ANNO DOMINI DCCCXLVII. SERGIUS PAPA II.
NOTITIA HISTORICA. (Mansi, Conciliorum amplissima Collectio.) [0905]
[0905B] Sergius [(a)] {foot}
[0905D] Sergius. Post obitum Gregorii IV Joannes diaconus violenter sedem occuparat; sed cum schismaticum ab ea legitime deposuissent, communi consensu electus est Sergius, ejus nominis secundus, quarto Idus Februarii, anno Domini 844. Nomen quod habuit ante pontificatum, nequaquam, ut fabulantur recentiores historici, immutavit. Accidit in Sergio tertio quod per calumniam huic pontifici impingunt. Ille enim vocabatur Petrus, et postea se Sergium II nominavit, non ob aliquam nominis turpitudinem, sed reverentiae causa. Putabat enim indignum se vocari illo nomine quo Christus primum apostolicae sedis pontificem principem apostolorum ex Simone [0906D] Petrum nominavit. Primus post Petrum apostolorum sibi nomen immutavit quidem Octavianus Alberici patricii filius, qui vocatus est Joannes XI. Unde commentum esse patet, quod aiunt recentiores historici, Sergium prius Os porci appellatum, ob nominis turpitudinem primum se aliter appellari voluisse, nomenque aliud imposuisse. Hujus temporibus contigit admiranda illa omnium scriptorum genere celebrata victoria contra sacrilegos et impudicos Saracenos, infame tributum exigentes, obtenta auxilio sancti Jacobi, qui omnibus perspicuus, ut regi per visionem pollicitus erat, ante aciem adversus barbaros dimicare est visus. SEV. BIN. natione Romanus, ex patre Sergio regionis quartae, sedit annos tres.
Hinc cum illustri editus a matre fuisset, castis nutrimentis, eum erudire ingenti coepit cum studio, ut nihil obscenum vel libidinis ab eo quisquam audire aut videre posset: puerilia oblectamenta contemnere non verebatur: ita ut actibus pollere videretur piis ab omnibus, et moribus clarescere majorum coeperit nobilium, puris munitus instructusque maternis monitis.
Igitur mater exsultabat quotidie, et omnipotenti Deo gratias referebat alacriter, qui talem sibi superno prolem concessisset auxilio. Duodecimo quidem aetatis suae anno obiit mater ejus, migravitque ad Dominum: qui relictus a matre (pater jam olim [0905C] luce caruerat) cum suis morabatur in parentum aede fratribus.
Eodem tempore urbis Romae primatum gerebat ecclesiae Leo III papa benedictus atque praecipuus, qui generositatem hujus praeclari pueri reminiscens, ac parentum ejus nobilitatem recolens, ad suam eum jussit magno cum amore duci praesentiam. Itaque cum adductus fuisset, hilari vultu eum serenaque mente contemplari coepit, et suo supra modum placuit animo. Tunc praesul eum scholae cantorum ad erudiendum communibus tradidit litteris, et ut mellifluis instrueretur cantilenae melodiis.
Insignis idem et solertissimus puer celeriter omne litteralis disciplinae sumpsit ingenium, ut omnes ipsis praecelleret scholae puerulos. His optimus auditis [0905D] pontifex inexplebili replebatur quotidie gaudio pro pueritiae ejus benignis profectibus. Tunc [0906B] acolythum in sancta constituit Romana Ecclesia. Vicesimo autem pontificatus sui anno cum decessisset officio, Romanae sacerdotium Stephanus suscepit Ecclesiae, quem etiam ipse amplo cum cordis diligebat affectu. Et cum eum strenui in divinis Scripturis nobiliter contemplaretur velocem, protinus illi subdiaconatus concessit officium. Parvoque tempore post episcopatus sui administratum regimen, Ecclesiae gubernacula Paschalis suscepit. A quo idem vir per omnia prudentissimus, vita eruditione, moribusque adornatus, tituli beati Silvestri confessoris atque pontificis presbyter consecratur; qui super omnes misericordia, studio, vigilantia atque omnibus optimis institutionibus claruit. Paschale vero defuncto praesulatus culmen accepit [0906C] Eugenius. Igitur in pontificio cum tribus perdurasset ipse Eugenius annis, Valentinus sedis ipsius pontifex consecratur: cujus post casum Ecclesiae apicem suscepit Gregorius. A quo cum diligentius praedictus vir amaretur, archipresbyterum eum in sancta ordinavit Ecclesia.
