Jump to content

Vita sacti Columbae/III

Checked
E Wikisource
Liber tertius
c. Saeculo VII


INCIPIT LIBER TERTIUS, DE ANGELICIS APPARITIONIBUS, ET DE TRANSITU S. COLUMBAE. (0759)

I. (0759B)In primo, ex his tribus libellis, libro, ut superius commemoratum est, de propheticis revelationibus quaedam breviter succincteque, Domino juvante, descripta sunt. In secundo superiore, de virtutum miraculis quae per beatum declarata sunt virum, et quae, ut saepe dictum est, plerumque prophetationis comitatur gratia. In hoc vero tertio de angelicis apparitionibus, (0759C)quae vel ab iis de beato viro, vel ipsis de aliis revelatae sunt. Et de his quae utroque, quamlibet disparili modo, hoc est, ipsi proprie et plenius, aliis vero improprie, et ex quadam parte sunt manifestatae, hoc est extrinsecus et explorative: in iisdem tamen vel angelorum vel coelestis visionis locis, quae utique talium descriptarum visionum suis caraxatae locis inferius clarebunt.

Sed nunc a primordiis beati nativitatis viri easdem describere angelicas apparitiones incipiamus. Angelus Domini in somnis genitrici venerabilis viri nocte quadam inter conceptum ejus et partum apparuit, eique quasi quoddam mirae pulchritudinis peplum assistens detulit, in quo veluti universorum decolorosi colores florum depicti videbantur, (0759D)quodque post aliquod breve intervallum ejus de manibus reposcens abstulit, elevansque et expandens in aere dimisit vacuo.

Illa vero de illo tristificata sublato, sic ad illum venerandi habitus virum: Cur a me, ait, hoc laetificum tam cito abstrahis pallium? Ille consequenter: Idcirco, inquit, quia hoc sagum tam magnifici honoris alicujus est, quod apud te diutius retinere non poteris. His dictis supra memoratum peplum mulier paulatim a se elongari volando videbat, camporumque latitudinem in majus crescendo excedere, montesque et saltus majore sui mensura superare; vocemque hujuscemodi subsecutam audierat: Mulier, noli tristificari. Viro enim cui matrimoniali es juncta foedere, talem filium (0760B)editura es floridum, qui quasi unus prophetarum Dei, inter ipsos connumerabitur, innumerabiliumque animarum dux ad coelestem a Deo patriam est praedestinatus. In hac audita voce mulier expergiscitur.

II. Alia in nocte ejusdem beati pueri nutritor, spectabilis vir vitae, presbyter, post Missam ab (0760C)ecclesia ad hospitiolum revertens, totam invenit domum clara irradiatam luce. Globum quippe igneum super pueruli dormientis faciem vidit stantem: quo viso statim intremuit, et prostrato in terram vultu, valde miratus, Spiritus sancti gratiam super suum intellexit alumnum coelitus effusam. III. Post multorum intervalla temporum cum a quadam synodo pro quibusdam venialibus et excusabilibus causis, non recte, ut post in fine claruit, sanctus excommunicaretur Columba, ad eamdem contra ipsam collectam venit congregationem. Quem cum eminus appropinquantem sanctus vidisset Brendenus, illius monasterii fundator, quod Scotice Birra nuncupatur, citius surgit; et inclinata facie eum veneratus exosculatur. Quem cum (0760D)aliqui illius seniores coetus seorsum caeteris redarguerent semotim dicentes: Quare coram excommunicato surgere, et eum osculari non revereris? Taliter ad eos inquiens: Si vos, ait, videretis ea quae mihi Dominus hac in die de hoc suo, quem dehonoratis, electo manifestare non dedignatus est, nunquam excommunicassetis, quem Dominus non solum secundum vestram non rectam sententiam nullo modo excommunicat, sed et magis et magis magnificat. Illi e contra: Quomodo, aiunt, ut dicis, ipsum glorificat Deus quem nos non sine causa excommunicavimus, scire cupimus. Ignicomam vel valde luminosam, ait Brendenus, columnam vidi, eumdem quem vos despicitis, antecedentem Dei hominem, angelos quoque sanctos per campum ejus itineris comites. Hunc itaque (0761A)spernere non audeo, quem populorum ducem ad vitam a Deo praeordinatum video. His ab eo dictis non tantum ultra Sanctum excommunicare non ausi, cessarunt, sed et valde venerati honorarunt. IV. Alio in tempore, vir sanctus venerandum episcopum Finnionem suum videlicet magistrum juvenis senem adiit. Quem cum sanctus Finnio ad se appropinquantem vidisset, angelum Domini pariter ejus comitem itineris vidit. Et, ut nobis ab expertis traditur, quibusdam astantibus intimavit fratribus, dicens: Ecce nunc videtis sanctum advenientem Columbam, qui sui commeatus meruit habere socium angelum coelicolam. Iisdem diebus Sanctus cum duodecim commilitonibus discipulis Britanniam transnavigavit.

(0761B) V.Alio in tempore, cum vir praedicabilis in Himbria commoraretur insula, quadam nocte in exstasi mentis angelum Domini ad se missum vidit, qui in manu vitreum ordinationis regum habebat librum, quem cum vir venerandus de manu angeli accepisset, ab eo jussus legere coepit. Qui cum, secundum quod ei in libro erat commendatum, Aidanum in regem ordinare recusaret, quia magis Jogenanum fratrem ejus diligeret, subito angelus extendens manum, Sanctum percussit flagello: cujus livorosum in ejus latere vestigium omnibus suae diebus permansit vitae; hocque intulit verbum: Pro certo scias, inquiens, quia ad te a Deo missus sum, cum vitreo libro, ut juxta verba quae in eo legisti Aidanum in regnum ordines. Quod si obsecundare (0761C)huic nolueris jussioni, percutiam te iterato. Hic itaque angelus Domini cum per tres continuas noctes eumdem in manu vitreum habens Codicem apparuisset, eademque Domini jussa de regis ejusdem ordinatione commendasset; Sanctus verbo obsecutus Domini, ad Jovam transnavigavit insulam, ibidemque Aidanum iisdem adventantem diebus in regem, sicut jussus erat, ordinavit, et inter ordinationis verba de filiis et nepotibus pronepotibusque ejus futura prophetizavit: imponensque manum super caput ejus ordinans benedixit.

