Codices hagiographicae:
- Bibliotheca Hagiographica Latina 6898
- Narrative Sources 1100 (olim O033)
Prologus auctoris
[recensere]Apostolicis immo monasticis sanctionibus omnibus iam saeculis fama et celebritate sui promulgatis constat, quod nemo suorum praecepta maiorum vel tacito murmurantis animi nutu neglectui habere debeat, sed mox ad iubentis imperium pronae mentis intuitu parere; et licet cum detrimento sui pudoris (vide Sulpicius Severus, Vita S. Martini, praefatio) sit, eum tamen ad iniuncta sibi obedientiae bonum debere. Talis ergo sanctionis occasione et ego Onulfus conventus, immo eorum quae monasticae professionis sunt nomine, non merito contentus. qui vobis, mi venerabilis pater Everhelme, iubenti ex obedientiae debito parere habueram, multo magis vobis petenti ex caritatis debito adnuere debueram. Iussionem certe, qua plurimum in me potestis, et cui ego ut vestrae servus sanctitatis obtemperare debui, exclusistis, atque tantillitati meae petitionem pro imperio admisistis, et ut beati viri Popponis gesta nostris diebus iustitia et fide late divulgati scriberem, humiliter coegistis. Et quomodo humilitatem vestri qua in me ut praedictum est pro iussione usus fuistis, laudabo, inscitiamque mei pro negotio tam humiliter iniuncto mihi a vobis excusabo? In utramlibet quippe partem primis agendi conatibus deficio, quia neque vos pro humilitatis causa laudare sufficio, neque me quomodo pro fragilitate mei in iniuncto mihi opere excusare possim invenio. Servato tamen propensius aequitatis tenore, sic ratio utrimque medie temperata procedat, ut nec vobis quicquam a me, quod absit, negetur, neque ruinam sui in tam arduo ac difficili opere fragilitas mei patiatur; hocque fiat labore de quo dicitur: Labor improbus omnia vincit (Vergilius, Georgicon I, 145-146), et voluntate bona, qua Deo nichil umquam ditius fieri contingit. Per has enim geminas res, laborem videlicet ac voluntatem bonam, omnia volenti et currenti fiunt facilia, quaecumque ex immanitate sui videntur difficilia. Sed quia, ut scriptum est, neque volentis aut currentis, sed Dei est miserentis voluntati aut cursui meo Dei miseratio ex vestris precibus admisceatur, ut qui dat verbum euangelizantibus virtutes multas, det nobis etiam verbum in virtute sua, ad beati patris Popponis virtutes enarrandas. Proinde haec lecturis summopere dicendum, ne hunc cum apocriforum libris libellum aestiment relinquendum, sed vere licet novum, canonicis autenticisque scriptis interserendum: cum paene nihil in eo sit, nisi quod experientia fidelium, Deo in tanto viro operante, visu didicerit, atque exinde eorum, quae viderant, fidem nobis praestiterit.
Incipit vita sancti Popponis
[recensere][1] Beatus Poppo abbas in diebus nostris Deo et saeculis in omni virtute commendatissimus, atque ut alter Nathanael vere Israhelita et sine dolo probatissimus, Listrogaugii partibus ab christianis et ingenuis parentibus extitit oriundus, et hanc temporalem in lucem ex infusione sancti Spiritus in ipsis crepundiis iam factus iocundus. Natus est vero Tizekino patre atque Adalwif illustrissima matre, septimo conceptionis suae mense praeter solita nascentium tempora potitus hac luce. Unde etiam pro vita eiusdem pueri parentes ipsius diffidentiae casibus destituuntur, ac tam intempestivae et fragili infantiae timentes sollicitantur, praesertim cum ab ipsis ut primogenitus tenere diligeretur, et recuperandi eius similem, si illum amisissent, vix aliqua spes haberetur. Venit proinde ex consilio, ut credo, Altissimi in mentema cuidam matronae, eiusdem videlicet pueri aviae, ut in lana suavissima sagaci tam diu foveretur industria, quo adusque tenerae infantiae prima valuisset ponere vestigia. Factumque est, ut idem pusio intempestivi ortus periculum evaderet, parentibusque suis gaudium et exultatio fieret. Contigit interea patrem eius, viribus et audacia nulli commilitonum suorum secundum, in bello Hasbaniensi occubuisse, eundemque septimana nativitatis suae quinta pupillum cum vidua matre solatio sui destituisse. Et quamquam maturius quam oportuit paterna dehaberet solatia, divina tamen non est fraudatus clementia, ut vere, si valuisset et nosset, cantico illo humiliter gloriari haberet, quo dicitur: Pater meus dereliquit me, Dominus autem assumpsit me. Genitrici vero eius in testimonium verae castitatis perseverantia, ut euangelicae illi Annae, laudabilis placuit viduitatis; quae qualiter laudabilibus ex gestis odorem virtutum sibi adsciverit, in sequentibus lector animadvertere poterit, ubi nos suo in loco pauca, quae de ipsa sunt, differre noverit.
[2] Ad vitam autem beati viri, quem res nunc obtulit, respectum habeamus, et quae de ipso sunt, ordine prosequente videamus. Hic namque ex temporum successibus adolescentiae paullatim crescens processibus, inaniter curis saecularibus studuit armari, tum in eis cum ceteris commilitonibus suis appetitu vanae gloriae versari. In quibus dum ad tempus, ut sese res militaris tunc habuit, plurimum ingenio et audacia valeret, postremo tamen periculum et praecipitium pluribus exinde detrimento fore videret, eum quem in ingressu mundi posuerat, retrahere pedem voluit (vide Gregorius Magnus, Dialogi II); sed militaris negotii occasione prohibente, non omnino quod conatus est valuit. Fecit tamen pro voti sui satisfactione quod potuit, atque a rapinis importunis opportune resipuit, tandemque a desiderio adquisitionis non iustae divinitus in se exhausto abstinuit. Qui processu temporis semper in dies se melior fiens (vide Hieroymus Stridonensis, epistola 58), consensuque virtutis ac piae industriae proficiens, licet adhuc intonsus sub laicali habitu atque militari tyronem se ostenderet, et sub Theoderico, tunc temporis viro illustrissimo, militiae arma praetenderet, sub cingulo tamen militiae armaturam sacerdotalis religionis induebat, monachilisque devotionis insignia opere exhibebat, ut per omnia futuram speciem pastoris suis praesignare in gestis crederetur, sacerdosque in templo Domini iam futurus praepararetur. Ecclesiarum vero Dei limina sollicitis precum suarum frequentabat accessibus, et quaeque divinarum scripturarum pabula in secretis suae mentis ruminabat recessibus, illud nimirum praecavens, ne semen verbi Dei in agro cordis vitiorum spinis suffocaretur, sed fructu centuplicato in patientia augmentaretur.
[3] Contigit etiam eum tyrocinii sui diebus ex inspiratione divina excitatum dominici sepulchri loca cum pii testimonii viris Rotberto et Lauso ire visitatum, qui pari consensu sibi in id ipsum respondebant; iterque quod Hierosolimam respicit, Deo ducente conficiebant. Illis namque diebus, quia humana cum confusione sceleris sui promiscua nihil pensi aut moderationis habebant, atque homines peccatis exigentibus offendiculum irae Dei sibi prae oculis ponebant, summa paganorum violentia et infestatio viam eandem claudebant, neu quis dominicum adiret sepulchrum, vi qua poterant arcebant; et secundum illud Esaianum, dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam. Hic tamen cum praescriptis sanctae recordationis 40 viris eandem viam aggredi, et non praeter spem martyrii labores et pericula vitae suae ausus est ingredi. Sed quantis tam ipse quam qui secum itineris socii erant periculis paene usque ad internecionem subiacuerint, qualiterque multimodae plagae, naufragia, paganorum etiam contumeliae modum in ipsis excesserint, explicare quis poterit? Sed patientia, quae Iob in multis periclitatum sustinuit, his constantiae robur fideique murum inexpugnabilem circumposuit, ut etiam non condignas crederent passiones huius temporis ad superventuram gloriam revelandam in ipsis. Deo tamen ducente, eademque patientia indissociabiliter a dextris et a sinistris comitante, loca itineris quae dominicum sepulchrum respiciebant, cum gaudio non modico, ut praedictum est, conficiebant. Ubi voti sui post desideria inexplebilia compotes effecti, optionisque suae satie preces vel suspiria fundendo contenti, paschalis immo caelestis iubaris lumine ad idem dominicum sepulchrum quotannis descendente iocundantur, atque amore seu stupore in ipso infatigabiliter excitantur, atque eis secundum illud sapientis, non Hierosolimis fuisse, sed Hierosolimis bene vixisse laudabile fuit (vide Hieroymus Stridonensis, epistola 58 cap. 2). Interea beatus Poppo quibusdam de sepulchro Domini sumptis reliquiis, iter quo venerat cum saepe memoratis repedabat viris, et ad locum Agyospater dictum, quem nos Ad sanctos patres dicere possumus, pervenit, ubi persecutionis tempore sancti a persequentium se facie declinaverant, et in cavernis petrarum et speluncis montium secesserant, occultoque Dei iudicio agente hisdem corporum suorum gestibus eademque in carne, qua tunc temporis fuerant, immobiles usque in praesens cernuntur a praetereuntibus. Qui beato viro suique itineris comitibus tam spectaculo quam reverentia satis habiti, orationibusque ipsorum ut sibi misererentur, humiliter sunt admoniti. Ex quorum reliquiis cum fide non modica praedictus vir Dei Poppo portionem aliquantulam sibi tulit, eamque interim secum et cum viris supra memoratis Rotberto Lausoque domi retulit, atque in oratorio sanctae Mariae, in villa Dunsa sito, perpetuo servandam condonavit. Praedictus autem Rotbertus in coenobio Wasloi seu Beloacus vocitato monasticae conversationis habitum sumpsit sub venerando abbate Richardo, omnibus paene saeculis iustitia et probitate sui iam celebrato. Sed et Lausus vere sub laicali habitu monachum se praetendebat, subque eodem proposito aevum sui sine tonsura clericali, sed non praeter vitam clericalem conficiebat; atque Gandavi in ecclesia sancti Iohannis, quam ipse construxerat, locum sibi funereae quietis delegerat. Et ut interim super his, quorum vitam sola Dei scientia melius colligit, taceamus, ad beati viri Popponis vitam, quam scriberef coepimus, stilo prosequente redeamus.
[4] Post prolixae peregrinationis laborem non multum temporis intercesserat, cum ecce ei divina gratia, ut secundo peregrinaretur, atque ut limina apostolorum Petri et Pauli tam animi quam corporis inviseret praesentia, inspiraverat. Qua inspiratione multo animaequior factus, effectumque desiderii sui, quod dilatione creverat, tandem nactus, cum Theoderico nobilissimo, sub quo eum militasse praescripsimus, viam est aggressus, atque ad limina apostolorum Petri et Pauli diu multumque desiderata pervectus; ubi et voti sui satiem, quae fastidium non noverat, dedit, et ad quae venerat rite peractis, rediit. Contigit interea, ut occasio divertendi tunc fortasse se habebat, ad Sanctum Theodericum applicuisse, eumque quem praelibavimus Theodericum languore in dies crescente penitus defecisse, sibique de vita iam periclitato frenesim, prout temporis accessus habuit, fuisse. Quem beatus vir Poppo per aliquot dies ibidem penes eiusdem loci fratres detinuit, atque ipsum non sanae mentis incommodo privari obtinuit, hocque orationibus suis sanctique meritis Theoderici concurrentibus meruit. Memoratus vero Theodericus pro indulta sibi sanae meritis, qua diu caruerat, sospitate in magnas gratiarum laudes subita prorupit hilaritate, filiumque vicino temporis articulo Deo donante sibi nasciturum, Deo sanctoque Theoderico se e vestigio devovit daturum. Quod et contigit ex rei eventu postmodum fieri. Nam filium, quem divina annuente providentia acceperat, sancto Theoderico sibique aequivocum fecerat, eumque ubi vovit donatione sollempniter facta reddiderat. Postquam vero beatus Poppo, ut in sequentibus luce clarius constabit, abbas in coenobio Stabulensi venerando abbati Bertranno successit, amore eiusdem Theoderici ductus post eum misit, et penes se in omni doctrina et scientia nutrivit, donec in virum perfectum et ecclesiae Dei idoneum per omnia efficeret, postremo vero successorem sibi in regimine fieri Treveris ad Sanctum Maximinum expeteret. Sed quia rationis occasio se ad praesens ingessit, hoc tantum de venerando abbate Theoderico beato viro Popponi in regimine succedente breviter intercessit; latius suo in loco de reliquo percurrendum, vel qualiter ab eo educatus vel successor factus, alias laxius agendum. Nunc vero operae pretium hic inserere gesta censuimus, vicinum in beato viro locum haberitia ab hiis quae proposuimus, scilicet mundi huius principem qualiter cum copiis suis eluserit, et ad monasticae professionis proposita aspiraverit.
