Vita sancti Columbae/II

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber secundus
c. Saeculo VII

VITA SANCTI COLUMBAE LIBER SECUNDUS

LIBER SECUNDUS - DE VIRTUTUM MIRACULIS

Caput 1: De Vino Quod De Aqua Factum Est

ALIO in tempore, cum vir venerandus in Scotia apud sanctum Findbarrum episcopum, adhuc juvenis, sapientiam sacrae Scripturae addiscens, commaneret, quadam solenni die vinum ad sacrificale mysterium casu aliquo minime inveniebatur: de cujus defectu cum ministros altaris inter se conquerentes audiret, ad fontem sumpto pergit urceo, ut ad sacrae Eucharistiae ministeria aquam, quasi diaconus, fontanam hauriret: ipse quippe illis in diebus erat in diaconatus gradu administrans. Vir itaque beatus aquaticum, quod de latice hausit, elementum, invocato nomine Domini Jesu Christi, fideliter benedixit, qui in Cana Galileae aquam in vinum convertit: quo etiam in hoc operante miraculo, inferior, hoc est aquatica natura, in gratiorem, videlicet vinalem, per manus praedicabilis vir conversa est speciem. Vir itaque sanctus, a fonte reversus, et ecclesiam intrans, talem juxta altare urceum intra se habentem deponit liquorem; et ad ministros, Habetis, ait, vinum, quod Dominus Jesus ad sua misit peragenda mysteria. quo cognito, sanctus cum ministris episcopus eximias Deo referunt grates. Sanctus vero juvenis hoc non sibimet, sed sancto Vinniano adscribebat episcopo. Hoc itaque protum virtutis documentum Christus Dominus per suum declaravit discipulum, quod in eadem re, initium ponens signorum in Cana Galileae, operatus est per semetipsum.

Hujus, inquam, libelli, quasi quaedam lucerna, illustret exordium, quod per nostrum Columbam diale manifestatum est miraculum; ut deinceps transeamus ad cetera, quae per ipsum ostensa sunt, virtutum miracula.

Caput 2: De Alicujus Arboris Fructa Amaro Per Sancti Benedictionem In Dulcedinem Verso

QUAEDAM arbor erat valde pomosa prope monasterium Roboris Campi, in australi ejus parte; de qua cum incolae loci quoddam haberent pro nimia fructus amaritudine querimonium, quadam die Sanctus ad eam accessit autumnali tempore, vidensque lignum incassum abundos habere fructus qui ex eis gustantes plus laederent quam delectarent; sancta elevata manu, benedicens ait, In nomine omnipotentis Dei omnis tua amaritudo, O arbor amara, a te recedat; tuaque huc usque amarissima nunc in dulcissima vertantur poma. Mirum dictu, dicto citius, eodemque momento, ejusdem arboris omnia poma, amissa amaritudine, in miram, secundum verbum Sancti, versa sunt dulcedinem.

Caput 3: De Segete Post Medium Aestatis Tempus Seminata, Et In Exordio Augusti Mensis, Sancto Orante, Messa, In Ioua Conversante Insula

ALIO in tempore Sanctus suos misit monachos ut de alicujus plebeii agellulo virgarum fasciculos ad hospitium afferent construendum. Qui cum ad Sanctum, oneraria repleta navi de supradictis virgularum materiis, reversi venirent, dicerentque plebeium ejusdem causa dispendii valde contristatum; Sanctus consequenter praecipiens dicit, Ne ergo illum scandalizemus virum, ad ipsum a nobis bis terni deferantur hordei modii, eosdemque his in diebus arata ipse seminet in terra. Quibus ad plebeium, Findchanum nomine, juxta Sancti jussionem, missis, et coram eo cum tali commendatione adsignatis, gratanter accipiens, it, Quomodo post medium aesteum tempus seges seminata, contra hujus naturam terrae, proficiet? Marita e contra, Fac, ait, secundum Sancti mandatum, cui Dominus donabit quodcumque ab eo postulaverit. Sed et qui missi sunt simul hoc addiderunt dicendo, Sanctus Columba, qui nos ad te cum hoc misit munere, hoc mandatum per nos de tua commendavit segete, dicens, Homo ille in omnipotentia Dei confidat: seges ejus, quamvis de mense Junio duodecim premissis diebus seminata, in principiis Augusti mensis metetur. Obsequitur plebeius arando et seminando; et messem, quam supradicto in tempore contra spem seminavit, cum omnium admiratione vicinorum in exordio Augusti mensis maturam, juxta verbum Sancti, messuit in loco terrae qui dicitur Delcros.

