Jump to content

Vita Sancti Ambrosii

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita Sancti Ambrosii
Saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 20

PauMed.ViSaAm 14 Paulinus Mediolanensis370-418 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Vita Sancti Ambrosii

1. Hortaris, venerabilis pater Augustine, ut sicut beati viri Athanasius episcopus et Hieronymus presbyter stylo prosecuti sunt vitas sanctorum Pauli et Antonii in eremo positorum, sicut etiam Martini venerabilis episcopi Turonensis Ecclesiae Severus servus Dei luculento sermone contexuit; sic etiam ego beatissimi Ambrosii episcopi Mediolanensis Ecclesiae meo prosequar stylo. Sed ego ut meritis tantorum virorum, qui muri Ecclesiarum sunt, et eloquentiae fontes; ita etiam sermone me imparem novi. Tamen quia absurdum esse opinor, quod praecipis, declinare, ea quae a probatissimis viris, qui illi ante me astiterunt, et maxime ab sorore ipsius venerabili Marcellina didici, vel quae ipse vidi, cum illi astarem, vel quae ab iis cognovi, qui illum in diversis provinciis post obitum ipsius se vidisse narrarunt, vel quae ad illum scripta sunt, cum adhuc obiisse nesciretur: adjutus orationibus tuis, et meritis tanti viri, licet inculto sermone, breviter strictimque describam; ut lectoris animum etsi sermo offenderit, brevitas tamen ad legendum provocet: nec verborum fucis veritatem obducam, ne dum scriptor elegantiae pompam requirit, lector tantarum virtutum amittat scientiam, quem non magis phaleras, pompasque verborum, quam virtutem rerum, gratiamque Spiritus sancti spectare conveniat. Siquidem noverimus viatores gratiorem habere aquam brevi vena stillantem, forte cum sitiunt, quam profluentis fontis rivos, quorum copiam sitis tempore reperire non possunt. Et hordeaceus panis dulcis solet esse etiam his qui centenis vicibus ferculorum quotidiani convivii copias ructare consuerunt. Sed et hortorum amoena mirantibus herbae agrestes placere consueverunt.

2. Quamobrem obsecro vos omnes, in quorum manibus liber iste versabitur, ut credatis vera esse, quae scripsimus: nec putet me quisquam studio amoris aliquid quod fide careat, posuisse; quando quidem melius sit penitus nihil dicere, quam aliquid falsi proferre, cum sciamus nos omnium sermonum nostrorum reddituros esse rationem (Matth., XII, 16). Nec dubitem et si non ab omnibus omnia, tamen a diversis diversa sciri, et ea cognita nonnullis esse, quae etiam minus ipse aut audire aut videre potui. Unde a die nativitatis ejus narrandi initium sumam, ut gratia viri ab incunabulis quae fuerit, agnoscatur.

3. Igitur posito in administratione praefecturae Galliarum patre ejus Ambrosio, natus est Ambrosius. Qui infans in area praetorii in cuna positus, cum dormiret aperto ore, subito examen apum adveniens, faciem ejus atque ora complevit; ita ut ingrediendi in os, egrediendique vices frequentarent. Quae pater, qui propter cum matre vel filia deambulabat, ne abigerentur ab ancilla, quae curam nutriendi infantis susceperat, prohibens (sollicita enim erat ne infanti nocerent) exspectabat patrio affectu, quo fine illud miraculum clauderetur. At illae post aliquamdiu evolantes, in tantam aeris altitudinem sublevatae sunt, ut humanis oculis minime viderentur. Quo facto territus pater ait: Si vixerit infantulus iste, aliquid magni erit. Operabatur enim jam tunc Dominus in servuli sui infantia, ut impleretur quod dictum est: Favi mellis sermones boni (Prov., XVI, 24); illud enim examen apum scriptorum ipsius nobis generabat favos, qui coelestia dona annuntiarent, et mentes hominum de terrenis ad coelum erigerent.

4. Postea vero cum adolevisset, et esset in urbe Roma constitutus cum matre vidua et sorore, quae virginitatem jam fuerat professa, comite alia virgine, cujus virginis soror Candida, et ipsa ejusdem professionis, quae nunc Carthagine degit jam anus; cum videret sacerdotibus a domestica, sorore, vel matre manus osculari, ipse ludens offerebat dexteram, dicens et sibi id ab ea fieri oportere, siquidem episcopum se futurum esse memorabat; loquebatur enim in illo Spiritus Domini, qui illum ad sacerdotium nutriebat: illa vero ut adolescentem et nescientem quid diceret, respuebat.

5. Sed postquam edoctus liberalibus disciplinis, ex Urbe egressus est, professusque in auditorio praefecturae praetorii, ita splendide causas peroravit; ut eligeretur a viro illustri Probo, tunc praefecto praetorii, ad consilium tribuendum. Post haec consularitatis suscepit insignia, ut regeret Liguriam, Aemiliamque provincias, venitque Mediolanum.

6. Per idem tempus, mortuo Auxentio Arianae perfidiae episcopo (qui Dionysio beatae memoriae confessore ad exsilium destinato, incubabat Ecclesiam) cum populus ad seditionem surgeret in petendo episcopo, essetque illi cura sedandae seditionis, ne populus civitatis in periculum sui verteretur, perrexit ad Ecclesiam: ibique cum alloqueretur plebem, subito vox fertur infantis in populo sonuisse Ambrosium episcopum. Ad cujus vocis sonum totius populi ora conversa sunt, acclamantis Ambrosium episcopum; ita qui antea turbulentissime dissidebant, quia et Ariani sibi et Catholici sibi episcopum cupiebant, superatis alterutris, ordinari, repente in hunc unum mirabili et incredibili concordia consenserunt.

7. Quo ille cognito, egressus Ecclesiam, tribunal sibi parari fecit; quippe mox futurus episcopus, altiora conscendit: tunc contra consuetudinem suam tormenta jussit personis adhiberi. Quod cum faceret, populus nihilominus acclamabat: Peccatum tuum super nos. Sed non similiter is populus tunc clamavit, sicut populus Judaeorum; illi enim vocibus suis sanguinem Dominicum effuderunt, dicentes: Sanguis hujus super nos (Matth., XXVII, 25): isti vero catechumenum scientes, fideli voce remissionem illi peccatorum omnium per baptismatis gratiam promittebant. Tunc ille turbatus revertens domum, philosophiam profiteri voluit, futurus sed verus philosophus Christi, qui contemptis saecularibus pompis, piscatorum secuturus esset vestigia, qui Christo populos congregarunt non fucis verborum, sed simplici sermone, et verae fidei ratione, missi sine pera, sine virga, etiam ipsos philosophos converterunt. Quod ubi ne faceret, revocatus est; publicas mulieres publice ad se ingredi fecit, ad hoc tantum, ut visis his, populi intentio revocaretur. At vero populus magis magisque clamabat: Peccatum tuum super nos.