[5] Illis itaque diebus Balduino marchiso summum in fascibus comitatum agente Flandriarumque populis iustis cum legibus imperante, beatus Poppo tam apud eundem principem quam optimatuma suorum primos plurimum amicitia dictante valuit, utpote qui religione, iustitia et fide magnifice claruit. Contigit etiam inter alios Frumoldum quendam eiusdem principis lateri loco paene proximo adhaesisse, primisque regni negotiis adprime consulte incubuisse, qui in loco Sithiu nominato habitatione sui morabatur, cuius amicitia prae ceteris amplius singulariusque beatus Poppo tenebatur. Tantus etenim eis omnium rerum par alterutrum erat consensus, ut idem Frumoldus filiam suam, quae sibi prae ceteris quas habebat praestantior videbatur, eidem viro Dei stabilius adiungere connubio moliretur, quibusdam etiam sui iuris rebus ad id operis praescribere satagens, eumque quasi generum sibi futurum in sua adscisci expetens. Cuius votis vir Dei assensum ad tempus praebuit; sed postea infusione sancti Spiritus revocatus, ut id fieret secum rennuit. Denique pertaesus repente nuptiarum consuetudinem, utpote iam tactus cor intus divina inspiratione, per aliquot dies dissimulavit connubium sub incerta responsione. Sed ne ex toto ab incepto resipisceret, timebat id amico fideli fieri offendiculum, eo maxime quod de coniunctione filiae uterque iamc per arram firmaverat consilium. Unde imminente nuptiarum tempore utrobique haesitans pendebat animus in dubio, ad quam partem se verteret, salvo utrorumque consilio.
[6] Tandem statuit ut in Sithiu ad Frumoldum, secundum quod divina providentia disponebat, iter dirigeret, quatinus; ut delegatum erat, familiaris viri gener fieret. Sed ut id quiete ageret absque rumore, respuens quasi non inglorius uti copia vel apparatu plurimo, viam illo aggressus est sub tempestae noctis silentio. Nec mora, in eundo per noctis medium lux caelitus emissa resplenduit super eum equo insidentem, quae foris pariter et intus totum illustravit hominem. Qua de re inopinata tremefactus, circumfert obtutus non sine admiratione, et videt lanceam;quam manu gerebat, in modum faculae nimio fulgore radiantem, quasi inflammato ardere cuspide. Intelligens ergo vir altioris ingenii (vide Sulpicius Severus, Vita S. Martini, cap. 5.2), respicere se hoc genus prodigii, exclamat viae suae comitibus, nequaquam ultra iam se progredi. Necesse est, inquit, commilitones mei, alia intentione aliaque via incedere; oportunum Video, finem vitiis cum cupiditatibus his imponere, et quo divinitati placet, toto conatu intendere.
[7] Post haec proiectis armis militaribus induitur Dei armatura, et mutata mente ad meliora, meliori via rediit ad propria. Nec mora intercessit, sed statim e vestigio ad Sanctum Theodericum, de quo nichilominus praescripsimus, ut se monachum profiteretur convolavit. Cui Eilbertum quemdam, sagacis ingenii virum, obviam mox venisse contigit, qui domni Gerardi Cameracensium episcopi carne et spiritu germanus extitit, quique quondam eidem beato viro Popponi ibidem una cum praedicto seniore suo Theoderico divertenti notus factus, proque sanctitate ipsius et vita laudabili summopere est adamatus. Nam et ipse pridem a saeculi actibus nudus evasit, ibidemque sub monachili tunica se laicum mutavit, tamque officio quam nomine monachus iam diu esse didicit. Hic venerabili viro Popponi et ipse nichilominus venerabilis obvius ut diximus venit, atque psalterium quod sibi plurimum usui fuerat, iam in septuagesimum nonum psalmum percucurrit, manusque sancti Spiritus gratia cor tactus in ipsum mittit, ac versum in praedicto psalmo antepaenultimum sic se habentem adiecit: Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis, quem confirmasti tibi. Sed quia non facile ei ex diuturna ab invicem absentia ut eum agnosceret suppetebat, quem tamen olim mente et corpore plane cognoscebat, primum ab eo quis esset, vel ad quid venisset didicit, deinde vero reliquum psalmi subintulit: Et non discedimns, inquiens, a te; vivificabis nos, et cetera in ordine sese habentia. Tunc laudabilibus ipsius congaudens votis, totisque in id ipsum animi intendens medullis: Vere, inquit, frater, te Deus ad quod venisti misit, qui te totum hoc pietatis suae oraculo invisit. Et super praedicti versus expositione ipsum satis edocens, animaequioremque exinde pro voto monachili quod quaerebat efficiens, causas voti ipsius abbati ceterisque fratribus intimavit, et quod vere eum Deus ad hoc misisset, indiciis evidentibus peroravit. Quid igitur? Petenti ei abbas una cum fratribus ingressum annuit, et per singula, ut monastica docet norma, probatum sine macula invenit. Deinde ut parvulum Iesus innocentia plenum et mansuetudine in medium statuit, monasticique vigoris habitum imposuit. Vere enim eum parvulum quodammodo dixerim, quem sine dolo ex gestorum ipsius attestatione senserim; qui licet aetate et sapientia in dies provectus fuerit, malitia tamen, ut apostolus ait, parvulus fuit. Et ut eum vere prioribus ante legem et sub lege comparem patribus, de terra et de cognatione sua cum Abraham Deo inspirante et iubente transivit; et cum Helia et Iohanne a mundi illecebris solitarius esse quaesivit, quem secundum psalmistam Deus in abscondito faciei suae a perturbatione hominum abscondit, et ad hoc totum Spiritu sancto inspiravit, ut omnibus sui iuris relictis, mundo evaderet nudus, pro his in terra sanctorum duplicia possessurus, et ex promissione euangelica centuplum cum vita quae finem nescit habiturus. Coepit interim a praedicto Eilberto, Marriliacensium postea abbate, litteris strennue erudiri, et in omnibus quae monasticae institutionis sunt ad plenum informari; ita ut in brevi cunctis quae scientiae expedierant percursis, fastigium monasticae attingeret perfectionis. Nec mirum si Spiritu sancto, ut vere credimus, id valuit, qui omnes ad discendum moras semper dehabuit.
[8] Sub saepe memorato autem piae recordationis Eilberto, tum temporis monasterii portario, beato Popponi pro recipiendis in xenodochio pauperibus cura ab eiusdem loci abbate est exhibita, et ut satis tuto domui Dei oeconomo sive dispensatori sollicitudo commissa. In qua administratione liberalitatem cum hospitalitate tenuit, atque vere cum beato Iob dicere potuit: Foris non mansit peregrinus; ostium meum viatori patuit. Et item: Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea. Quadam vero die inter ceteros a se xenodochio introducendos simul et alendos leprosus quidam advenit, qui pro deformitate sui vix cum aliquibus consortii vestigia ulla invenit. Quem vir Dei nichil omnino horruit, sed cum reliquis introductum officiositate qua potuit accuravit et aluit; postremo vero nocturnis iam tenebris irrumpentibus penes se detinuit. Sed veritus eum nocturnis frigoribus utpote vestimenti indigum artius constringendum, primum sollicitatur in se, quid super hoc esset agendum; deinde vero ex humilitatis consulto viam qua pauperi misereretur invenit. Nam coopertorio quo ipsemet in stratis recumbens uti solebat, pauperem simul et leprosum, nichil pro deformitate ipsius refugiens, ut alter Martinus tegebat. Sed et haec humilitas compassioni permixta non inanis aut irrita in conspectu Dei habita est, quia eam salus in leproso et magnificentia in beato viro secuta est. Vestimento certe illo praefatus leprosus coopertus, primum sudoris guttas emisit, et e vestigio omni lepra fugata, sanitas eum repentina invasit; atque mane sancto viro ad eum venienti sanus apparuit, et pro duplici pietatis bono sibi praestito gratiarum vota reddidit. Qui venerabili viro stuporem et timorem iniecit; stuporem videlicet, quod vestimento suo salutem in paupere Deus fecit; timorem, ne pro hoc facto ipse palam fieret, et ad ruinam sui favor eum popularis pasceret. Precibus tamen admissis, ut sine publicatione sui discederet hortatur. Deoque non sibi pro hoc facto gratias ageret, humiliter precatur. Postmodum vero eodem in stratis suis coopertorio usus est, neque ob id quod leprosum eo operuerat, ipse tegi dedignatus est. Sed praescriptum virum Dei Eilbertum res gesta non latuit; se tamen scire ad tempus dissimulavit, eumque pro vestimento ipsius pauperi simul et leproso praestito convenit; cur suum et non aliud praestiterit, dissimulando ut diximus redarguit. Ille vero humi prostratus, ab eo pro re gesta secreti causas imploravit, sacramentisque maximis ne se publicaret exoravit; imitans certe Dominum, qui pro humilitate et compassione leprosum, quem lex tangere vetuerat, tetigit et mundavit, cui ipse tamen pro eiusdem facti manifestatione interdixit. Ecce quantum humilitas beati viri meruit, quae prius in vestimentis, quam in ipso palam fieri habuit. Neque enim non credendum, quantum in se remedii habeat, qui in vestimentis suis tantum meritis exigentibus valeat. Proinde nemo Deum in sanctorum suorum vestimentis salutem consequi posse dubitet, quem ex vestimentorum suorum fimbriis mulierem sanguinis profluvio laborantem (vide Sulpicius Severus, Dialogi ad vitam S. Martini III, cap. 9.2) sanasse liquido patet. Hoc autem factum, qui a praedicto Eilberto coram didicerant, mihi scribenti. Deum testor, intimaverant, ne cui hoc temporibus nostris fieri incredibile videatur (vide Sulpicius Severus, Dialogi ad vitam S. Martini I, cap. 15.1), quod laudabilium personarum testimonio per beatum Popponem factum fuisse probatur.