Commeneus Albus, in libro quem de virtutibus sancti Columbae scripsit, sic dixit, quod sanctus Columba de Aidano, et de posteris ejus, et de (0761D)regno suo prophetare coepit dicens: Indubitanter credo, o Aidane, quod nullus adversariorum tuorum tibi poterit resistere, donec prius fraudulentiam agas in me, et in posteros meos. Propterea ergo tu filiis commendes ut et ipsi filiis et nepotibus et posteris suis commendent, ne per consilia mala eorum sceptrum regni hujus de manibus suis perdant. In quocunque enim tempore malum adversum me, aut adversus cognatos meos, qui sunt in Hibernia, fecerint, flagellum, quod causa tui ab angelo sustinui, per manum Dei super eos in magnum flagitium vertetur, et cor virorum auferetur ab eis, et inimici eorum vehementer super eos confortabuntur. Hoc autem vaticinium temporibus nostris completum est in Belloroth Domnallo Brecco, nepote (0762A)Aidani sine causa vastante provinciam Domnail nepotis Amureg. Et a die illa usque hodie adhuc in proclivo sunt ab extraneis, quod suspiria doloris pectori incutit.

VI. Alio in tempore, cum vir sanctus in Jova conversaretur insula, quidam de suis monachus Britto, bonis actibus intentus, molestia correptus corporis, ad extrema perductus est; quem cum vir venerandus in hora sui visitaret exitus, paulisper ad ejus lectum assidens, et ei benedicens, ocius domum egreditur, nolens videre morientem. Qui eodem momento post Sancti de domo recessum viri, praesentem finivit vitam. Tum vir praedicabilis in plateola sui deambulans monasterii porrectis ad coelum oculis, diutius (0762B)valde obstupescens admirabatur. Quidam vero frater Aidanus nomine, bonae indolis, et religiosus homo, qui solus de fratribus eadem adfuit hora, flexis genibus rogare coepit ut sanctus eidem tantae admirationis causam intimaret. Cui sanctus: Nunc sanctos Angelos in aere contra adversarias potestates belligerare vidi; Christoque agonothetae gratias ago, quia victores angeli animam hujus peregrini, qui primus apud nos in hac insula mortuus est, ad coelestis patriae gaudia evexerunt. Sed hoc, quaeso, sacramentum nemini in vita mea reveles.

VII. Cum vir beatus adhuc juvenis Diaconus in parte Lagenensium divinam addiscens sapientiam conversaretur, quadam accidit die ut Bono quidam (0762C)innocuorum immitis persecutor crudelis quamdam in campi planitie filiolam fugientem persequeretur. Quae cum forte germanum senem supra memorati juvenis diaconi magistrum in campo legentem vidisset, ad eum recto cursu, quanta valuit velocitate confugit: qui tali perturbatus subitatione Columbam eminus legentem advocat, ut ambo, in quantum valuissent, filiam a persequente defenderent. Qui statim superveniens, nulla eis ab eo data reverentia, filiam sub vestimentis eorum lancea jugulavit; et relinquens jacentem mortuam super pedes eorum aversus abire coepit. Senex tum valde tristificatur conversus ad Columbam, Quanto, ait, sancte puer Columba, hoc scelus cum nostra dehonoratione temporis spat o inultum fieri Judex (0762D)justus patietur Deus? Sanctus consequenter hanc in ipsum sceleratorem protulit sententiam, dicens: Eadem hora, qua interfectae ab eo filiae anima ascendit ad coelos, anima ipsius interfectoris descendet ad inferos. Et dicto citius cum verbo, sicut Ananias coram Petro, sic et ille innocentium jugulator coram oculis sancti juvenis in eadem mortuus cecidit terrula, cujus rumor subitae et formidabilis vindictae continuo per multas Scotiae provincias cum mira sancti diaconi fama divulgatus est.

VIII. Alio in tempore, vir beatus cum in Sicia insula aliquantis demoraretur diebus, paulo longius solus orationis intuitu separatus a fratribus, sylvam ingressus densam, mirae magnitudinis aprum, quem forte venatici canes persequebantur, obvium habuit. (0763A)Quo viso eminus Sanctus aspiciens eum restitit. Tum deinde invocato Dei nomine, sancta elevata manu, cum intenta dicit ad eum oratione: Ulterius huc procedere nolis: in loco ad quem nunc devenisti morere. Quo sancti in silvis personante verbo, non solum ultra accedere non valuit, sed ante faciem ipsius terribilis ferus verbi ejus virtute mortificatus cito corruit. IX. Alio in tempore, cum praedicabilis viri Scotiales strenui piscatores quinos in rete pisces cepissent in fluvio Sale piscoso, Sanctus ad eos iterato ait: Rete in flumen injicite, et statim invenietis grandem, quem mihi Dominus praeparavit piscem. Qui verbo Sancti obtemperantes, mirae magnitudinis traxerunt in retiaculo chocem a Deo sibi praeparatum.(0763B) X.Quadam die, quidam bonae indolis juvenis Lugneus nomine, qui postea senex in monasterio insulae Helenae praepositus erat, ad Sanctum veniens queritur de fluvio sanguinis, qui crebro per multos menses naribus ejus immoderate profluebat: quo propius accito Sanctus ambas ipsius nares binis manus dexterae digitis constringens benedixit; ex qua hora benedictionis nunquam sanguis de naso ejus usque ad extremum distillavit diem. XI. Alio in tempore, quidam Everniensis peregrinus ad Sanctum perveniens, per aliquot apud eum menses in Jova commanebat insula. Cui vir beatus alia die, Nunc, ait, quidam de provincialibus tuis clericus ad coelum ab Angelis portatur, cujus adhuc ignoro nomen. Frater vero hoc audiens, coepit secum de provincia (0763C)perscrutari anteriorum, et de illius beati hominis vocabulo, hocque consequenter intulit verbum inquiens: Alium Christi commilitonem scio, qui sibi in eodem territorio in quo et ego commanebam, monasteriolum construxit nomine Diormitium. Cui Sanctus ait: Ipse est de quo dicis, qui nunc ab Angelis Dei in paradisum deductus est.