8. At ille cum videret nihil intentionem suam posse proficere, fugam paravit: egressusque noctis medio civitatem, cum Ticinum se pergere putaret, mane ad portam civitatis Mediolanensis, quae Romana dicitur, invenitur; Deus enim qui Ecclesiae suae catholicae murum parabat adversus inimicos suos, et turrem erigebat David contra faciem Damasci, hoc est, contra perfidiam haereticorum, fugam illius impedivit. Qui inventus, cum custodiretur a populo, missa relatio est ad clementissimum imperatorem tunc Valentinianum, qui summo gaudio accepit quod judex a se directus ad sacerdotium peteretur. Laetabatur etiam Probus praefectus, quod verbum ejus impleretur in Ambrosio; dixerat enim proficiscenti, cum mandata ab eodem darentur, ut moris est: Vade, age non ut judex, sed ut episcopus. 9. Pendente itaque relatione, iterum fugam paravit, atque in possessione cujusdam Leontii clarissimi viri aliquamdiu delituit. Sed ubi relationi responsum est, ab eodem Leontio proditur; praeceptum enim erat vicario ut insisteret rebus perficiendis: qui injuncta sibi cum vellet implere, proposito edicto, convenit omnes, ut si vellent sibi consulere, rebusque suis, proderent virum. Proditus itaque et adductus Mediolanum, cum intelligeret circa se Dei voluntatem, nec se diutius posse resistere, postulavit non se nisi a catholico episcopo baptizari; sollicite enim cavebat perfidiam Arianorum. Baptizatus itaque fertur omnia ecclesiastica officia implesse, atque octava die episcopus ordinatus est summa cum gratia et laetitia cunctorum. Igitur post annos aliquot ordinationis suae ad urbem Romam, hoc est, ad proprium solum perrexit, ibique sanctam puellam, de qua supra memoravimus, cui manum offerre solitus erat, in domo propria cum germana, sicut reliquerat, invenit, jam matre defuncta. Atque cum illa dexteram illius oscularetur, subridens ait illi: Ecce ut dicebam tibi, sacerdotis manum oscularis. 10. Per idem tempus cum trans Tiberim apud quamdam clarissimam invitatus, sacrificium in domo offerret, quaedam balneatrix quae paralytica in lecto jacebat, cum cognovisset ibidem esse Domini Sacerdotem, in sellula se ad eamdem domum, ad quam ille invitatus venerat, portari fecit, atque orantis et imponentis manus vestimenta attigit. Quae cum exoscularetur, statim sanitate recepta, ambulare coepit; ut impleretur illud Dominicum dictum ad apostolos: Etiam majora his facietis, credentes in nomine meo (Joan., XIV, 12). Quod tamen signum sanitatis ut mirabile fuit, ita etiam nec occultum; nam ego hoc in eadem regione post annos plurimos, sanctis viris referentibus, positus in Urbe cognovi.

11. Sirmium vero cum ad ordinandum episcopum Anemium perrexisset, ibique Justinae tunc temporis reginae potentia et multitudine coadunata de Ecclesia pelleretur; ut non ab ipso, sed ab haereticis arianus episcopus in eadem ecclesia ordinaretur: essetque constitutus in tribunali, nihil curans eorum, quae a muliere excitabantur; una de virginibus Arianorum impudentior caeteris, tribunal conscendens, apprehenso vestimento Sacerdotis, cum illum attrahere vellet ad partem mulierum, ut ab ipsis caesus de ecclesia pelleretur; ait ei, ut ipse solitus erat referre: Etsi ego indignus tanto sacerdotio sum, tamen te non convenit vel professionem tuam in qualemcumque sacerdotem manus injicere; unde deberes vereri Dei judicium, ne tibi aliquid mali eveniret. Quod dictum exitus confirmavit; nam alio die mortuam ad sepulcrum usque deduxit, gratiam pro contumelia rependens. Et hoc factum non levem adversariis incussit metum, pacemque magnam Ecclesiae catholicae in ordinando episcopo tribuit.

12. Ordinato itaque catholico sacerdote, Mediolanum revertitur, ibique supradictae Justinae mulieris innumeras insidias sustinuit, quae muneribus atque honoribus adversus sanctum virum oblatis, populum excitabat. Sed infirmorum animi talibus promissis decipiebantur; promittebat enim tribunatus, et diversas alias dignitates iis, qui illum de ecclesia raptum, ad exsilium perduxissent. Quod cum multi conarentur, sed Deo praesule, perficere non valerent, unus infelicior caeteris, nomine Euthymius, in tantum furorem excitatus est, ut juxta ecclesiam sibi domum pararet, atque in eadem carrum constitueret, quo facilius raptum, superpositum carpento ad exsilium perduceret. Sed iniquitas ejus in verticem ipsius descendit (Psal. VII, 17); post annum etenim eodem die quo illum rapere se arbitrabatur, in eodem carpento impositus, de eadem domo ipse ad exsilium destinatus est, reputans sibi justo judicio Dei id in se esse conversum; ut in eo carpento dirigeretur ad exsilium, quod ipse paraverat Sacerdoti. Cui non minimum solatii Sacerdos praebuit, dando sumptus, vel alia quae erant necessaria.

13. Sed haec confessio hominis nec mulieris furorem, nec vaesanorum Arianorum dementiam repressit; majore etenim accensi amentia, basilicam Portianam invadere nitebantur: exercitus etiam armatus ad custodiendas fores ecclesiae est directus, ut nemo auderet catholicam ecclesiam ingredi. Sed Dominus qui de adversariis suis Ecclesiae suae triumphos donare consuevit, ad Ecclesiae suae munimentum militum corda convertit; ut aversis scutis ecclesiae fores servarent, nec egredi dimitterent, sed ingredi ecclesiam plebem catholicam minime prohiberent. Sed nec hoc satis erat missis militibus, nisi etiam pro catholica fide cum plebe pariter acclamarent. Hoc in tempore primum antiphonae, hymni, ac vigiliae in ecclesia Mediolanensi celebrari coeperunt. Cujus celebritatis devotio usque in hodiernum diem non solum in eadem ecclesia, verum per omnes pene Occidentis provincias manet.