[9] Subsequenti namque tempore sanctae recordationis virum abbatem Richardum ad Sanctum contigit Theodericum venisse, atque piam in viro Dei conversationem sibi perlatam innotuisse. Qui in eum dilectionis suae oculos mox convertit, et ut facile amborum meritis sibi respondentibus fieri potuit, totus in eum sancti Spiritus igne agente exarsit. Unde et eum secum abducere voluit, ac pro hoc totius consilii viribus incubuit. Et primum viri Dei animum super hac re inquisivit; deinde vero apud abbatem ipsius preces admisit. Quas quidem diu multumque idem abbas humiliter refugiens abnuit; postremo tamen ipsis defatigatus, assensum licet sero praebuit. Ex cuius consensu et definito vir Dei corpore, non mente, inde discessit, atque Virdunum cum praedicto venerabili Richardo abbate ire perrexit. Ubi ante omnia et ad omnia ab eodem abbate pro obedientia seu patientia ipsius conprobanda est exhibitus, et in omnibus obediens, fidelis, patiens ex servitutis penso inventus, interimque inter ceteros adoptionis suae filios dilectione adprime est habitus; ita ut promotiori quam fuerat loco eum promoveret, tum quaedam ex primis suarum rerum negotiis administrare iuberet. Quae quidem tam honeste quam strennue erogavit, et in dies melioribus semper auspiciis amplius augmentavit.
[10] Interea matrem suam, de qua nichilominus praelibavimus, marito iam diu, non virtutibus viduatam revisit; et ut eam saeculo secum abstraheret, cogitatus sui consilia primum praemisit. Sed quia ipsa ut erat in cunctis virtutum consiliis tanto semper adsentanea, quanto in singulis sine cessatione idonea, filium suum super persuasione tam amabili laudavit, et ad coenobialis vitae callem cum eo migravit, omnibus sui iuris, tam liberis quam mancipiis hereditariique cespitis redditibus posthabitis. Quam quique liberorum simul et servorum, sicut unicae matris ac dominae solatio destituti, usque adeo clamoribus lamentisque inconsolabilibus sunt prosecuti, ut etiam plerique ipsorum medios paene se Scaldem fluvium transvadare simulantes humectarent, si quo forte pacto eam conpassione conpunctam ad se revocarent. Sed quia nemo mittens manum in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei, ex similibus et ipsa viam ad Deum, quam filio ducente sibi sensit aperiri, non ut uxor Loth obtutibus retro deflexis coepit experiri; Deo tamen eos, de quibus timuit, rata fide commisit, ac deinde cum filio suo desiderii sui habenas in incepto itinere emisit. Quae in Elnone monasterio, ad Sanctum scilicet Amandum, una cum filio suo pervecta, ibidem desiderii sui ex caelestis visionis oraculo securitatem est adepta. Nam ante beati Cyrici lipsanas eádem in vigiliis precibusque pernoctante, atque post paululum ex diutina sui defatigatione semivigilante, quia eam superna respexerit exauditio, huiusmodi ad se divinitus perlata patefecit visio. Nova rerum certe facie quamplures Christi sacerdotes in consistoriis dealbatos vidit, quos in modum coronae divina ostensio altrinsecus positos spectaculo sibi dedit, inter quos etiam beatus Amandus, utpote eiusdem loci primus, prae ceteris promotius honestiusque residere videbatur, atque ad sententiam ipsius, sicut eum eo loci tunc decebat, omnium intuitus suspendebatur. Sed et beatum Cyricum serico gemmisque totum videbat nituisse, elegantisque pueri vultus imitatum fuisse; tum cum singulis sacerdotum circumsedentium sermonem conseruisse, proque se ibidem in medio prostrata preces fudisse. Cui sanctus Amandus una cum pari consedentium sibi consensu: Eya, inquit, bonae indolis puer, tuum est pietatis dexteram cum precibus etiam huic viduae porrigere, quae ante sacrosanctas lipsanas tui continuas non desistit preces admittere. Qua auctoritate venerabilem puerum Cyricum certiorem factum ad se appropinquasse, totamque se quasi de terra, ubi iacuerat prostrata, vidit levasse. Atque huiusmodi visio hic finem sui habuit, ipsaque beati Popponis mater mox expergefacta ad se rediit. Quae hanc quidem visionem filio retulit, cum quo etiam ipsa super eadem visionis fide animaequior facta, Virdunum se contulit, veloque piae conversationis ex consilio beati viri sibi imposito, iustitia et moribus iam coenobialis vitae arrisit proposito. In quo cum erga humani generis hostem iam diu virtute sua multimoda bellum conserentem didicisset contendere, et velut contra vitiorum torrentem brachia tendere, apud Sanctum Vitonum succedenti etiam tempore solitaria esse coepit, eoque reclusa cursum vitae diabolo cum virium suarum copiis triumphato in pace peregit. Neque enim dubium erit, hanc post conversionem apud Deum efficiendi quae poposcerit locum invenisse, quam eo ante conversionis suae tempus praestitit valuisse, ut lucernam extinctam precibus et non manibus reaccenderet; tum etiam id miraculi esset indicio, eam similia posse, si occasionis ratio exposceret. Haec super conversiorie et vita matris beati viri dicta sufficiant. Quae de ipso sunt, me interim ex relatione maiorum desiderantes scriptorem inveniant.
[11] Ex hinc saepe memoratum abbatem Richardum Balduinus marchisus apud Sanctum Vedastum, Folrado a regimine deiecto, subrogavit, quia animum eius ad hoc consilii tam eiusdem viri sanctitas quam principum regni sui collatio suasit Auctoritate vero praefati principis idem Richardus abbas administrationem operis sibi iniuncti suscepit, virumque Dei Popponem, quia se plurimum rerumg gerendarum occasio tenuit, secundum sibi eo loci praefecit. Et non tantum sui, sed etiam omnium fratrum consensu favente id effecerat; quippe quorum mens venerabilis viri Popponis virtutum iam conscia fuerat, et in eum amoris sui intuitum karitate non ficta converterat. Venerabiles praeterea inter eos extitere viri, quorum dilectione singulari prae ceteris amplius beatus Poppo habuit potiri, domnus scilicet Frethericus, qui Gozelonem ducem carne germanum habens, venerandum abbatem Richardum ibidem comitatus fuerat; Liduinus quoque, qui se laicum eo loci sub monachili proposito mutaverat, succedenti vero tempore favore praefati abbatis Richardi poscente sibi in regimine successerat. Et quomodo anima Ionathae animae David colligata fuit, ita et affectus horum piae dilectionis vinculis ad invicem colligari habuit. Unde et eum a saepe memorato abbate Richardo secundum praefici contigit, quem tam laudabilium virorum una cum cunctis ipsius loci fratribus dilectio attigit. Sed in administrandis eiusdem loci necessariis magna tunc extitit difficultas, utpote ubi plurima ex parte stipendiorum monasterii dehabebatur facultas, militesque quique praefati loci res pro beneficio possidebant indultas. Unde et eadem causa beato Popponi, licet pro viribus honeste agenti, maerorem primo iniecit; quem prudenti, quo plurimum valuit, consilio a se mox disiecit. Nam annuente praefato marchiso res monasterii a militibus callide prudenterque repetivit, atque ut eiusdem loci fratribus permanerent, publicis archivis ratum stabilivit. Pro quo etiam insidiarum fomitem ab eisdem militibus sibi conparavit, tantamque inimicitiarum vim apud eos, a quibus res iniuste possessas abstraxerat, subintravit, ut viarum septa circumquaque occuparent, tum etiam ad perimendum ipsum insidias aptarent. Sed ut scriptum est, in vanum quaesierunt animam eiust; quia per arma iustitiae a dextris et a sinistris vallatus, omnes iniquae coniurationis rupit conatus, mediusque per ipsos incedens et fraudium copiam elusit, et periculum Deo ducente evasit. Ille nimirum qui per medium Phariseorum transiens, oculos eorundem a notitia sua clausit, atque passurus nominis sui catena retro eos prostratos ligavit, ad suspendendum etiam servi sui periculum omnem insidiantium sibi ab eo deflexit intuitum.
[12] Erat interea viro Dei iter ad Heinricum, tam pium quam magnum Romani potentatus imperatorem, primum post Ottonem iuniorem ex principum regni consulto successorem. Nam et ad Batuam e vicino Rheno flumini adiacentem applicuit, ubi quaedam sancto Vedasto reddituum suorum possessio fuit, quam etiam ex administratione praepositurae suae usui fratrum praevidere habuit. Ibi certe quidam consanguinitate atque familiaritate beato viro notus mansionem sibi habuerat, cui summa cum affluentia liberalitas famam cum rebus pepererat, quique maxime beato viro, dum res poscebat, officiositati fuerat. Qui praecognito adventu ad se viri Dei, quaeque suis ut venturum decebat hospitem mandat apparare, tum in captura piscium retia studiose laxare. Sed circa id operis diu instantes laboris difficultas eltisit, vacuosque ad dominum a litore remisit. Omni vero capiendorum piscium spe sublata, sanctitas beati Popponis memorato illustri viro iam dudum cognita, mox ipsi licet absens sua inspiravit consilia. Nam eo pacto idem paterfamilias item eadem mitti mandat retia, ut si beato Popponi sanctitatis ulla cum Deo esset gratia, votum sui in capiendis piscibus subita sequeretur efficacia. Quid igitur? Laxantur ergo retia in captura, non minus piscium retibus Petri habitura; nam tantam piscium multitudinem mox collegerunt, quantam ante capturam nullatenus futuram speraverunt, ut in argumentum et fidem sanctitatis beati viri nec numero nec modo sui possent aestimari. Et ecce beato Popponi apud illustrem quem praelibavimus virum divertenti, quantum apud Deum ipse meruerit, per praefatum virum indicio claruit patenti. Et primum a captura piscium suos edocuit frustratos fuisse, deinde vero in nomine ipsius retia misisse, sicque tot et tantos, ut sibi prae oculis tunc fuerant, cepisse. Pro collato ergo sibi divinae pietatis beneficio Conditori rerum gratias egit, reliquumque itineris, quod ad imperatorem, ut diximus, sibi fuit, post alternam cum amico suo verae dilectionis communionem peregit. Interea tam magnificentia quam honorificentia regia est susceptus, utpote qui primum amicitiae locum inter ceteros iam apud eum fuerat adeptus, cuius etiam sanctitas humilitatem mansuetudinemque praefati imperatoris in amorem sui ita accenderat, ut etiam reverentia dictante magis parere quasi ad iussa ab eo visus fuerit, quam rogata ab alio implere voluerit. Contigit etiam ludis histrionum imperiales tunc fores occupari, atque eo spectaculi genere regem cum suis delectari. Ursis etiam nudus quidam vir membra melle perunctus exhibetur, a quo etiam plurimum pro periculo suimet timetur, ne forte ab eisdem ursis ad ossa sui melle consumpto perveniretur. Proinde rex eiusdem spectaculi adeo amore in oculis suis captus tenetur, atque male providus pro periculo viri parum veretur. Unde super tam iniqua in christianum illusione regem beatus Poppo redarguit, eumque ab hoc spectaculo suis cum optimatibus mox compescuit; tum etiam a periculo ursorum virum liberavit, et ne id ultra fieret, arguendo et obsecrando sententiam dictavit. Heinricus vero imperator tam obsecrationi quam correptioni ipsius humiliter paruit, et quem honorifice ad se venientem suscepit, honorifice etiam a se regredientem dimisit. Qui iter quo venerat Atrebatum usque rediit, sanctaeque recordationis abbatem Richardum super imperiali in se humanitate satis edocuit.
