Jump to content

Vita et miracula S. Arnolfi

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Homiliae
Auctor incertus Paulus Vinfridus?
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Vita et miracula S. Arnolfi (Auctor incertus (Paulus Vinfridus?)), J. P. Migne

Vita et miracula S. Arnolfi

(0731D)Beatus Arnolfus episcopus, prosapia gentis Francorum altus satis et nobilis parentibus, atque opulentissimus in rebus saeculi fuit, sed nobilior deinceps et sublimior fide fuit. Hujus itaque laudabilia facta quae gessit, nonnulla ego familiaribus illius narrantibus, pleraque per memetipsum cognoscens, operae pretium reor, ut jam ab ortu nativitatis ejus locutionis meae sumam exordium. Erat igitur quidam peregrinus servus Dei, nomine Stephanus, qui a partibus Italiae veniens, habitavit in loco contiguo parentibus hujus beati viri. Cumque revelata fuisset per Spiritum eidem peregrino nativitas pueri, silentio paulisper interposito, praesaga tandem voce sic exorsus est: Scitote omnes quomodo puer iste qui (0732D)natus est summis honoribus exaltandus, magnus erit apud Dominum et homines: quod ita rei probavit eventus. Laudabilis enim indolis puer, gratia Dei praeventus, cum litterarum studiis imbuendus traditus fuisset, caeteris contubernalibus suis sagaci ingenio et capaci memoria praecellebat, ac de die in diem per gradus virtutum ascendendo proficiebat. Cum autem jam bene edoctus ad perfectam venisset aetatem, Gundolfo subregulo consiliario videlicet regis, exercitandus in virtuosis actibus commendatur: quem ille per multa experimenta probatum, Theodeberti regis ministerio dignum adaptavit: in cujus servitio commorans, quanta potentia belligerando praecesserit omnes, quis enarrare sufficiat, praesertim cum (0733A)saepe phalanges adversariorum suo viriliter abegisset mucrone? Quapropter effectus est in brevi omnium primus, ita ut sex provinciae, quas ex tunc et nunc totidem agunt officiales, sub solius ejus arbitrio regerentur. Interea cum strenuus miles iste quae Dei sunt redderet Deo sedulo, scilicet in oratione, in jejuniis, in eleemosynis, et quae Caesaris sunt Caesari, fortis scilicet in bello, providus in consilio, cogentibus amicis atque parentibus, a nobilissima gente puellam quamdam, praeclaris moribus ornatam, duxit uxorem. Quo in facto speciale quoddam munus gratiae suae eidem viro Dominus indulsit, ut ex eadem videlicet egregia femina duorum filiorum gaudia suscipere mereretur: qui quasi duarum gemmarum splendidum decus, in mundo postmodum clarescere (0733B)coeperunt. Temporibus illis erat in ministerio regis vir egregius, nomine Romaricus, familiari affectu beato Arnolfo copulatus. Hic cum ex assiduitate secum commanendi, desiderium beati viri quo circa monasteria vel loca sancta jugis illi meditatio fuit, agnovisset, habito inter se consilio, disponunt secundum Evangelii praeceptum, relinquere omnia sua, et peregrinari pro Christi amore: sed voluntas Domini obstitit in hac causa proposito utriusque. Nec enim fas censuit fore providentia Christi, ut hi duo viri, qui quandoque veluti duae lampades fulgerent in saeculo, sub unius modii occultarentur articulo, sed potius super candelabrum positi, lucerent omnibus operatione sua fideli. In illis siquidem diebus accidit ut civitas Metensis viduata suo pastore, una voce (0733C)parique consensu Arnolfum, domesticum atque consiliarium regis, peterent sibi ordinari episcopum. Qui licet lacrymans ac multum renitens, compulsus tandem, quia sic placitum fuit Deo, praefatam urbem gubernandam suscepit. Nec tamen primatum, quem in palatio gerebat, deserere permissus est. Sublimatus igitur episcopali dignitate, tanta tamque perfecta munificentia indigentiam pauperum revelabat [ Al., relevabat], ut etiam de longinquis regionibus fama beati viri audita, innumerabilis virorum ac mulierum caterva ad eum refocillanda festinaret. Porro normam abstinentiae ejus quis enarrare valeat, cum interdum post triduana vel etiam amplius protracta jejunia, pane hordeaceo seu lymphae poculo victitaret? Indutus quoque jugiter infra tunicam suam occulto (0733D)cilicio, geminum ingerebat cruciatum membris vigiliis atque jejuniis vehementer exesis. Inter has assiduas corporis