Sustine me hic quoadusque redeam ad te cum salute. Quod et si volueris haeres meae substantiae esse, festina universa illa quae in hoc libro scripta sunt adimplere, et esto feliciter nihil dubitans. Et mater: Quae dicitur, inquit, regio illa, quo porrexit dulcissimus meus et unicus Astion? (0408B)Vigilantius respondit: Regio robustorum, seu fortium virorum. Et mater: Sunt aliqui homines ibidem commanentes? Vigilantius respondit: Plures et valde nobiles habentur, quorum possessio paradisus dicitur; quorum tabernacula ex lumine sunt constructa; quorum vita Deus est, et conversatio immortalis existit; quorum vestes sanguine sunt respersae, et in capite coronae ex auro purissimo cum gemmis variis fabricatae habentur. Sed et Rex nimium potentissimus ac metuendus est in cadem regione, cujus nomen Deus deorum et Dominus dominantium appellatur; cujus nuntii angeli dicuntur justitiae, quorum vestis una est omnibus, et tactus eorum igni assimilatur urenti. Sed et senatus hujus imperatoris valde clarus habetur; et media pars prophetae nuncupatur, (0408C)alii vero apostoli pronuntiantur. Sed et civitas istius Regis valde est praeclara, nomenque ejus Christicolis pronuntiatur cujus murus ex auro purissimo est constructus, habens portas duodecim et in ipsis singulae dependent margaritae, atque singuli ex senatoribus per singulas sedent indesinenter (Apoc. XXI). Et prima quidem porta dicitur Petri, secunda Pauli, tertia Andreae, quarta Joannis, quinta Jacobi, sexta Philippi, septima Bartholomaei, octava Thomae, nona Matthaei, decima Thadaei, undecima Simonis, duodecima Matthiae. Sed et templum mirificum est in ea, habens Sancta sanctorum et altare aureum; ante cujus conspectum vir quidam astat mirificus, tenens decem chordarum psalterium, ac jugiter ibidem degentes ad laudem Regis illius cohortatur, dicens: Laudate Dominum (0408D)de coelis, laudate eum omnes angeli ejus, laudate eum omnes virtutes ejus (Psal. CXLVIII). Hujus itaque nomen, David filius Jesse pronuntiatur. Sed et plateae hujus civitatisex auro purissimo sunt stratae, cujus fluvius vitam aeternam emanat, cujus pomifera per singulos menses reddunt fructus suos, et folia eorum ad medicamentum procedunt animarum; cujus lumen inenarrabile est, et portae nunquam clauduntur, eo quod nunquam ibi nox erit, nec ullae tenebrae habentur, sed semper gaudium et perpetua laetitia ibidem jugiter commoratur. Et mulier ad haec respondit: Et non intellexisti, charissime frater, a quo vocatus illic meus Astion perrexit, ne in aliqua culpa deprehensus sit, vel ne quispiam ex comitibus aut e senatoribus (0409A)qui illic demorantur eum convocavit, et sibi forsitan prae nimia pulchritudine ejus in filium eum adoptavit? Et Vigilantius: Ab ipso, inquit, principe regionis illius cum multo honore et comitatu ibidem vocatus perrexit. Ego siquidem tunc ministros ipsos videre non potui; attamen sicut ipse mihi referebat, valde pulcherrimo ac splendido vultu habebantur, gerentes aurea arma et hyacinthina indumenta. Et quia in hac nostra regione fideliter ex toto animo quae sibi ab illo injuncta fuerant adimplevit, hac de causa cum illuc per suos ministros dicebat vocitatum fuisse, ut principatum ei videlicet, super decem civitates, condonaret. Et mater: Putas igitur in tanta gloria nunc ibidem positus habet memoriam nostri? Et Vigilantius: Ille quidem memoriam vestri nimium (0409B)habet in mente, et valde cupit vos juxta se habere semper, si tamen ea quae scripta sunt in libro illo quem mihi reliquit adimplere volueritis. Et mater ad haec: Age, ergo, et depositum nobis celeriter repraesenta. Et haec dicentes, e mensa pariter consurgunt.