[13] Aliquantis deinde evolutis diebus. in quibus plurimum pro monasterii ipsius elaboravit rebus, quia eodem ex loco iam recedere debuerat, divinae visionis oraculo ante didicerat. Nam casubula quae quasi gratuitae viriditatis elegantiam cernebatur imitari, totum se sicut in agendis missarum sollempniis vidit ornari, sicque demum inclinato capite coram altari sancti Vedasti astitisse, illumque ex sexagesimo septimo psalmo versiculum, fratrum sibi respondente conventu, ter repetisse: Benedictus Dominus die cotidie, prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum. Quem postquam, ut diximus, ter repetivit, oratorium evestigio exivit; atque hic visio huiusmodi finem sui dedit. Neque enim hoc otiosum aut ab re fuit, quod hoc vestis sacerdotalis virore beati viri discessio praeoccupari meruit, qui aeternae viriditatis fructum suis in actibus non dehabuit. Non multo post vero effectum sui visio talis invenit, atque a venerabili Richardo abbate iussus inde abiit, et ad Virdunum pristinum conversationis suae locum rediit. Ubi pro comprobanda post summam praepositurae administrationem ipsius patientia, omnis infimarum rerum monasterii ab abbate ei iniungitur obedientia; ne pro sui dudum prae ceteris promotione spiritu elationis forte exagitaretur, sicque a pristinis virtutum suarum gradibus deiceretur. Sed memor illius quod dicitur: Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et humilitatem in promotioribus monasterii rebus sibi collatis tenuit, eandemque in infimis et in quibus quasi quidam iniuriae locus videbatur esse, non perdidit; quia nec in prosperis inflari, nec in adversis noverat deici. Geminas proinde opere recoluit sententias, quibus dicitur: Ascendet foetor eius, qui magnificat opera sua, et: Doctrina viri per patientiam noscitur, quia unam earum ex humilitate timebat, alteram vero ex patientia appetebat. Et quia omne subiectionis onus humilitate et patientia praeveniebat, atque pro superanda ipsius obedientia nichil laboris sufficere abbas videbat, eum proximo a se loco non inconsulte promovebat, tum etiam in administrandis primis monasterialium rerum causis secundum stare iubebat. Abbatiam insuper sancti Mauricii, Wasloi dictam, cum omnibus eiusdem loci appendiciis ei delegavit, utque eo in agendis quae oportuerant desudaret, admonere curavit. Qua suscepta, quia eam quam situs loci iocunditate sui commendabilem dedit, in officinis monasteriique brevissimis claustris vilescere invenit, funditus monasterium cum adiacentibus sibi receptaculis eversum, maiori quam fuerat elegantia reaedificavit, atque pristino nomine mutato, ex honestate sui Beloacum denominari dictavit. Atque eo quidem vocabulo iam ad praesens circumquaque est promulgatum, nec illo evolutis ad nos usque diebus constat privatum.
[14] Heinrico interea quem praescripsimus imperatore apud Argentinam civitatem super regni statu agente, proque hoc consiliis optimatum suorum privatim et publice incumbente, et hunc beatum virum iter ad ipsum quadam contigit occasione denuo habuisse, sicque ad Elisgaugium una cum suis applicuisse. Cumque quodam in loco, quem grata commendabat amoenitas, pro sumendis cibisd divertisset, iamque cibis coram positis resedisset: ecce lupum humanum tunc sitientem sanguinem e silvarum latebris impetum vidit dedisse, atque pastorem e regione greges pascentem violenter per colli nuda arripuisse, tum ad loca nequitiae suae desideriis oportuna per abrupta locorum traxisse. Spiritu ergo tam stuporis quam maeroris vir Domini corde tactus, et ut semper visceribus misericordiarum totus fuerat plenus: Ecce, inquit, o Deus, hominem quem ad imaginem et similitudinem tuam fecisti, lupis praedam esse sivisti. Proinde suis ut misero iam paene absumpto manum tandem ferrent convocat. precibusque admissis nomen Domini ipse interim invocat, protestans lupum ante praedam illam esse amissurum, quam se quicquam cibi aut potus gustaturum. Sed quia palustrium locorum prohibente interstitio non facilis suorum ad ereptionem illius suffocati erat accessio, via in gyrum arrepta palustria illa loca ambiunt, ubi ex vestigiis effluentis sanguinis hominem nulla vitae indicia in se dantem inveniunt, nec uspiam locorum lupum perspiciunt. Mox omni spe super vita ipsius dehabita, equo impositum in beati viri adducunt praesentiam, qui de Dei misericordia nichil pro eodem diffisus, penes se ipsum collocat, Deumque pro sospitate ipsius tacito mentis nutu invocat. Benedictionis suae eum remedio interim fovet, paulatimque eum exinde movet; deinde surgendi vires ex sanctificatione tam manuum suarum quam precum indulget, ita ut cum viro Dei cibum una caperet, tum ulterius de vita sui ipse praesumeret; nullique dubium, ipsum ex precibus sancti viri ad vitam servatum, ex cuius benedictione mensaeque communione hii qui affuere videre curatum. Postquam vero convaluit, ex cicatricum suarum spectaculo quosque qui eum viderant permovit; a quorum etiam fide nos id ipsum didicimus, posterisque in argumentum sanctitatis ipsius reliquimus.
[15] Contigit interea Stabulensis coenobii abbatem Bertrannum debita morti dedisse, atque alteri succedendi sibi locum reliquisse. Unde et Heinrico imperatori beatum Popponem subrogare animo insedit; quod ut fieret, Richardum abbatem tunc secum in consiliis agentem humiliter convenit, cui tamen omnino sui consilia animi non patefecit, quia Popponem sibi ab eo tantum dari postulavit, sed qua ratione eum postularet, indicare recusavit. Venerabili autem Richardo abbate imperiali primum petitioni diu multumque renitente, occasionesque plures quibus se tali viro carere non posse dicebat adiungente, sanctum Heribertum Agrippinae Coloniae episcopum praefatus imperator evocavit, eoque sibi adiuncto apud praescriptum abbatem preces adhuc admittere curavit; postremo vero obedientiae sententiam ex regia auctoritate in eum dictavit. Quam ne sprevisse videretur, subiectione, non voluntate susceperat, et ut ei beatus Poppo in manus cederet, licet invitus annuerat. Cui Stabulensis regiminis pedum mox porrexit, utque Popponi pro successionis indicio deferret indixit, adiuncto sibi ad id negotium Wolbodone Leodicensium episcopo, sanctitate et fide ad quaecumque strennue et pie peragenda illustrissimo. Qui ex edicto regio sibi iussa pergunt implere, memoratumque Dei virum Popponem apud Sanctum Remaclum in regimine promovere. Qui promotus quibusdam eo loci, quorum moribus convenire non poterat, displicere bene agendo coeperat. Unde tam ipsi quam eis qui secum eo venerant fratribus inimicitiarum vis tanta accrevit, tum manifestis odiiss insidiisque interdum clandestinis ira laicorum ad hoc coniuratorum desaeviit, ut quadam die monasterii claustra ab eis impetu dato inrumperentur, evaginatisque gladiis Christi greges per dominica septa persequerentur. Sed mirum dictu! qui gladiis in se vibratis caedi videbantur, ictibus non humano sed divino clyppeo elusis non laedebantur; sicut et ille a Moyse rubus ardere videbatur, qui tamen ustionis molestia nulla laedebatur. Tanti vero fama mali beato viro Popponi, Malmundarii tunc demoranti, in aures percrebuit, eumque spiritu contritionis et maeroris pro tam execrabili rerum facie induit; praesertim cum ex nuntiantibus sibi plures suorum acceperit occubuisse, ac exinde his qui superstites fuerant, metum de reliquo accrevisse. Duo praeterea secum militiae saecularis fuere viri, a quibus etiam quod factum fuerat contigit sciri, quorum unus Adalbertus alterque Boso vocabula sunt sortiti. Qui summa cum velocitate quo in tyrones Christi phalanx illa grassata fuerat, ire pergunt, Deique non sua administrante virtute omnem illam multitudinem soli expellunt, capiunt et sternunt; atque omnis pro voto res illis fuerat, in quorum manibus beati viri exigentibus meritis ille pugnaverat, qui non salvat in milibus aut curruum et armorum potentatibus, sed in uno mille inque duobus decem valet fugare milia. Divina deinde actum est animadversione, nullum emenso iam anno superstitem ex illa iniquorum fuisse coniuratione. Sicque omnis erga virum Dei confusio in gratiam rediit, amorque omnium pari in eum consensu prodiit.
[16] Biennium iam effluxit, Hierichonique Treverensium abbati apud Sanctum Maximinum praefato iubente imperatore successit, ubi in eum similis, immo gravior quorundam cum insidiandi copiis invidia processit; eorum videlicet, quos ex monasticis regularibusque observationibus via per abruptum deflexit. Cumque sibi sub eo illicita iam non licere (vide Gregorius Magnus, Dialogi II cap. 3), et assueta locum penes se conspexissent non posse habere, de eius morte plura machinantur, et quod palam non poterant, quibusdam praestigiorum suorum insidiis operantur. Atque nefas dictu, sacrosancta missarum sollempnia violando suis occupant divinationibus, et quas preces credebant, in immunditia et sanguine manuum suarum execrandis admiscent incantationibus, ponentes secundum illud prophetae tenebras lucem, et lucem tenebras. Neque haec eis ad fomitem malorum suorum tantum suffecere, sed apponentes adhuc peccare, peccatum super peccatum adiecere, tamque execrabili quam invida eousque perducuntur exagitatione, ut in apponendis beato viro cibis et potibus venenorum suorum uterentur admixtione. Sed invidia diaboli, per quam mors primum subintroivit in mundum, nulla morte per nequitiae suae ministros Dei laesit ministrum; licet per iniquorum manus daemon beato viro saepius porrexerit, ipseque totiens gustare non refugerit. Ille enim in cuius oculis hic beatus Poppo obturavit aures suas ne audiret sanguinem, et clausit oculos suos ne videret malum, istius etiam a veneni laesione clausit viscera, ut in extinguenda domui suae lucerna omnis iniquorum frustraretur industria. Nec ad hoc scelus coniuratis pro servo suo Dei vindicta defuit, quorum nec unus eo anno velut grege in unum mortis locum facto superfuit, ut profecto constaret, viscera eorum per os beati viri venena illa transisse, atque argumentum malitiae suae ceteris ex hoc reliquisse; quibus tamen ad inferendam mortem venenum quidem temporale defuit, sed in conspectu aeterni Iudicis malitiae suae venenum (vide Gregorius Magnus, Dialogi III, 5) ad interitum ipsis fuit. Unde etiam hii qui sanioris consilii occasione superstites fuerant, timorem cum amore in eum admiserant; sicque ex sanctitate sui intime a subiectis amari, et ex nuperrima in insidiantes sibi Dei vindicta coepit timeri. Sed et ipse dilectionis non fictae servato tenore, coepit magis prodesse quam praeesse, ita ut in omni patientia et doctrina quosque foveret, postremo vero plures illorum in pastoralibus sanctae Dei ecclesiae promoveret.