Qui vero cum per sexdecim solertissime gubernasset Ecclesiam annos, ad extrema ductus occubuit. Tunc vero, cum proceres, et Romanae urbis optimates, universusque Ecclesiae populus pro eligendo pontifice in unum coissent, atque alius de alio, ut fieri solet in talibus, conclamaret, subito per Dei providentiam divino nutu compuncti, de antefati Sergii archipresbyteri religione diligentius confabulari coeperunt, ut omnes conclamarent quia [0906D] dignus esset pontificatus adipisci regimen.
Firmatoque in eumdem virum consilio unusquisque [0907A] in sua reversus est. Tunc repente diaconus quidam ipsius Ecclesiae Joannes in tantum amentiae rupit atque insaniae, ut, persuaso quodam satis imperito et agresti populo, collecta turbulentorum et seditiosorum manu, in patriarchium Lateranense, per vim fractis januis, cum bellicis telis ingrederetur, legis et ordinis traditionem transgressus. Quo ex facto omnes qui intra patriarchii moenia aderant stupore et metu repleti sunt. Igitur cum per unius horae momentum cum eo illa perdurasset ignobilis populi coitio, timore correpta, eo relicto, nusquam comparuit. Quibus ita gestis omnes Quiritum principes indignati sunt, et communi consilio universi pariter in basilica beati Martini confessoris atque pontificis celeri cursu magnoque equitatu [0907B] sunt congregati, et eumdem archipresbyterum Sergium in omnibus probatissimum vertutibus virum, de quo superius memoriam fecimus, extrahentes de ecclesia, magno cum honore magnaque populi comitante caterva, amplisque resonantibus laudibus cum hymnis et canticis spiritalibus in patriarchium Lateranense electus atque perductus est. Eodem vero die tanta nix in urbe effusa est, ut omnibus candidata cerneretur. Quod multi gaudii dicebant et claritatis esse indicium.
Praedictum vero Joannem diaconum de patriarchio magna cum turpitudine hujus Romanae urbis principes expulerunt, et arctius in claustra sub cautela trudi praeceperunt, pro ipsius tanta temeritate, et impia, et dira praesumptione, quam saepe [0907C] fatus Joannes diaconus ausus est perpetrare. Quem etiam concilio antistitum principes damnare, suoque voluerunt privari honore. Nec non et alii ensibus membratim eum dilaniare ac interimere voluerunt. Sed hoc fieri benignus et solertissimus Sergius praesul prohibuit, nolens malum pro malo secundum evangelicam cuiquam reddere vocem (Rom. XII).
Tunc demum exsultantibus omnibus sacerdotibus, proceribus et optimatibus, omnibusque Ecclesiae populis, idem sanctissimus vir in apostolica beati Petri sacratissima sede ordinatus consecratusque est pontifex.
