Epistola ad Gerardum
[recensere]Domino et amico suo Gerardo H. Lobiensium monachorum ultimus, cum Bellende in coelesti curia laureatum incedere. Scio me secisse tardius, et desidiosius quod vobis dudum promiseram: sed tamen parcendum est amico. Ego enim semper habui voluntatem faciendi, sed ad voluntatem meam non habui exemplar. Vos igitur legere et relegere curate, ut ipsius Virginis bonae conversationis exemplo instructi, cum ipsa in coelesti regno gaudere possitis.
Incipit vita sanctae Berlendis
[recensere][2] Cum ubique fideles Christicolae nationum omnium, consisi atque protecti patrociniis Sanctorum omnium, eos venerantes intercessionibus eorum de coelo postulent auxilium et eorum Sanctorum quorum in suis locis pignora habentur, reverentiam majoris dilectionis venerentur affectu, non incongruum arbitror hujus virginis Berlendis, cujus patrociniis possumus apud Deum protegi, memoriam pro modulo stili humilis, verbisque licet impolitis retexere, et ad exemplar vitae utriusque animis audientium commendare. Haec igitur Virgo Berlendis nomine, licet secundum saeculi dignitatem non infimis, sed totius regni nobilioribus orta parentibus memoria digna exstiterit, excellentiori tamen reverentia à nobis colenda est, quae apud Christum veneranda refulget meritis, et gloriosa castimonia sanctitatis. Nam et coelesti Sponso jucundum in sua virginitate aedificavit habitaculum, et domus aeternae sibi, sacris insudans actibus, in coelo locavit fundamentum. Non enim immerito haec Virgo ab illis debet honorari, quibus et ipsa in hac vita consanguinitate vel familiaritate conjuncta fuit, vel qui ex ejus parentela genealogiam ducunt, vel qui ejus atque majorum illius famulatui obnoxii, obsequiis ejus deservierunt. Indigena namque istius loci atque domina fuit, et ideo ejus orationibus divini adjutorii rore irrigatus semper floruit et florebit.
[3] Tempore itaque Dagoberti Regis Francorum, pater ejusdem Virginis Odelardus nomine, sub Witgero Duce Lotharingorum militans, totius Ducatus exercitui praeerat, atque prae ceteris ipsi Duci adhaerens, familiarique amicitia perfruens, cuncta provido utilique consilio quae in domo et in exercitu illius gerenda erant, disponebat. Fuit autem possessio illius Humberch et Ascum castella duo; quorum alterum, scilicet Ascum, ab Hunnis destructum; alterum vero natura munitum, militumque copia defensum, inexpugnabile perstitit. Quia igitur vir iste tam generosa propagine, quam divitiis atque praediis [al. praesidiis] honorumque dignitate ampliatus pollebat, nam à portu Antwerpensium usque Condatum Comitatum regebat, puellam nobilissimam, sororem beati Pontificis Amandi, nomine Nonam, in matrimonium sumpsit. Erat etenim Virgo specie nimis decora, moribus honestis composita, castitate pudica, fide catholica omnique doctrina ad unguem erudita. Ex hac igitur genuit filium nomine Eligardum, qui in supradicti castri destructione ab Hunnis interfectus fuit. Genuit etiam ex eadem conjuge Virginem facie quidem formosissimam, forma conspicuam, persona elegantem, omnique probitate et industria luculentam, nomine Berlendem.
[4] Tribus denique annis quater revolutis post primae noctis copulam, praenotata Nona uxor illius in Domino Jesu Christo obiit, qua juxta humanae consuetudinis debitum primae matris gremio ad reservandum beatae resurrectioni commendata, vir idem saeculo ulterius implicari noluit; implere cupiens quod beatus ait Apostolus Solutus es ab uxore, noli quaerere uxorem. Sed cum per prolixum tempus cum sua filia praedicta Virgine piis actibus instaret, eleëmosynis et operibus bonis erga omnes, sed maxime erga domesticos fidei viscera pietatis haberet, remunerator omnium bonorum Deus, qui lucis filios nondum rubigine peccatorum examinatos flagellis sanctae castigationis verberat, ut excussa palea, triticum purum in area munda recipiat; volens probare aurum mundum [al. nondum] in fornace purgatum, eumdem virum, sicut filium, multiplicis languoris paterno verbere corripuit. Nam et languor eum diutinus invasit, et in ipso languore lepra eum graviter percussit.
