Jump to content

Vita sanctae Reinildis

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita sanctae Reinildis
inter 1048-1051
editio: incognita
fons: incognitus

[1] Igitur beatissima virgo Rayneldis nobilissimis natalibus, Condacensi castro, quod super Scout fluvium situm est, extitit oriunda. Nam regnante Pippino, patre sanctissimae virginis Gertrudis, cujus vita virtutibus et miraculis innumerabilibus claruit, pater illius, Wigerus nomine, totius Lotharingiae ducatus officium gerebat, et inter palatinos principes primarum tenebat. Dilectus vero Deo et hominibus idem Dux sic inter seculi fluctus disponebat principatum, ut tam regi quam collegis suis princibus cunctis placeret; et non minus pauperum omnium quam divitum gratiam obtineret. Fuit autem possessio ejus praedictum castrum Condacum et Amniacum Wginiacumque, cum aliis praediis multis, quorum nomina non expedit hic recitari. Conjunxit ergo sibi in matrimonio puellam regiam, supradicti ducis sororem, nomine Amelbergam, forma speciosam, moribus bonis ornatam, operibus sanctis splendidam, castitate conspicuam, omnique honestate honestissimam. Ex hac ergo dedit ei Dominus sobolem sanctissimam Emebertum, postea sanctae Cameracensis ecclessie pastorem beatissimum, cujus gesta plena virtutibus atque miraculis, usque in hodiernum diem ibidem florent, duasque filias, quarum una Gudila, altera Rayneldis vocabatur.

[2] Sed eaedem puellae cum ab infantia sua vitam castissimam ducere proposuissent, multique illas regni primores, ob nobilitatem et divitias copulari sibi in conjugio cuperent, placuit eis, in virginitate permanentibus, caelesti sponso, toto mentis desiderio magis adhaerere, quam mortalium contagiis conjugum maculari. Cumque adultae aetate, Dei consiliis magis quam hominum acquiescerent, vitamque juvenilem ab omni seculari levitate removere disponerent, placuit etiam patri et matri seculum, caelestis regni more deserere, et illud verbum Dominicum adimplere; Qui renuntiaverit omnibus quae possidet propter me, centuplum accipiet et vitam aeternam possidebit. Haec igitur cupientes, at tam magni ac tam desiderabilis promissi praemia consequerentur, ad effectum perduxerunt: nam Wigerus dux prudentissimus, sacrae religionis habitu suscepto, monasticae regulae se disciplinae tradidit, uxor vero illius Amelberga, sacro velamine ab Autberto, sedis Cameracensis episcopo suscepto, Christo se dicavit.

[3] Iis itaque, omni mundano honore postposito, Deo copulatis, praedia cum beneficiis sanctae Rayneldi ejusque sorori remanserunt; et cum multi principes ac tyranni fortissimi eas legitima copula nuptiarum, non solum magna vi, sed etiam summa precum instantia, sibi sociari assidue perurgerent; fugientes castissimae vitae mutare propositum, ad divinae religionis (sigillo desponsationis Christi cum sacro velamine accepta à praedicto Episcopo) protectionem convolaverunt. Sancta igitur Rayneldis, virgo Domini gloriosa, sicut ab inuente aetatis tenerae primaevo flore moribus bonis composita castitatis flore decorata, divinis operibus insudare studuit, mox ad hoc totis viribus conversa, incredibile dictu est, quantae se abstinentiae dederit, quam assidue jejuniis et orationibus corpus suum afflixerit. Numquam à Dei laudibus lingua ejus silebat; non diebus neque noctibus à psalmis et hymnis, canticisque spiritualibus vel colloquiis divinis vacabat.