Erat enim origine insignis, fide purus, praedicatione liberior, Deo humilis, hominibus clarus, vultu alacris, mente alacrior, ecclesiarum gubernator, [0907D] plebium cultor, pauperum fautor, viduarum tegmen et consolator, indigentium largitor, dispersorum congregator et conservator, inanium saeculariumque rerum contemptor, solius sapientiae divitiarum avidus et amator. Hujus sacratissimae consecrationis cum ad aures invictissimi Augusti Lotharii rumor pervenisset imperatoris, Drogonem videlicet Metensis Ecclesiae archiepiscopum cum excellentissimo [0908A] Ludovico filio suo, magno cum Francorum exercitu Romam direxit [(a)] {foot}
[0907D] Lotharius Drogonem cum filio Ludovico Romam misit. Qua de causa illud factum fuerit, Addo Viennensis anno 841 his verbis enarrat: «Lotharius filium suum Ludovicum, quem in Italia regem fecerat, ut imperatoris nomen sortiretur, per Drogonem patruum Romam misit. Cui Sergius, jam tunc pontifex, coronam imposuit, et acclamante universo populo, [0908D] imperator et Augustus est salutatus. » Ex quibus impudentia Sigeberti schismatici redarguitur, dum in gratiam imperatoris schismatici, cui inhaesit, pro libitu animi sui, scribit Ludovicum a Lothario Romam missum fuisse ad confirmandum electionem pontificis Sergii. SEV. BIN. : cum quibus etiam archiepiscopos pluresque episcopos, abbates et comites proficisci praecepit. Ipsi vero a quo in oras Bononiae civitatis cum belligeris suis exercitibus sunt ingressi, tantas caedes tantasque strages in populo peregerunt, ut qui per urbes et agros erant, tyrannica crudelitate perterriti, relictis propriis locis, per loca abdita et latebras se absconderent. Cum vero haec per omnem locum singulasque per urbes atque vicos et agros saeva operarentur nequitia, ad pontem pervenerunt Capellae. Tantaque erat tunc coeli serenitas, ut toto in aere nubes aut pluviae signum quisquam videre non potuisset: subito vero atrarum non modica densitas nubium facta est, nimbosisque procellis [0908B] et coruscationibus circumdati, quidam de primatibus Drogonis consiliariis fulminis ictu percussi ac interrempti sunt.
Hoc videntes horribile signum nimio omnes timore Franci correpti sunt. Sed nullatenus mentis ferocitatem deponentes, atroci voluntate ad Urbem velociter properabant.
Quorum adventum antedictus beatissimus papa Sergius fieri propius cum cognovisset, in ejus excellentissimi Ludovici regis occursum universos judices ad fere novem milliaria ab hac Romana urbe direxit.
Quem cum signis et magnis resonantibus laudibus susceperunt. Et dum Urbi pene unius milliarii spatio appropinquasset, universas militiae scholas [0908C] una cum patronis direxit, dignas nobilissimo regi laudes omnes canentes, aliosque militiae doctissimos Graecos imperatorias laudes decantantes, cum dulcisonis earumdem laudum vocibus ipsum regem gloriose susceperunt.
Obviam illi ejus Sanctitas dirigens venerandas cruces, item signa, sicut mos est imperatorem aut regem suscipere, ita eum cum ingenti honore suscipi fecit. Ipse vero Ludovicus rex qua hora sibi sacratissimas cruces ac signa obviam advenisse conspexit, alacris factus valde laetatus est. Tunc suo universo cum populo omnibus Romanis judicibus ac scholis antecedentibus, ad beatum Petrum studuit properare.
Quem ante dictus almificus pontifex in gradibus [0908D] ipsius apostolicae aulae eumdem regem in ipso die Dominico post Pentecosten suo cum clero exspectavit. Conjungente vero eodem rege, universosque gradus ejusdem sacratissimae beati Petri ecclesiae ascendente, ad praenominatum propinquavit pontificem, qui in atrio super gradus juxta fores ecclesiae cum universo clero et populo Romano assistebat. Tunc mutuo sese complectentes tenuit idem [0909A] Ludovicus rex dextram antedicti pontificis, et in interius ingressi atrium ad portas pervenerunt argenteas. In quo atrio unus de exercitu a daemonio arreptus in conspectu Francorum omnium valde vexatus est. Tunc almificus praesul claudi faciens omnes januas beati Petri, atque serari praecepit, et regi sancto Spiritu admonente sic dixit: Si pura mente et sincera voluntate, et pro salute reipublicae, ac totius orbis, hujusque Ecclesiae, huc advenisti, has mea ingredere januas jussione: sin aliter nec per me, nec per meam concessionem istae tibi portae aperientur.