[5] Cum igitur multo langueret annorum curriculo, defluentibus famulis taedio affectis, contigit quadam die solum cum filia in domo remanere. Qui cum ab ea potum peteret, continuo illa surrexit, scyphum concite lavit, potum insudit, patri portavit: qui bibit, eique scyphum reddidit. Sed serpens antiquus humano generi semper invidus, humanitatis nescius, radicis omnium malorum superbiae fuco Virginem aliquantulum infecit. Nam sitiens, post patrem bibere dedignans, poculum effudit, scyphum iterum lavit, potum imposuit, ac sic bibit. Quod pater adspiciens, nullum ei verbum fecit, sed tacitus mirabili indignatione tulit, iraque vehementi turbatus vocavit servos, currum sibi parari statim jussit, super quem adscendens Nivellam petiit, ibique sanctae Gertrudi quidquid habebat in praediis cum omni familia servorum, ancillarumque, cum cespite et ramo cultelloque cum manubrio albo tradidit, ac filiam paternae omni maternaeque haereditatis jure privavit.
[6] In eadem vero traditione res stupenda, et ultra humanum modum admiranda, ad laudem ipsius qui omnia condidit, advenit. Nam cum idem vir ad feretrum accederet, omni obstinatione adfirmavit se numquam ei praedium daturum, nisi beata Virgo propnia manu reciperet. Qui cum ter quaterque clamaret: Sancta Gertrudis, hoc munusculum de manu mea suscipe, et noli me peccatorem ante te flentem et ejulantem spernere, nisi potius me alias daturum vis abire; confestim nutu summi Tonantis scrinium, in quo beata Virgo jacebat, sese aperuit, corpusque exanime manum porrexit, cunctisque cernentibus populis qui aderant, ramum cum cespite cultelloque de manu viri porrigentis intra scrinium recepit, et sicut fuerat prius clausum ac sigillatum permansit. Tunc clamor ad caelum tollitur, Creator omnium qui gemitui suorum aures suae pietatis numquam avertit, adoratur, ejusque famula cujus meritis tam inopinatum miraculum tamque jucundum, peccatorum praesentiae exhibere dignatus est, summa devotione veneratur. Sed cum vir praememoratus aliquanti temporis spatio tribulationum igne ad exemplum Beatus Job purgaretur, placuit ei qui nihil irremuneratum dimittit, illius patientiam remunerare, atque ejus animam post laborum dolorumque desudationem in aeterna requie collocare.
[7] Beata igitur Virgo Berlendis animadvertens sese spoliatam bonis patris ob reatum crinums, parvi pendens honores hujus saeculi, timensque iram superni Judicis, quia patri dedignari presumpsit: audiverat enim saepe quod scriptum est: Qui patri vel matri injuriam intulerit, mortis aeternae sententiae subjacebit; tanta mentis intentione mundana postposuit, ut non solum ciborum vestiumque delicias respueret, sed etiam vilia et contemptibilia habere recusaret. Mox subtus ad carnem cilicio induitur, inedia et algoris uredine martyrium desiderans afficitur, corpusque jejuniis et orationibus, vigiliisque crebris perurgens, lacrymarumque imbres crebro fundens, non solum peccatis purgari meruit, sed et superni sponsi gratiam invenit. Manus enim illius quidquid boni invenire poterat, pauperibus erogabat, adeo ut vix aut nullatenus ab eleëmosynis vacua foret, et saepe, cum pauper non inveniretur, in ejusdem manu desudaret.