Sed hoc etiam non negligenter adnotandum est quod idem vir venerabilis multa sibi a Dei arcana ab aliis celata sacramenta, nullo modo in hominum notitiam prodi passus est; duabus, ut ipse aliquando paucis intimaverat fratribus, causis existentibus; hoc est, ut jactantiam devitaret, et ad semetipsum interrogandum insustentabiles turbas de se aliqua (0763D)interrogare volentes divulgata revelationum fama non invitaret.

XII. Alia die vir sanctus in Jova conversans insula remotiorem ab hominibus locum aptumque ad orationem in saltibus quaesivit, ibidemque cum orare coepisset, subito, ut ipse postea paucis intimaverat fratribus, videt contra se tetram et nigerrimam daemonum cum ferreis verubus aciem praeliari: qui, sicuti sancto viro per spiritum revelatum erat, monasterium ejus invadere, et multos et ex fratribus iisdem volebant jugulare sudibus. Ipse vero contra tales aemulos unus homo innumeros accepta Pauli armatura apostoli, forti conflictu dimicabat, et ita ex majore diei parte utrinque dimicatum est, nec innumerabiles unum vincere poterant, nec eos unus (0764A)de sua valebat insula repellere; donec angeli Dei, ut Sanctus post quibusdam non multis retulerat, in adminiculum adfuere, quorum timore perturbati daemones loco cessere. Eademque die, Sanctus ad monasterium post daemoniorum reversus de sua insula effugationem, hoc de eisdem turmis hostilibus verbum profatur, inquiens: Illi exitiabiles aemuli, qui hac die de hujus terrulae, Deo propitio, regione angelis nobis subvenientibus, ad aethicam fugati sunt terram, ibidem saevi invasores fratrum monasteria invadent, et pestilentes inferent morbos, quorum molestia infestati multi morientur. Quod iisdem diebus, juxta beati praescientiam viri, ita et factum est. Et post interveniente biduo, ei revelante Spiritu: Bene, ait, Baitheneus (0764B)auxiliante Deo, dispensavit, ut ejusdem Ecclesiae cui Deo auctore praeest in Campo Lunge, jejuniis et orationibus collectio a Daemonum defendatur invasione; ubi nemo, excepto uno, qui mortuus est hac vice morietur. Quod ita juxta vaticinium ejus expletum est. Nam cum multi in caeteris ejusdem insulae monasteriis eodem morbo morerentur, nemo nisi unus de quo Sanctus dixit, apud Baitheneum in sua est mortuus congregatione.

XIII. Quidam faber ferrarius in mediterranea Scotiae habitabat parte, eleemosynarum operibus satis intentus, et caeteris justitiae actibus plenus; hic cum ad extrema in bona senectute perduceretur, supra memoratus Columbus, eadem hora qua de corpore eductus est, sanctus Columba in Jova commanens (0764C)insula, paucis se circumstantibus sic profatus senioribus: Columbus, ait, Faber ferrarius, non incassum laboravit, qui de propria manuum laboratione suarum praemia emax felix comparavit aeterna. Ecce enim nunc anima ejus a sanctis vehitur angelis ad coelestis patriae gaudia. Nam quodcunque de suae artis negotiatione acquirere potuit, in egenorum eleemosynas expendit. XIV. Alio itidem tempore vir sanctus in Jova conversans insula, quadam die subito oculos ad coelum dirigens haec profatus est verba: Felix mulier, felix, bene morata, cujus animam nunc angeli Dei ad paradisum evehunt. Erat autem quidam religiosus fratrer Genereus nomine, Saxo, pistor opus pistorum exercens, qui hoc audierat verbum (0764D)ex ore Sancti prolatum; eademque die mensis, eodem terminato anno, Sanctus eidem Genereo Saxoni: Miram rem video, ait. Ecce mulier de qua, te praesente, praeterito dixeram anno, nunc mariti sui religiosi cujusdam plebeii in aere obviavit animae, et cum sanctis angelis contra aemulas pro ea belligerat potestates, quorum adminiculo ejusdem homuncionis justitia suffragante a daemonum belligerationibus erepta ad aeternae refrigerationis locum anima ipsius est perducta. XV. Alia itidem die, dum vir venerandus in Jova conversaretur insula, mane primo suum advocat saepe memoratum ministratorem Diormitium nomine, eique praecepit, inquiens; Sacra celeriter Eucharistiae (0765A)ministeria praeparentur, hodie enim natalis beati Brendini est dies. Quare, ait minister, talia Missarum solemnia hodierna praeparari praecipis die? Nullus enim ad nos de Scotia sancti illius viri obitus pervenit nuntius. Vade tu, ait Sanctus, meae obsecundare jussioni debes. Hac enim nocte praeterita vidi subito apertum coelum, angelorumque choros sancti Brendini animae obvios descendere, quorum luminosa et incomparabili claritudine totus eadem hora illustratus est mundi orbis. Quadam itidem die, cum fratres se calciantes mane ad diversa monasterii opera ire praepararent, Sanctus e contra ea die otiari praecepit sacraeque oblationis obsequia praeparari, et aliquam quasi in Dominico prandioli adjectionem fieri. Meque, ait, hodie quamlibet (0765B)indignus sim, ob venerationem illius animae, quae hac in nocte inter sanctos angelorum choros vecta ultra siderea coelorum spatia ad Paradisum ascendit, sacra oportet Eucharistiae celebrare mysteria.

Et his dictis fratres obsequuntur, et juxta Sancti jussionem, eadem die otiantur, preparatisque sacris ad ecclesiam ministeriis, quasi die solemni, albati cum Sancto pergunt. Sed forte cum inter alia cum modulatione officia illa consueta decantaretur deprecatio, in qua sancti Martini commemoraretur nomen, subito Sanctus ad cantores ejusdem onomatis ad locum pervenientes: Hodie, ait, pro sancto Columbano episcopo decantare debetis. Tunc omnes qui inerant fratres intellexere quod Columbanus episcopus (0765C)Laginensis, charus Columbae amicus, ad Dominum emigravit. Et post alicujus temporis intervallum aliqui de Lagenea commeantes provincia, ea nocte eumdem obiisse nuntiant episcopum, qua Sancto ita revelatum est.