14. Per idem tempus sancti martyres Protasius et Gervasius se Sacerdoti revelaverunt. Erant enim in basilica positi, in qua sunt hodie corpora Naboris et Felicis martyrum: sed sancti martyres Nabor et Felix celeberrime frequentabantur, Protasii vero et Gervasii martyrum ut nomina, ita etiam sepulcra incognita erant, in tantum ut supra ipsorum sepulcra ambularent omnes, qui vellent ad cancellos pervenire, quibus sanctorum Naboris et Felicis martyrum ab injuria sepulcra defendebantur. Sed ubi sanctorum martyrum corpora sunt levata, et in lecticis posita, multorum ibi satanae aegritudines perdocentur. Caecus etiam Severus nomine, qui nunc usque in eadem basilica quae dicitur Ambrosiana, in quam Martyrum corpora sunt translata, religiose servit; ubi vestem martyrum attigit, statim lumen recepit. Obsessa etiam corpora a spiritibus immundis curata, summa cum gratia domum repetebant. Sed iis beneficiis martyrum in quantum crescebat fides Ecclesiae catholicae, in tantum Arianorum perfidia minuebatur. 15. Denique ex hoc tempore sedari coepit persecutio, quae Justinae furore accendebatur; ut Sacerdos de Ecclesia pelleretur. Tamen intra palatium multitudo Arianorum cum Justina constituta deridebat tantam Dei gratiam, quam Ecclesiae catholicae Dominus Jesus meritis martyrum suorum conferre dignatus est: venerabilemque virum Ambrosium narrabat pecunia comparasse homines, qui se vexari ab immundis spiritibus mentirentur; atque ita ab illo, sicut et a martyribus se torqueri dicerent. Sed hoc Judaico ore loquebantur Ariani, suppares scilicet eorum; illi enim de Domino dicebant, quoniam in Beelzebuth principe daemoniorum ejicit daemonia (Luc., XI, 15): isti de martyribus, vel de Domini Sacerdote loquebantur, quod non Dei gratia, quae per ipsos operabatur, immundi spiritus pellerentur; sed accepta pecunia se torqueri mentirentur. Clamabant enim daemones: Scimus vos martyres; et Ariani dicebant: Nescimus esse martyres. Jam hoc et in Evangelio legimus, ubi dixerunt daemones ad Dominum Jesum: Scimus te, quia sis Dei Filius (Marc., I, 24); et Judaei dicebant: Hic autem unde sit, nescimus (Joan., IX, 29). Sed non hic testimonium accipitur daemonum, sed confessio; unde miseriores Ariani vel Judaei, ut quod confitentur daemones, illi negent. 16. Deus tamen qui gratiam Ecclesiae suae augere consuevit, non passus est diu insultari a perfidis sanctis suis. Unus itaque ex ipsa multitudine subito arreptus a spiritu immundo, clamare coepit ita torqueri eos, ut ipse torquebatur, qui negarent martyres, vel qui non crederent in Trinitatis unitatem, quam docet Ambrosius. At illi hac voce confusi, qui converti debuerant, et dignam tali confessione agere poenitentiam, in piscinam demersum hominem necaverunt, perfidiae homicidium adjungentes; deduxit enim illos ad hunc finem digna necessitas. Sanctus vero Ambrosius episcopus majoris humilitatis vir factus, donatam sibi a Domino gratiam reservabat, crescebatque quotidie fide et amore coram Deo et hominibus.

17. Per idem tempus erat quidam vir de haeresi Arianorum, acerrimus nimium disputator, et durus atque inconvertibilis ad fidem catholicam. Is constitutus in Ecclesia, tractante Episcopo, vidit (ut ipse postmodum loquebatur) Angelum ad aures Episcopi tractantis loquentem; ut verba angeli populo Episcopus renuntiare videretur. Quo viso conversus, fidem quam expugnabat, coepit ipse defendere. 18. Fuerunt etiam duo cubicularii tunc temporis Gratiani imperatoris de haeresi Arianorum, qui tractanti Episcopo quaestionem proponerent, ad quam audiendam altero die ad basilicam Portianam se adfuturos promiserant; erat enim quaestio de incarnatione Domini. Sed alio die miserandi homines superbiae tumore completi, nec memores promissorum, contemnentes Deum in Sacerdote ipsius, nec plebis exspectantis considerantes injuriam, immemores etiam dictorum Dominicorum, quoniam qui scandalizaverit unum ex minimis istis, oportet ut mola asinaria collo ejus alligetur, et demergatur in profundum maris (Matth., XVIII, 6), ascendentes in rhedam, quasi gratia gestandi, civitatem egressi sunt, exspectante Sacerdote et plebe in Ecclesia constituta. Sed hujus contumaciae quis finis fuerit, horresco referens; subito enim praecipitati de rheda, animas emiserunt, atque corpora illorum sepulturae sunt tradita. Sanctus vero Ambrosius cum ignoraret quid factum esset, nec diutius posset plebem tenere, ascendens pro tribunali, de eadem quaestione quae fuerat proposita, sermonem adorsus est, dicens: Debitum, fratres, cupio solvendum, sed hesternos meos non invenio creditores, et reliqua quae scripta sunt in libro, qui de Incarnatione Domini intitulatur (Tom. II, pag. 703).

19. Occiso itaque Gratiano imperatore, recipiendi corporis ejus causa secundam ad Maximum suscepit legationem. Apud quem quam constanter egerit, qui voluerit cognoscere, ipsius legationis epistolam ad Valentinianum juniorem datam cum legerit (Epist. 24), approbabit; nobis enim alienum a promissione visum est illam inserere, ne adjunctae epistolae prolixitas fastidium legenti afferret. Ipsum vero Maximum a communionis consortio segregavit, admonens ut effusi sanguinis domini sui, et quod est gravius, innocentis, ageret poenitentiam, si sibi apud Deum vellet esse consultum. Sed ille cum poenitentiam declinat superbo spiritu, non solum futuram, sed etiam praesentem salutem amisit, regnumque quod male arripuerat, femineo quodam modo, timore deposuit, ut procuratorem se reipublicae, non imperatorem fuisse confiteretur. 20. Mortua vero Justina, quidam haruspex Innocentius nomine, non tamen opere, cum in causa maleficiorum a judice torqueretur aliud quam interrogabatur fateri coepit; clamabat enim ab angelo majora tormenta sibi adbiberi eo qui custodiret Ambrosium; quoniam temporibus Justinae ad excitanda odia populorum in Episcopum cacumen tecti ecclesiae conscendens, medio noctis sacrificaverit. Sed quanto instantius et sollicitius opera maligna exercebat, tanto magis amor populi circa fidem catholicam et Domini Sacerdotem convalescebat. Misisse se etiam et daemones, qui illum internecarent, fatebatur: sed daemones renuntiasse se non solum ad ipsum appropinquare minime posse, verum etiam nec ad fores domus, in qua manebat Episcopus; quia ignis insuperabilis omne illud aedificium communiret, ut etiam longe positi urerentur: atque ita cessasse artes suas, quibus adversus Domini Sacerdotem se aliquid posse arbitrabatur. Alius etiam gladium ferens ad cubiculum usque pervenit, ut interficeret Sacerdotem: sed cum elevasset manum, districto gladio, dextera exerta in aera obrigente remansit. Tunc se missum a Justina postquam confessus est, brachium quod inique cum extenderetur, obriguerat, sanatum est confessione.