CAP. XXII.--Tunc Vigilantius assumens eos, in cellam sanctorum martyrum introduxit; et ostendens eis dominicam crucem et sacrosanctum 221 Evangelium Christi, ait ad eos: Haec sunt quae Astion filius vester mihi dereliquit. Si ergo mysterium hujus divinae virtutis et ea quae in hoc codice scripta sunt, feceritis, profecto videbitis eum, et cum ipso in perpetuum eritis in illa regione. Haec audiens pater ejus, accepit Evangelium Christi prae manibus, et aperiens pervenit ad eum locum ubi Dominus Jesus (0409C)locutus est ad discipulos suos, dicens: Amen, amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel. Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros, propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Multi autem sunt primi novissimi, et novissimi primi (Matth. XIX). Et pater: Quis est, inquit, iste Dominus Jesus, et qui sunt qui secuti sunt eum? sed et qui sunt illi qui jubentur relinquere patrem aut matrem, uxorem et filios, propter nomen ejus, quos dicit percepturos esse in futura beatitudine vitam aeternam? Quaesumus te, frater charissime, (0409D)ut si aliquid in his quae vera sunt nosti, nobis explanare non pigriteris. Aperiens autem Vigilantius os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illis Dominum Jesum Christum, qualiter ab origine mundi omnia per ipsum facta sunt, et qualiter hominem ad imaginem et similitudinem suam fecerit, et in paradisum deliciarum posuerit; et quomodo unam costam tulerit de latere ipsius, et finxit eam in mulierem: sed et quomodo propter serpentem Adam de paradiso deliciarum in hanc terram mortalium expulit; et qualiter Eva, quia ipsi serpenti magis obedire voluit quam Domino Deo suo, anxietatibus et doloribus in parturitione est condemnata; sed et qualiter sancti prophetae ante primum adventum Filii Dei venientes, (0410A)praedicaverunt eum esse venturum, et non sunt recepti; vel quomodo Dominus Deus noster Jesus Christus, qui est unicus Patris, Verbum ac Sapientia, virtus scilicet ac splendor gloriae, dignatus sit in novissimis diebus, de Spiritu sancto et Maria semper virgine in mundo nasci; et quomodo illos qui secuti sunt eum, discipulos suos fecit esse, et mittens eos ad praedicandum verbum salutis gentibus, apostolis imposuerit nomen; sed et quod regni sui participes eos effecerit, qui hujus saeculi contempserint vanitatem, et ipsum solum super amorem propinquorum diligerent. Cumque haec et horum ampliora sapienter eis Vigilantius disseruisset, iterum venerunt in locum illum ubi scriptum est: Et dixit Jesus discipulis suis: Amen amen dico vobis, quia (0410B)omnis qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis; qui autem negaverit me coram hominibus, denegabo et ego eum coram Patre meo, qui est in coelis. Nolite igitur arbitrari, quia veni pacem mittere in terram; non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus. Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus. Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus. Et qui invenit animam suam, perdet eam. Et qui perdiderit animam suam propter me et Evangelium meum, inveniet eam (Matth. X). Et iterum: Cum autem tradiderint vos apud reges (0410C)et praesides, nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini. Non enim vos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et surgent filii in parentes, et morte eos afficient; et eritis odio omnibus, propter nomen meum. Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Rursumque perveniens in ultimam partem sancti Evangelii, coepit secundum Joannem iterum legere, dicens: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illic sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi (Joan. XVII). Et denuo: Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu (0410D)me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum, et cognoscat mundus, quia tu me misisti, dilexisti eos, sicut et me dilexisti.

CAP. XXIII.--Haec et ampliora horum dum legisset pater, ad Vigilantium ait: Precor, frater charissime, iterum explana nobis diligentius ea quae modo legimus, eo quod nos penitus in his verbis nihil intelligimus. Vigilantius respondit: Illos quos dicit Dominus Jesus noster: Quia qui me confessi fuerint coram hominibus, confitebor et ego eos coram Patre meo, qui est in coelis; qui autem denegaverint me coram hominibus, denegabo eos et ego coram Patre (0411A)meo, qui est in coelis; nos sumus qui in eum credimus, et in nomine sancto ejus speramus. 222 Si ergo evenerit tempus persecutionis, et dixerint nobis principes hujus saeculi: Abnegate Deum vestrum, et adorate nobiscum idola, qui sunt magni dii nostri, qui et universa fecerunt; si eis non consenserimus, vel quae jusserint non fecerimus, sed pro nomine ejus tyrannorum minas tormentaque toleraverimus, continuo et ipse in illa sua felici regione, coram Patre et coram sanctis suis angelis confitebitur nos, id est, amicos, et nimium charos sibi constituet nos. De quorum numero exstitit nunc ille vester unicus et nimium sanctus Astion. Nam ante hos paucissimos dies, dux provinciae istius Latronianus, dum compelleret eum ut abnegaret Jesum Christum, verum (0411B)illum quem nos dicimus imperatorem coelestem, ut consentiret ejus voluntati et daemonibus famulatum exhiberet, ille nullo modo acquiescens jussibus ejus parere, fortis in fide sua, et nimium magnanimus adversus ea quae sibi ingerebantur mala, cum alio quodam venerabili sene Christiano, Epicteto nomine, perstitit usque in finem immobilis in sua sancta confessione. Hoc intuens ejus imperator ille coelestis, et valde admirans de benevolentia et sincera ipsius erga se dilectione, mittens suos ministros, hoc est, salutiferos angelos, cum ingenti eum honore in illam civitatem ubi ipse demoratur assumpsit, ut illi praemia sempiterna, pro eo quod viriliter contra ipsius adversarios decertatus sit condonaret. Et ideo tam Astioni vestro quam ejus similibus, aptantur ea quae (0411C)legisti sacramenta: Ut omnes, inquit, unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te; et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus quia tu me misisti; et ego claritatem quam dedisti mihi dedi illis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus. Ideo quicunque meruerint esse de numero Astionis vestri, o honorabilis pater, Salvatoris nostri martyres vocitantur.