[4] Circa pauperes Christi semper intenta, qualiter alerentur ac veste tegerentur, nihilque indigerent summo nisu laborans, Marthae officium plenissime adimplebat. Numquam manus ejus ab eleemosynae sudore sicca apparebat; pauperes enim saepius quibus impenderet, quam eos qui superabundabant minus inveniebat. Ut autem Euangelicum adimpleret praeceptum, de crastino non cogitabat, sed omnia indigentibus pro Christi nomine largiens, nihil sibi praeter tenue sustentamentum vitae retinebat. Servis et ancillis suis frequentius obsequium, quam ipsi ei, praebebat, ipsisque recumbentibus ipsa diligentius ministrabat. Subtus ad carnem cilicio tecta crucem Domini carnis mortificatione in corpore suo jugiter portabat, sermonibus divinis sanctarumque Scripturarum doctrinis cordis aures aperiens, Mariae, secus pedes Domini sedentis, partem optimam eligebat. Cumque in dies magis carnem domando roboraret spiritum, nudis pedibus semper incedebat, et in oratione prostrata, saepius noctem diei continuabat. Cibum vix umqum nisi semel in die, et hoc pauxillum panis hordeacei, et aquae sumebat. Lectum sibi juxta morem nobilium, sericis vestibus tegumentisque pretiosis paratum respuens, in cinere et cilicio recumbebat.

[5] Cum igitur nihil praeter Deum habere decrevisset, placuit ei, divina inspiratione, cum sorore sua Gudila Laubias adire, et beato Petro Apostolorum principi universa quae habebat, tradere. Sed cum pulsassent ad ostium coenobii, ut intromitti debuissent, ab ejusdem coenobii monachis, foribus clausis responsum est eis, domum illam, ex quo fundata fuerat, mulierem non introisse. Hoc audito, Gudila recessit; sancta vero Rayneldis ante templi januas genibus nudis et cubitis se prosternens, omnipotentem Deum, per tres dies et noctes continuas sine cibo et potu permanens, piis precibus et lacrymis pulsare non destitit, donec ille, qui numquam servientibus sibi defuit, praesumentesque de se non repellit, signa potentiae suae mirabiliter ostendit. Nam tertia nocte media, fratribus cunctis quiescentibus, januas monasterii virtus divina aperuit, et nullo mortalium funes trahente, signa sonari fecit. Hoc excitati sonitu fratres undique concurrunt, et Sanctam ante imaginem sui Redemptoris, instar crucis prostratam invenientes, quid contigerit, vel quomodo ecclesiam intraverit, inquirunt.

[6] Ad haec, si peccatricem, inquit beata Virgo, homines immisericordes intromittere noluistis, ille, cujus misericordia cuncta consistunt, ecclesiae hujus januas mihi peccatrici aperuit, et sua virtute patefacto aditu, me, sicut videtis, introduxit. Audiens haec pater monasterii cum fratribus, se ad pedes illius misit, et ut suis orationibus apud Deum auxiliaretur, lacrymando oravit. Tunc se invicem salutantes, beata Rayneldis, positis in terra genibus, se vestigiis eorum prostravit, supplicans ut tantorum patrum orationibus mereretur commendari. Honorabiliter igitur magnaque cum devotione ab eis suscepta, quod disposuerat indicans, devotissime adimplevit. Nam caelestis regni Clavigero Sanctas cum quinque villis, appendiciisque earum omnibus tradidit, ut ab eo ad caeli palatium mereretur introduci.

[7] Dehinc benedictione accepta à patre monasterii et fratribus, volensque majoris certaminis cursum aggredi, urbem Hierusalem unius tantum servi et ancillae comitatu contenta adiit, ut ubi Redemptoris sui crucem bajularet, ubi eum pro sua omniumque salute passum credebat; ibique per biennium singula loca, per quae Dominus abierat, devote visitavit, quasi Christum Dominum praesentem in corpore haberet. Post septenium vero, acquisitis Sanctorum reliquiis pretiosissimis, parte videlicet sepulcri, lignique dominicae crucis, vestisque incorruptae Theotocos Mariae, allisque multis, ad patriam rediens Sanctas intravit, et à servls et ancillis suis, omnibusque loci illius indigenis cum summa laetitia suscepta, humanum modum transcendens super se vixit, et usque ad Hunorum tempora, quasi in extasi mentis jam posita, terrenis cunctis calcatis, caelestibus inhians, contemplativae vitae statum, miraculis atque virtutibus refulgens obtinuit.