21. Per idem tempus cum vir illustris Probus puerum suum notarium, qui spiritu immundo graviter vexabatur, direxisset ad Episcopum, egressum ex Urbe dimisit diabolus, timens ad virum sanctum perduci. Atque ita puer quamdiu Mediolani apud Episcopum fuit, nulla in illo diaboli dominatio apparuit: sed ubi egressus Mediolano est, et prope Urbem pervenit, idem spiritus qui illum antea habuerat, vexare eum coepit. Qui cum interrogaretur ab exorcistis, cur quamdiu Mediolani fuisset, non in illo apparuisset; confessus est diabolus timuisse se Ambrosium, et ideo recessisse ad tempus, atque exspectasse in illo loco, ubi ab illo recesserat, donec reverteretur: quo revertente, vas quod deseruerat, repetisset. 22. Exstineto Maximo, posito Theodosio imperatore Mediolani, Ambrosio vero episcopo constituto Aquileiae, in partibus Orientis in quodam castello a christianis viris synagoga Judaeorum et lucus Valentinianorum incendio concremata sunt, propterea quod Judaei vel Valentiniani insultarent monachis christianis; Valentinianorum enim haeresis triginta deos colit. Sed de hujusmodi facto comes Orientis ad imperatorem relationem direxit: qua accepta, imperator praeceperat ut synagoga ab episcopo loci reaedificaretur, in monachos vero vindicaretur. Sed hujus praecepti tenor cum ad aures pervenisset venerabilis viri Ambrosii episcopi, direxit ad imperatorem epistolam (Epist. 40), quia ipse in tempore excurrere non poterat, qua illum convenit, ut id quod ab eodem statutum fuerat, revocaretur, servarique sibi debere ab eo audientiam; quia si dignus non esset, qui ab illo audiretur, dignus etiam non esset, qui pro illo a Domino audiretur, vel cui suas preces, aut cui sua vota committeret: paratum etiam se esse pro tali negotio mortem subire, ne dissimulatione sui praevaricatorem faceret imperatorem, qui tam injusta contra Ecclesiam praecepisset.

23. Postea vero quam Mediolanum reversus est, posito imperatore in Ecclesia, de eadem causa tractavit in populo. In quo tractatu introduxit Domini personam loquentis imperatori: Ego te ex ultimo imperatorem feci, ego tibi exercitum inimici tui tradidi, ego tibi copias quas ille adversum te exercitui suo praeparaverat, dedi, ego inimicum tuum in potestatem tuam redegi, ego de semine tuo supra solium regni constitui, ego te triumphare sine labore feci: et tu de me inimicis meis donas triumphos! Cui descendenti de exhedra imperator ait: Contra nos proposuisti hodie, Episcope. At ille respondit non se contra ipsum, sed pro ipso fuisse locutum. Tunc imperator: Re vera, inquit, dure praeceperam contra episcopum de synagoga reparanda: in monachos vero vindicandum esse. Ita et a comitibus qui in tempore aderant, dicebatur. Quibus Episcopus: Ego quidem cum imperatore nunc ago, vobiscum vero mihi aliter agendum est. Atque ita obtinuit ut illa quae statuta fuerant, revocarentur: nec prius ad altare accedere voluit, nisi fide sua imperator illum agere debere testaretur. Cui Episcopus: Ergo ago fide tua. Respondit imperator: Age fide mea. Qua sponsione iterata, jam securus peregit Sacerdos divina mysteria. Haec autem scripta sunt in epistola, quam ad germanam suam fecit (Epist. 41): in qua tractatum inseruit, quem eodem die habuit de baculo nuceo, qui a propheta Hieremia visus esse describitur.

24. Per idem tempus causa Thessalonicensis civitatis non minima successit tribulatio Sacerdoti, cum civitatem pene deletam comperisset; promiserat enim illi imperator se veniam daturum civibus supradictae civitatis: sed agentibus comitibus occulte cum imperatore, ignorante Sacerdote, usque in horam tertiam gladio civitas est donata, atque plurimi interempti innocentes. Quod factum ubi cognovit Sacerdos, copiam imperatori ingrediendi Ecclesiam denegavit: nec prius dignum judicavit coetu ecclesiae, vel sacramentorum communione, quam publicam ageret poenitentiam. Cui imperator contra asserebat David adulterium simul et homicidium perpetrasse. Sed responsum illico est: Qui secutus es errantem, sequere corrigentem. Quod ubi audivit clementissimus imperator, ita suscepit animo, ut publicam poenitentiam non abhorreret: cujus correctionis profectus secundam illi paravit victoriam.

25. Per idem tempus duo potentissimi et sapientissimi viri Persarum ad famam Sacerdotis venere Mediolanum, deferentes secum plurimas quaestiones, ut ex his probarent sapientiam viri: cum quo ab hora diei prima usque in horam tertiam noctis per interpretem disputaverunt, admirantesque discesserunt ab eo. Et ut se probarent non ob aliam causam venisse, nisi ut certo certius nossent virum, quem fama compererant; alia die valefacientes imperatori, profecti sunt ad urbem Romam, illic volentes cognoscere potentiam illustris viri Probi, qua cognita, ad propria remearunt.

26. Sed egresso Theodosio de Italia et Constantinopoli constituto, Valentiniano Augusto intra Gallias posito, directa legatio est sub nomine senatus a Symmacho tunc praefecto Urbis de repetenda ara Victoriae et sumptibus caeremoniarum. Sed ubi comperit Sacerdos, misso libello ad imperatorem (Epist. 17 et 18), postulavit ut ad se relationis exemplaria dirigerentur, quibus ipse pro partibus suis responsurus esset. Qua relatione accepta, praeclarissimum libellum conscripsit, ut contra nihil umquam auderet Symmachus vir eloquentissimus respondere: sed postquam augustae memoriae Valentinianus in Viennensi civitate (quae est Galliarum civitas) vitam finivit; Eugenius suscepit imperium, qui ubi imperare coepit, non multo post, petentibus Flaviano tunc praefecto et Arbogaste comite, aram Victoriae et sumptus caeremoniarum, quod Valentinianus augustae memoriae adhuc in junioribus annis constitutus, petentibus denegaverat, oblitus fidei suae concessit.

27. Hoc ubi cognovit Sacerdos, derelicta civitate Mediolanensi, ad quam ille festinato veniebat, ad Bononiensem civitatem emigravit, atque inde Faventiam usque perrexit. Ubi cum aliquantis degeret diebus, invitatus a Florentinis, ad Tusciam usque descendit, declinans magis sacrilegi viri aspectum, non formidans imperantis injuriam; nam et epistolam ad eumdem dedit (Epist. 57), in qua convenit conscientiam illius, de qua pauca de multis ponenda duxi. Et si imperatoria potestas magna sit, tamen considera, Imperator, quantus sit Deus, Corda hominum videt, conscientiam interiorem interrogat, novit omnia antequam fiant, novit interna pectoris tui. Ipsi falli vos non patimini, et Deum vultis celare? Non cecidit in animum tuum quidquam? Si illi agebant tam perseveranter, nonne tuum fuit, Imperator, pro Dei summi et veri et vivi veneratione perseverantius obsistere, et negare quod erat in injuriam sacrae legis (Num. 7)? Et iterum: Quoniam igitur meis vocibus et apud Deum et apud omnes homines teneor: aliud mihi non licere intellexi, aliud non oportere, nisi ut consulerem mihi, quia non potui tibi.