afflictiones, quibus ob amorem coelestis patriae beatus Arnolfus semet spontanea voluntate castigabat, multas per eum Dominus dignatus est virtutum operationes demonstrare, de quibus hic aliquas aggrediar enarrare. Cum in contiguis partibus Vosagi, in praediis scilicet sancti Stephani patroni Metensis loci vir Domini moraretur, et mulier quaedam, nomine Becila, a daemonio correpta, graviter ante conspectum ejus vexaretur, ut erat omni pietate suffultus, cum altis suspiriis dixit: Heu miserum humanum genus, in quo tantum praevaluit inimicus, ut domicilium ipsius existat, quod potius Christus inhabitare (0734A)debuerat! Et haec dicens, dedit se cum lacrymis in orationem: qua finita, fugato daemonio, sanam illico reddit mulierem. Eo tempore quo triduanum jejunium universalis celebrare consuevit Ecclesia, vir sanctus extra civitatem cum crucibus atque promiscua populi multitudine, orandi gratia secundum morem urbis processit: et ecce mulier ex mediis catervis voces emisit in coelum. Quod audiens vir Domini, cum cognovisset eam arreptam a daemonio, opposito crucis vexillo, liberavit eam ab hoste maligno. Alio quoque tempore cum infra urbem orationis causa ab basilicam sanctae crucis accessisset, ibique puellam nequiter debacchantem reperisset, misericordia motus, archidiacono suo ait: Hac nocte, frater, pro ista paupercula vigilias agamus, ut si per (0734B)gratiam Dei sanata fuerit, crastina die laeti domum redeamus. Et ita factum est. Temporibus Dagoberti regis, cum in palatio ejus maneret beatus Arnolfus, leprosus quidam clamavit ad eum, deposcens victum sive vestitum: at ille statim jussit eum ad hospitium suum duci. Ubi cum erga languidum secundum morem suum paternam exhiberet pietatem, sciscitatus est ab eo si sacra unda baptismatis ablutus esset. Nequaquam, ait, domine mi, nam infelici mihi abjecto a populo quis hanc gratiam tribueret? Sanctus episcopus dixit: Modo, dilecte frater, crede in Dominum Jesum Christum, et continuo recipies corporis animaeque medelam. Accepto igitur leprosus a beato viro baptismi sacramento, liberatus est ab omni corporis incommodo, atque de reliquo factus est in (0734C)utraque substantia sanus, qui prius fuerat peccator et maculosus. Post haec cum ad partes Thuringorum in comitatu praefati regis sanctus episcopus venisset, accidit ut quidam procerum nomine Nutilo, puerum suum, quem satis diligebat, jam extremum spiritum trahentem, magno ejulatu defleret. Cujus doloribus compatiens beatus Arnolfus, cum ille desperatus de salute dilecti pueri, nihil aliud intenderet, nisi ut amputato capite ejus, more gentilium cadaver ignibus comburendum traderetur: accessit ad lectulum languentis, et facta oratione, his eum alloquitur verbis: Poenitere, fili, si quid male gessisti, et restitueris illico pristinae sanitati. Quid plura? Promens ille potius singultibus quam verbis confessionem cujuslibet suae transgressionis, perunctus est oleo benedicto (0734D)per manus sacerdotis Christi, atque eadem hora ita convaluit, ac si nullam prorsus infirmitatem jampridem passus fuisset. Quidam homo scelestus nomine Notto, ausus est irrogare cum complicibus suis episcopo sancto injuriam, asserens scilicet eum non esse cultorem Dei, sed potius hominem deditum voluptati: ad cujus lectum nocturnis horis, non solum rex, verum etiam regina, tanquam consilium flagitantes interdum properarent. Cum ergo vir ille die quadam alvo referto vino una cum detrahente socio suo strata petisset, jubente Domino, omnia vestimenta illorum vallantur undique flamma. Quibus illico cum ingenti clamore prosilientibus, et aquam circa nates ac genitalia loca, ubi camisiae illorum acerrime cremabantur, (0735A)injicientibus, nec omnino flammam divinitus missam exstinguere valentibus, tandem ad instar porcorum luto volutabri sese pariter involvunt: et ibi diu vociferantes, vix ad ultimum poenam, quam merito patiebantur, evaserunt. In quibus profecto impletum est hoc quod scriptum est in Psalmo: Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequar: in tantum ut et illud divina censura factum esse non ambigamus, quod detractores isti vehementissime cremabantur in partibus illis, ubi libido de qua calumniabantur virum justum, regnare non