[8] Sed cum, peccatis exigentibus, populum Christianum Dominus flagellis, ut criminis reum caedi permitteret, electosque à reprobis segregari vellet, Huni exire permissi sunt, qui Galliam intrantes gladiis cunctos perimendo, incendiis omnia tradendo, universam regionem penitus devastaverunt. Cum ergo loci illius incolae terrore trepidi mortisque metu perculsi, alii per nemorum devia fugitantes, alii in speluncis petrarum montiumque ceavernis se absconderent, nobiliores potentioresque per municipia et castella munitissima se reciperent, fortissima Christi agonista, nec minis mortis impelli, nec blandimentis amicorum à loco, in quo finire disposuerat, avelli potuit. Dicebat enim iis qui eam exire compellebant: Si propter eum qui se pro ereptione [al. redemptione] mea et totius mundi pati voluit, istam miseram vitam perdere fugio, quid dicturus erit mihi, cum in sede majestatis suae sederit judicaturus vivos et mortuos, si hanc miseram et brevissimam vitam, pro ejus amore perdere fugio?

[9] Cum haec et iis similia fortissima Christi athleta Rayneldis diceret, fugientibus omibus, in eodem loco sola remansit, cum duobus tantum viris, prae ceteris sibi familiarus [al. familiaribus] adhaerentibus, clerico scilicet, nomine Grimoaldo, servientique, nomine Gondulpho. Irruentibus igitur barbaris, puella sacro pneumate plena, in amore caelestis sponsi solidata, cum suis comitibus more solito ad orationis auxilium confugit, et ante altare sancti Quintini martyris, in modum crucis se prostravit, ut sicut ille sui Redemptoris, martyrii palmam consequendo, testis fidelis extitit, sic illa juxta memoriam Martyris ejusdem testimonii Christi particeps mereretur fieri.

[10] Cum autem barbari irruentes, non hominibus sed beluis immanissimis similes, humanum sanguinem more leonum ferocium sitientes, ecclesiam in qua Sancta Christi famula orabat: irrumperent, ipsamque Virginem arreptis crinibus, circumquaque traherent, caedentes eam fustibus atque flagellis, tundentesque calcibus, et pugnis impingentes, plagisque crudelissimis, et illusionibus atque injuriis multis afficerent, ipsa Domino in laetitia cordis psallebat, dicens: Benedictus es Deus pater Domini nostri, qui donati mihi peccatrici, non meis meritis sed gratia Unigeniti tui, hoc quod semper optavi ab infantia consequi. Compellentibus igitur illam barbaris ut cervicem extenderet, flexo poplite, viriliter exspectabat ferientis ictum, prae gaudio lacrymans, atque fundens orationem, dicens: Gratias tibi ago, Jesu Christe, qui me dignatus es in numero ancillarum tuarum computari; et suscipe spiritum meum. Quo dicto, cervicem extendit, et ferientis ictum caeso capite sustinuit, et spiritum caelo reddidit.

[11] Sanctus vero Grimoaldus, subdiaconus ejus, ejusdem sententiam decollationis succubuit. Gondulphus, tribus cappatis infixis cerebro illius clavis, vitam finivit. Sed illud non expedit silentio supprimi, quod interafectis Martyribus Christi, milites sathanae ecclesiam cum ipsis Martyribus incendere moliti sint, sed meritis beatae Rayneldis obstantibus, nullo modo locum valentes accendere, confusi recesserunt. Consummavit igitur sancta Rayneldis cursum martyrii cum Sanctis asseclis suis XVII Kalendas Augusti, et cum victoriae palma obdormivit in Domino. Recedentibus igitur Hunis, incolae loci qui superstites remanserant, ad propria remeantes, invenerunt corpora Sanctorum inhumata, sepelieruntque sanctam Virginem cum praedictis sociis suis in eadem ecclesia Idus Augusti.