Caput 4: De Morbifera Nube, Et Plurimorum Sanitate

ALIO itidem in tempore, cum Sanctus in Ioua commoraretur insula, sedens in monticulo qui Latine Munitio Magna dicitur, videt ab aquilone nubem densam et pluvialem, de mari die serena obortam: qua ascendente visa, Sanctus ad quendam de suis juxta se monachum sedentem, nomine Silnanum, filium Nemani-don Mocusogin, Haec nubes, ait, valde nocua hominibus et pecoribus erit; hacque die velocius transvolans super aliquantam Scotiae partem, hoc est, ab illo rivulo qui dicitur Ailbine usque ad Vadum Clied, pluviam vespere distillabit morbiferam, quae gravia et purulenta humanis in corporibus, et in pecorum uberibus, nasci faciet ulcera; quibus homines morbidi et pecudes, illa venenosa gravitudine usque ad mortem molestati, laborabunt. Sed nos eorum miserati subvenire languoribus, Domino miserante, debemus. Tu ergo, Silnane, nunc mecum descendens de monte, navigationem praepara crastina die, vita comite et Deo volente, a me pane accepto, Dei invocato nomine benedicto, quo in aqua intincto, homines ea conspersi, et pecora, celerem recuperabunt salutem. Quid moramur? Die crastina, his quae necessaria erant citius praeparatis, Silnanus, accepto de manu Sancti pane bendicto, in pace enavigavit. Cui Sanctus, a se eadem emigranti hora, addit hoc consolatorium verbum, dicens, Confide, fili, ventos habebis secundos et prosperos die noctuque, usque dum ad illam pervenias regionem quae dicitur Ard Ceannachte, ut languentibus ibidem celerius cum salubri subvenias pane. Quid plura? Silnanus, verbo obsecutus Sancti, propsera et celeri navigatione, auxiliante Domino, ad supra memoratam perveniens partem illius regionis, plebem de qua Sanctus praedixerat devastatam nubis praedictae morbifera reperiit pluvia superpluente, citius praecurrentis. Inprimisque bis terni viri in eadem mari vicina domo reperti in extremis morte positi appropinquante, ab eodem Silnano aqua benedictionis aspersi, in eodem die opportunius sanati sunt. Cujus subitae sanationis rumor, per totam illam, morbo pestilentiore vastatam, regionem cito divulgatus, omnem morbidum ad sancti Columbae legatum invitavit populum; qui, juxta Sancti mandatum, homines et pecora pane intincta benedicto aqua conspersit, et continuo plenam recuperantes salutem, homines, cum pecudibus salvati, Christum in sancto Columba cum eximia gratiarum actione laudarunt. In hac itaque suprascripta narratione, ut aestimo, duo haec manifeste pariter comitantur; hoc est, gratia prophetationis de nube, et virtutis miraculum in aegrotantium sanitate. Haec per omnia esse verissima, supradictus Silnanus, Christi miles, sancti legatus Columbae, coram Segineo abbate et ceteris testatus est senioribus.

Caput 5: De Maugina Sancta Virgine Daimeni Filia Quae Inhabitaverat In Clochur Filiorum Daimeni

ALIO in tempore Sanctus, cum in Ioua demoraretur insula, prima diei hora, quendam advocans fratrem, Lugaidum nomine, cujus cognomentum Scotice Lathir dicitur; et taliter eum compellat, dicens, Praepara cito ad Scotiam celerem navigationem, nam mihi valde est necesse te usque ad Cocherum filiorum Daimeni destinare legatum. In hac enim praeterita nocte, casu aliquo, Maugina, sancta virgo, filia Daimeni, ab oratorio post missam domum reversa, titumeum, inclamitans, nomen commemorat, a Domino sperans se accepturam per me consolationem. Quid plura? Lugaido obsecundanti, et consequenter emigranti, Sanctus pineam tradit cum benedictione capsellam, dicens, Benedictio, quae in hac capsellula continetur, quando ad Mauginam pervenies visitandam, in aquae vasculum intingatur eademque benedictionis aqua super ejus infundatur coxam; et statim, invocato Dei nomine, coxale conjungetur os, et densabitur; et sancta virgo plenam recuperabit salutem. Et hoc Sanctus addit, En ego coram in hujus capsae operculo numerum viginti trium annorum describo, quibus sacra virgo in hac praesenti, post eandem salutem, victura est vita. Quae omnia sic plene expleta sunt, sicuti a Sancto praedicta: nam statim ut Lugaidus ad sanctam pervenit virginem, aqua benedicta, sicut Sanctus commendavit, perfusa coxa, sine ulla morula condensato osse, plene sanata est; et in adventu legati sancti Columbae cum ingenti gratiarum actione gavisa, viginti tribus annis, secundum Sancti prophetiam, post sanitatem, in bonis actibus permanens, vixit.

Caput 6: De His Quae In Dorso Ceate Peractae Sunt Diversorum Sanitatibus Morborum

VIR vitae praedicabilis, sicuti nobis ab expertis traditum est, diversorum languores infirmorum, invocato Christi nomine, illis in diebus sanavit, quibus, ad regum pergens condictum in Dorso Cette, brevi commoratus est tempore. Nam aut sanctae manus protensione, aut aqua ab eo benedicta, aegroti plures aspersi, aut etiam fimbriae ejus tactu amphibali, aut alicujus rei, salis videlicet vel panis, benedictione accepta, et lymphis intincta, plenam credentes recuperarunt salutem.

Caput 7: De Petra Salis A Sancto Benedicta, Quam Ignis Absumere Non Potuit

ALIO itidem in tempore, Colgu filius Cellachi postulatam a Sancto pertram salis benedictam accipit, sorori et suae nutrici profuturam, quae ophthalmiae laborabat valde gravi languore. Talem eulogiam eadem soror et nutricia de manu fratris accipiens, in pariete super lectum suspendit; casuque post aliquantos contigit dies, ut idem viculus, cum supradictae domuncula feminae, flamma vastante, totus concremaretur. Mirum dictu, illius parietis particula, ne beati viri in ea deperiret suspensa benedictio, post totam ambustam domum, stans illaesa permansit; nec ignis ausus est attingere binales, in quibus talis pendebat salis petra, sudes.