dubitatur. Nec multo post auctor hujus detractionis, praefatus videlicet Notto, in hujusmodi criminibus diffamatus apud regem, ut scelera ejus una cum vita regalis gladius amputaret, necnon et filius ejus eidem sententiae (0735B)subjaceret. Per idem tempus cum beatus Arnolfus jam pene omnes thesauros Ecclesiae in usus pauperum erogasset, supererat adhuc discus argenteus, habens libras LXXII. Hunc quidam Hugo primas procerum dato pretio comparavit, sed omnipotens Deus non passus est ut laicus illo frueretur qui in honore beati Stephani protomartyris jam olim consecratus habebatur. Praedicto siquidem Hugone praepeti morte prostrato, discus ille Lothario regi allatus est; qui cum, referentibus quibusdam, comperisset hunc a beato Arnolfo ob alimoniam pauperum venundatum fuisse, mox tanquam coelitus inspiratus, jubet eum velociter superpositis centum aureis, ad Metensem civitatem sancto pontifici deferri. Cum igitur quamplures virtutes per beatum virum crebrescere (0735C)coepissent, soli Deo vacare volens, remotiora quaedam loca juxta Vosagium expetiit: et ibi retrusus in cellula quadam, diebus ac noctibus coelum sanctissimis precibus pulsavit. Sollicitari vero coepit interea, ne plebs sibi a Domino credita, eo remoto, de aeternae vitae pabulo aliquid jam minus acciperent: mittensque per internuntios epistolas ad regem, rogabat intentissime ut alium loco suo subrogare vellet pontificem, qui praedicationis verbo dignius se erudiret Christi plebem. Qua legatione accepta, Lotharius non modicis repletur angoribus, et quaeritans se ab omni consilio destitutum, si beatus Arnolfus a frequentia palatii remotus fuisset, rescribit ei sic inter caetera: « Hoc quod per epistolam vestram, domine Pater, rogare voluistis, ut in (0735D)loco vestro alter substituatur episcopus, nullatenus nostra praesumptio facere praesumit: sed potius omni devotione rogamus ut si in bonorum operum exercitio vitam alicubi ducere deliberatis, apud populum vobis commissum, sicut coepistis conversando, exemplum ei sitis promerendae salutis. » Nec mirum quod tanta dilectione Lotharius rex beatum virum amplexatus sit, cui et filium suum Dagobertum in principatu sublimatum, quasi propriam sobolem erudiendum commisit: et ipse quandiu vixit, per ejus consilium et providentiam quaeque regni negotia disponere satis utile duxit. Defuncto itaque Lothario rege, cum adhuc beatus Arnolfus episcopus eodem desiderio quo prius, conversandi videlicet in eremo flagraret (0736A)iterum atque iterum a Dagoberto principe, quem ipse diligentissime nutrierat, licentiam hujus rei postularet, instinctu diaboli commotus adversus eum rex, cum ei die quadam nimis importunus in petendo fuisset, arrepto mucrone voluit eum sauciatum a se removere. Tunc ille parvipendens iram morituri regis, constanter dixit: Quid agis, miser? Mala pro bonis mihi rependere vis? Nunc autem, quandoquidem ita placet, saevias in me quantum velis: ego pro illius amore mori non dubito, qui mihi vitam dedit, et pro me mortuus est. Haec eo dicente, cum unus astantium procerum blandis verbis redargueret temeritatem regis, sedatus est furor ipsius, et mediante gratia Dei, caruit effectu sceleratus affectus. Interea superveniente regina, ut audivit commotionem quae (0736B)contra virum Dei sine causa incanduerat, prostravit se una cum rege pedibus ejus: et ut sui misereatur remittendo illatam injuriam, cum lacrymis postulavere dicentes: Perge, domine, ad eremum, sicut desideras: tantum te placatum habeamus quem injuste offendimus. Data igitur illis venia, cum egrederetur a palatio beatus Arnolfus episcopus, ecce pro foribus claudorum, caecorum et universorum pauperum astans multitudo elevatis vocibus clamabant ad eum dicentes: O sancte pastor, cur nos miseros derelinquis? Quis miserebitur nostri, vel quis tribuet nobis victum aut vestitum? His et hujusmodi lacrymosis vocibus, respondit eis pius Pater, et ipse flendo dicens: Nolite contristari, filioli: dabit enim vobis Deus pastorem qui vos pascat in miseratione et misericordia. (0736C)Estote pacati invicem, benigni, misericordes, ut dum in hac praesenti vita paupertate et miseria angustiemini, in futura vita felices cum Christo regnare mereamini, et his