XVII. Alio in tempore, vir sanctus cum in Jova conversaretur insula, quadam subitatione incitatus, signo personante, collectis fratribus, Nunc, ait, oratione monachis abbatis Congelli auxiliemur, hac in hora, in stagno demersis Vituli. Ecce enim hoc momento in aere contra adversarias belligerant potestates, animam alicujus hospitis cum eis demersi eripere conantes. Tum post lacrymosam et intentam orationem cito ante altarium surgens inter fratres pariter in oratione prostratos, laetificato vultu: (0765D)Christo, ait, gratias agite; nunc enim sancti angeli sanctis obviantes animabus, et ipsum hospitem ereptum a daemonum belligerationibus, quasi victoriales liberarunt belligeratores. XVIII. Alio in tempore, vir sanctus ultra Britanniae dorsum iter agens secus Nisae fluminis lacum, subito inspiratus Spiritu sancto, ad fratres pariter commeantes: Properemus, ait, sanctis obviam angelis qui de summis coeli regionibus ad perferendam alicujus gentilici animam emissi, nos illuc usque pervenientes exspectant, ut ipsum naturale bonum, per totam vitam usque ad extremam senectutem conservantem, priusquam moriatur opportune baptizemus. Et haec dicens sanctus senex in quantum potuit comites (0766A)festinus praecedebat, donec in illum agrum devenit, ibidemque quidam repertus senex Enichatus nomine, audiens a Sancto verbum Dei praedicatum; et credens est baptizatus. XIX. Alio in tempore, vir sanctus cum in tuguriolo suo scribens sederet, subito ejus immutata facies, et hanc puro de pectore promit vocem, dicens, Auxiliare, auxiliare. Duo vero fratres ad januam stantes, videlicet Colgus et Lugneus, causam talis subitae interrogant vocis. Quibus vir venerabilis hoc responsum dedit, inquiens: Angelo Domini, qui nunc inter vos stabat, jussi ut alicui ex fratribus de summo culmine magnae domus lapso tam cito subveniret, quae his in diebus in Roboreti campo fabricatur. Hocque Sanctus consequenter intulit famen, (0766B)inquiens: Valde admirabilis et pene indicibilis est angelica volatus pernicitas, fulgureae, ut aestimo, celeritati parilis; nam ille coelicola, qui hinc a nobis nunc illo viro labi incipiente avolavit, quasi in ictu oculi priusquam terram tangeret subveniens, eum sublevavit; nec ullam fracturam, aut laesuram ille qui cecidit sentire potuit. Quam stupenda haec inquam velocissima et opportuna subventio, quae dicto citius tantis maris et terrae interjacentibus spatiis tam celerrime effici potuit. XX. Alio item in tempore, quadam die vir beatus in Jova conversans insula fratribus congregatis cum ingenti animi adversione denuntiavit ad eos dicens: Hodie in occidentalem nostrae campulum insulae solus exire cupio. Nemo itaque ex vobis me (0766C)sequatur. Quibus obsecundantibus solus quidem, ut voluit, egreditur. Sed frater quidam, callidus explorator, alia means via in cujusdam monticelli cacumine, qui eidem supereminet campulo se occulte collocat, videlicet ejus causam solitariae beati egressionis viri explorare cupiens. Quem cum idem explorator de monticelli vertice illius in quodam campuli colliculo stantem, et expansis manibus ad coelum orantem oculosque ad coelum elevantem conspiceret, mirum dictu, et ecce subito res miranda apparuit, quam idem supra memoratus homo, ut aestimo, non sine permissu Dei de prioris monticelli loco oculis etiam corporalibus aspexerat, ut nomen Sancti et ejus honorificentia, quamvis ipso nolente, ob hanc manifestatam visionem postea magis in populis (0766D)divulgaretur. Nam sancti angeli coelestis patriae cives mira advolantes subitatione, sanctum virum orantem circumstare coeperunt induti albis vestibus. Et post aliquam cum beato sermocinationem viro illa coelestis caterva quasi se exploratam sentiens, ad summa citius repedavit coelorum. Beatus et ipse vir post angelicum condictum reversus ad monasterium, iterum collectis fratribus, cum quadam non mediocri objurgatione inquirit quis de illis esset transgressionis obnoxius. Quibus consequenter se nescisse protestantibus, ille conscius sui inexcusabilis transgressus ultra non sustinens delictum celare suum, flexis genibus in medio fratrum choro coram Sancto veniam supplex precatur. Quem Sanctus (0767A)seorsum ducens ingeniculanti cum grandi commendat comminatione, ut nulli hominum de illa angelica visione in diebus ejusdem beati viri aliquid, etiam parum occultumque aperiret. Post egressum vero de corpore sancti viri illam coelestis coetus apparitionem fratribus cum grandi intimavit protestatione. Unde hodieque et locus illius angelici condicti, rem in eo gestam suo proprio protestatur vocabulo, qui latine potest dici Colliculus angelorum, Scotice vero Cnogangei. Hinc itaque animadvertendum est, vel non negligenter perscrutandum, quantae et quales ad beatum virum hiemalibus plerumque noctibus insomnem, et in locis remotioribus, aliis quiescentibus, orantem angelicae fuerint et suaves frequentationes, quae (0767B)nullo modo venire in hominum notitiam potuere; quae procul dubio valde numerosae fuerunt, si etiam quaedam ex ipsis quoquo modo ab hominibus vel in die vel nocte explorari potuerint, quae absque dubitatione paucae ad earum comparationem angelicarum frequentationum, quae videlicet a nemine sciri poterant. Hoc idem similiter de quibusdam luminosis manifestationibus adnotandum, quae a paucis exploratae inferius caraxabuntur.