28. In supradicta itaque civitate Florentinorum, cum in domo clarissimi quondam viri Decentis, et quod est amplius, christiani, maneret, filius ipsius, Pansophius nomine, admodum parvulus, cum spiritu immundo laboraret, frequenti oratione et impositione manus Sacerdotis ipsius est sanatus: sed post aliquantos dies subita infirmitate correptus infantulus exhalavit spiritum. Cujus mater valde religiosa, et plena fide ac timore Dei, ablato illo de superiore parte domus, ad inferiora descendit, ac in lecto Sacerdotis, ipso absente, composuit. Quem cum revertens Sacerdos in lectulo invenisset, erat enim illo in tempore extra domum positus, miseratus matrem et fidem ipsius contemplatus, Elisaeo similis supra corpus infantis se ipse composuit, atque orando meruit ut vivum redderet matri, quem mortuum invenerat: ad quem etiam infantulum libellum conscripsit, ut quod per aetatis infantiam scire non poterat, legendo cognosceret. Verumtamen factum scriptis suis non commemoravit: sed quo affectu declinaverit commemorare, non est nostrum judicare. 29. In eadem etiam civitate basilicam constituit, in qua deposuit reliquias martyrum Vitalis et Agricolae, quorum corpora in Bononiensi civitate levaverat (Exhort. Virg. pag. 227); posita enim erant corpora Martyrum inter corpora Judaeorum: nec erat cognitum populo christiano, nisi se sancti martyres sacerdoti ipsius Ecclesiae revelassent. Quae cum deponerentur sub altari, quod est in eadem basilica constitutum, magna illic totius plebis sanctae laetitia atque exsultatio fuit, poena daemonum confitentium martyrum merita. 30. Per idem tempus Arbogastes comes adversum gentem suam, hoc est, Francorum, bellum paravit, atque pugnando non parvam multitudinem manu fudit, cum residuis vero pacem firmavit. Sed cum in convivio a regibus gentis suae interrogaretur, utrum sciret Ambrosium; et respondisset nosse se virum, et diligi ab eo, atque frequenter cum illo convivari solitum, audivit: Ideo vincis, Comes, quia ab illo viro diligeris, qui dicit soli: Sta, et stat. Quod ego ideo posui, ut cujus famae fuerit vir sanctus etiam apud barbaras gentes, legentes agnoscant. Nam et nos, referente juvene quodam Arbogastis admodum religioso, cognovimus, qui tunc interfuit; erat enim in tempore, quo haec loquebantur, vini minister. 31. Profectus itaque Sacerdos de Tusciae partibus Mediolanum revertitur, jam inde egresso Eugenio contra Theodosium; ibi christiani imperatoris praestolabatur adventum, securus de Dei potentia quod non traderet credentem in se hominibus injustis, nec relinqueret virgam peccatorum super sortem justorum, ne extenderent justi ad iniquitates manus suas (Psal. CXXIV, 3). Promiserat enim Arbogastes tunc comes, et Flavianus praefectus Mediolano egredientes, cum victores reversi essent, stabulum se esse facturos in basilica ecclesiae Mediolanensis atque clericos sub armis probaturos: sed miserandi homines cum daemonibus suis male creduli sunt, et aperiunt os suum in blasphemiam apud Deum, spem sibi victoriae ademerunt. Causa autem commotionis haec fuit, quia munera imperatoris qui se sacrilegio miscuerat, ab Ecclesia respuebatur, nec orandi illi cum Ecclesia societas tribuebatur. Sed Dominus qui Ecclesiam suam tueri consuevit, de coelo jaculatus est judicium, atque omnem victoriam ad religiosum imperatorem transtulit Theodosium. Exstincto itaque Eugenio satellitibusque ejus, cum scripta acciperet imperatoris, non illi alia cura major fuit quam ut pro iis interveniret, quos reatus invenerat. Obsecratus est primo scriptis imperatorem misso diacono (Epist. 61 et 62): post ea vero quam directus est Johannes tunc tribunus et notarius, qui nunc praefectus est, ad tuitionem eorum qui ad Ecclesiam confugerant, etiam ipse Aquileiam perrexit precaturus pro eis, quibus facile venia impetrata est; quia ipse christianus imperator provolutus pedibus Sacerdotis testabatur meritis et orationibus ejus se esse servatum. 32. Revertens itaque de Urbe Aquileiensi, uno die praecessit imperatorem: nec diu clementissimae memoriae Theodosius imperator susceptis filiis in Ecclesia et traditis Sacerdoti, in hac luce fuit: post cujus obitum fere triennium supervixit. Quo in tempore sancti Nazarii martyris corpus, quod erat in horto positum extra civitatem, levatum ad basilicam Apostolorum, quae est in Romana, transtulit. Vidimus autem in sepulcro, quo jacebat corpus martyris (qui quando sit passus, usque in hodiernum scire non possumus) sanguinem martyris ita recentem, quasi eodem die fuisset effusus. Caput etiam ipsius, quod ab impiis fuerat abscissum, ita integrum atque incorruptum cum capillis capitis atque barba, ut nobis videretur eodem tempore quo levabatur, lotum atque compositum in sepulcro. Et quid mirum, quandoquidem Dominus in Evangelio ante promisit, quod capillus de capite eorum non peribit (Luc. XXI, 18)? Etiam odore tanto repleti sumus, ut omnium aromatum vinceret suavitatem. 33. Quo levato corpore martyris, et in lectica composito, statim ad sanctum Celsum martyrem, qui in eodem horto positus est, cum sancto Sacerdote ad orationem perreximus. Numquam tamen illum antea orasse in eodem loco compertum habemus: sed hoc erat signum revelati corporis martyris, si sanctus Sacerdos ad locum, ad quem numquam antea fuerat, oratum isset. Cognovimus tamen a custodibus loci ipsius, quod a parentibus suis illis traditum sit, non discedere de loco illo per omnem generationem et progeniem suorum; eo quod thesauri magni in eodem loco positi essent. Et vere magni thesauri, quos non aerugo, neque tinea exterminat, neque fures effodiunt et furantur (Matth., VI, 19); quia custos eorum Christus est, et locus eorum aula coelestis, quibus Vivere Christus fuit, et mori lucrum (Philip. I, 21). Translato itaque corpore Martyris ad basilicam Apostolorum ubi pridem sanctorum Apostolorum reliquiae summa omnium devotione depositae fuerant, cum tractaret Episcopus, quidam de populo repletus spiritu immundo, clamare coepit se torqueri ab Ambrosio. At ille conversus ad eum ait: Obmutesce, diabole; quia non te torquet Ambrosius, sed fides sanctorum et invidia tua; quoniam illuc vides ascendere homines, unde tu dejectus es; nam Ambrosius nescit inflari. Quo dicto, ille qui clamabat, obmutuit, postratusque in terram est, nec amplius vocem qua obstrepere posset, emisit. 