[8] Contigit autem eamdem Virginem in loco, qui dicitur Morsella, in coenobio beatae Dei genitricis Mariae sacri velaminis habitum suscipere, et multorum annorum curriculo caelibem vitam ducere. Cum ergo esset eadem Virgo in coenobio, sanctis operibus summo certamine invigilans, cujusdam noctis medio pulsante matutinali signo, audivit voces sanctorum Angelorum in caelum animam patris ipsius cum canoro jubilo deferentium. Mirae ergo sanctitatis gratiaeque supernae haec Virgo plena exstitit, quae instar gloriosissimi Severini Agrippinae urbis Archiepiscopi, sicut ille in obsequio animae B. Martini, Angelorum choros audire meruit. Quae tantae suavitatis dulcedine modulationisque lenitate supra se velut in excessum mentis erecta, intentis in caelum auribus, laetitia tam beatae refectionis refecta, interrogat adsistentem sibi famulam, si quae audiebat audiret, et quae intelligebat intelligeret. Quae cum illa minime se audire vel intelligere responderet, intimavit ei beata Virgo, animam patris sui corporeis nexibus solutam, pro tribulationis patientia coronari, et à psallentibus Angelis in altum deferri. Accepta itaque Coenobita Domini licentia à Matre Monasterii, ad sepeliendum patrem suum Merbeccam adiit, et in Ecclesiola quam in honore B. Petri ipse edificaverat, juxta uxorem suam, matrem ejusdem Virginis, juxta morem nobilium, sicut decebat, eum sepelivit.
[9] Post mortem vero patris sui, quia coenobium in quo ordinata fuerat, quod prius à Hunnis funditus dirutum atque combustum fuerat, pauperique modo reaedificatum fuerat, carebat appendiciis substantiaque, qua famulae Christi sustentari possent, (nam [al. quia] in pane et aqua vix puellas sex detinere poterat) cogentibus famulis, atque necessitate domi remansit, et in praefata Ecclesiola die notuque degens, se Domini servitio mancipavit. Numquam enim pes ejus à visitatione infirmorum quiescebat, numquam manus ejus à procuratione pauperum cessabat. Semper laus Dei in corde ipsius assidua erat, psalmorum hymnorumque cantus ex ore ejus numquam recedebat, psallens sibimet, juxta Apostolum, in canticis et psalmis et hymnis spiritualibus in Domino. Nihil umquam neque hyemis, neque aestatis tempore praeter cilicium, quo super nudum corpus utebatur, mattulamque atque lapidem capiti suppositum sibi substerni patiebatur. Vigiliis et orationibus assiduis, jejuniisque continuis corpus macerabat. Bis tantum in hebdomada, praeter diem Dominicum Apostolicasque sollemnitates, reficiebat. Carnem à die consecrationis suae non comedebat; piscem aut cibum alium, praeter panem et aquam, nisi in praeclaris sollemnitatibus non attingebat.
[10] Tantam ei Dominus ob beatae vitae meritum gratiam concesserat, ut quibuscumque infirmis sive febricitantibus manus imponebat, saluti pristinae restitueret. Ea igitur de die in diem proficiente, et de virtute in virtutem adscendente, tribus lustris in asperitate vitae jam peractis, diei Paschalis sollemnitatibus contigit particulam piscis illi ad mensam sedenti apponi. Que (quod admirabile dictu est, et quasi incredibile) inter manus ipsius in carnem conversa, valde eam perterruit, et cum vehementi stupore ministro indignans ait: Ignoscat tibi Deus: quare me sic illudere voluisti? sciebas me carnem non comesturam, et eam mihi apposuisti. Quo negante et obnixe jurante, intellexit hoc Dei nutu factum fuisse. Parumque gustavit, et à se submovit, protinusque à mensa surgens, Ecclesiae et orationi ad laudem sui Creatoris se reddidit.
[11] Hoc etiam silentio supprimi indignum arbitror, quod ille, qui servos suos glorificare ac magnificare numquam distulit, poculum aquae quodam die sollemni sibi appositum in vini saporem convertit.
[12] Ter quinis igitur annis cum duobus post patris mortem expletis, cum divina revelatione extrema hujus lucis tempora imminere sibi sentiret, convocatis Sacerdotibus oleum sanctum petiit: quo accepto, corpore et sanguine sui redemptoris exitum suum consecravit, et sic ultimum spiritum caelo reddidit.