Statim rex illi respondens dixit, quod nullo maligno animo aut aliqua pravitate, vel malo ingenio advenisset. Tunc eodem praesule praecipiente, appositis [0909B] manibus praedictas januas patefecerunt. Et ita in eamdem venerandam aulam beati Petri ingressi sunt laudem Deo, et ejus excellentiae decantantes, universus clerus, et cuncti religiosi Dei famuli extensa voce acclamantes: Benedictus qui venit in nomine Domini, et caetera. Sicque cum eodem pontifice ipse rex simulque omnes episcopi, abbates et judices, et universi Franci qui cum eo advenerant, ad confessionem beati Petri appropinquantes, seseque pronos ibidem prosternentes, Deo nostro omnipotenti et eidem apostolorum principi gratias reddiderunt. Et data a praedicto almo pontifice super populum oratione, ab ecclesia pariter omnes egressi sunt. Postea vero continuis diebus sequentibus omnia suburbana pestifera devastatione compresserunt, [0909C] agrosque, et segetes, atque prata quasi fulmineus impetus, decerpserunt. Dum haec gerebantur, ipse a Deo protectus pontifex a quibusdam audivit quod in hanc famosissimam urbem hospitalitatis causa introire voluissent, sed munitis clausisque portis ut fieret minime concessit.
Dominico vero die sequente in eadem principis apostolorum basilica omnes archiepiscopi, et cuncti abbates, et omnes qui cum eo venerant Franci sunt congregati, omnesque pariter Romanorum nobiles et praeclari. Tunc almificus pontifex manibus suis ipsum [(a)] {foot}
[0909D] Ludovicum oleo sancto perungens, regali coronavit corona, regemque Longobardis praefecit. Ludovicum non regem Longobardorum, sed imperatorem Romae creatum et coronatum esse, plurium scriptorum testimonio constat. Hoc unicum controvertitur, an petenti coronam imperii Sergius, vel potius Leo IV, imposuerit. Leo Ostiensis in Chronico, Ado Viennensis loco supradicto, et diplomata quaedam apud Sigonium, de Regno Italiae libro primo, annum primum Ludovici imperatoris referunt ad tempora Sergii papae, [0910D] et ad annum Domini 844. Acta vero Romani concilii initium imperii Ludovici referunt ad annum secundum Leonis IV, qui est Redemptoris nostri 848. Idque ideo quod allegatis Actis concilii Romani quintus annus imperatoris conjungitur cum anno septimo Leonis quarti, et 853 Christi Redemptoris. In re nimis dubia judicium meum suspendo. De epitaphio Sergii papae Junioris recens invento vide Annales cardinalis Baronii anno 847, numero sexto. SEV. BIN. Ludovicum Lotharii imperatoris filium oleo sancto perungens, regali ac pretiosissima coronavit corona, regemque Longobardis praefecit. Cui regalem tribuens gladium, illic eo subcingi jussit. [0909D] Deinde missarum celebritate finita, ab ecclesia omnes cum rege laetantes regressi sunt. Deinceps vero per dies singulos conflictum novi certaminis cum sanctissimo praesule, omnibusque episcopis, et optimatibus nostris, atque proceribus ipse Drogo archiepiscopus Metensis Ecclesiae, de quo superius [0910A] memoriam fecimus, commovebat, tam ipse quam omnes archiepiscopi et episcopi, qui cum eo contra hanc universalem et caput cunctarum Ecclesiarum Dei sine metropolitani concessione atque vocatione convenerunt, id est Gregorius archiepiscopus Ecclesiae Ravennensis, et Angilbertus archiepiscopus Ecclesiae Mediolanensis, Joseph episcopus Ecclesiae Eporediensis, Aginus episcopus Ecclesiae Veronensis, Almaricus Ecclesiae Camensis episcopus, Northaudus episcopus Ecclesiae Vercellensis, Sigifridus episcopus Ecclesiae Regiensis, Toringanus episcopus Ecclesiae Concordiensis, Odelbertus episcopus Ecclesiae Aquensis, Ambrosius episcopus Ecclesiae Lucensis, Joannes episcopus Ecclesiae Pisensis, Petrus episcopus Ecclesiae Volaterrensis, Gausprandus [0910B] episcopus Ecclesiae Pistoriensis, Lantio episcopus Ecclesiae Senensis, Lupus episcopus Ecclesiae Textinae, Sigismundus episcopus Ecclesiae Aprutinensis, Ricco episcopus Ecclesiae Asculanensis, Fratellus episcopus Ecclesiae Camerinensis, Gisus episcopus Ecclesiae Firmanae, Racipertus episcopus Ecclesiae Nucerinensis, Amadeus episcopus Ecclesiae Pinnensis, Donatus episcopus Ecclesiae Fesolanae, et caeteri.