[17] Aliquanti interea temporis diebus emensis, aegritudinibus coepit fatigari inmensis; unde et eum in lecto reclinasse. atque pro vita sui diffidentiam cum maerore suis contigit incussisse. Mire enim, ut diximus, intima in eum cunctorum suspirabat dilectio, ideoque eos de ipso, pro cuius amissione sibi timebant, intolerabilis habuit afflictio. Inter quos quidam Ernostus, ex laico verea tam nomine quam officio monachus olim factus, cum ceteris, immo prae ceteris pro aegritudine beati viri dolore cordis intrinsecus tunc tactus, nocturnis vigiliis precibusque, quibus plurimum ex solito insudare pergebat, tunc pro eadem etiam sancti viri aegritudine forte detergenda plus solito incumbebat. Et primum coram Domino, quod tantum talemque ab ipso meruerit patrem, laudes dicebat, dehinc maeroris timorisque sui stimulos coram ipso ponebat, quibus talem in detrimentum gregis dominici amittere timebat, omnemque spem recuperandi similem dehabebat. Quo in hac spiritus sui contritione pernoctante, precibusque coram Domino animi sui affectum commendante, vox ad eum divino certe oraculo perlabitur, quae pro maerore ipsius deponendo in haec verba distinguitur: Popponi, inquit, haec non ad martem est infirmitas, cui ad augmentum virtutis suae in bis denos annos vivendi adhuc superest prolixitas. Cuius quidem vocis oraculum eidem pro novitate sui stuporis iniecit spectaculum, atque omne maeroris ab eo detersit piaculum; ita ut qui olim inter spem et metum pro amissione sibi dilecti patris spiritalis dubium se habebat, iam tanto securus non se eum amissurum fieri inciperet, quanto amittere ipsum anxie ante timebat. Mirum enim in modum, qui ter quinos Ezechiae aegrotanti addidit annos, huic beato viro bis denos etiam superaddidit annos; illi quidem pro his quas coram se fuderat lacrimas isti vero, quia pro eo ille usus sit lamentis, qui ex eo quod antea pastorem talem non habuerit, post amissionem ipsius similem sibi futurum non speraverit. Et vere utrorumque sanctitas hoc obtinuit, quia quod hic Ernostus de patre spiritali audire meruit, ille quidem de se, si pro se rogaret, audire similiter ex merito potuit. Sed quia cum Martino nec mori timuit nec vivere recusavit, hoc alter pro eo obtinuit, quod ipse ut diximus ex merito invenire potuit. Ex divino itaque oraculo res effectum invenit, beatusque Poppo mox convalescens in excubiis gregis Domini 20 postea annos implevit.
[18] Contigit interea Heinricum imperatorem, cuius saepe iam meminimus. vivendi finem fecisse, Cuonradumque tam nobilitate quam armis egregie commendabilem regno successisse. Sed quia, quae numquam dehabetur, sitis habendi tunc amplius inter principes regni occasionem ingessit dissidendi, beatus Poppo vere euangelicae pacis filius, Dei virtute comitatus, eam in pacis redigere gratiam diu multumque est conatus, tandemque desiderii sui satiem invenit, omnesque in unum pacis locum sua mediante sanctitate redegit. Sed et ipse animum regis nuper ordinati, de quo nichil adhuc certum aestimavit, prudentia et sanctitate ad amorem sui conparavit, ita ut dilectio ab Heinrico in se quondam habita non deperiret, cum similem, immo maiorem in successore ipsius inveniret. Et quia ante quamplures annos Romani imperii cum Francis discordia non minima inoleverat, ipse inter utrumque pacis gratiam labore et industria sui paratam complevit, Cuonradumque atque Heinricum reges in consensum revocavit; quorum unus, id est Cuonradus, Romanorum sive Orientalium, alter vero, id est Heinricus, Occidentalium populis Francorum imperavit. Erat enim ei cum utrisque par locus inveniendi quae poposcerat, utpote qui plurimum amicitia dictante penes eos valuerat; ideoque discordia, quae inter ipsos quasi quoddam senium longum duxerat, sex mediante in nichilum deperierat. Unde et invidendi in se occasionem quibusdam tribuit, quia id solus efficere valuit, quod ut fieret, in multis effectus iam olim pertemptatus defecit.
[19] Argentinae interea civitatis episcopatum, regis Cuonradi iussione sibi praescriptum, tam callide quam humiliter declinavit; quia occasionem declinandi regi dictavit, dissimulate videlicet se clerici dicens filium, canonicisque sanctionibus huiusmodi fieri obnoxium, si pontificii temere praesumpsisset officium. At pro excusationis huius ficto aliquantum tunc rex erubuit, et quasi synodali praescripto conventus super hoc ad praesens conticuit. Sed non multo post ab Ermengarde, nobilissimi principis Godefridi filia, didicit quoniam beatus Poppo non clerici, ut ipse regiae maiestati finxit, sed laici ingenuitate et militia egregii filius fuerit. Unde et eum postea beatum virum evenit convenisse, et pro excusatione iussioni suae callide excogitata redarguisse. Sed ille, sicut quem Deus humilitate et subiectione totum resperserat, regiam in se obiectionem humiliter detersit, affirmans se ad id negotii minus idoneum existere, qui se in administrandis quae sibi tunc fuerant pastoralibus non videbat sufficere. Cuius humilitas quia ceterarum virtutum eius indicio regi fuit, totius consilii viribus idem mox rex incubuit, quatinus ipse eas regni sui abbatias illum administrare iuberet, quas aliquando pastoribus destitui videret; quod et factum est. Nam quascumque rectoribus viduatas aperiri contigit, ut ei mox conferret dilatio nulla prohibuit, licet ipse ab eis pro humilitate aliquantulum delituerit, atque erga regiam iussionem impossibilitatis excusationibus usus fuerit. Et primo Lintburg in Vosago situm, quod hereditaria sorte sibi iam olim in manus venerat, probabilium cum astipulatione testium beato viro delegaverat, et pro struendo inibi in honore sancti Iohannis euangelistae coenobio preces intenderat. Qui ex regalium precum edicto eundem locum, ferarum iam tunc cubile, multo cum labore excolens, servorumque Dei conventiculis habitacula non vilia exstruens, Christi iugum leve sub monastica institutione ipsis iniecit, tum Iohannem nepotem suum tam eo, quam apud Sanctum Maximinum Treverensibus praefecit. In quamplurimis proinde monastici instituti coenobiis a praefato iussus rege primus successit, rectoresque singulos in singulis ingessit; apud Herosfeldiam quidem Ruodonem, Pathalabornensem postea antistitem; ad Sanctum Gallum versus Alpium iuga Norbertum, et in Wizenburg Folmarum; Epternaco quoque Humbertum, vita et moribus adeo praeclarum. In his itaque tam consilii quam impensarum administratione, regiminis statum astipulavit; tum in singulis omnia et in omnibus singula, ut oportuit et decuit, ampliavit. Ex suarum praeterea precum obtentu Heribrandus in cella sancti Gisleni, Everhelmus quoque in Altomonte rector coepit haberi. Apud Bruwillarium vero, quod ab Ezone Palatii administrante comitatum suscepit, Ellonem omnibus eiusdem loci habitaculis a fundamento extructis praefecit; atque in Busendorf, quod largiente sibi Adalberto comite in manus venerat, similiter sub Conone, quem rectorem illo subrogaverat, monachorum gregem aggregaverat. Sed et apud Traiectum, quod Fresiam respicit, ab Adalboldo eiusdem civitatis episcopo coenobium sancti Pauli regendum suscepit, ibique Herigerum tam prodesse quam praeesse praecepit. Tum eo humanis rebus exempto, geminos in regimine viros vicissim sibi succedere dedit. Non multo post vero memoratus antistes Adalboldus hortatu beati viri ad monastica instituta aspiravit, omnemque illi in pastoralibus pontificii sui administrationem commendavit; quam tamen ex praescripto beati Popponis iterum recepit, et in ea quo advixit sub monachili tunica non defecit. In Willario praeterea Theodericum, et Metis apud Sanctum Vincentium praefecit Heribertum, in Walciodoro quoque nichilominus Lambertum; quae quidem monastici vigoris coenobia per Theodericum Metensium antistitem divina sibi indulsit gratia. Apud Sanctum Eucharium etiam Treveris Bertulfum in regimine promovendo roboravit, quod sibi gratia regendi Treverensium archipraesul Poppo condonavit.
[20] Iohanne igitur nepote beati viri ab eodem apud Sanctum Maximinum, ut praefati iam sumus, in regimine iam promoto, seque ab oneris sui pondere paululum remoto, Stabulaus ire perrexit, ubi se prius in agendis institutionibus monasticis artius fixit. Qui in ipso monasterii introitu a quodam Iohanne, nomine non opere monacho, intuitus, odiis et blasphemiis ab ipsob incredibilibus est habitus, ita ut ab ipso magis mortuus eo ferri optaretur, quam vivus tunc suis visibus praesentaretur; qui nequitiae suae consensum cum blasphemantibus adiungens Phariseis, de quibus voce Veritatis dicitur: Si patrem familias Belzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius? non semel os in virum Dei conviciando laxavit, sed saepius mortem ipsi optando, superbiae verba reiteravit. Sed quia beati viri mortem cum fastidio videndi eum optavit, ipse mortem sui non multo post exinde comparavit. Nam ut ficus illa in euangelio ex sententia Domini quondam aruit, ita et hic ex vindicta Domini in servo suo totus mox arescendo palluit, atque cum ipso blasphemiarum in virum Dei momento eum mortis occasio subintravit, atque ita ipsum ad usque ultimum vitae suae dolor horrendus praeoccupavit, donec morte pessima ipse nichilominus de medio fieret, atque ulterius blasphemandi alios finem faceret. [21] Alio quoque tempore post vespertinam synaxim in cella degebat, sermonemque cum aliquantis fratrum, secum tunc similiter agentibus, non ab re trahebat; cum uni eorum, Adalberoni nomine, ut superius cellae ostium occluderet mandavit, eidemque pro nocturnarum tenebrarum horrore saepius refugienti instare non cessavit. Ille vero qui inobedientiae vitium semel et secundo subiit, tandem compulsus ad sibi iussa tam tepide quam trepide abiit, atque eo quo iussus fuerat, solus pervenit. Quem quia viro Dei non mox parere per inobedientiae stimulos spiritus malignus suasit, eum evestigio ipse invasit, ita ut inconditae vocis stridore quosque undecunque cieret, tamque subito non sanae mentis suae spectaculo eos qui convenerant permoveret. Ligatus ergo in oratorium adducitur, atque in medio coram disponitur; ubi a fratribus orationi instantius pro eo insistitur, tum divinae incantationis erga spiritum illum pestilentem exorcismus admittitur. Neque enim beatum Popponem causa rerum gestarum latuit, quae ex praedicti fratris inobedientia sibi innotuit. Qui mox summa cum gravitate ad fratrem illum non sanae mentis devenit, alapam tantum, ut alter Benedictus, in faciem illi dedit, spiritumque malignum sine mora eiecit. Nullique dubium sit eum prece non praemissa hoc posse, cum beato Gregorio in Dyalogis suis asseverante, sanctorum quique signa aliquando ex prece, aliquando peragant ex potestate Et hii quibus secundum Iohannem dedit Deus potestatem filios Dei fieri, quid mirum, si per eos signa ex potestate valeant fieri, qui ex potestate sunt filii Dei? Nam et Petrus Thabitam orando suscitavit, Ananiam vero et Saphyram increpando in mortem (vide Gregorius Magnus, Dialogi II cap. 30) stravit; quia vitam, quam illi ex prece contulit, istis mentientibus ex potestate abstulit. His in argumentum huius signi sic se habentibus, cetera quae de viro Dei sunt, delectamentum sui praestent legentibus.