XXI. Alio in tempore, quatuor ad sanctum visitandum Columbam monasteriorum sancti fundatores de Scotia transmeantes in Hymba eum invenerunt insula, quorum illustria vocabula Concellus, Cahinnechus, Brendenus, Cormacus. Hi uno eodemque consensu elegerunt ut sanctus Columba coram ipsis (0767C)in ecclesia sacra Eucharistiae consecraret mysteria. Qui eorum obsecundans jussioni simul cum eis die Dominica ex more post Evangelii lectionem, ecclesiam ingreditur, ibidemque, dum Missarum solemnia celebrarentur, sanctus Brendenus, sicut post Concello et Cahinnecho intimavit, quemdam criniosum igneum globum, et valde luminosum de vertice sancti Columbae ante altare stantis, et sacram oblationem consecrantis, tam diu ardentem, et instar alicujus columnae sursum ascendentem vidit, donec eadem perficerentur sacrosancta mysteria. XXII. Alio in tempore, cum sanctus vir in Hymba commaneret insula, gratia sancti Spiraminis super eum abunde et incomparabiliter effusa, per triduum mirabiliter mansit, ita ut per tres dies totidemque (0767D)noctes intra obseratam et repletam coelesti claritudine domum manens, nullum ad se accedere permitteret, neque manducans, neque bibens. De qua videlicet domo immensae claritatis radii per rimulas valvarum, et clavium foramina erumpentes noctu visebantur. Carmina quoque quaedam spiritualia et ante inaudita decantari ab eo audiebantur. Sed et multa quaedam, ut ipse post coram paucis ad domum [ Forte, admodum] professus est, occulta ab exordio mundi arcana aperte manifestata videbat. Scripturarum quoque sacrarum obscura quaeque et difficillima plena et luce clarius aperta mundissimi cordis oculis patebant, Baitheneumque alumnum non adesse querebatur. Qui si (0768A)forte adesset illo in triduo vel de praeteritis, vel de futuris deinceps saeculis ab ore viri beati quaedam plurima ab aliis ignorata hominibus mysteria describeret, aliquantas quoque sacrorum explanationes voluminum. Qui tamen Baitheneus in Egea insula venti contrarietate detentus usquequo illi trinales illius incomparabilis, et honorificae visitationis dies, et totidem noctes terminarentur, adesse non potuit. XXIII. Quadam hiemali nocte, supra memoratus Virgnous in Dei amore fervens, ecclesiam orationis studio aliis quiescentibus solus intrat; ibidemque in quadam exedra, quae oratorii adherebat parieti, devotus orabat. Et post aliquantum quasi horae unius intervallum vir venerandus Columba eamdem sacram ingreditur domum, simulque cum eo aurea (0768B)lux de summa coeli altitudine descendens totum illud ecclesiae spatium replevit, sed et illius exedriolae separatum conclave, ubi se Virgnous, in quantum potuit, latitare conabatur, ejusdem coelestis claritas luminis per interiorem illius cubiculi januam, quae ex minore patebat parte erumpens, non sine aliquo formidabili repleverat terrore. Et sicut nullus aestivum et meridionalem solem rectis et irreverberatis potest intueri oculis, sic et illam coelestem claritudinem ille Virgnous, qui viderat, sustinere nullo poterat modo, quia valde oculorum reverberabat aciem illa luminosa et incomparabilis effusio. Quo fulminali et incomparabili splendore viso in tantum idem supra memoratus frater exterritus erat, ut nulla in eo virtus remaneret. Sanctus vero Columba post non (0768C)prolixam orationem egreditur ecclesiam, Virgnoumque valde timoratum ad se crastina advocat die, hisque brevibus compellat verbis consolatoriis: Bene, o filiole, ingeminans hac praeterita nocte in conspectu Dei placuisti; oculos ad terram deprimendo, claritatis timore perterritus ejus. Nam si non ita fecisses, illa inaestimabili obcaecarentur tui luce visa oculi. Sed hoc non negligenter observare debes, et ut talem hanc lucis manifestationem nemini unquam in mea denudes vita. Haec itaque predicabilis et admirabilis res post beati viri transitum multis eodem Virgnoo narrante innotuit. Cujus scilicet Virgnoi sororis filius Commanus honorabilis presbyter mihi Adomnano de hac supra visione caraxata aliquando sub testificatione (0768D)enarraverat, qui eam enarratam ab ore ipsius Vergnoi abbatis et avunculi sui ab eo, in quantum potuit visam audierat.