Cum quibus etiam Boso comes, Adalgisus comes, Joannes comes, Vuldo comes, Vernandus comes, Winfridus comes, atque Maurinus comes, et caeteri pariter contendebant.
Sed, divina gratia inspirante, nec sermones ipsius almi pontificis, neque prudentiam superare valuerunt. [0910C] Tantaque ei superna aderat virtus, ut nullo sermone eum concludere vel constringere potuissent.
Et ab eo superati pudore et operti confusione discesserunt. Quod videntes omnem iram atque ferocitatem, quam in mentibus observabant, omnimodo deposuerunt. His igitur peractis, a praedicto postulaverunt pontifice, ut omnes primates Romani fidelitatem ipsi Ludovico regi per sacramentum promitterent. Quod prudentissimus pontifex fieri nequaquam concessit, sed sic orsus est illis: Quia, si vultis domino Lothario magno imperatori hoc sacramentum, ut faciant solummodo consentio atque permitto. Nam Ludovico ejus filio ut hoc peragatur, nec ego nec omnis Romanorum nobilitas [0910D] consentit.
Tunc demum in eadem ecclesia sedentes pariter tam beatissimus pontifex, quam magnus rex, et omnes archiepiscopi atque episcopi, stantibus reliquis sacerdotibus, et Romanorum ac Francorum optimatibus, fidelitatem Lothario magno imperatori [0911A] semper Augusto promiserunt. Post haec vero Ebbo quidam et Bartholomaeus archiepiscopi, qui pro criminibus suis privati honore ab Ecclesia fuerant expulsi, a sanctissimo pontifice postulabant ut eos Ecclesiae reconciliare ac pallium eis tribuere dignaretur. Quos etiam idem praesul nec communionem inter clerum dignos esse suscipere dicebat, sed inter communem populum communicandi licentiam tantummodo haberent. [(a)] {foot}
[0911D] Platina in Sergio. Per idem tempus cum rex ipse Ludovicus Romae degeret, Siconulfus Beneventanorum princeps magno cum exercitu Romam venit. Quem cum praedictus rex honorifice suscepisset, omnia pro quibus venerat ipsi indicavit. Cui rex gratanti animo quiquid petierat tribuit atque concessit. Et cum simul Franci et Longobardi, ac [0911B] Beneventani congregati fuissent, facta est ingens populi multitudo, ita ut ex omni parte Roma circumdata videretur: quorum multitudine omnia sata deleta sunt. Ipse vero Siconulfus ardenti pectore praecipuum desiderabat videre pontificem, et ab eo benedictionem recipere. Quem praesul cum suscepisset, solo prostratus, pretiosos ipsius pedes humiliter osculatus est, et ab eo benedictione suscepta, ab ejus conspectu alacriter Deo gratias referens regressus est.
His omnibus finitis, ipse excellentissimus rex Ludovicus ampla cum laetitia Papiam reversus est, ubi ab exordio principatus sui culmen regebat. Tunc vero laeti omnes cum conjugibus ac liberis, senatus populusque Romanus tam ingenti peste liberati, [0911C] et a jugo tyrannicae immanitatis redempti, sanctissimum Sergium praesulem velut salutis auctorem ac restitutorem pacis venerabantur. Ille tamen non suae virtuti rem gestam, sed divino muneri deputabat.
Jam quia lingua cuncta quae gessit per ordinem explicare non praevalet, transeamus ad ea quae in sanctis locis obtulit, et breviter enarrare inchoemus. In primo quidem pontificatus sui exordio superno amore exardescens in basilica Salvatoris, quae Constantiniana vocatur, mirae pulchritudinis opus explevit. Nam ambitum sacri altaris, qui strictim in ea fuerat olim constructus, longiorem proprio digito designans a fundamentis perfecit, pulchrisque columnis cum marmoribus desuper in gyro sculptis [0911D] splendide decoravit. Ubi nunc sacra plebs in administratione sacri largiter consistit officii.