[22] Interea tam Malmundariensium quam Stabulensium locorum renovationi operam dedit, in qua affectus sui effectum Deo opitulante tandem invenit. Et apud Malmundarium quidem criptam, ut facile cernere est, funditus exstruxit; Stabulaus vero, quia omnes cum monasterio officinas pro parvitate sui vilescere invenit, funditus eas eversum ire coepit, atque in habitaculis amplioris situs extruendis plurimum impensarum admisit. Sed quia his humani generis hostis solito invidebat, fraudum suarum laqueos adnectebat, si forte virum Dei coepto opere praeoccuparet, immo per eorum qui eidem tunc operi insudabant, offensam retardaret. Nam Hubaldo cuidam, cuius ingenio et labore id opus satis processit, praecipitium a cancello ingessit, ita ut toto corpore collideretur, omnisque virium spes praeter solum suspirare iam in eo non haberetur. Cuius casu vir Dei comperto, tam pro eo quam pro operis destitutione adeo condoluit; sed tamen in hoc solitas medendi vires ex sanctitate et virtute sui non dehabuit. In sua namque semotius eum transferri iussit atque locari, et ex propriis, sicut eum oportuerat, in cunctis accurari. Proinde ipsemet quiddam cibi et potus sibi illati benedictione etiam addita illi dirigit, eumque, mirum dictu! ad salutem exinde mox erigit. Unde et diabolicae fraudis eum subito machinamenta contigit elusisse, omnemque cum collisione memorati Hubaldi maerorem detersisse; ita ut qui pro vita sua diffidentiam incussit cernentibus, iam suis omnino ad opus pristinum resumptis viribus, iocundumt spectaculum e contrario et gaudium ingereret videntibus. Iamque opus illud in altum processit, omnemque tam longe quam late locum e regione respexit, atque cooperante septemplici Spiritus sancti gratia, omnis per septennium in illo sui redundavit efficacia. Neque enimv eiusmodi vir Dei sufficere credidit; sed in augmentum decoris plura ornamentorum pondera addidit. Nam calicem mirae magnitudinis auro gemmisque egregie condonavit fabrefactum, et in corona auri argentique non modicum expendit apparatum; tum in additamento his quamplura per beatum virum dona dedere ornatum. Et ut haec breviter in scriptis se habeant, quaecumque in tabula, cappis, palliis reliquoque ornamento eo loci aut sunt aut fuerant, consulto et opera beati Popponis illo esse coeperant. Marmoreas proinde columpnas ad id similiter opus, divina vere provisione, inibi invenit, ubi nulli umquam eius natura loci marmor invenire dedit. Et vere se iam olim iaciente fundamentum, incepti quondam operis Deus superaedificavit proventum, ut cum apostolo littera et spiritu illud dicere posset, quod in eiusdem ore apostoli spiritu tantum se habet: Secundum gratiam, inquit, quae data est michi, ut sapiens architectus fundamentum posui; alius autem superaedificat. Quis inquam superaedificat, nisi ille, quo non aedificante in vanum laborat qui aedificat? Tam egregie praeterea quam strennue eiusdem ecclesiae administratio perficitur, proque consecratione et in honore sancti Petri sanctique Remacli crismatione ipsius in omne consilium a sancto viro descenditur. Unde et ad id negotii Herimannum Agrippinae Coloniae archipraesulem Nizonemque Leodicensem evocavit, quibus episcopos abbatesque quamplures eiusdem rei occasio una sociavit; tum ut honestius hoc commendaretur, imperialem Heinrici maiestatem invitavit, cui post Cuonradum patrem successio iusta imperium aspiravit. Praefinitus certe dies iam effulsito, qui ad eandem domum Domini consecrandam et crismandam Nonis Iunii illuxit, ubi non modica cum memoratis viris turba confluxit. Quantos autem impensarum donorumque usus tam imperiali praesentiae, quam reliquis optimatum ad praesens tunc exhibuerit, quis pro iis scribendi modum dare poterit? Sed et a praefato Heinrico sui iuris in Amblavia cespitem, qui in duodecim fere mansos extendebatur, testamentis legalibus ad eiusdem loci usus astipulatur, ac deinde eundem enceniarum diem ex concursu populi ulterius celebrem decrevit Unde etiam usque in praesens undecunque a populis ad praescriptum diem accurrendi mos inolevit. Malmundarium insuper, quod praefato loco tam attinere quam adiacere semper habuit, ut firmius ad eundem locum respiceret, per scriptum imperiale sententiam posuit, confirmatis etiam his, quaecumque eo loci iuste videbantur pertinere, ne quis iniuste appetendi ea facultatis iura ulterius posset habere. Sed et beatus Poppo, ut Malmundarienses professionis suae sponsionem apud Stabulaus agerent, perpetua lege stabilivit; atque exinde in omnes successores huiusmodi sententia exivit. Consecrata autem et crismata est praefata ecclesia in honore principis apostolorum Petri sanctorumque confessorum Martini et Remacli anno Domini 1040, indictione 8, Heinrici quoque imperatoris anno 2.
[23] Tempore quo beatum Popponem Iohanni coenobium sancti Maximini regendum accidit commisisse, contigit et ipsum quaedam in visione super eiusdem regiminis receptione didicisse. Vox namque ad eum oraculo ut vere constat divino advenit, quae eam certe sententiam audire dedit, quae ad Petrum olim a Christo prolata. passionem ipsius ita praevenit: Cum esses, inquit, iunior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas; dum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo non vis. Divinitus hoc agi oraculum mox intellexit, atque prophetiae oculis aliter id de se, aliter de Petro significatum conspexit. Sermonem interea super Iohannis saepe memorati regimine ad fratres habuit, et de venturis tam in se, quam in illo, verba tamquam de praeteritis conseruit. Hoc tamen saepius inculcando docebat, quod eundem iam Iohannem mortis occasus non longe respiciebat. Res itaque non post modicum ex condicto viri Dei effectum invenit, vivendique finem eodem nimirum anno ipse dedit. Quo de medio facto, quia caelestis in se oraculi sententiam pro humilitate aliquantum declinare contendebat, in regimine Bernardum quendam succedere iubebat. Qui similiter annis vix duobus emensis, rebus humanis eximitur; nihilque exinde quam metus cum stupore relinquitur. Ante proximam tamen exitus sui horam, fratribus sibi circumstantibus talem dictavit sententiam, nullum excepto Dei famulo Poppone promovendum in regimine, ne similiter et ipse primo successionis vel promotionis suae deperiret in limine. Tandem ne divinum ullo modo responsum evacuaretur, beatus Poppo idem coenobium sancti Maximini imperiali maiestate repetere iubetur. Sicque quod declinare frustra contenderat, licet invitus tunc subierat, atque ut in visione acceperat, manus suas ad pastoralia extensas praebuit, eoque ab alio ductus est quo ipse noluit. Sed Lintburg, cui similiter praedictus dum advixit Iohannes praeerat, Gumbertus professione et loco sancti viri monachus regendum susceperat; sed quod temere eodem beato non consentiente Poppone non suum praesumpserat, cum vita etiam sui non multo post amiserat, ita ut visceribus a se paulatim digestis, diutina eum huiusmodi ad mortem usque pertraheret pestis. Post quem Hagano nichil simile veritus subintravit; quem similiter gravis ad mortem casus occupavit. Godestinum interea, cuius vita solitaria sanctitate et fama sui late iam percrebuit, a solitario et quodammodo heremitico proposito succedendi amor rapuit, ita ut reclusionis suae claustra effringeret, solusque quasi ex sanctitate sui quod priores non poterant, ipse inpune se facturum praesumeret. Sed quia cupiditatis suae se stimulis non sensit exagitari, quem fama sui usque adeo ab omnibus dedit hominibus honorari, gravem viam mortis ex hoc incurrebat , quod velut suis ex meritis praesumere audebat. Nam tendens in altum cadit ab alto (vide Petrus Chrysologus, Sermo 152); quia quadam die in vallium ima a montis vertice casum dedit, mortisque occasionem exinde invenit. Sicque omnes qui erga beatum Popponem tam supplantationis quam concupiscentiae fraudibus utebantur, iu unum mortis locum colligebantur, paulatimque in dies coenobii illius status deperiit, et usque in praesens inopiae suae vestigia ostentare non desinit.
[24] Residens ergo vir Dei Poppo Stabulaus, ubi stabilis laus a fidelibus perpetuo concinitur, ut hostias et laudes cum elemosinarum fructibus Deo persolveret, contigit quandam mulierem sensu perdito per montes et valles, campos et silvas (vide Gregorius Magnus, Dialogi II cap. 38), errando et dilacerando semet ipsam, ad locum ignoranter devenisse supradictum. Hospitio alioqui vel municipio nullatenus teneri poterat, sed casu locum tunc memoratum subiit, et usque ad secretarium viri Dei pervenit. Hora tunc erat, qua vir Dei missarum sollempnia expleverat, cum ministri aquam ad abluendas manus vel os porrexerant. Quod videns illa infelix mulier, eandem aquam in piscinam de more proiciendam petiit sibi hauriendam. Qua accepta, mentis insaniam non est ulterius passa. Monstravit Deus in hoc facto, quanti meriti apud se extiterit sanctus iste. Quamvis enim dispar sanctitatis beati Benedicti patris monachorum fuerit, tamen in hoc opere imitator eius claruit; quia sicut ad illius specum mulier sanata rediit per ipsius merita, ita ad istius cellam per aquam ablutionis manuum vel oris eius rediit et haec curata.
[25] Stephanus quidam vir illustris, familiaritate beato viro coniunctus, deposito cingulo militiae in coenobio supradicto se contulit, ac monachum spopondit; qui senio iam fessus, diem exspectabat supremum. Visitatus ergo a fratribus dixit se velle mori, sed absque patris licentia non posse. Qui vocatus, benedictionem et viaticum ei sicut petebat indulsit, sicque discessum est. Vir Dei ad cellam unde digressus est rediit, et Stephanus viam universae carnis ingressus est. Quis non miretur tantam patris auctoritatem, et fidem discipuli morientis? Antiquorum patrum gesta per hunc sanctum renovari videmus.
[26] Atrebatensium interea rector Iohannes hac de luce subtrahitur, sanctitatisque beati Popponis occasio Balduino marchiso pro successione ingeritur. Qui super hoc internunciis sibi concurrentibus diu multumque laboravit, et licet sero, sancti viri ad id votum impetravit. Licentia tamen imperialis, quam in hoc idem marchisus adhuc restare videbat, non statim id fieri sinebat, praesertim cum multa tunc temporis esset dissensio, Orientaliumque atque suorum valida inter se contentio. Eadem tandem a rege licentia beato Popponi permittitur, atque ita Atrebatum usque advehitur. Et primum a Naumene civitate cum Wazone episcopo Leodium devenit, qui sibi spiritualis occasione amoris semper animo insedit, quem etiam a Leodio olim invidia pulsum ipse suscepit, penesque se eum adprime accurare coepit, tum etiam aliquantis sibi succedentibus diebus illo unde exulaverat revocavit, consultoque sui et favore postmodum ad pontificium delegavit. His etenim inter eundum sermo de caelestibus exoritur, animusque ad superna pariter suspenditur: cum ecce beatus Poppo cursu ante praerepto: Eya, inquit, iam nunc te praeeo; aliud videlicet agens, aliud vero prophetiae spiritu super obitu sui iam imminente significare volens. Susceptis interim a praefato antistite his quibus se tunc ad praesens opus habere videbat, Atrebatum usque ut praelibavimus deveniebat. Ubi pari omnium affectu egregie suscipi meruit, utpote cuius sanctitas olim ipsis de se satis experimento fuit. Singulis proinde res pro dilectione ipsius agitur; et quod cuique usque ad tunc suum fuit, coram ipso ponitur, ut vere apostolica inter eos tempora haberentur; dum singula ab ipsis quibus cor unum et anima una erat, ante pedes apostolorum ponebantur. His itaque magis prodesse quam praeesse coepit, et administrandis cum utili et honesto eorum rebus Emmelinum virum prudentem praefecit, qui praefati antistitis Wazonis carne germanus, sanctique viri cooperator et ut vulgo dicitur dextera fuit manus. His ita se habentibus, ad beati viri de hac vita exitum stilum vertamus.