34. Per idem tempus cum consulatus sui tempore imperator Honorius in urbe Mediolanensium, Lybicarum ferarum exhiberet munus, populo illuc concurrente, data copia est missis militibus tunc ab Stilicone comite hortatu Eusebii praefecti, ut Cresconius quidam de ecclesia raperetur; quem confugientem ad altare Domini sanctus Episcopus cum clericis, qui in tempore aderant, defendendum circumdedit. Sed multitudo militum, quae duces suos habebat de perfidia Arianorum, praevaluit adversum paucos; atque, ablato Cresconio, exsultantes ad amphitheatrum reverterunt, Ecclesiae luctum non modicum reliquentes; nam Sacerdos prostratus ante altare Domini factum diu flevit. Sed in tempore cum revertissent, et renuntiassent iis, a quibus fuerant destinati milites, dimissi leopardi saltu celeri ad eumdem locum, in quo sederant qui de Ecclesia triumphabant, ascendentes graviter laniatos reliquerunt. Quod ubi vidit tunc Stilico comes, poenitentia motus est, ita ut per multos dies satisfaceret Sacerdoti, et illaesum quidem illum qui ablatus fuerat, dimisit: sed quia gravissimorum criminum erat reus, et aliter emendari non poterat, ad exsilium destinavit, non multo post indulgentia prosequente. 35. Per idem tempus cum ad palatium pergeret, eumque pro loco officii nostri sequeremur, Theodulo tunc notario, qui postea summa cum gratia Mutinensem rexit ecclesiam, cum casu quidam pede esset lapsus, atque prostratus jaceret in terra, ridenti factum conversus Sacerdos ait: Et tu qui stas, vide ne cadas (I Cor., X, 12). Quo dicto, statim is qui alienum lapsum riserat, suum doluit. 36. Per idem tempus Frigitil quaedam regina Marcomannorum, cum a quodam Christiano viro, qui ad illam forte de Italiae partibus advenerat, referente sibi audiret famam viri, Christo credidit, cujus illum servulum recognoverat, missisque Mediolanum muneribus ad Ecclesiam per legatos postulavit, ut scriptis ipsius qualiter credere deberet, informaretur. Ad quam ille epistolam fecit praeclaram in modum catechismi, in qua etiam admonuit ut suaderet viro Romanis pacem servare: qua accepta epistola, mulier suasit viro, ut cum populo suo se Romanis traderet. Quae cum venisset Mediolanum, plurimum doluit quod sanctum Sacerdotem, ad quem festinarat, minime reperisset; jam enim de hac luce migraverat. 37. Temporibus vero Gratiani, ut retro redeam, cum ad praetorium Macedonii tunc magistri officiorum pro quodam intercedendum perrexisset, atque ex praecepto supradicti viri fores invenisset clausas, nec copiam ingrediendi adeptus esset, ait: Et tu quidem venies ad ecclesiam nec clausis januis invenies, qua ingrediaris. Quod factum est; mortuo enim Gratiano, confugiens Macedonius ad ecclesiam, patentibus januis, aditum reperire non poterat. 38. Vir autem ipse venerabilis Episcopus multae abstinentiae, et vigiliarum multarum et laborum, quotidiano jejunio macerans corpus, cui prandendi numquam consuetudo fuit, nisi die sabbati, et Dominico, vel cum natalitia celeberrimorum martyrum essent. Orandi etiam assiduitas magna die ac nocte: nec operam declinabat scribendi propria manu libros, nisi cum aliqua infirmitate corpus ejus attineretur. Erat etiam in illo sollicitudo omnium Ecclesiarum, interveniendi etiam magna assiduitas et constantia. In rebus etiam divinis implendis fortissimus, in tantum ut quod solitus erat circa baptizandos solus implere, quinque postea episcopi tempore quo decessit, vix implerent. Sollicitus etiam nimium pro pauperibus et captivis; nam in tempore quo episcopus ordinatus est, aurum omne atque argentum quod habere poterat, Ecclesiae vel pauperibus contulit. Praedia etiam quae habebat, reservato usufructuario germanae suae, donavit Ecclesiae, nihil sibi quod hic suum diceret, derelinquens; ut nudus atque expeditus miles Christum dominum sequeretur: Qui cum dives esset, propter nos pauper factus est, ut nos ejus inopia ditaremur (II Cor., VIII, 9). 39. Erat etiam gaudens cum gaudentibus, et flens cum flentibus (Rom., XII, 15); siquidem quotiescumque illi aliquis ob percipiendam poenitentiam lapsus suos confessus esset, ita flebat, ut et illum flere compelleret; videbatur enim sibi cum jacente jacere. Causas autem criminum quae illi confitebatur, nulli nisi Domino soli, apud quem intercedebat, loquebatur; bonum relinquens exemplum posteris sacerdotibus, ut intercessores apud Deum magis sint, quam accusatores apud homines. Nam et secundum Apostolum (II Cor., II, 8), circa hujusmodi hominem confirmanda charitas est; quia ipse sui accusator est, nec exspectat accusatorem, sed praevenit; ut confitendo suum allevet ipse delictum; ne habeat quod adversarius criminetur. Ideoque Scriptura dicit: Justus in principio sermonis accusator est sui (Prov., XVIII, 17). Vocem enim eripit adversario, et quasi dentes quosdam paratos ad praedam criminationis infestae peccatorum suorum confessione confringit, dans honorem Deo, cui nuda sunt omnia (Hebr., IV, 13), et qui vult vitam magis peccatoris quam mortem (Ezech. XVIII, 32). Nam et ipsi poenitenti non sufficit sola confessio, nisi subsequatur emendatio facti; ut poenitens non faciat poenitenda, humiliet etiam animam suam sicut David sanctus, qui postquam audivit a propheta: Dimissum est peccatum tuum (II Reg. XII, 14); humilior factus est in emendatione peccati, ita ut cinerem sicut panem manducaret et potum suum cum fletu misceret (Psal., CI, 10). 40. Flebat etiam amarissime quotiescumque forte nuntiatum illi fuerat de cujuscumque sancti obitu sacerdotis, in tantum ut nos illum consolari niteremur, ignorantes pium affectum viri, nec qua ratione ita fleret intelligentes. Quibus ille hujusmodi responsum reddebat: Non se flere, quia recesserat, qui fuerat mortuus nuntiatus: sed quia praecesserat, vel quia difficile esset invenire virum, qui summo sacerdotio dignus haberetur. Ipse autem de sua morte ante praedixit quod usque ad pascha nobiscum futurus esset: quod quidem meruit Dominum obsecrando, quo maturius hinc liberaretur. 