Quo expleto, ipse almificus pontifex pro decore atque ornatu hujus praeclari operis in eadem basilica obtulit vela alba holoserica viginti ornata in circuitu de fundato. Similiter et alia vela de fundato valde optima viginti ornata in circuitu de blattin. Ubi etiam confessionem mirificam Christo cooperante construxit, et argenteis tabulis auroque perfusis fulgide compsit, quam propriis manibus consecrans, in ea reliquias posuit. Et aliud quidem opus ante fores hujus venerandae basilicae valde optimum peregit. Quia sacra pridem, quae latebant [0912A] populis, limina summo studio omnibus manifesta constituit, cum pulchri decoris arcus ibidem a fundamentis construeret, quos etiam variis picturis nitide decoravit.
Ipse vero a Deo protectus et praeclarus pontifex pro remedio et futura animae suae retributione fecit cameram praesepii Domini nostri Jesu Christi, quod basilicae beatae Dei genitricis dominae nostrae connectitur, quae Major ab omnibus nuncupatur, argenteis tabulis ac deauratis, habentibus historiam beatae Dei genitricis Mariae, magnifice atque praecipue perornavit, quod nullus pontificum per tot annorum curricula ad tanti decoris speciem perducere arbitratus est.
Hic vero praesul cum de omnibus ecclesiis sollicite [0912B] curam gereret, etiam basilicam S. Archangeli, quae in cacumine Fajani [Forte, Gargani] montis est constituta, largiorem quam pridem fuerat a fundamentis perfecit, ac radiantibus picturis luculente pingi jussit, ac sarta tecta ejus noviter restauravit. Ubi et obtulit vestes de mizilo quatuor. Similiter et vela quatuor. Ipse vero almificus et beatissimus papa scholam cantorum, quae pridem orphanotrophium vocabatur, et prae nimia vetustate pene in ruinam posita atque confracta videretur, Dei annuente clementia, a fundamentis in meliorem quam olim fuerat statum noviter restauravit. Nam et basilicam beati Romani martyris, quae non longe ab urbe foris portam Salariam sita est, a fundamentis perfecit, quam etiam titulo sanctorum Silvestri et [0912C] Martini parochiam esse decrevit. Fecit autem et basilicam sancti Theodori martyris, quae in Coranis videtur finibus posita, milliario ab urbe Roma trigesimo, quam etiam splendide picturis fulgentibus decoravit.
Fecit autem in basilica beati Petri apostoli vestem de chrysoclavo, habentem in medio Salvatoris effigiem, et dextra laevaque ejus omnium sanctorum apostolorum rutilantes figuras, quam etiam pretiosissimis gemmis prasinis et hyacinthinis perornavit. His igitur summo opere consummatis, ipse a Deo protectus et beatissimus papa, pia devotione sollicitus pro desiderabili dilectione sanctorum Silvestri et Martini, ecclesiam quae sancto eorum fuerat nomini consecrata, quam ab exordio sacerdotii [0912D] sui, usquequo ad pontificatus culmen deductus est, strenue gubernavit, et per olitana tempora detecta vetustate marcuerat, ruinisque confracta diutina antiquitate lacerata manebat, Dei annuente clementia, in meliorem pulchrioremque statum a fundamentis perfecit. Absidem quoque ipsius, aureis musive perfuso coloribus ingenti amore depinxit. Et ad honorem omnipotentis Dei, ejusdemque beatissimi Silvestri praesulis corpus cum beatissimo Fabiano atque Stephano, et Sotere martyribus ac pontificibus, simulque Asterio martyre cum sacratissima filia ejus, sanctoque Cyriaco, et Mauro, Largo et Smaragdo, atque Anastasio, et Innocentio [0913A] pontificibus, una cum sancto Quirino ac Leone episcopis, pariter Artemio, Nicandro, et Crescentiano martyribus, cum quibus beata Soteris, atque Paulina, nec non Memmia, Juliana et Quirilla, Theopiste et Sophia virginibus atque martyribus, et beata Cyriaca vidua cum aliis multis quorum nomina Deo soli sunt cognita, utrosque sub sacro altari dedicans collocavit.