[27] Praesciens itaque beatus Poppo discessus sui ex hac carne horam se prope respicere, iter quod Stabulaus spectat, perrexit intendere; ut locus ille, qui se artius sub monastica habuit institutione, sibi in sua non deesset depositione. Discedens vero inde, caritatis vestigia suis reliquit, singulisque per tricenos dies singulos dari biberes praecepit. Quod quidem caritatis edictum per totidem dies penes eos inolevit. Precibus itaque admissis, licentiam marchisi super hoc invenit, sicque reversionis suae viam adire coepit. Praefatus tamen marchisus Marcianas coenobium tutelae ipsius delegavit, et ut in ipso regressionis suae articulo singula illic accuraret, mandavit. Quod quidem oneris magis invitus, quam spontaneus subiit, locumque illum tam visitatum quam accuratum abiit. Ubi honestate et severitate egregie distincta monachorum illic accurrit processio, quae indicio videntibus fuit, quanta sanctitatis ipsius in illis extitit dilectio. Coepit interea cunctis singula quae usui forent providere, et ut euangelicus ille dispensator necessaria sine typo praebere. Sed quia multimoda se rerum occasio alias trahebat, nec se solum ad omnia sufficere videbat, in administrandis his Balduinum, Atrebatensium postea abbatem, secundum sibi promovebat. Et iam ultimo exitus sui tempore imminente, seque in cella paululum sopori indulgente, sompnia fantasticis, immo diabolicis imaginata illusionibus se praetendunt, daemonemque quasi propter adstantem sibi ostendunt, qui minas viro Dei iniecit, illoque de loco eum citius migraturum adiecit. Cui vir Dei: Deus, inquit, cuius nutu huius loci in me processit administratio, per eum quando vult et quomodo vult, me hinc respiciet discessio. Et mox daemon impetti dato, ipsum nisus est appetere, gravemque ei per visum molestiam inicere. Unde et fantastica illusione constrictus, versum illum ex 123. psalmo subinferendo exclamavit: Adiutorium, inquit, nostrum in nomine Domini. Eoque clamoris sono tam ipse, quam qui coram se obdormierant, expergefactus evigilavit. Qui lucernam, quae sibi prae se eo quidem noctis tempore lucere solebat, extinctam conspexit; hocque inimicum efficere, evidenti praeteritae visionis indicio intellexit. Nec mirum esse debet, haec in virum Dei per sompnia daemonem valuisse, quem nec per sompnia aut in enigmate, sed facie ad faciem ipsum verum Deum verumque hominem scimus temptando petiisse, tum de loco ad locum pro nequitiae suae voto duxisse. Ipse est etenim, qui humani generis calcaneo insidias fingit; et cum sanctis importuna malitiae suae bella intendit, nunc his visibilem quodammodo se praeferens, nunc fantastico illis sompniorum horrore se ingerens. De quo etiam sompniorum genere illud scriptum legimus: Multos errare fecerunt sompnia; et exciderunt sperantes in illis (vide Gregorius Magnus, Dialogi IV cap. 42). Et licet paululum a proposito digredimur, tamen id quod propositi occasione ingestum est loquimur. Sciendumque est, secundum plerosque sex, et secundum plerosque quinque sompniorum modos tantum inveniri. Et sex quidem, ut in divinis paginis legimus, non ab re hic interserimus, quae ventris plenitudine, inanitate, illusione, cogitatione simul et illusione, revelatione, cogitatione simul et revelatione, eveniunt. Sed duo, quae prima posuimus, experimento noscuntur; reliqua vero quattuor attestante beato Gregorio in divinae scripturae paginis inveniuntur (vide Gregorius Magnus, Dialogi IV cap. 48). Et quidem beatum hunc virum Dei Popponem illusione constat temptatum, quem tamen ab eius laesione pro sanctitate sui, sibi Deo suffragante, vere credimus conservatum. Qui vero praefatorum distinctiones sompniorum in quinque tantum modos nosse desiderat, Macrobium in sompnium Scipionis legat, dum nichil diversum inter utrumque reperiatur, si intime eorum significatio inspiciatur. Sed his occasione, ut diximus, propositi intersertis, reliquum de beato viro his commendetur in scriptis, quem Deus a negotio perambulante in tenebris, et ab incursu daemoniaco defensionibus protegebat assiduis. Signo interea crucis sibi facto, servitutisque divinae penso, quo reliquum noctis impendebat, peracto, valida febrium vi incepit fatigari, atque inexhaustis doloribus iam ad ultima vitae provocari.
[28] Unde et domnum Everhelmum Altimontensem abbatem, qui secutus eum usque illuc fuerat, ceteris una cum fratribus evocans, resolutionis suae diem imminere praedixerat. Deinde ad visitationem unctionemque sui praefatum abbatem nichilominus admonuerat. Adiecit insuper eidem, ad pristinum professionis suae locum Stabulaus se post mortem ab eo deferendum, corpusque sui a laesione ferri alienum, illo dormitionis suae locum obtinendum; singulas etiam declinandi mansiones sibi mortuo praevidens, quas si utique adviveret, ipse vivus ad simile hospitandi opus esset eligens. Expletis deinde pro se omnibus, cilicium quod sibi sterni fecit nudis adierat pedibus, terramque tam pectore quam corpore prono deosculans, se supinum collocavit; tum responsorium se circumstantibus iniungendo, hoc dumtaxat modo inchoavit: Subvenite, sancti Dei, occurrite, angeli Domini; quod quidem iniunctum circumstantium caterva fratrum excepit, atque in finem usque cum subiuncta etiam letania perfecit. Post cuius expletionem ipse mirums in modum ad se rediens, rursum resedit, initiumque loquendi ita insuper dedit: Noveritis certe, fratres, quaedam in agendis per me rebus restare, Deumque loquendi adhuc vobis spatium michi praestare. Nec ab re haec ad se rediens dixerat, quia quae oportuerant minusque necdum impleverat, dicendo et agendo postmodum effectui mancipaverat. Et primum in erogandis, quae sibi eatenus fuerant, rebus consultum admisit: ex quibus quaedam ecclesiis Dei in augmentum misit, quaedam vero amicis pauperibusque Christi in monimentum sui dispersit; et ita omnem inimico avaritiae suspicionem ipse detersit, illud apostolicum recolens: Nichil in mundum hunc intulimus, sed nec auferre quid possumus. Theodericum interea, quem ipse olim, ut praefati sumus, in omni doctrina nutriebat, adire suis quantocius iubebat, ut imperialem praesentiam pro ipso suis ex verbis festinarent compellare, atque in regendo sancti Maximini coenobio pastoralitatis curam subire. Cui cum adstantes dicerent: Quid super Stabulaus decernitis agendum? Nichil, inquit, aliud michi vobis super hoc dicendum, quam quod soll Deo illud a me est committendum. Hoc, ut dixi, soll certe Deo committo, nec alium quam ipse praeviderit rectorem admitto. Sacerdotali demum auctoritate et stola criminum veniam fratribus impendit, orationisque verba cum manibus hunc in modum extendit: Da, Deus inmense, ineffabilis et magne, ut si vere conversus sum, hoc eiusmodi indicium habeam, quatinus scilicet in sancti Pauli conversione, quae hac quidem nocte instat, e carne transeam; quod ut fieret semper optavi, semper te Deum rogavi. Et haec dicens, se cilicio recolligi praecepit, ultimumque loquendi finem dedit. Cum ecce mediae noctis articulo mirum in modum manus levavit, atque extremum, eo quo poscebat tempore, matutinali percurso officio, spiritum efflavit. Conclamatum est subito a circumstantibus: Ecce, o beate Poppo, haec hora sanctitatis tuae indicio est omnibus. Ecce quantum bonitatis tuae gratia meruit, in sapientia sua Deus mundo innotuit. Nec facile erat quemquam se a lacrimis tunc temperare, cum tam feliciter ad eum, cui semper vivebat, meruit migrare: feliciter inquam migravit, qui felicibus semper auspiciis virtutes in se augmentavit. Quas quidem ne quasi negligentia praeterire videamur, in argumentum tam egregii exitus eius dicere, prout vires suppetent, aggrediamur. Erat enim ei compunctio cordis ex infusione sancti Spiritus affluens, cuius etiam primo conversionis suae tempore in tantum erat appetens, ut cum quosdam fratrum in lacrimas exinde excitari videret, seque similia non posse doleret, sumpto lapide pectus eo contunderet, ut hoc forte modo vel modica compunctionis stilla sibi flueret. Qui desiderii sui compos non post modicum effectus, tantam compunctionis a Deo gratiam est adeptus, ut eo quo saepe genu centies flexo die et nocte orationi incubuit, omne lacrimis inundare pavimentum dederit. In celebratione proinde missarum casubulam, qua induebatur, lacrimis humectabat, interque prandendum magis lectione quam comestione pasci amabat; et vere pro lacrimis, quas exinde fundere solebat, cum psalmista dicere habebat: Fuerunt michi lacrimae meae panes die ac nocte. Quid vero super corporis sui dicam afflictione, superque carnis interitu et contritione? Quam in tantum ieiuniis flagellisque in se ipsum intendebat, ut quicquid vitiosum caro sui adversus spiritum concupiscebat, ipse flagellis propria sibi manu clam illatis extergeret, et pro hoc in se ipsum vindicta per se ipsum procederet. Balnearum verb usus raro in infirmitate, qua assidue laborabat, numquam vero ante infirmitatem postque conversionem sibi admittebat; tum etiam a saginatis cibariis omnimodis abstinebat. Nec solum ad carnis macerationem huiuscemodi abstinentia suffecit, sed insuper ad crucifigendum se mundo peregrinationis sibi cruces adiecit, saepe limina adiens apostolorum, saepe etiam, atque ut ita dicam usitatius excubias ceterorum frequentans sanctorum. Nec dici potest quanta omne sui iudicium discretione temperaverit, quantum iusta illud miseratione honestaverit. Et vere cum beato Iob oculus caeco et pes claudo extiterat, causamque pupilli et pauperis ut suam, immo magis accuraverat; atque excepto quod cotidianis eos sumptibus alebat, trecentos quot Kalendis Christi pauperes reficiebat. Destinabat etiam plura tam auri quam argenti donaria heremiticam solitariamque vitam ducentibus, quam plurimisque a regimine deiectis consulendo rectoribus, suis opibus et eos relevavit, et ad pristinum regiminis locum revocavit. Et ut omnes probitatis ipsius virtutes sub compendio procedant, et ex relatione antiquorum fidem legentibus concedant, erat fide firmus, spe longanimis, caritate non fictus compassione singulis proximus, et ad omne opus bonum mente et vultu semper accommodatissimus; arguebatque subiectos clementer, tolerabat patienter, et si quem pro quovis crimine corripiebat, in se prius descendens hoc velut suum plangebat, secundum illud apostoli: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tempteris. Et ut vigiliarum orationumque ipsius praetereatur instantia – libet enim praeterire communia (Boethius, De consolatione philosphiae, liber 2, prosa 3,7) – ceterum in carne vere angelus vixit, dum semper in caelestibus, ubi angeli facie ad faciem vident Patris, animum fixit. Et pro hoc cuique fidelium miracula, et quae diximus, et quae dicenda sunt, ad fidem sufficiant, proque sanctitate ipsius, totius diffidentiae calagine exclusa, satisfaciant. Obiit sane 8. Kalendas Februarii, anno incarnati Verbi 1048, indictione 1, aetatis suae anno 70, imperii vero Heinrici anno 10.
[29] Sacerdotalibus interea infulis, ut sacris astare altaribus solebat, vestitur; ubi ex sacrosancto corpore ipsius gratissimae suavitatis fraglantia sentitur, quae olim sibi viventi in virtutibus amplius fraglarat, et nunc in carne ipsius redolere non cessarat. Alba etiam casubula sacrosanctum illud corpus fratres curabant vestire, cuius anima felicius in caelestibus inter amictos stolis albis primam meruit stolam invenire. Oratorio deinde exponitur, nox illa cum precibus iam in crepusculum lucis pro eo transigitur; cum ecce apparatis his, quae ad transferendum eum providerant, clam e patriae ipsius limine exierant.