dictis statim ad orationum pergit certamina. Post haec pauco evoluto tempore, sanctus Goericus, cognomento Appo, hujus successor eligitur, vitae sanctitate admirabilis, et omnibus sibi commissis amabilis. Quo audito, vir egregius Romaricus, scilicet beatum Arnolfum solitariam vitam elegisse, a partibus Vosagi egressus, pergit ad eum, atque ex convenientia utriusque infra vastae eremi solitudinem, aptum sibi idem praeparat locum. Sed antequam urbem exirent, ut ad eremum pergerent, quid miraculi per beatum Arnolfum in eadem urbe sit gestum, silere non debeo. Casu namque contigit ut in una (0736D)nocte jam promptuarium regis ignis vorans vexaret, atque eructans flamma domum circumquaque minaciter lamberet. Repente exsurgens omnis civitas, cum sui videret exitium, in ejulatum atque clamorem conversa est. Quo audito, praepeti gressu ad viri Dei domum pervenimus, et eum, sicut illi jugiter moris erat, psalmodiae vacantem reperimus. Statim apprehensa manu illius, ait Romaricus: Egredere, domine, ecce adsunt pro foribus equi nostri: egredere, inquam, ne, quod absit, te in hac urbe ignis iste absumat. Ad haec ille; Nequaquam, inquit, dilectissime, sed ducite me illo: et ponite prope ignem, ut videamus hoc impium quod grassatur incendium: et si ita vult Deus ut ardeam, ecce in manu ejus sum. Nos (0737A)itaque tenentes manus illius, ad larem ardentem pervenimus, et jubente illo, statim in orationem prostrati, capitulo dicto omnes exsurgimus. Tum ille elevans manum, signum crucis contra flammas opposuit, moxque mirum in modum tanquam coelitus percussus, nil alibi nocens, infra parietes totus retorsus ignis interiit. Quod nos videntes gratias Deo egimus, et dictis matutinis ad lectulos nostros remeavimus. Eadem hora uni e fratribus talis apparuit visio: intuens in coelum, vidit tanquam flammam ignis depictum signaculum crucis, et vox facta est de coelo dicens: Cernis hoc signum? Hac nocte Arnolfus episcopus per ipsum totam civitatem istam ab incendio liberavit. Mirantibus autem nobis omnibus virtutem quam vidimus de igne superius ab eo exstincto, (0737B)frater ille hanc visionem narravit, omnesque nos in majorem admirationem adduxit. His ista gestis, beatus Arnolfus relictis cunctis saeculi rebus, et facultatibus suis pauperibus erogatis, jam fidus et securus de thesauro in coelo recondito, pauper quidem propter Christum in saeculo effectus, sed jam dives de virtute Dei, veluti novus Elias ad eremum properat, et inter bestias et feras quotidiana meditatione laudes Deo personat, ascitis secum aliquantis monachis, quibus propriis manibus fidelissimam servitutem jugiter impendebat, calciamenta a pedibus detrahens atque detergens, capita et pedes illorum crebrius abluens, nec non et lectos ipsorum singulis diebus studiosissime componens: coquinae etiam servitium non abhorrens, cocus ipse saepe esuriens, suos contubernales (0737C)pascebat. Sed et lectum stratus ipsius, vilem quidem in oculis hominum, sed pulcherrimum in obtutibus angelorum, spretis mollibus et pretiosis vestibus, cilicio exornabat. In his igitur atque caeteris innumerabilibus bonis, dum angelicam duceret vitam, jamque Deus omnipotens athletam suum ad destinatum bravium vellet vocare, astante sibi religioso viro Romarico, familiari suo cum caeteris monachis, et gloriosum ejus transitum de hoc saeculo praestolantibus, electus Dei pontifex his eos alloquitur verbis: Amabiles domini, obsecrate Christum pro me. Jam enim adest dies in quo judici meo praesentandus apparebo. Quid faciam? Nihil boni gessi in hoc saeculo. Omnibus sceleribus et peccatis vallatus coarctor, pro quibus Dominum, ut veniam merear, (0737D)obsecro, postulate. Interea venit hora ut sancta illa anima manibus angelorum ad Christum gestaretur. Fit illico gaudium magnum supernarum virtutum in coelo, sed ingens luctus pauperum Christi atque monachorum in saeculo. Audiens autem venerabilis Goericus episcopus transitum beati pontificis Arnolfi, assumptis secum duobus aliis episcopis, et coacervata ingenti caterva clericorum et laicorum pergit ad eremum, et cum magna reverentia tollentes corpus viri Dei, regrediuntur ad urbem. Cumque venissent ad quemdam fluvium, cujus ripae tenera tellus exesa euntibus