Caput 8: De Librario Folio Sancti Manu Descripto, Quod Aqua Corrumpi Non Potuit

ALIUD miraculum aestimo non tacendum, quod aliquando factum est per contrarium elementum. Multorum namque transcursis annorum circulis post beati ad Dominum transitum viri, quidam juvenis de equo lapsus in flumine, quod Scotice Boend vocitatur, mersus et mortuus, viginti sub aqua diebus permansit; qui, sicuti sub ascella, cadens, libros in pelliceo reconditos sacculo habebat, ita etiam post supra memoratum dierum numerum est repertus, sacculum cum libris inter brachium et latus continens; cujus etiam ad aridam reportato cadavere, et aperto sacculo, folium sancti Columbae sanctis scriptum digitulis, inter aliorum folia librorum non tantum corrupta sed et putrefacta, inventum est siccum et nullo modo corruptum, ac si in scriniolo esset reconditum.

De Alio Miraculo In Re Simili Gesto

ALIO in tempore, hymnorum liber septimaniorum sancti Columbae manu descriptus, de cujusdam pueri de ponte elapsi humeris, cum pelliceo in quo inerat sacculo, in quodam partis Laginorum fluvio submersus cecidit. Qui videlicet libellus, a Natalitio Domini usque ad Paschalium consummationem dierum in aquis permanens, postea in ripa fluminis a feminis quibusdam ibidem deambulantibus repertus, ad quendam Iogenanum presbyterum, gente Pictum, cujus prius juris erat, in eodem, non solum madefacto, sed etiam putrefacto, portatur sacculo. Quem scilicet sacculum idem Iogenanus asperiens, suum incorruptum libellum invenit, et ita nitidum et siccum, ac si in scrinio tanto permansisset tempore, et nunquam in aquas cecidisset. Sed et alia de libris manu sancti Columbae caraxatis similia ab expertis indubitanter didicimus in diversis acta locis: qui scilicet libri, in aquis mersi, nullo modo corrumpi potuere. De supra memorato vero Iogenani libro a viris quibusdam veracibus et perfectis bonique testimonii, sine ulla ambiguitate, relationem accepimus; qui eundem libellum, post tot supradictos submersionis dies, candidissimum et lucidissimum considerarunt.

Haec duo, quamlibet in rebus parvis peracta, et per contraria ostensa elementa, ignem scilicet et aquam, beati testantur honorem viri, et quanti et qualis meriti apud habeatur Dominum.

Caput 9: De Aqua Quae Sancto Orante Ex Dura Producta Est Petra

ET quia paulo superius aquatici facta est mentio elementi, silere non debemus etiam alia miracula, quae per Sanctum Dominus ejusdem in re, licet diversis temporibus et locis, creaturae peregit. Alio namque in tempore, cum Sanctus in sua conversaretur peregrinatione, infans ei per parentes ad baptizandum offertur iter agenti; et quia in vicinis aqua non inveniebatur locis, Sanctus, ad proximam declinans rupem, flexis genibus paulisper oravit, et post orationem surgens, ejusdem rupis frontem benedixit; de qua consequenter aqua abundanter ebulliens fluxit; in qua continuo infantem baptizavit. De quo etiam baptizato haec, vaticinans, intulit verba, inquiens, Hic puerulususque in extremam longaevus vivet aetatem; in annis juvenilibus carnalibus desideriis satis serviturus, et deinceps Christianae usque in exitum militiae mancipandus, in bona senectute ad Dominum emigrabit. Quae omnia eidem viro juxta Sancti contigerunt vaticinium. Hic erat Lugucencalad, cujus parentes fuerant in Artdaib Muirchol, ubi hodieque fonticulus, sancti nomine Columbae pollens, cernitur.

Caput 10: De Alia Maligna Fontana Aqua Quam Vir Beatus In Pictorum Regione Benedixit

ALIO in tempore, vir beatus, cum in Pictorum provincia per aliquot demoraretur dies, audiens in plebe gentili de alio fonte divulgari famam, quem quasi deum stolidi homines, diabolo eorum obcaecante sensus, venerabantur; nam de eodem fonticulo bibentes, aut in eo manus vel pedes de industria lavantes, daemoniaca, Deo permittente, percussi arte, aut leprosi, aut lusci, aut etiam debiles, aut quibuscunque aliis infestati infirmitatibus revertebantur. Ob quae omnia seducti gentiles divinum fonti deferebant honorem. Quibus compertis, Sanctus alia die intrepidus accessit ad fontem. Quod videntes magi, quos saepe ipse confusos et victos a se repellebat, valde gavisi sunt, scilicet putantes eum similia illius nocuae tactu aquae passurum. Ille vero imprimis elevata manu sancta, cum invocatione Christi nominis, manus lavat et pedes; tum deinde cum sociis de eadem, a se benedicta, bibit. Ex illaque die daemones ab eodem recesserunt fonte, et non solum nulli nocere permissus est, sed etiam, post Sancti benedictionem et in eo lavationem, multae in populo infirmitates per eundem sanatae sunt fontem.