[12] Cum ergo vellet Dominus glorificare Martyris suae memoriam, fidelibusque suis ostendere, quantam in caelis consecuta esset gloriam, cuidam paralytico, per septem annos membrorum dissolutionem passo, revelatum est, ut ad sepulcrum Virginis deferretur. Qui mox ut ejus tumulum attigit, bases ejus et plantae, ceteraque membra ejus ita solidata sunt, acsi numquam infirmitatem aliquam passus fuisset. Multi ergo febribus diversisque morbis obsessi, auditis miraculis atque virtutibus illius, de longe propeque venientes ad ejus tumulum Dei beneficiis, Martyrisque sanctissimae adjuti meritis, Deum glorificantes, cum laetitia ad propria sani redibant. Multi caeci illuminati, claudi gressibus firmati ab ejus sepulcro cum ingenti gaudio redibant.

[13] Quanta beneficia per eam Deus praestiterit populo suo, longum est enarrare, veremur etiam ne videatur legentibus fastidium generare: horum tamen vestigia, pendentibus cereis oculis, manibus ac pedibus cereis, ceterisque membris virorum ac muslierum, à quibus, ipsius meritis, infirmitas evacuata, sanitasque recepta fuerat, usque ad combustionem ecclesiae, ob scelera populi combustae, in testimonium virtutum illius remanserunt. Levata est autem sacratissima gleba corporis ejus de terra anno Domini Incarnationis octingentesimo sexagesimo sexto, et recondita est cum magnis populorum atque psallentium Clericorum laudibus in theca argentea, praesentibus tribus confinium dioecesium episcopis.

[14] Post haec paucorum annorum curriculo elapso, cujusdam nobilissimi viri filius, amore litteralis studii accensus, natalem locum relinquens, ad has partes devenit, et Sanctas intravit, atque ibi hospitio à quodam presbytero, sapienti viro benigne receptus est: qui cum aliquanti temporis spatio ab eodem presbytero discendi causa ibi morari disposuisset, ipsique ecclesiam intrandi, quoniam bene atque morose compositus videbatur, ad ejus libitum licentia concessa fuisset, nocte quadam, custodibus incaute dormientibus, fracto scrinio, caput sanctae Rayneldis, cum libello in quo gesta ipsius habebantur, furatus abiit. Sed cum venisset ad domum patris sui cum sacris pignoribus, quantum Deum offendisset, vel quanti meriti esset Virgo, cujus pignora deferebantur, cives ejusdem loci latere non potuit; nam idem juvenis protinus à daemonio arreptus est, et adeo vexari graviter coepit, ut vix in eo remaneret halitus.

[15] Tunc pater et mater, sicut prolis unicae expertes, dolore nimio, atque anxietate gravi, continuisque lamentis se affligentes, re cognita, Deum, cui nihil est impossibile, devota mente imploraverunt, ut beatae Virginis suffragantibus meritis, unicum pignus eorum dignetur saluti restituere, eorumque vota benigne suscipere: promittunt namque se in honore Dei et S. Rayneldis congregationem virginum, Christi sponsarum, ex suis possessionibus construere, si Dominus eorum desiderium dignaretur adimplere: quod ita factum est; nam juvenis, expulso daemone, ad integrum sanitatem recepit, atque post haec Deo devotus exstitit. Illi vero, sicut Deo sanctaeque Virgini voverant, adimplentes, monasterium feminarum juxta easdem Sanctas, in praedio suo, Elchina vocabulo, construxerunt, atque ibi se in Dei servitio mancipantes, cursum vitae feliciter transegerunt. Hoc igitur pro posse scientiolae rudis nostrae, licet incomposite, de vita et actibus sanctae Rayneldis virginis atque martyris scripsimus: restat itaque, ut ipsius adjuvantibus meritis gloriosis, ad ipsius societatem pertingere mereamur, praestante Domino nostro Jesu Christo, cui est honor et potestas et imperium, cum Patre et Spiritu sancto per infinita secula seculorum. Amen.