Migne Patrologia Latina Tomus 102
Vita Smaragdi (Joannes Trithemius), J. P. Migne
Vita Smaragdi
Smaragdus abbas monasterii sancti Michaelis in Saxonia, ordinis divi Patris Benedicti, vir in divinis Scripturis valde eruditus, et saecularium litterarum non ignarus, ingenio acutus, sermone compositus, vita et conversatione devotus, et regularis disciplinae moderator celeberrimus, in exponendis Scripturis sanctis, nomen suum longe lateque innotuit, et magnam eruditionis famam obtinuit. Scripsit enim multa praeclara volumina, de quibus exstant subjecta. In regulam sanctissimi Patris nostri Benedicti lib. unum. In psalterium totum lib. unum. In epistolas et Evangelia per circulum anni libros undecim. Sermones ad fratres et alios librum unum. Opus quoque insigne de virtutibus, quod praenotavit Diadema monachorum. Alia quoque multa tam in divinis quam in saecularibus Scripturis volumina scripsisse dicitur, quae ad manus nostras non venerunt. Claruit temporibus Otthonum primi et secundi clarissimorum imperatorum.