XXIV. Illa itidem nocte quidam de fratribus Golgus nomine, cujus in primo fecimus mentionem, casu ad januam ecclesiae aliis dormientibus, devenit; ibidemque aliquandiu stans orabat; tum proinde subito totam videt ecclesiam coelesti luce repleri; quae scilicet fulguralis lux dicto citius ab ejus recessit oculis. Sanctum vero Columbam hora eadem intra ecclesiam orantem ignorabat, postque talem subitam luminis apparitionem valde pertimescens, domum revertitur. Postera die Sanctus illum advocans asperius objurgavit inquiens: De caetero praecavere (0769A)debes, fili, ne quasi explorator coeleste lumen, quod tibi non est donatum inspicere coneris; quia te effugiet. Et ne alicui in meis diebus quod vidisti enarres. XXV. Alio itidem in tempore, vir beatus cuidam suo sapientiam discenti alumno nomine Berchano non mediocriter quadam denuntiavit die inquiens: Caveto, fili, ne hac sequente nocte juxta tuam semper consuetudinem ad meum appropinques hospitiolum. Qui hoc audiens contra interdictum ad domum beati viri in noctis silentio aliis acquiescentibus accessit callideque explorans oculos e regione ad clavium foramina posuit, aestimans scilicet, ut res probavit, aliquam intus visionem coelestem sancto manifestari. Nam eadem hora beati viri illud hospitiolum (0769B)coelestis splendore claritudinis erat impletum: quam non sustinens intueri transgressor juvenis illico aufugit, quem die crastina Sanctus seorsum ducens, eum magna severitate objurgans, haec ad eum profatur verba dicens: Hac in nocte, fili, coram Deo peccasti, nam tuae infitialis explorationem calliditatis a Spiritu sancto celari vel abscondi posse inaniter putasti. Nonne ad mei ostium hospitioli te illa hora appropinquantem, et inde redeuntem vidi? Et nisi ego eodem momento pro te orarem, ibidem ante januam aut cadens morereris, aut tui de suis foraminibus oculi eruerentur. Sed tibi hac vice propter me Dominus pepercit. Et hoc scito, quod in tua Hibernali patria luxuriose vivens, exprobrationem facies tua omnibus patietur diebus vitae tuae. (0769C)Hoc tamen a Domino orans impetravi, ut quia noster sis alumnus, lacrymosam ante exitum agas poenitudinem, et a Deo misericordiam consequeris. Quae omnia secundum verbum beati viri ita ei postea contigerunt sicuti de eo prophetata sunt. XXVI. Alio in tempore, dum vir beatus in Jova commaneret insula quadam die sancta facies ejus subita mirifica et laetifica hilaritate effloruit, oculosque ad coelum elevans incomparabili repletus gaudio valde laetificabatur. Tum post modicum alicujus momenti intervallum illa sapida et suavis laetificatio in moestam convertitur tristificationem. Duo vero viri, qui eadem hora ejus tugurioli ad januam stabant, quod in eminentiori loco erat fabricatum, et ipsi cum eo valde tristificati, quorum Lugneus unus erat, alter (0769D)vero Pilu nuncupabatur, Saxo, causam ipsius subitae laetificationis inquirunt, et illius subsequentis moestitiae. Ad quos Sanctus sic profatur: Ite in pace; ne illius laetaminis causam nec et tristificationis a me nunc inquiratis manifestari. Quo audito illacrymati, et ingeniculantes, prostratis in terram vultibus, suppliciter rogant, scire volentes aliquid de illa re quae hora eadem Sancto erat revelata. Quos valde tristificatos videns: Quia vos amo, ait, tristificari nolo, promittere prius debetis, ne ulli hominum sacramentum quod inquiritis in vita mea prodatis. Qui continuo sanctam ejus commendationem prompte promiserunt, et post talem promissionem vir venerandus sic ad eos proloquitur: Usque in hunc praesentem (0770A)diem, inquiens, meae in Britannia peregrinationis ter deni completi sunt anni. Interea multis ante diebus a Domino meo devote postulavi ut in fine hujus tricesimi anni praesentis me de meo absolveret incolatu, et ad coelestem illico patriam advocaret. Et haec fuit mea causa laetaminis, de qua vos me moesti interrogatis. Angelos enim sanctos de excelso vidi missos throno ad meam de carne animam obvios educendam. Sed ecce nunc subito retardati ultra nostrae fretum insulae stant in rupe, scilicet volentes ad me de corpore advocandum appropiare; sed propius accedere non permittuntur; mox ad coelorum summa repedaturi, quia Dominus quod mihi totis viribus roganti donavit, ut hac in die ad ipsum de mundo transirem, multarum magis (0770B)Ecclesiarum pro me orationes exaudiens dicto citius inmutavit. Quibus scilicet Ecclesiis exorantibus sicut a Domino donatum est, ut quamlibet contra meam voluntatem, quatuor ab hac die mihi in carne manenti superaddantur anni. Haec talis mihi moesta retardatio hodiernae tristificationis non immerito causa fuit, quibus videlicet quatuor futuris Deo propitio terminatis in hac vita annis, subita emigratione, nulla praecedente corporis molestia, cum sanctis mihi obviaturis illo in tempore angelis, ad Dominum laetus emigrabo. Secundum haec verba viri venerabilis, quae non sine magno gemitu et moerore, ut traditur, nec non et ingenti lacrymabilitate prolocutus est, quatuor postea annis in carne mansit.

(0770C) XXVII.Annorum supra quatuor memoratorum termino jam appropinquante, post quorum completionem finem praesentis vitae veridicus praesagator sibi futurum fore multo ante praesciebat tempore, quadam die mense Maio, sicut in priore secundo scripsimus libro, ad visitandos operarios fratres, sanctus senex senio fessus plaustro vectus pergit, ad quos in occidua insulae Jovae laborantes parte, sic ea die exorsus est loqui, dicens: In Paschali solemnitate nuper Aprili peracta mense desiderio desideravi ad Christum Dominum, sicut et mihi ab eo concessum erat, si maluissem emigrare; sed ne vobis laetitia festivitatis in tristitiam verteretur, diem meae de mundo emigrationis paulo diutius protelari malui. His ab eo moesti monachi familiares auditis interim (0770D)dictis valde tristificati sunt. Quos in quantum poterat, verbis coepit consolatoriis laetificare. Quibus finitis, ut erat in vehiculo sedens, ad orientem suam convertens faciem, insulam cum insulanis benedixit habitatoribus. Ex qua die, ut in supra memorato caraxatum est libello, viperarum venena trisulcarum linguarum usque in hodiernum diem nullo modo aut homini aut pecori nocere potuere. Post ejusdem benedictionis verba Sanctus ad suum revehitur monasterium. Tunc proinde paucis diebus transactis, dum Missarum solemnia ex more Dominica celebrarentur die, subito sursum elevatis oculis facies venerabilis viri florido respersa rubore videtur; quia, sicut scriptum (0771A)est, corde laetante vultus floret. Eadem namque hora angelum Domini supra volitantem solus vidit intra ipsius oratorii parietes: et quia sanctorum angelorum amabilis et tranquillus aspectus gaudium et exsultationem electorum pectoribus infundit, haec fuit illius subitae causa laetitiae beato infusa viro; de qua scilicet causa inspiratae laetationis, cum qui inerant ibidem praesentes, inquirerent, hoc eis Sanctus responsum sursum respiciens dedit: Mira et incomparabilis est angelicae subtilitas naturae. Ecce enim angelus Domini ad repetendum aliquod Deo charum missus depositum, nos desuper intra ecclesiam aspiciens et benedicens, rursum per parasticiam ecclesiae reversus, nulla talis vestigia exitus reliquit. Haec Sanctus. Sed tunc de qualitate (0771B)illius depositi, ad quod missus est angelus requirendum, nemo de circumstantibus recognoscere potuit. Noster vero patronus sanctam propriam a Deo sibi commendatam animam depositum nuncupavit; quae, sicuti inferius narrabitur, alia senis intervenientibus continuis diebus Dominica nocte ad Dominum emigravit.