41. Ingemiscebat enim vehementer cum videret radicem omnium malorum avaritiam pullulare, quae neque copia neque inopia minui potest, magis magisque increscere in hominibus, et maxime in iis qui in potestatibus erant constituti; ita ut interveniendi illi apud illos gravissimus labor esset, quia omnia pretio distrahebantur. Quae res primo omne malum invexit Italiae, et exinde omnia verguntur in pejus. Et quid dicam, si in hujusmodi personis ita rabiem suam exercet, qui solent aut filiorum aut propinquorum causas praetendere: Ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL, 4); quandoquidem plerosque ceperit etiam coelibes sacerdotes vel levitas, quibus portio Deus est, ut etiam ipsi illam appetant (Deut. XVIII, 2)? Et vae nobis miseris! quia nec fine mundi provocamur, ut tam gravi jugo servitutis liberari velimus, quod demergit ad profundum inferni; ut faciamus nobis amicos de iniquo mammona, qui nos recipiant in aeterna tabernacula (Luc. XVI, 9). Attamen beatus ille qui quandoque conversus, diruptis vinculis, atque projecto jugo hujusmodi dominationis, tenebit, et allidet parvulos ejus ad petram (Psal. CXXXVI, 9), hoc est, omnes intentiones ejus allidet ad Christum, qui secundum Apostolum petra est, quae omnes ad se allisos interimit, ipsa inviolabilis manens, nec reum faciens eum, qui ad se alliserit nequissimi uteri deteriores partus, sed innocentem; ita ut securus possit dicere: Portio mea Dominus (Psal. CXVIII, 57). Quia cui nihil in saeculo est, illi vere portio est Christus: Et qui contempserit parva, multa percipiet, insuper et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). 42. Ante paucos vero dies quam lectulo detineretur, cum quadragesimum tertium psalmum dictaret, me et excipiente et vidente, subito in modum scuti brevis ignis caput ejus cooperuit, atque paulatim per os ipsius tamquam in domum habitator ingressus est: post quod facta est facies ejus velut nix, et postea reversus est vultus ejus ad speciem suam. Quod cum fieret, stupore perculsus obrigui, nec potui scribere quae ab illo dicebantur, nisi posteaquam visio ipsa transivit; dicebat enim in eo tempore testimonium Scripturae divinae, quod ego optime retinebam. Nam scribendi vel dictandi ipso die finem fecit; siquidem ipsum psalmum explere non potuit. Ego vero id quod visum a me fuerat, honorabili viro Casto diacono, sub cujus cura degebam, statim retuli: at ille repletus gratia Dei, Spiritus sancti adventum me in illo vidisse edocuit lectione Actuum apostolorum. 43. Superioribus autem diebus cum Stiliconis tunc comitis servus, qui daemonio laboraverat, in Ambrosiana basilica jam sanus maneret, commendatus a domino suo; ferebatur enim quod libenter ab eodem haberetur: faceretque falsas epistolas tribunatus, in tantum ut tenerentur homines, qui ad ministrandum pergebant: sed ubi ad personam servi sui pervenit comes Stilico, noluit in eum vindicare. Homines etiam qui decepti fuerant, interventu Sacerdotis dimisit, de ipso vero servo Sacerdoti questus est. Quem vir sanctus cum de basilica Ambrosiana egrederetur, requiri fecit, atque ad se perduci. Quem cum interrogasset, et deprehendisset auctorem tanti flagitii, ait: Oportet illum tradi satanae in interitum carnis, ne talia aliquis in posterum audeat admittere (I Cor. V, 5). Quem eodem momento cum adhuc sermo esset in ore Sacerdotis, spiritus immundus arreptum discerpere coepit: quo viso, non minimo timore repleti sumus et admiratione. Multos etiam diebus illis, imponente illo manus, et imperante ab spiritibus immundis vidimus esse purgatos. 44. Per idem tempus Nicentius quidam ex tribuno et notario, qui ita pedum dolore tenebatur, ut raro in publico videretur; cum ad altare accessisset, ut sacramenta perciperet, calcatusque casu a Sacerdote exclamasset, audivit: Vade, et amodo salvus eris. Nec se amplius doluisse pedes, tempore quo sanctus Sacerdos de hac luce migravit, lacrymis testabatur. 45. Sed post dies hos, ordinato sacerdote Ecclesiae Ticinensi, incidit in infirmitatem, qua cum plurimis diebus detineretur in lectulo, comes Stilico dixisse fertur quod, tanto viro recedente de corpore, interitus immineret Italiae. Unde convocatis ad se nobilibus viris illius civitatis, quos diligi a sancto Sacerdote cognoverat, partim interminatus est illis, partim blando sermone persuasit, ut pergerent ad sanctum Sacerdotem, suaderentque illi, ut sibi vivendi peteret a Domino commeatum. Quod ille ubi ab illis audivit, respondit: Non ita inter vos vixi, ut pudeat me vivere: nec timeo mori; quia Dominum bonum habemus. 46. Per idem tempus cum in extrema parte porticus in qua jacebat in uno positi Castus, Polemius, Venerius et Felix tunc diaconi secum tractarent voce ita pressa, ut vix se invicem audirent, quis post obitum illius episcopus ordinandus esse, atque cum de nomine sancti loquerentur Simpliciani, tamquam interesset tractatui, cum longe positus ab ipsis jaceret, approbans exclamavit tertio: Senex, sed bonus. Erat enim Simplicianus aevi maturus. Qua voce audita, expavescentes fugerunt; defuncto tamen eo, non alius illi successit in sacerdotium, nisi is quem ille bonum senem trina voce signaverat. Cui Simpliciano Venerius, quem supra memoravimus, successor fuit: Felix vero nunc usque Bononiensem regit Ecclesiam: Castus autem et Polemius nutriti ab Ambrosio bonae arboris boni fructus, in Ecclesia Mediolanensi diaconii funguntur officio. 47. In eodem tamen loco in quo jacebat (sicut referente sancto Bassiano episcopo Laudensis Ecclesiae, qui ab eodem audierat, didicimus) cum oraret una cum supradicto sacerdote, viderat Dominum Jesum advenisse ad se, et arridentem sibi: nec multos post dies nobis ablatus est. Sed eodem tempore quo migravit ad Dominum, ab hora circiter undecima diei usque ad illam horam, in qua emisit spiritum, expansis manibus in modum crucis oravit: nos vero labia illius moveri videbamus, vocem autem non audiebamus. Honoratus etiam sacerdos Ecclesiae Vercellis cum in superioribus domus se ad quiescendum composuisset, tertio vocem vocantis se audivit, dicentisque sibi: Surge, festina, quia modo est recessurus. Qui descendens, obtulit sancto Domini corpus: quo accepto ubi glutivit, emisit spiritum, bonum viaticum secum ferens; ut in virtute escae anima refectior, angelorum nunc consortio, quorum vita vixit in terris, et Eliae societate laetetur; quia ut Elias numquam regibus vel ullis potestatibus, ita nec iste pro Dei timore loqui veritus est. 48. Atque inde ad Ecclesiam majorem antelucana hora qua defunctus est, corpus ipsius portatum est; ibique eadem fuit nocte, qua vigilavimus in