Caput 11: De Beati Viri In Mari Periculo, Et Tempestatis Eo Orante Subita Sedatione

ALIO in tempore, vir sanctus in mari periclitari coepit; totum namque vas navis, valde concussum, magnis undarum cumulis fortiter feriebatur, grandi undeique insistente ventorum tempestate. Nautae tum forte Sancto, sentinam cum illis exhaurire conanti, aiunt, Quod nunc agis non magnopere nobis proficit periclitantibus; exorare potius debes pro pereuntibus. Quo audito, aquam cessat amaram exinanire, hininglas; dulcem vero et intentam precem coepit ad Dominum fundere. Mirum dictu, eodem horae momento, quo Sanctus, in prora stans, estensis ad coelum palmis, Omnipotentem exoravit, tota aeris tempestas et maris saevitia, dicto citius sedata, cessavit, et statim serenissima tranquillitas subsecuta est. Qui vero navi inerant, obstupefacti, cum magna admiratione, referentes gratias, glorificaverunt Dominum in sancto et praedicabili viro.

Caput 12: De Alio Ejus In Mari Simili Periculo

ALIO quoque in tempore, saeva nimis insistente et perculosa tempestate, sociis, ut pro eis Sanctus Dominum exoraret, inclamitantibus; hoc eis dedit responsum, dicens, Hac in die non est meum pro vobis in hoc periculo constitutis orare, sed est abbatis Cainnichi, sancti viri. Mira dicturus sum. Eadem hora sanctus Cainnichus, in suo conversans monasterio, quod Latine Campulus Bovis dicitur, Scotice vero Ached-bou, Spiritu revelante Sancto, supradictam sancti Columbae interiore cordis aure vocem audierat; et cum forte post nonam coepisset horam in refectorio eulogiam frangere, ocius deserit mensulam, unoque in pede inhaerente calceo, et altero pro nimia festinatione relicto, festinanter pergit hac cum voce ad ecclesiam, Non est nobis nunc temporis prandere quando in mari periclitatur navis sancti Columbae. Hoc enim momento, ipse hujus nomen Cainnichi ingeminans commemorat, ut pro eo et sociis periclitantibus christum exoret. Post haec illius verba oratorium ingressus, flexis genibus paulisper oravit; ejusque orationem exaudiente Domino, illico tempestas cessavit, et mare valde tranquillum factum est. Tum deinde sanctus Columba, Cainnichi ad ecclesiam properationem in spiritu videns, quamlibet longe conversantis, mirabiliter hoc de puro pectore profert verbum, dicens, Nunc cognovi, O Cainniche, quod Deus tuam exaudierit precem; nunc valde nobis proficit tuus ad ecclesiam velox cum uno calceamento cursus. In hoc itaque tali miraculo amborum, ut credimus, oratio cooperata est Sanctorum.

Caput 13: De Baculo, In Portu, Sancti Cainnichi Neglecto

ALIO in tempore, idem supra memoratus Cainnichus suum, a portu Iouae insulae ad Scotiam navigare incipiens, baculum secum portare oblitus est; qui scilicet ejus baculus, post ipsius egressum in litore repertus, sancti in manum traditus est Columbae; quemque, domum reversus, in oratorium portat, et ibidem solus in oratione diutius demoratur. Cainnichus proinde ad Oidecham appropinquans insulam, subito de sua oblivione compunctus, interius perculsus est. Sed post modicum flectens, baculum, quem in portu Iouae insulae oblitus post se reliquit, super cespitem terrulae Aithche ante se invenit. De cujus etiam effecta divinitus evectione valde est miratus cum gratiarum in Deo actione.

Caput 14: De Baitheneo Et Columbano Filio Beogni, Sanctis Presbyteris, Eadem Sibi Die Ventum Prosperum A Domino Per Beati Viri Orationem Donari Postulantibus, Sed Diversa Navigantibus Via

ALIO in tempore, superius memorati sancti viri ad Sanctum venientes, ab eo simul unanimes postulant ut ipse a Domino postulans impetraret prosperum crastina die ventum sibi dari diversa emigraturis via. Quibus Sanctus respondens, hoc dedit responsum, Mane crastina die, Baitheneus, a portu Iouae enavigans insulae, flatum habebit secundum usquequo ad portum perveniat Campi Lunge. Quod ita, juxta Sancti verbum, Dominus donavit: nam Baitheneus plenis eadem die velis magnum totumque pelagus usque ad Ethicam transmeavit terram. Hora vero ejusdem diei tertia, vir venerandus Columbanum advocat presbyterum dicens, Nunc Baitheneus prospere optatum pervenit ad portum: ad navigandum te hodie praepara; mox Dominus ventum convertet in aquilonem. Cui sic prolato beati viri verbo eadem hora auster obsecundans ventus se in aquiloneum convertit flatum; et ita in eadem die uterque vir sanctus, alter ab altero in pace aversus, Baitheneus mane ad Ethicam terram, Columbanus post meridiem Hiberniam incipiens appetere, plenis enavigavit velis et flatibus secundis. Hoc illustris viri virtute orationum, Domino donante, effectum est miraculum; quia, sicut scriptum est, Omnia possibilia sunt credenti. Post illa in die sancti Columbani egressum, sanctus hoc de illo propheticum Columba protulit verbum, Vir sanctus Columbanus, cui emigranti bendiximus, nusquam in hoc saeculo faciem videbit meam. Quod ita post expletum est, nam eodem anno sanctus Columba ad Dominum transiit.