CAP. XXIV.--Et mater ad haec: Ne, inquit, mortuus est, et non vis nobis facere manifestum? Vigilantius respondit: Mortui nos sumus, qui in hac mortali carne degimus, et in hoc saeculo vano, absque notitia nostri factoris existere videmur. Nam vera vita ibi est, et verus cibus potusque ibidem habetur, ac dignitas sine fine, his qui meruerunt eam accipere; ibi est ubi semper immortalitas regnat, et perpetua (0411D)gaudia commorantur. Tunc mater: Volebam, inquit, modo eum videre in illa gloria consistentem. Putasne agnoscere me habeat, eo quod genitrix ejus fuerim aliquando? Aut forte in tanto honore ibidem positus, ut dicis, modo inspicere contemnet, eo quod pulchritudinem mei vultus, ipsum lugendo amisi? Et Vigilantius: Si feceris itaque quae scripta sunt in hoc libro, quem mihi dereliquit sanctus Epictetus et Astion, et credideris ex toto corde in Jesum Christum regem ipsius, in quem et iste credidit, poteris eum videre. Sin vero nolueris credere, impossibile est ut tu illum videas, vel matrem suam nominet aliquando, eo quod incredula exstitisti in mandatis Patris ipsius. Et mater: Ecce, inquit, pater (0412A)ipsius iste est. Vigilantius respondit: Verum Pater ejus ille est, qui et Dominus, cum quo nunc demoratur, qui et tanta bona ei in futura beatitudine condonavit. Et iste vero mortalis est, et mortales filios habet; et dum putatur stare, subito cadit; dum dicit se vivere, repente moritur, eo quod nec iste illum Patrem verum agnoscit, quem ille agnovit, de quo scriptum est: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum.

CAP. XXV.--Igitur cum per unam septimanam inter se disputarent et Christi mirabilia dicerent ad invicem et libenter audirent, Dominica die adveniente, ambo pariter crediderunt in Christum. Quos assumens Vigilantius, perduxit ad quemdam presbyterum sanctum, nomine Bonosum, qui persecutionis (0412B)atrocitatem devitans, in quodam secreto loco occulte degebat. Qui orans pro eis sufficienter, et catechizans eos eadem hora catechumenos fecit. Igitur cum inde egressi fuissent, coeperunt dicere ad Vigilantium: Ecce adimplevimus ea quae in libro illo quem nobis dedisti continentur: veni modo, et thesaurum illum ostende nobis, quem Astion noster, ut ipse affirmasti, tibi commendavit. Et Vigilantius: Sequimini me, ego eum vobis sine mora aliqua demonstrabo. Sed interim eum habeo absconditum, et nescio, si modo possum eum inde ejicere. Ergo, si vobis placet, de noctibus eamus ad locum, et usque ad lucem ibidem permaneamus operantes, forsitan poterimus eum invenire, eo quod satis illum in profundo abscondi. Et cum sol declinasset, assumens (0412C)eos Vigilantius, foras civitatem cum illis egreditur. Et pervenientes ad sepulcrum sanctorum, admonet eos secum totam noctem in orationibus vigilatre. Cumque jam aurora ascenderet, et lucere inciperet dies, ecce vident subito circa se lumen refulsisse immensum, ac nimium suavitatis odorem fragrare, sanctosque martyres, qui jam dormierant, in corpore juxta se consistere, ac Dominum secum collaudare. Tunc sanctus Astion irruens in amplexibus matris 223 suae, coepit osculari eam, dicens: Bene advenisti ex Orientis partibus, o discipula Christi, et mea mater Marcellina. Similiter et beatissimus Epictetus apprehenso capite viri ejus, exosculabatur eum, dicens; Laetare in Domino, o dulcissime frater Alexander, eo quod dignus habitus es in numero fidelium (0412D)deputari, et perennem beatitudinem promereri. Sed et ad Vigilantium dixerunt: Gaude et tu in Domino, o dulcissime frater Vigilanti, eo quod dignus effectus es ut impleatur in te, quod scriptum est: Quia qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum.