pascha: quem plurimi infantes baptizati cum a fonte venirent, viderunt, ita ut aliqui sedentem in cathedra in tribunali dicerent, alii vero ambulantem suis parentibus digito ostenderent: sed illi videntes videre non poterant, quia mundatos oculos non habebant: plurimi autem stellam supra corpus ejus se vidisse narrabant. Sed lucescente die Dominico, cum corpus ipsius, peractis sacramentis divinis, de Ecclesia levaretur, portandum ad basilicam Ambrosianam, in qua positus est, ita ibi daemonum turba clamabat se ab illo torqueri, ut ejulatus eorum ferri non possent. Quae gratia Sacerdotis non solum in illo laco, verum etiam in plurimis provinciis usque in hodiernum manet: jactabant etiam turbae virorum ac mulierum oraria, vel semicinctia sua, ut corpus Sancti aliquatenus ab ipsis contingeretur. Erat enim exsequiarum turba innumerabilis totius dignitatis, totiusque sexus, omniumque pene aetatum non solum christianorum, sed etiam Judaeorum et paganorum; majore tamen gratia ordo praecedebat eorum qui fuerant baptizati. 49. Eadem vero qua obiit die (sicut textus epistolae loquitur, quae a successore ejus venerabili viro Simpliciano suscepta est de partibus Orientis ad ipsum tamquam adhuc nobiscum viventem directa, quae nunc usque Mediolani habetur in monasterio) quibusdam sanctis viris apparuit, orans cum illis, et imponens illis manus; habet enim diem epistola quae directa est, qua lecta, invenimus illum diem esse, quo ille defunctus est. 50. Intra Tusciam etiam in civitate Florentina, ubi nunc vir sanctus Zenobius episcopus est, quia promiserat petentibus illis eos se saepius visitaturum, frequenter ad altare quod est in basilica Ambrosiana, quae ibidem ab ipso constituta est, visum orare, ipso sancto viro sacerdote Zenobio referente, didicimus. In eadem etiam domo, in qua declinans Eugenium mansit, tempore quo Radagaisus supradictam civitatem obsidebat, cum jam de se penitus desperassent viri civitatis ipsius, per visum cuidam apparuit, et promisit alio die salutem illis adfuturam. Quo referente, civium animi sunt erecti; nam altero die, adveniente Stilicone tunc comite cum exercitu, facta est de hostibus victoria. Haec Pansophia religiosa femina, matre pueri Pansophii referente, cognovimus. 51. Mascezeli etiam desperanti de salute sua, vel exercitus quem ductabat contra Gildonem, baculum tenens manu in visu noctis apparuit, atque cum pro volveretur ad pedes sancti viri Mascezel, percutiens terram senex baculo quo regebatur, tertio (hac enim illi specie apparuerat) ait: Hic, hic, hic, signans locum; deditque intellectum viro, quem visitatione dignum fuerat arbitratus, ut agnosceret se in ipso loco in quo sanctum Domini viderat Sacerdotem, die tertia victoriam adepturum: atque ita securus bellum inchoavit et consummavit. Nos tamen ea Mediolani positi ipso Mascezele referente, cognovimus; nam et in hac provincia, in qua nunc positi haec scribimus, plurimis hoc ipsum retulit sacerdotibus, quibus etiam referentibus, securlus haec nobis cognita huic libro adjungere arbitrati sumus. 52. Sisinnii etiam et Alexandri martyrum, qui nostris temporibus, hoc est, post obitum sancti Ambrosii in Anauniae partibus, persequentibus gentilibus viris martyrii coronam adepti sunt, cum reliquias Mediolani summa cum devotione susciperemus, adveniente quodam caeco et referente cognovimus, qui eodem die tacto loculo, in quo sanctorum reliquiae portabantur, lumen recepit, quod per visum noctis vidisset navem appropinquantem littori, in qua erat multitudo albatorum virorum; quibus descendentibus ad terram, cum unum de turba precaretur, ut sciret qui essent ii viri, audierit, Ambrosium ejusque consortes. Quo audito nomine, cum deprecaretur ut lumen reciperet, audivit ab eo: Perge Mediolanum, et occurre fratribus meis, qui illo venturi sunt, designans diem, et recipies lumen. Erat enim vir, ut ipse asserebat, de littore Dalmatino, nec se ante venisse in civitatem asserebat priusquam recto itinere reliquiis sanctorum occurrisset, nondum videns: sed tacto loculo, videre coepisse. 53. His itaque decursis, non arbitror grave videri, si paululum promissi nostri metas excesserimus, ut Domini dictum quod per eos sanctorum prophetarum locutus est, completum esse doceamus: Sedentem adversus fratrem suum et detrahentem occulte, persequebar (Ps. C, 5); et alibi: Noli diligere detrahere, ne eradicemini (Prov. XX, 13); ut quicumque forte hujusmodi captus est consuetudine, cum legerit qualiter in iis qui sancto viro detrahere ausi sunt, fuerit vindicatum, ipse etiam in aliis emendetur. 54. Igitur Donatus quidam natione Afer, presbyter tamen Ecclesiae Mediolanensis, cum in convivio positus, in quo erant nonnulli militares viri reliogiosi, detraheret memoriae Sacerdotis, adspernantibus illis et deserentibus linguam nequam, subito vulnere percussus gravi, de eodem loco in quo jacebat, alienis manibus sublatus, in lectulum positus est, atque inde ad sepulcrum usque perductus. In urbe etiam Carthaginensi, cum apud Fortunatum diaconum fratrem venerabilis viri Aurelii episcopi, ad convivium convenissem una cum Vincentio Colossitano episcopo, Murano etiam episcopo Bolitano, sed et aliis episcopis et diaconibus; tunc Murano episcopo detrahenti Sancto viro retuli exitum presbyteri superius memorati: quod ille de alio dictum, de se oraculum maturo sui exitu comprobavit. Nam de eodem loco in quo jacebat, cum subito vulnere ingenti esset percussus, alienis manibus ad lectum usque portatus est, atque inde ad domum in iqua hospitabatur deductus, diem clausit extremum. Is finis virorum illi detrahentium fuit, quem videntes qui tunc aderant, admirati sunt. 55. Unde hortor et obsecro omnem hominem, qui hunc librum legerit, ut imitetur vitam sancti viri, laudet Dei gratiam, et declinet detrahentium linguas; si vult magis consortium habere cum Ambrosio in resurrectione vitae, quam cum detrahentibus illis subire supplicium, quod nullus sapiens non declinat. 56. Tuam etiam precor beatitudinem, pater Augustine, ut pro me humillimo peccatore Paulino cum omnibus sanctis qui tecum invocant nomen Domini nostri Jesu Christi in veritate, orare digneris; ut quia in adipiscenda gratia cum tanto viro non sum dignus habere consortium, adeptus meorum veniam peccatorum, sit mihi praemium fugisse supplicium.