Caput 15: De Repulsione Daemonis Qui In Lactario Latitabat Vasculo

ALIO in tempore, quidam juvenis, Columbanus, nomine, Nepos Briuni, ad januam tugurioli subito perveniens restitit, in quo vir beatus scribebat. Hic idem, post vaccarum reversus mulsionem, in dorso portans vasculum novo plenum lacte, dicit ad Sanctum, ut juxta morem tale benediceret onus. Sanctus tum ex adverso eminus in aere signum salutare manu elevata depinxit, quod illico valde concussum est, gergennaque operculi, per sua bina foramina retrusa, longius projecta est, operculum terra tenus cecidit, lac ex majore mensura in solum defusum est. Juvenculus vas, cum parvo quod remanserat lactis, super fundum in terra deponit, genua suppliciter flectit. Ad quem Sanctus, Surge, ait, Columbane, hodie in tua operatione negligenter egisti, daemonem enim in fundo vacui latitantem vasculi, impresso Dominicae crucis signo, ante infusionem lactis, non effugasti: cujus videlicet signi nunc virtutem non sustinens, tremefactus, toto pariter turbato vase, velociter cum lactis effusione aufugit. Huc ergo ad me proprius vasculum, ut illud benedicam, approxima. Quo facto, Sanctus semivacuum quod benedixerat vas, eodem momento divinitus repletum repertum est; parvumque quod prius in fundo vasis remanserat, sub sanctae manus benedictione, usque ad summam citius excreverat.

Caput 16: De Vasculo Quod Quidam Maleficus Nomine Silnanus Lacte De Masculo Bove Expresso Repleverat

HOC in domo alicujus plebeii divitis, qui in monte Cainle commorabatur, Foirtgirni nomine, factum traditur. Ubi cum Sanctus hospitaretur, inter rusticanos contendentes duos, quorum prius adventum praescivit, recta judicatione judicavit: unusque ex eis, qui maleficus erat, a Sancto jussus, de bove masculo, qui prope erat, lac arte diabolica expressit: quod Sanctus, non ut illa confirmaret maleficia, fieri jussit, quod absit; sed ut ea coram multitudine destrueret. Vir itaque beatus vas, ut videbatur tali plenum lacte, sibi ocius dari poposcit; et hac cum sententia benedixit dicens, Modo probabitur non esse hoc verum, quod putatur, lac, sed daemonum fraude, ad decipiendos homines, decoloratus sanguis: et continuo lacteus ille color in naturam versus est propriam, hoc est, in sanguinem. Bos quoque, qui per unius horae momentum, turpi macie tabidus et maceratus, erat morti proximus, benedicta a Sancto aqua superfusus, mira sub celeritate sanatus est.

Caput 17: De Lugneo Mocumin

QUADAM die quidam bonae indolis juvenis, Lugneus nomine, qui postea senex in monasterio Elenae insulae praepositus erat, ad Sanctum veniens, queritur de profluvio sanguinis, qui crebro per multos menses de naribus ejus immoderate profluebat. Quo propius accito, Sanctus ambas ipsius nares binis manus dexterae digitulis constringens benedixit. Ex qua hora benedictionis, nunquam sanguis de naso ejus usque ad extremum distillavit diem.

Caput 18: De Piscibus Beato Viro Specialiter A Deo Praeparatis

ALIO in tempore, cum praedicabilis viri sociales, strenui piscatores, quinos in rete pisces cepissent in fluvio Sale piscoso, Sanctus ad eos, iterato, ait, Rete in flumen mittite, et statim invenietis grandem, quem mihi Dominus praeparavit, piscem. Qui, verbo Sancti obtemperantes, mirae magnitudinis traxerunt in retiaculo esocem a Deo sibi praeparatum.

Caput 19

ALIO quoque in tempore, cum Sanctus juxta Cei Stagnum aliquantis demoraretur diebus, comites ire ad piscandum cupientes retardavit, dicens, Hodie et cras nullus in flumine reperietur piscis: tertia mittam vos die, et invenietis binos grandes, in rete retentos, fluminales esoces. Quos ita post duas dieculas, rete mittentes, duos rarissimae magnitudinis, in fluvio qui dicitur Bo reperientes, ad terram traxerunt. In his duabus memoratis piscationibus, miraculi apparet virtus et prophetica simul praescientia comitata, pro quibus Sanctus et socii Deo grates eximias reddiderunt.