lubricum praebebat meatum, posteriores qui feretrum portabant, lapsi corruunt: sed, ut reor, ibidem statim angeli adsunt. Nam priores nullo (0738A)retardati gressu, libere gradiuntur ante se, donec illi qui lapsi fuerant, evidenter coram omnibus assurgentes, et iterum se feretro subjicientes ministerii sui locum, sicut antea, suppleverunt. Accidit et aliud in eodem itinere miraculum. Quidam siquidem homo in pago Calvomontinse, nomine Centa, incestuosus fuit: quem beatus Arnolfus cum in hac vita positus esset, saepius ad emendationem perducere volens, nec valens, sine poenitentia reliquit. Venientibus igitur illis qui beati viri funus portabant, ad terminos hujus incestuosi hominis, repente membra portantium obriguerunt, ita ut ulterius nullo modo procedere possent. Quo viso sacerdotes et universi populi, cum non modicum angustiari coepissent, quid facerent, quo diverterent, praesertim cum jam dies declinata (0738B)esset ad vesperam, Notto dux, qui unus erat de simul gradientibus ait: Manifestum est quia sanctus iste terram hujus incestuosi hominis ingredi despiciat, et ideo, si ad mansionem meam, quae aliquantulum hinc remota est, ante quam nox initium sumat, venire possemus, de his quae mihi de instanti suppetunt, licet diffidam tantam multitudinem me jam posse reficere, ut pote ex improviso adventantem, et me prorsus imparatum invenientem, necessaria ministrarem. His auditis, universus populus arripiunt iter versus oppidum ejusdem ducis: et portitores feretri tanta sunt velocitate donati, ut ad destinatum locum ante terminum diei pervenientes, potius semetipsos portari sentirent, quam ipsi portarent. Tunc Notto ait: Quia parum quid in promptu (0738C)habemus, sanctus Arnolfus nocte hac provideat nobis, cujus fidei verba secuta est rerum efficacia. Tanta namque abundantia cibi et potus excrevit, ut medietas illius omnibus ad sufficientiam satiatis, adhuc in crastinum superesset. Post haec cum magna prosperitate et laetitia ad urbem perveniunt. Hac fama provocati cives, cum crucibus et cereis, atque ingenti gaudio et admiratione obviam currunt, pastoremque suum, quem dudum judicio Dei fugacem amiserant, coelo jam regnantem recipiunt, atque sacrum corpus illius in basilica sanctorum apostolorum cum magna reverentia recondunt. Quo sepulto, quid apud Christum in eremo mercatus fuerit civibus suis miraculis demonstravit. Nam mulier quaedam nomine Julia, luminibus olim caecata, cum ad sepulcrum viri Dei accedens (0738D)fiducialiter orasset, absque mora lumen longo tempore desideratum recepit, atque per exitus viarum, quos non nisi aliena manu auxiliante calcare consueverat, propriis cernens luminibus, ad diversorium laeta remeabat. Aliud rursum miraculum non sileam, quod nuper narrante viro religioso Arnegaudio abbate cognovi. Cum per idem tempus mulier quaedam in suburbano degens, Dominica die operari ausa fuisset, judicio Dei tacta, utraque manu contracta est; unde illa nimiis vallata angoribus ad praedictum abbatem pervenit, misericordiamque ab eo flebiliter postulavit. Qui mox praecepit ei quatenus ad sepulcrum sancti antistitis cum fide festinaret. Quo cum pervenisset, ostia monasterii clausa invenit, seque (0739A)cum lacrymis in orationem dedit orans sanctum Arnolfum ut se sanaret. Cumque diutius illa Dominum deprecata fuisset, suffragantibus meritis beati pontificis, contracti digiti resolvuntur, et optata remedia celerrime subsequuntur. Per idem quoque tempus homuncio quidam nomine Cero, ita contractos habens pedes, ut ex utroque latere sustentatus baculis, miserabilem pedetentim regeret gressum, sanatus est ad viri Dei sepulcrum: et revertitur ad domicilium suum solidatis plantis naturalibus, qui illuc venerat (0740A)non innatis sibi pedibus. Haec pauca de plurimis hujus beati pontificis miraculorum exhibitionibus scriptis, utcunque potuimus, indidimus: caeterum si omnia quae egit, stylo prosequente chartis inserere statuissemus, enorme volumen et nimis fastidiosum composuissemus. Nunc interim ista sufficiant benevolo lectori, qui pro beneficiis circa multorum salutem per merita sancti praesulis exhibitis benedicat nomen Domini nostri Jesu Christi, cui est potestas et imperium in saecula saeculorum. Amen