XXVIII. Vir itaque venerabilis in fine ejusdem hebdomadis, hoc est, die Sabbati, ipse et pius minister Diormitius, ad proximum pergunt benedicendum horreum, quod intrans Sanctus cum benedixisset, et duos in eo frugum sequestratos vidisset acervos, hoc intulit verbum cum gratiarum actione, inquiens: Valde congratulor meis familiaribus monachis, quia hoc etiam anno, si quidem a vobis emigrare (0771C)me oportuerit, annonam sufficientem habebitis. Quo audito verbo Diormitius minister tristificari coepit, et sic dixit: Hujus anni tempore saepius nos contristas, quia de tuo transitu crebro commemoras. Cui Sanctus hoc dedit responsum: Aliquem arcanum habeo sermusculum, quem si mihi firmiter promiseris, nemini ante meum denudare obitum, de meo egressu tibi aliquid manifestius intimare potero. Quam cum talem promissionem minister juxta Sancti voluntatem flexis genibus terminasset, vir venerandus consequenter sic profatur: Haec in sacris voluminibus dies Sabbatum nuncupatur, quod interpretatur requies; et vere mihi haec est Sabbatum hodierna: quia hujus praesentis laboriosae vitae mihi (0771D)ultima est; in qua post meas laborationum molestias sabbatizo; et hac sequenti media nocte venerabili Dominica, secundum eloquia Scripturarum, patrum ingrediar viam. Jam enim Dominus meus Jesus Christus me invitare dignatur, ad quem, inquam, hac mediante nocte, ipso me invitante emigrabo. Sic enim mihi ab ipso Domino est revelatum. Haec moesta minister audiens verba coepit amare flere; quem Sanctus in quantum potuit consolari conabatur.

XXIX. Post haec Sanctus horreum egreditur, et ad monasterium revertens media residet via. In quo (0772A)loco crux molari postea infixa lapidi, hodieque stans in margine cernitur viae. Dumque ibidem Sanctus, ut praefatus sum, senio fessus paulum sedens requiesceret, ecce albus occurrit caballus, obediens servitor, qui scilicet lactaria intra bocetum monasterium vascula gestare consueverat. Hic ad Sanctum accedens, mirum dictu, caput in sinu ejus ponens, ut credo, inspirante Deo, cui omne animal brutum sapit, sensu quo ipse jusserit Creator, dominum a se suum mox emigraturum, et ipsum ultra non visurum sciens, coepit plangere, ubertimque quasi homo lacrymas in gremium Sancti fundere, et valde spumans flere. Quod videns minister coepit illum flebilem repellere lamentatorem. Sed Sanctus prohibuit eum dicens: Sine hunc si nostri ne amator (0772B)est ut in hunc sinum fletus effundat amarissimi plangoris. Ecce tu homo cum sis, et rationabilem animam habeas, nullo modo scire de meo exitu potuisti, nisi quod tibi ego ipse nuper manifestavi; huic vero bruto et irrationabili animanti quoquomodo ipse Conditor voluit egressurum a se dominum manifeste revelavit [ Forte, revelare]. Et haec dicens, moestum a se, revertentem equum benedixit ministratorem, et inde egrediens, et monticellum monasterio supereminentem ascendens, in vertice paululum stetit et stans ambas elevans palmas, suum benedixit coenobium inquiens: Huic loco, quamlibet angusto et vili, non tantum Scotorum reges cum populis, sed et barbararum et exterarum gentium regnatores cum plebibus sibi subjectis, grandem et (0772C)non mediocrem conferent honorem. A sanctis quoque et aliarum Ecclesiarum non mediocris veneratio conferetur. Post haec verba de illo descendens monticellulo, et ad monasterium revertens sedebat in tugurio, Psalterium scribens, et ad illum trigesimi tertii psalmi versiculum perveniens, ubi scribitur: Inquirentes autem Dominum non deficient omni bono: Hic, ait, in fine cessandum est paginae: quae vero sequuntur Baltheneus scribat.

Sancto congruenter convenit decessuro novissimus versiculus, quem scripserat, cui nunquam bona deficient aeterna, successori vero sequens patri spiritualium doctori filiorum, Venite, filii, audite me, timorum Domini docebo vos, congruenter convenit. (0772D)Qui sicut decessor commendavit non solum ei docendo, sed etiam scribendo successit. Post talem superius memoratum terminatae versum perscriptum paginae Sanctus ad vespertinalem Dominicae noctis Missam ingreditur ecclesiam, qua continuo consummata, ad hospitiolum revertens in lectulo residet pernox, ubi pro stramine nudam habebat petram, et pro pulvillo lapidem, qui hodieque quasi quidam juxta sepulcrum ejus stat titulus monumenti.

Ibidem itaque residens ultima ad fratres mandata, solo audiente ministro, commendat, inquiens: Haec vobis, o filioli, novissima commendo verba, ut (0773A)inter vos mutuam et non fictam habeatis charitatem cum pace. Et si ita juxta sanctorum exempla observaveritis, Deus confortator bonorum vobis auxiliabitur; et ego cum ipso manens pro vobis interpellabo, et non tantum praesentis vitae necessaria vobis ab eo administrabuntur, sed etiam aeternalium bonorum praemia divinorum observatoribus praeparata praeceptorum tribuentur. Huc usque extrema venerabilis patroni verba, quasi de hac taediali peregrinatione ad coelestem patriam transmeantis brevi textu narrata deducta sunt.

XXXI. Post felici appropinquante novissima paulisper hora Sanctus conticuit; tum proinde media nocte pulsata personante clocca, festinus surgens ad ecclesiam pergit, citiorque caeteris currens solus introgressus (0773B)juxta altare flexis in oratione genibus recumbit. Diormitius minister tardius prosecutus eodem momento eminus totam intrinsecus ecclesiam angelica luce erga Sanctum repleri videt, quo ad januam appropinquante eadem lux visa ocius recessit; quam et alii de fratribus pauci et ipsi eminus astantes viderant. Diormitius ergo ecclesiam ingrediens flebili voce ingeminat. Ubi es pater? Et necdum allatis fratrum lucernis per tenebras palpans sanctum ante altare recubantem invenit: quem paululum erigens, et juxta sedens sanctum in suo gremio posuit caput: et inter haec coetus monachorum cum luminaribus accurrens Patre viso moriente coepit plangere. Et ut ab aliquibus, qui praesentes aderant, didicimus, Sanctus (0773C)necdum egrediente anima apertis sursum oculis ad utrumque latus cum viva vultus hilaritate et laetitia circumspiciebat, sanctos scilicet angelos obvios intuens. Diormitius tum sanctam sublevat ad benedicendum monachos Sancti dexteram manum, sed et ipse venerabilis Pater in quantum poterat, simul suam movebat manum, ut videlicet quod voce in egressu non valebat animae, vel motu manus fratres videretur benedicere. Et post sanctam benedictionem taliter significatam continuo spiritum exhalavit.