Caput 20: De Nesano Curbo Qui In Ea Regione Conversabatur Quae Stagno Aporum Est Contermina

HIC Nesanus, cum esset valde inops, sanctum alio tempore gaudenter hospitio recepit virum. Cui cum hospitaliter secundum vires, unius noctis spatio ministrasset, Sanctus ab eo inquirit, cujus boculas numeri haberet: ille ait, Quinque. Sanctus consequenter, Ad me, ait, adduc, ut eas benedicam. Quibus adductis, et elevata manu sancta benedictis, Ab hac die tuae pauculae quinque vacculae crescent, ait Sanctus, usque ad centum et quinque vaccarum numerum. Et quia idem Nesanus homo plebeius erat, cum uxore et filiis, hoc etiam ei vir beatus benedictionis augmentum intulit, dicens, Erit semen tuum in filiis et nepotibus benedictum. Quae omnia plene, juxta verbum Sancti, sine ulla expleta sunt imminutione.

Caput 21

DE quodam viro divite tenacissimo, nomine Uigenio, qui sanctum Columbam despexerat nec eum hospitio recepit, hanc e contrario protulit prophetalem sententiam, inquiens, Illius autem avari divitiae, qui Christum in peregrinis hospitibus sprevit, ab hac die paulatim imminuentur, et ad nihilum redigentur; et ipse mendicabit; et filius ejus cum semivacua de domo in domum perul discuret; et, ab aliquo ejus emulo securi in fossula excussorii percussus, morietur. Quae omnia de utroque, juxta sancti prophetiam viri, plene sunt expleta.

Caput 22: De Columbano Aeque Plebeio Viro, Cujus Pecora Admodum Pauca Vir Sanctus Benedixit; Sed Post Illius Benedictionem Usque Ad Centenarium Creverunt Numerum

ALIO quoque tempore, vir beatus quadam nocte, cum apud supra memoratum Columbanum tunc temporis inopem, bene hospitaretur, mane primo Sanctus, sicuti superius de Nesano commemoratum est, de quantitate et qualitate substantiae plebeium hospitem interrogat. Qui interrogatus, Quinque, ait, tantummodo habeo vacculas; quae, si eas benedixeris, in majus crescent. Quas illico, a Sancto jussus, adduxit, similique modo, ut supra de Nesani quinis dictum est vacculis, et hujus Columbani boculas quinales aequaliter benedicens, inquit, Centenas et quinque, Deo donante, habebis vaccas, et erit in filiis et nepotibus tuis florida benedictio. Quae omnia, juxta beati viri prophetationem, in agris et pecoribus ejus et prole, plenissime adimpleta sunt; mirumque in modum numerus a Sancto prefinitus supra memoratis ambobus viris, in centenario vaccarum et quinario expletus numero, nullo modo superaddi potuit: nam illa, quae supra praefinitum excedebant numerum, diversis praerepta casibus, nusquam comparuerant, excepto eo quod aut in usus proprios familiae, aut etiam in opus eleemosynae, expendi poterat. In hac itaque narratione, ut in ceteris, virtutis miraculum et prophetia simul aperte ostenditur: nam in magna vaccarum ampliatione benedictionis pariter et orationis virtus apparet, et in praefinitione numeri prophetalis praescientia.

Caput 23: De Malefactorum Interitu Qui Sanctum Dispexerant

VIR venerandus supra memoratum Columbanum, quem de paupere virtus benedictionis ejus ditem fecit, valde diligebat; quia ei multa pietatis officia praebebat. Erat autem illo in tempore quidam malefactor homo, bonorum persecutor, nomine Joan, filius Conallis filii Domnallis, de regio Gabrani ortus genere. Hic supradictum Columbanum, sancti amicum Columbae, persequebatur; domumque ejus, omnibus in ea inventis, devastaverat, ereptis, non semel, sed bis inimiciter agens. Unde forte non immerito eidem maligno accidit viro, ut tertia vice post ejusdem domus tertiam depraedationem, beatum virum, quem quasi longius positum dispexerat, proprius appropinquantem, ad navem revertens praeda onustus cum sociis, obvium haberet. Quem cum Sanctus de suis corriperet malis, praedamque deponere rogans suaderet, ille, immitis et insuadibilis permanens, Sanctum dispexit, navimque cum praeda ascendens, beatum virum subsannabat et deridebat. Quem Sanctus ad mare usque prosecutus est, vitreasque intrans aquas usque ad genua aequoreas, levatis ad coelum ambis manibus, Christum intente precatur, qui suos glorificantes se glorificat electos. Est vero ille portus, in quo post egressum persecutoris stans paulisper Dominum exorabat, in loco qui Scotice vocitatur Ait-Chambas Art-muirchol. Tum proinde Sanctus, expleta oratione, ad aridam reversus, in eminentiore cum comitibus sedet loco: ad quos illa in hora formidabilia valde profert verba, dicens, Hic miserabilis humuncio, qui Christum in suis dispexit servis, ad portum, a quo nuper coram vobis emigravit, nunquam revertetur; sed nec ad alias, quas appetit, terras, subita praeventus morte, cum suis perveniet malis cooperatoribus. Hodie. quam mox videbitis, de nube a borea orta immitis immissa procella eum cum sociis submerget; nec de eis etiam unus remanebit fabulator. Post aliquantum paucularum interventum morarum, die serenissima, et ecce de mari oborta, sicut Sanctus dixerat, nubes, cum magno fragore venti emissa, raptorem cum praeda inter Maleam et Colosum insulas inveniens, subito turbato submersit medio mari: nec ex eis, juxta verbum Sancti, qui navi inerant etiam unus evasit; mirumque in modum, toto circumquaque manente tranquillo aequore, talis una rapaces ad inferna submersos prostravit procella, misere quidem, sed digne.

