Migne Patrologia Latina Tomus 18
Vita Symmachi
Vita Symmachi ex Antiquissima Editione
Q. Aurelius Symmachus, vir consularis, iisdem fere temporibus vixit, quibus divi doctores Hieronymus et Ambrosius, Ausonius, Prudentius et Claudianus poetae. Ejus consulatum collegamque Ticianum refert Prosper de Temporibus in annum Domini 394, qui fuit annus imperatoris Valentiniani Junioris extremus: ad quem sane habetur epistola Symmachi proprio titulo inscripta, cum alioqui desideretur id genus parergi. Nec ignorantur ejus ad Ausonium epistolae: quem nemo nescit iisdem temporibus vixisse primi nominis virum. Et hic est Symmachus, qui causam gentilium deorum oratione luculentissima defendit apud divos Theodosium imperatorem et Arcadium, Honoriumque Caesares. Contra quem plerique alii, nervosius tamen scripsere sanctus Ambrosius et Aurelius Prudentius libris duobus: hic versu hexametro, prosa alius. Est videre ex illa ipsa oratione, quanta ille, quamque exquisita fuerit dicendi facultate: tanta nempe, ut homo exquisitissimi judicii Angelus Politianus eum, nec immerito, in veterum oratorum Albo retulerit. Licet quoque ex hoc epistolarum familiarium libello nonnihil cognoscere: qui cum vulgo in auctorem Boetii socerum transferretur, essentque hujus erroris assertores nonnulli qui se omnium historiarum conscios professi, ignavissimo vaframento non in aulas modo, sed in ipsos etiam animos principales (heu tempora!) surrepserunt; non ferendam existimavi procacem illorum ignorantiam: sed liberali judicio prolem parenti suam restituens, ostendi quam vana sit eorum commentatio, qui historiam arbitratu suo comminiscuntur: et (quod ne Deus quidem possit) in praeteritum disponunt, vel refragante temporum fide; ut in hoc quoque loco videre licet. Neque enim Symmachus ille Boetii socer (qui anno Domini 521, a Theodorico occisus est) ullam Valentiniano epistolam, nisi vel in cunis scripsisse potuit: vel (si Palingenesiam concedimus) ex campo Elysio priusquam denuo nasceretur. Sed quo mihi circulatores istos? cujus hoc institutum impraesentiarum fuerat, epistolas Symmachi commendare antiquitatis et litteraturae cultioris amatoribus: quas etsi non tam emendatas legerint, quam ille scripsit elegantes, scio tamen his gratias habebunt, qui eas ita prodire maluerint quam prorsus interire. Neque enim tantum depravatoribus cessit ut non bona pars integra restiterit, quae nasutis etiam lectoribus factura sit stomachum.