CAP. XXVI.--Tunc sanctus Astion hoc modo coepit dicere ad matrem: O dulcissima ac benedicta domina mea mater, illa omnia quae in sacrosancto Evangelio Christi Domini nostri scripta sunt, vera sunt et firma. Festina ergo ea sine mora aliqua adimplere, ut ea quae illic scripta sunt consequi promerearis. Igitur portionem mihi de tua substantia (0413A)obtingentem, pro mea requie ac tua salute pauperibus divide ac distribue, ut sic merearis cum justitiae corona et bonis operibus decorata ad nos pervenire. Et mater: Bene, inquit, haberis a Rege tuo, seu a familiaribus ejus, dulcissime fili? Respondit Astion: In tantum dego bene, ut qualiter tibi exponam nesciam; filium namque suum Dominus ac Deus noster, ex servo per suam gratiam me adoptavit, in civitate sua mansionem mihi tribuit, in palatio suo militare me fecit, inter senatores maximam dignitatem mihi condonavit, paradisi amoenitatem mihi ad delicias tradidit. Sed et ministri ejus tanquam de suis me habere dignati sunt, ac diligunt. Pergo namque cum eis per singulos dies ad visitandum infirmos, ad elevandum elisos, ad illuminandum (0413B)caecos, ad salvandum periclitantes in mari, ad expugnandum gentes barbaras praeliantes in terra, ad consolandum moestos, ad defendendum impotentes, atque effugandos daemones de obsessis corporibus, in nomine Domini nostri Jesu Christi. Sed et quotidie de vobis mihi praecipiunt, dicentes: Admone patrem tuum et matrem, ut ad haec perveniant loca. Et mater: Agnoscunt itaque nos, fili mi? Respondit sanctus Astion, et dixit: Nimium vos diligunt et agnoscunt, domina mater: tantum si vestra voluntas est agnoscere eos, ut ad illam beatitudinem sine aliqua dubitatione possitis pervenire. Et mater, prae nimio gaudio feriens pectus suum, dicebat: Putas quandoque infelix et misera illuc perveniam? Et beatissimus Astion respondit: Si credideris perfecte in Jesum Christum Dominum ac Deum nostrum, quemadmodum credidit (0413C)Vigilantius, atque omnia bona tua distribueris indigentibus, sine dubio et vivere et exultare habes mecum in illa, in qua et ego dego, beatitudine sempiterna. Cumque his et hujuscemodi verbis athletae Christi instructi essent, recesserunt ab eis.

CAP. XXVII.--Igitur cum quadragesima dormitionis eorum dies illuxisset, et Christi pontifex evangelicus in urbem Almiridensium devenisset, assumens eos Vigilantius una cum sancto presbytero (0414A)Bonoso, ad eum perduxerunt, exponentesque illi per ordinem cuncta quae acta fuissent, rogabant ut in numero fidelium eos Christo consecraret. At ille nimium gavisus in Domino, assumens eos, et orans pro eis sufficienter, sacramentum baptismi tradidit. Et exultans cum eis per dies octo, in aliam civitatem, quae in proximo habetur, remeavit. Cumque sacerdos Domini inde remeasset, taliter ad Vigilantium Alexander et Marcellina dicere coeperunt: Multa beneficia tua erga nos habentur, o dilectissime et nimium nobis amabilis frater, eo quod per tuam salutiferam doctrinam jugum diaboli meruimus evadere, et ad Christi Salvatoris nostri notitiam pervenire. Siquidem nimis existis in sapientia gloriosus in sancta ecclesia, praeclarus in doctrinae gratia; perfectam habens dilectionem erga sancti Evangelii (0414B)religionem, et nimium amorem in peregrinorum susceptione, inenarrabilem benevolentiam circa impotentium defensionem, seu infirmorum visitationem; fervens fidei calore erga idolorum destructionem, vel sanctorum martyrum amorem; ac secundum tui nominis sacramentum, vigilans existis in cunctis bonis operibus propter Dei amorem. Igitur nihil aliud est de te pronuntiandum, nisi eo quod unus ex intimis Dei amicis haberis. Et haec dicentes, tam eum quam sanctum ac venerabilem presbyterum Bonosum ducentes secum ad propriam civitatem, hilares animo, et perfecti in Domino remearunt; atque universa bona sua egentibus distribuentes, glorificabant Deum Patrem omnipotentem, qui eos de tenebris ad cognitionis (0414C)suae lumen perducere dignatus est.

Pertulerunt autem martyrium sancti atque athletae Christi, Epictetus presbyter et Astion monachus in Almiridensium civitate, octava de mensis Julii, temporibus Diocletiani tyranni, sub duce Latroniano. Secundum nos vero, regnante in coelis Jesu Christo Salvatore nostro, quem decet gloria et imperium una cum Patre et Spiritu sancto, in saecula saeculorum. Amen.

(no apparatus)