Caput 24: De Quodam Feradacho Subita Morte Subtracto

ALIO quoque in tempore, vir sanctus, quendam de nobili Pictorum genere exulem, Tarainum nomine, in manum alicujus Feradachi ditis vbiri, qui in Ilea insula habitabat, diligenter assignans commendavit, ut in ejus comitatu, quasi unus de amicis, per aliquot menses conversaretur. Quem cum tali commendatione de sancti manu viri suscepisset commendatum, post paucos dies, dolose agens, crudeli eum jussione trucidavit. Quod immane scelus cum Sancto a commeantibus esset nunciatum, sic respondens profatus est, Non mihi sed Deo ille infelix homunculus mentitus est, cujus nomen de libro vitae delebitur. Haec verba aesteo nunc mediante proloquimur tempore, sed autumnali, antequam de suilla degustet carne, arboreo saginata fructu, subita praeventus morte, ad infernalia rapietur loca. Haec sancti prophetia viri, cum misello nuntiaret homuncioni, despiciens irrisit Sanctum: et post dies aliquot autumnalium mensium, eo jubente, scrofa nucum impinguata nucleis jugulatur, necdum aliis ejusdem viri jugulatis suibus; de qua celeriter exinterata partem sibi in veru celerius assari praecipit, ut de ea impatiens homo praegustans, beati viri prophetationem destrueret. Qua videlicet assata, dari sibi poposcit aliquam praeguistandam morsus particulam; ad quam percipiendam extensam manum priusquam ad os converteret, expirans, mortuus retro in dorsum cecidit. Et qui viderant, et qui audierant, valde tremefacti, admirantes, Christum in sancto propheta honorificantes glorificarunt.

Caput 25: De Alio Quodam Nefario Homine, Ecclesiam Persecutore, Cujus Nomen Latine Manus Dextera Dicitur

ALIO in tempore, vir beatus, cum alios ecclesiarum persecutores, in Hinba commoratus insula, excommunicare coepisset, filios videlicet Conallis filii Domnaill, quorum unus erat Ioan, de quo supra retulimus; quidam ex eorundem malefactoribus sociis, diaboli instinctu, cum hasta irruit, ut Sanctum interficeret. Quod praecavens unus ex fratribus, Findluganus nomine, mori paratus pro sancto viro, cuculla ejus indutus intercessit. Sed mirum in modum beati viri tale vestimentum, quasi quaedam munitissima et impentrabilis lorica, quamlibet fortis viri forti impulsione acutoris hastae, transfigi non potuit, sed illaesum permansit; et qui eo indutus erat, intactus et incolumis tali protectus est munimento. Ille vero sceleratus, qui Manus Dextera, retro repedavit, aestimans quod sanctum hasta transfixisset virum. Post ex ea die completum annum, cum Sanctus in Ioua commoraretur insula, Usque in hanc diem, ait, integratus est annus, ex qua die Lam-dess, in quantum potuit, Findluganum mea jugulavit vice; sed et ipse, ut aestimo, hac in hora jugulatur. Quod juxta Sancti revelationem eodem momento in illa insula factum est, quae Latine Longa vocitari potest: ubi ipse solus Lam-dess, in aliqua virorum utrinque acta belligeratione, Cronani filii Baithani jaculo transfixus, in nomine, ut fertur, sancti Columbae emisso, interierat; et post ejus interitum, blligerare viri cessarunt.

Caput 26: De Alio Itidem Innocentium Persecutore

CUM vir beatus, adhuc juvenis diaconus, in parte Lagensium, divinam addiscens sapientiam, conversaretur, quadam accidit die ut homo quidam innocuorum immitis persecutor crudelis, quandam in campi planitie filiolam fugientem persequeretur. Quae cum forte Gemmanum senem, supra memorati juvenis diaconi magistrum, in campo legentem vidisset, ad eum recto cursu, quanta valuit velocitate, confugit. Qui, tali perturbatus subitatione, Columbam eminus legentem advocat, ut ambo, in quantum valuissent, filiam a persequente defenderent. Qui statim superveniens, nulla eis ab eo data reverentia, filiam sub vestimentis eorum lancea jugulavit; et relinquens jacentem mortuam super pedes eorum, aversus abire coepit. Senex tum, valde tristificatus, conversus ad Columbam, Quanto, ait, sancte puer Columba, hoc scelus cum nostra de honoratione temporis spatio inultum fieri Judex justus patietur Deus? Sanctus consequenter hanc in ipsum sceleratorem protulit sententiam, dicens, Eadem hora qua interfectae ab eo filiae anima ascendit ad coelos, anima ipsius interfectoris descendat ad inferos. Et dicto citius, cum verbo, sicut Ananias coram Petro, sic et ille innocentium jugulator, coram oculis sancti juvenis, in eadem mortuus cecidit terrula. Cujus rumor subitae et formidabilis vindictae continuo per multas Scotiae provincias, cum mira sancti diaconi fama, divulgatus est.

Huc usque de adversariorum terrificis ultionibus dixisse sufficiat: nunc de bestiis aliqua narrabimus pauca.