Quo tabernaculum corporis egresso, facies rubens, et mirum in modum angelica visione exhilarata in tantum remansit, ut non quasi mortui, sed dormientis videretur viventis. Tota interim personabat moestis (0773D)plangoribus ecclesia.

Sed non praetereundem videtur quod eadem hora beatae transitus animae cuidam Eberniensi sancto revelatum est. In quodam namque Monasterio Scotorum quidam homo erat sanctus et senex Christi miles, qui Lugudius vocitabatur, justus, et sapiens. Hic itaque primo mane cuidam aeque Christiano militi suam enarravit visionem cum ingenti gemitu dicens: Hac praeterita nocte media sanctus Columba multarum columna Ecclesiarum ad Dominum transiit, et in hora beati exitus ejus Jovam insulam, ad quam corpore nunquam perveni, totam angelorum claritudine in spiritu vidi irradiatam, totaque spatia aeris usque ad aethera coelorum, eorumdem angelorum (0774A)claritate illustrata; quia ad sanctam ipsius animam perferendam de coelis missi descenderant innumeri, altisona quoque carminalia, et valde suavia audivi angelicorum cantica, eodem momento egressionis, inter angelicos sanctae ipsius animae ascendentes choros. Hanc angelicam manifestationem Virgnous, ut praedictum est, qui ab ore illius sancti senis, cui revelata erat, indubitanter didicerat.

Iisdem diebus de Scotica remigans Hymba in insula reliquis diebus vitae suae permanens sancti Columbae monachis saepius enarrabat, qui videlicet Virgnous post multos in subjectatione inter fratres irreprehensibiliter expletos annos, alios duodecim in loco Anachoretarum in Miurbulcmar vitam deducens anachoreticam Christi victor miles explevit.

(0774B)Hanc praedictam visionem non solum paginis inscriptam reperimus, sed et aliquibus expertis senioribus, quibus ipse Virgnous retulerat, sine ullo didicimus cunctamine.

Eadem quoque hora aliam visionem aliter revelatam unus ex eis qui viderant, Christi miles valde senex, cui nomen etiam potest dici Ferreolus, qui inter aliorum S. Columbae monachorum reliquias, et ipse S. Monachus in Dorso Thomae sepultus cum sanctis resurrectionem exspectat, mihi Adomnano illo juvene in tempore cum grandi retulerat testificatione dicens: Illa in nocte, qua S. Columba de terris ad coelos felici et beato fine transiit, ego et alii mecum viri laborantes in captura piscium in valle piscosi fluminis Fende, subito totum aeri illustratum (0774C)coeli spatium vidimus, cujus miraculi subitatione permoti, oculos ad Orientem elevatos convertimus; et ecce quasi quaedam pergrandis ignea apparuit columna, quae in illa nocte media sursum ascendens, ita nobis videbatur mundum illustrare totum, sicuti dies aestivus et meridianus sol. Et postquam illa penetravit columna coelum, quasi post occasum solis tenebrae succedunt. Hujus itaque claritudinem luminosae et praedicabilis columnae non tantum nos, qui simul in eodem loco ineramus, cum ingenti admiratione vidimus, sed et alii multi piscatores, qui sparsim per diversas fluminales piscinas ejusdem fluminis piscabantur, sicut nobis postea retulerant, simili apparitione visa, magno pavore sunt perculsi. Harum igitur trium miracula visionum eadem transitus (0774D)hora venerandi apparentium patroni aeternos ei a Deo collatos protestantur honores. Ad propositum revertamur.

XXXIII. Interea post sanctae egressum animae hymnis matutinalibus terminatis, sacrum corpus de ecclesia ad hospitium, unde paulo ante vivens venerat, cum canora fratrum reportatur psalmodia, honesteque ternis diebus et totidem noctibus honorabiles rite explentur exsequiae. Quibus in Dei sapientis laudibus terminatis, sancti et beati patroni venerabile corpus mundis involutum sindonibus, et praeparata positum intra busta debita humatur cum veneratione in luminosa et aeternali resurrecturum claritudine. De supra memoratis ergo tribus illis exsequiarum (0775A)diebus, more peractis ecclesiastico, quod nobis ab expertis traditum est, hujus prope finem enarrabitur libri. XXXIV. Quidam namque aliquando unus de fratribus coram venerabili viro simpliciter loquens: Ad celebrandas, ait ad Sanctum, tuas post tuum obitum exsequias, ut putatur, totus harum provinciarum populus hanc Jovam remigans replebit insulam. Quod verbum audiens Sanctus consequenter ait: O mi filiole, non ut loqueris, sic res probabitur, nam promiscuum populi vulgus nullo modo ad meas poterit exsequias venire. Mei soli familiares monachi mea sepulcralia complebunt, et exsequialia honestabunt officia. Quod verbum ejus propheticum statim post transitum ipsius omnipotentia Dei adimpleri fecit. (0775B)Nam per tres illas exsequiales dies et noctes grandis sine pluvia facta est ventosa tempestas, qua fortiter prohibente nullus hinc et inde navicella vectus transfretare poterat. Et post consummatam sepultionem viri continuo tempestate sedata, et cessante vento totum tranquillatum est aequor. (0776A)Perpendat itaque lector, quanti et qualis apud Deum praedicabilis patronus honoris habeatur, cui aliquando in carne mortali conversante, Deo dignante, oranti tempestates sedatae sunt, et maria tranquillata, et rursus quando necesse habuit supra memorata occasione, orto flamine ventorum, et ventosa, cum voluit, concitata sunt aequora; quae subsequenter, ut superius dictum est, expletis ejus sepulturae ministeriis, in magnam conversa sunt tranquillitatem.

Hic itaque praedicabili nostro patrono vitae terminus fuit, ista meritorum exordia, qui secundum sententias Scripturarum aeternis comes triumphis Patribus additus, apostolis et prophetis consertus, numero aggregatus albatorum millium, agnino in sanguine (0776B)suas sanctorum qui laverunt stolas, Agnum ductorem comitatur, virgo immaculatus, ab omni integer labe, ipso Domino nostro Jesu Christo dignante cui est cum Patre honor, virtus, laus et gloria et imperium sempiternum in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. Amen.