[13] Congregati igitur cognati et amici ejus, servi et ancillae, et etiam majores regionis illius, ad sepeliendum eam convenerunt, illamque modo congruo juxta tumulum parentum recondiderunt. Sed cum in quo eam reconderent, sarcophagum non haberent lapideum, quorum in hac regione penuria est, quercum magnam juxta Templum stantem succiderunt, illique ex eadem quercu vas in quo posita est, aptaverunt. Quantas autem per illam virtutes Dominus in eodem loco operari dignatus est, nec mens nostra valet edere, nee lingua sufficit explicare. Multi enim caeci luminibus redditi, sine duce domum redierunt; multi claudi solidatis basibus erecti sunt; surdis auditus redditus; linguae mutorum solutae; daemonesque ad ejus sepulturam ex obsessis corporibus expulsi sunt.
[14] Cum ergo tot ac tantis miraculis ejus sanctitas pollens longe lateque claresceret, placuit post septennium amicis et vicinis ejus sarcophagum videre, et si possent in melius ad ejus honorem mutare. In quo loco mira res et inusitatum miraculum humanisque auribus inauditum evenit. Nam cum eumdem sarcophagum in quo sancta Virgo jacebat, de terra ejicerent, cum prius ligneus fuisset, lapideus inventus est. Hujus rei notitia cum per hanc regionem divulgaretur, omniumque audientium animos ad laudem Dei et sanctae Berlendis extolleret; quaedam mulier ex vicino incredula permanens, atque mendacium esse adfirmans, ad videndum male credula venit. Sed mox ut sarcophagum vidit, à daemone arrepta, ad terram cecidit, quae per triduum exanimis, non audiens, neque videns, ibi jacuit, donec Virgo sacratissima adstantium precibus pulsata pristinae saluti eam restituit.
[15] Quibus miraculis tam jucundis tamque mirificis omni regio permota, gaudens occurrit, et in honore beatae Dei genitricis Mariae, sanctaeque Berlendis Virginis Ecclesiam in qua nunc requiescit, fabricavit. Tricesimo itaque depositionis suae anno, omnis multitudo finitimarum regionum divina inspiratione afflata, convenit cum duobus Episcopis, Cameracensi videlicet, nomine Ausberto, Tornacensique, nomine Florberto qui eam de sepulcro levaverunt, atque in scrinium, in quo nunc pausat, locaverunt.
[16] Cum autem vellet Deus gloriam et honorem, atque nomen famulae amplificare, contigit Tullis civitate monachum quemdam coenobii B. protomartyris Stephani, per visum juvenem pulcherrimum videre adsistentem sibi, atque dicentem: Surge, et vade ad provinciam Bracbantiae, ad locum qui dicitur Merbecca, et de Reliquiis sanctae Virginis nomine Berlendis tenta habere; ut in ejus honore, in loco quem tibi Deus ostenderit, Ecclesiam possis aedificare. Qui ad praefatum locum veniens cum magno honore suscipitur, ibique manens in magna veneratione habetur, et ad ultimum Templi custos efficitur. Nocte igitur quadam cunctis sopore depressis, scrinium aperuit, et de Virgine quantum sibi placuit, abstulit, ac tempore sibi congruo recessit. Veniens autem Dei ductu in solitudinem ad locum nomine Timis, sibi caelitus ostensum, ibidem mansit, beataeque Virgini Basilicam aedificavit, in qua signis ac virtutibus atque miraculis coruscans, usque ad hodiernum diem fulget admirabilis. Nam et congregatio Monachorum religiosorum ibidem constituta Domino famulatur, et ipsius Virginis patrociniis illa patria à Domino sustentatur. Deum igitur qui tam magna et paene innumerabilia gloriose et laudabiliter operatur miracula in Sanctis suis, condecet colentes eum, amantes eum, credentes in eum, servientes ei, laudare, et glorificare, et benedicere ; et ut ipsi mereamur ab eo conservari atque benedici hujus Virginis precibus, cujus Domino juvante Vitam, verbis licet incompositis transcurrimus, tota piae devotionis intentione poscamus, ut pervenire mereamur ad patriam supernae hereditatis.
[17] Migravit autem sancta Berlendis ex hac vita feliciter in Domino, tertio Nonas Februarii; et exsultat cum sanctis perenniter regnans cum Christo, cui est gloria, laus et honor, cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti per infinita secula seculorum, Amen.