Caput 27: De Apro Per Ejus Orationem Interempto

ALIO in tempore, vir beatus, cum in Scia insula aliquantis demoraretur diebus, paulo longius solus, orationis intuitu, separatus a fratribus, silvam ingressus densm, mirae magnitudinis aprum, quem forte venatici canes persequebantur, obviam habuit. Quo viso eminus, Sanctus aspiciens eum restitit. Tum deinde, invocato Dei nomine, sancta elevata manu, cum intenta dicit ad eum oratione, Ulterius huc procedere noles: in loco ad quem nunc devenisti morere. Quo Sancti in silvis personante verbo, non solum ultra accedere non valuit, sed ante faciem ipsius terribilis ferus, verbi ejus virtute mortificatus, cito corruit.

Caput 28: De Cujusdam Aquatilis Bestiae Virtute Orationis Beati Viri Repulsione

ALIO quoque in tempore, cum vir beatus in Pictorum provincia per aliquot moraretur dies, necesse habuit fluvium transire Nesam: ad cujus cum accessisset ripam, alios ex accolis aspicit misellum humantes homunculum; quem, ut ipsi sepultores ferebant, quaedam paulo ante nantem aquatilis praeripiens bestia morsu momordit saevissimo: cujus miserum cadaver, sero licet, quidam in alno subvenientes porrectis praeripuere uncinis. Vir e contra beatus, haec audiens, praecipit ut aliquis ex comitibus enatans, caupallum, in altera stantem ripa, ad se navigando reducat. Quo sancti audito praedicabilis viri praecepto, Lugneus Mocumin, nihil moratus, obsecundans, depositis excepta vestimentis tunica, immittit se in aquas. Sed bellua, quae prius non tam satiata, quam in praedam accensa, in profundo fluminis latitabat, sentiens eo nante turbatam supra aquam, subito emergens, natatilis ad hominem in medio natantem alveo, cum ingenti fremitu, aperto cucurrit ore. Vir tum beauts videns, omnibus qui inerant, tam barbaris quam etiam fratribus, nimio terrore perculsis, cum salutare, sancta elevata manu, in vacuo aere crucis pinxisset signum, invocato Dei nomine, feroci imperavit bestiae dicens, Noles ultra progrdi, nec hominem tangas; retro citius revertere. Tum vero bestia, hac Sancti audita voce, retrorsum, ac si funibus retraheretur, velociori recursu fugit tremefacta: quae prius Lugneo nanti eo usque appropinquavit, ut hominem inter et bestiam non amplius esset quam unius contuli longitudo. Fratres tum, recessisse videntes bestiam, Lugneumque commilitonem ad eos intactum et incolumem in navicula reversum, cum ingenti admiratione glorificaverunt Deum in beto viro. Sed et gentiles barbari, qui ad praesens inerant, ejusdem miraculi magnitudine, quod et ipsi viderant, compulsi, Deum magnificaverunt Christianorum.

Caput 29: De Benedicta A Sancto Hujus Insulae Terrula Ne Deinceps In Ea Viperarum Alicui Nocerent Venena

QUADAM die ejusdem aestei temporis quo ad Dominum transiit, ad visitandos fratres Sanctus plaustro vectus pergit, qui in campulo ocidentali Iouae insulae opus materiale exercebant. Post quorum consolatoria a Sancto prolata alloquia, in eminentiore stans loco, sic vaticinatur dicens, Ex hac, filioli, die, scio quod in hujus campuli locis nunquam poteritis in futurum videre faciem meam. Quos, hoc audito verbo, valde tristificatos videns, consolari eos in quantum fieri possit conatus, ambas manus elevat sanctas, et totam hanc nostram benedicens insulam, ait, Ex hoc hujus horulae momento omnium viperarum venena nullo modo, in hujus insulae terrulis, aut hominibus aut pecoribus nocere poterunt, quamdiu Christi mandata ejusdem commorationis incolae observaverint.

Caput 30: De Pugione A Sancto Cum Dominicae Crucis Signaculo Benedicta

ALIO in tempore, quidam frater nomine Molua, Nepos Briuni, ad Sanctum eadem scribentem hora veniens, dicit ad eum, Hoc quod in manu habeo ferrum, quaeso benedicas. Qui paululum extensa manu sancta cum calamo signans benedixit, ad librum de quo scribebat facie conversa. Quo videlicet supradicto fratre cum ferro benedicto recedente, Sanctus percunctatur dicens, Quod fratri ferrum benedixi? Diormitius, pius ejus ministrator, Pugionem, ait, ad jugulandos tauros vel boves benedixisti. Qui e contra respondens infit, Ferrum quod benedixi, confido in Domino meo, quia nec homini nec pecori nocebit. Quod Sancti firmissimum eadem hora comprobatum est verbum. Nam idem frater vallum egressus monasterii, bovem jugulare volens, tribus firmis vicibus, et forti impulsione conatus, nec tamen potuit etiam ejus transfigere pellem. Quod monachi scientes experti, ejusdem pugionis ferrum, ignis resolutum calore, per omnia monasterii ferramenta liquefactum diviserunt illinitum; nec postea ullam potuere carnem vulnerare, illius Sancti manente benedictionis fortitudine.