His igitur magnifice peractis, gratanti animo menteque sollicita obtulit in eadem ecclesia ista perenniter permanenda; regnum aureum valde pretiosissimum cum gemmis prasinis, et hyacinthinis, et albis, quod nunc usque super altare cernitur pendens, habens in medio crucem de auro purissimo cum gemmis similiter pretiosis. Item gabathas ex argento [0913B] purissimo auroque perfusas quatuor, pendentes ante vestibulum sacri altaris, atque gabathas interrasiles deauratas cum bullis duabus. Crucem auream cum gemmis valde optimis duabus. Et aliam similiter crucem de argento unam. Obtulit in eadem basilica thymiamateria aureo superinducta colore tria, patenas de argento purissimo, ac deauratas duas. Colatorium de argento quo in sacro utantur officio, deauratum unum. Regnum de argento cum tintinnabulis, habens in medio crucem cum columba, unum.
Hic beatissimus papa, superno amore exardescens, obtulit ubi supra aquamanilia de argento paria tria, Item sextaria de argento duo. Coronas majores de argento quatuor cum delphinis pensantes libras . . . . . [0913C] Calices de argento majores pariter ac deauratos duos. Patenam de argento majorem auroque perfusam, habentem in medio effigiem Domini nostri Jesu Christi. Cerostrata desuper argentata paria tria. Canistra de argento tria. Patenam cum calice deaurato unam. Scyphum argenteum unum pensantem libras . . . . .
Obtulit vero ad honorem ipsius venerandae basilicae cantharos de aurichalco duodecim, rugas similiter de aurichalco paria sex. Fecit autem hic praeclarus ad gloriam atque honorem sanctorum confessorum, de quibus superius mentionem fecimus, ciborium ex argento purissimo pensans libras . . . . .
[0914A] Nam et confessionem sacri altaris argenteis tabulis, auroque perfusis pensantem libras . . . . . magnifice ornavit, ut per sacras eorum intercessiones aetherei regni gaudia possideret.
Hic misericordissimus et benignissimus antistes obtulit ubi supra imagines de argento auroque perfusas tres, quarum una habet effigiem Domini nostri Jesu Christi. Aliae vero duae sanctorum Silvestri et Martini, sedentes [sedentium] super vestibulum sacri altaris.
Obtulit vero in jam superius dicta basilica vestem de chrysoclavo, habentem historiam resurrectionis Domini nostri Jesu Christi, cum gemmis prasinis, hyacinthinis, et albis: fecit etiam et aliam vestem de fundato valde pretiosam cum chrysoclavo, habentem [0914B] in medio effigiem Salvatoris Domini nostri Jesu Christi, dextra laevaque ejus effigies sanctorum Silvestri ac Martini: similiter cum gemmis prasinis, hyacinthinis et albis. Imo vero obtulit sanctissimus praesul cortinas Alexandrinas pretiosissimo opere contextas tres. Vela de fundato ornata in circuitu de blattin, quae pendent in arcu ipsius basilicae viginti quatuor. Vela alia de fundato cum periclysi de blattin quindecim. Vela alba holoserica, ex quibus sacrum circumdatur altare, quatuor; unum ex eis habens in medio crucem et gammadias de chrysoclavo, et alia ornamenta in circuitu de blattin.
Hic insignis et beatissimus papa, divina inspiratione protectus, juxta latus ipsius basilicae ad laudem Creatoris monasterium in honore beati Petri ac Pauli [0914C] apostolorum Sergii et Bacchi, sanctorumque Silvestri et Martini a fundamentis construxit. In quo monachorum Deo servientium congregationem pro quotidianis laudibus in praedicta ecclesia die noctuque Domino Deo nostro deprecantes constituit.
Qui beatissimus pontifex, postquam sedem Romanam et apostolicam annis tribus gloriosissime rexit, hac luce subtractus ad aeternam migravit requiem. Fecit autem ordinationem unam in mense Martio, presbyteros octo, diaconos tres, episcopos per diversa loca numero viginti et tres. Sepultus vero est in basilica beati Petri apostoli.