[30] Qui in eisdem hospitandi locis declinando, quae ab eo vivente didicerant, Leodium usque devenerant, praemissoque nuntio beati viri adventum Wazoni eiusdem civitatis antistiti intimaverant. At ille vivum eum tunc venturum gaudendo primum aestimavit, sed cum ei, ut se res super morte ipsius habuit, nuntius peroravit, clamoribus et lamentis insolabiliter se urgere, et quod dilectionis suae talem amiserit compotem, incredibiliter coepit dolere. Postquam vero lamentum, non dolor, aliquantulum conquievit, eiusmodi fama, quae omne Leodium iam implevit, auctoritate etiam pontificali hoc universis eiusdem civitatis coenobiis edictum dedit, ut cum crucibus, lampadibus atque tymiamateriis illud sacrosanctum corpus exciperetur, et ea quae talem Dei deceret servum honorificentia prosequeretur. Quod quidem permixtis sibi cunctis simul devotione et dolore fieri contigit; nec fuit quem compunctio cordis pro huiuscemodi rebus intrinsecus non tetigit. Et nos quidem, qui de eo haec scribimus, ipsi similiter totum in funere fuimus; quanto magis hii qui eius tunc exequiis interfuerunt, dolere pro amissione tanti talisque viri habuerunt? Sed si ideo est dolendum , quod eum quem carum habuimus amisimus, multo magis certe gaudendum, quod in caelesti eum mansione intercessorem pro nobis praemisimus. Pauperibus praeterea Christi memoratus antistes pro sancto viro elemosinarum stipem dispendit, et ad Stabulaus usque cum ceteris exequias illas venerabiles prosequentibus tendit. Nec difficultas itineris aut temporis incedentes vel modice defatigavit, praesertim cum brumalis rigor omnem superficiem terrae tunc occupavit, Dei procul dubio virtute ibidem operante, servique sui translationi invisibiliter famulante. Tandem ad Stabulaus ut diximus pervenitur, omnisque loci illius tam laicorum quam monachorum turba doloribus eiulatibusque ambitur, ita ut psallentium voces eiulantium quidem clamor exuperaret, et in parvulis etiam gemitum affectus provocaret. Sepultura mox post missarum sollempnia illi in medio criptae, quo ipse vivus elegerat, aperitur, ubi id officii sine angelica praesentia non praeteritur. Nam memorato antistiti, cui facile suis ex meritis hoc cernere fuit, visio angelica inter exequias illas apparuit; qui adstantem sibi ministrum, utrum idem videret saepius repetens consuluit. Sed quod ille ex meritis, ut praefati sumus, videre meruit, non nostrum iudicare est, cur nemo id videre potuit; nisi forte quod nulli circumstantium ad praefatam visionem sanctitas sui suffecerit, vel quod nemini, excepto ipsi praesuli, revelare Dei gratia voluerit. Et iam sol sextum circa insepulti corporis funus diem perfecit, nec pristina in illo fraglantia defecit, ut certe eiusdemmodi testes sint qui affuere, quod velut pulveris pigmentarii suavitatem in ipso sensere. Quasdam vero litteras exhortatorias, a venerando abbate Richardo olim de caritate sibi conscriptas, una cum calice pectori eius superposuere; quarum etiam litterarum exemplar in eodem monasterio posteris reliquere, ut in eo amborum consensus et dilectio experiretur, quidque caritatis gratia valeat a legentibus ibi inveniretur. Haec nos quidem de obitu translationeque beati viri dixisse sufficiat, de cuius virtutibus et miraculis fides legentibus non deficiat, praesertim cum ex testibus qui ea oculata didicerunt fide adstipulentur, firmiusque his in scriptis roborentur. Ceterum cur ad sepulcrum eius miracula crebrius non fiant, nemo miretur, nec pro hoc ea quae vere de eo diximus causetur, cum ipse adhuc in carne vivens, plerisque fratrum audientibus attestatus fuerit, quod nunquam delectatus sit mirabilia facere, nec unquam hanc gratiam sibi dari a Deo expetere praesumpserit. Et quamquam pro humilitate favorem populi de se in vita timuit, non tamen miraculorum gratia mortuus caruit; quia post mortem nequibat latere, quem ante mortem ad hoc Deus inspiravit, ut vellet latere. Pauca tamen e pluribus hic inseram, gloriamque Dei in sancto suo non sine legentium admiratione referam.
[31] Herimannus eiusdem monasterii monachus simul et portarius, tribus ferme post beati viri depositionem mensibus emensis, infirmitate correptus ad ultima vitae suae devenit; loquendique finem in agone suspensus dedit, ita ut nec suspirare ullo modo videretur, nichilque aliud in eo quam ipsa mors aestimaretur. Qui mirum in modum post duarum fere horarum spatium (vide Sulpicius Severus, Vita S. Martini cap. 7.3) ad se rediit, et quod ad iudicium raptus fuerit, fratribus sibi adstantibus retulit, singulisque criminum suorum maculis in confessione detersis, pro uno tantum conventus fuerit, quod erga beati Popponis statuta admiserit. Aiebat namque: Noveritis me de singulis actuum meorum criminibus confessionem fecisse, unum tantum oblivione reliquisse, quia agrum pascualem, quem beatus Poppo cuidam crediderat, hunc mea olim auferre superbia praesumpserat. Pro quo et ego ad iudicium raptus, temeritatisque erga virum Dei sum exactus, tandemque eiusdem sancti viri intercessione huc remeare; crimenque huiuscemodi tam precibus vestris quam confessione permissus sum expiare. Fratribus vero multa super praefato viro Dei rogitantibus, id de ipso adiecit omnibus, se eum honestate et reverentia commendabilem inter caelestis aulae primores vidisse; ibique intercessione ipsius redeundi occasionem accepisse, ipsumque rursus videndi spem sibi de reliquo accrevisse, si tamen preces ipsorum pro se ad Deum praemitterentur, atque ita contra ipsius statutum temere a se commissa expurgarentur. Proinde adiecit, neminem in virum Dei impune quid posse admittere, atque in eiusdemmodi argumentum rem in se clarescere. Mox pro eo fratres orationi instabant, quodque contra viri Dei statutum deliquerat, precibus expiabant; cum ecce sine mora ultimum efflavit spiritum, ut profecto intelligi daretur, ipsum ideo in carne accepisse reditum, ut quod in virum Dei deliquerat, a se detergeretur, verumque de eo quod dixerat, indicium linqueretur. Laetare ergo Stabulensium ecclesia, laetare inquam ex tanti viri praesentia, quia ut Turonica civitas in Martino suo super mirabilibus gloriatur, ita etiam in Poppone tuo status tui magnificatur; dum ille ei mortuum vivus suscitavit, et iste monachum ad iudicium extra se raptum mortuus revocavit. Magnum quidem est mortuum suscitare; magnum etiam est, hominem ad iudicium raptum ad se revocare; cum neutrum nisi in sanctis fieri valeat, quorum praesentia cum Deo semper esse habeat. Et vere in hoc patet, beatum Popponem post mortem etiam vivere, curamque suorum apud Deum semper gerere.
[32] Alio itaque tempore puer quidam Gozo et monachus viri Dei, scolari adhuc disciplinae subiectus, valida corporis infirmitate est correptus. Qui se mox visitari petiit, et oleo inungi, psalmisque et precibus Deo commendari. Quod cum ageretur, illique a fratribus in prece et infirmitatis suae visitatione astaretur, exclamavit subito daemonum phalangem Aeneae et Turni aliorumque ex Virgilio virorum vultus imitari, seque ab eis, qui sibi in discendo plurimum usui fuerant, usque ad animam infestari. Fratribus vero ut sibi crucis signum praetenderet hortantibus, seque non posse respondente omnibus, mox domnum abbatem Popponem adesse exclamat, eumque fratribus ignorantibus quem significasset, inclinato capite salutat. Quem cum adstantium fratrum caterva quid videret inquisisset, aut quem salutaverit consuluisset: Num, inquit, domnum abbatem Popponem in medio vestri non cernitis, et ad eius praesentiam omnem daemonum phalangem effugisse non conspicitis? Adiecit proinde, se eorum manibus praefato currente abbate ereptum, securitatisque remedia de eis ultra adeptum. Quo ista prosequente, doloreque simul cum tremore in ipso conquiescente, spiritum ultimum exsufflavit, et tam verum quam manifestum eorum quae dixerat indicium ostentavit; ita ut cum beato Poppone vere inde migrasse crederetur, et in eo erga omnes fratres beati viri similis sollicitudo intelligeretur. Cuius quidem pueri corpus a coaetaneis sibi sociis favore pariter et dolore circumfultum, et ante scolas licet quibusdam invitis est sepultum, pro quo etiam gemitus ipsorum tanto fuit intolerabilis, quanto ad eum affectus omnium in vita ipsius extitit amabilis.
[33] Eodem tempore extitit quidam magister carpentariorum vel latomorum, Thietmarus nomine, qui a viro Dei Poppone valde carus habebatur propter peritiam artis suae; nam illi Deus inspiraverat, quemadmodum Beseleel opus perficere in domo Domini secundum voluntatem viri Dei, monstrante videntibus praesentis basilicae structura mirabili. Hic synaxi vespertinali expleta venit ad quosdam fratres in claustro cum non parva, ut prosequemur, tristitia; et ecce praesens sedebat nepos sancti viri Everhelmus Altimontensis abbas, qui percunctari coepit quid causae habuerit. Respondit se privatum esse beneficio, quod sibi iure perpetuo concesserat homo Dei Poppo. Et ille: Non est enim mortuus dominus tuus Poppo, sed vere vivit; perge quantocius ad ipsum, et narra ei si quid habes. Credidit homo sermoni quem audivit, et praepeti cursu ad sepulchrum viri Dei pervenit, ibique amarissime quaequef sequuntur clamitando, super corpus sanctum se prostravit: Heu mi pater, inquit, et domine, ut quid me diutius sinis vivere in convalle plorationis? Contestor te per Omnipotentem, cui in hac vita fideliter servisti, ne me permittas in hac miserabili vita octo diebus vivere. Ut ergo se exauditum credidit, surrexit, domi rediit, in lecto se proiecit, viaticum petiit et accepit; et sicut a sancto viro petierat, ante octavum diem de hac luce subtractus est (vide Gregorius Magnus, Dialogi IV cap. 8). Praeterea plurima sanitatum beneficia per eum Dominus operatur. Febricitantes, daemoniaci aliique languidi ad sepulchrum eius Deo cooperante curantur.
[34] Unum tamen praeclarum, quod omnibus paene notum est, in medio proferam, ut ex hoc fides credentium incalescat. Aeger quidam diu vexatus ydropico morbo, adductus est ab occidentali plaga (vide Sulpicius Severus, Dialogi ad vitam S. Martini II cap. 14), et in basilica sancti ac apostolici viri Remacli, mirabilium factoris, et in praesentia corporis eius est collocatus. Qui per septimanam ibidem diu cupitam salutem praestolans, tandem fessus sopore deprimitur. Et ecce videt sibi sanctissimum ac Deo dilectum Remaclum adstare nimio fulgore radiantem, et haec sibi dicentem: Surge et ad sepulchrum abbatis Popponis, quod est in hac cripta, propera; per eum enim tibi salus proveniet. Expergefactus igitur surrexit aeger, et utcunque potuit, illuc pervenit celeriter; seque toto corpore super illius prosternens mausoleum, devotissime implorabat eius interventu Dei adiutorium: cum subito virus omne quod per membra ac vitalia diffundebatur, conglomeratum ut quondam attactu sancti Martini, immo Deo servum suum glorificante et quam grandis meriti apud se fuerit ostendente, more torrentis magno vomitu per gutturis meatum inundavit repente. Statimque homo incolumis surrexit, qui paene desperatus advenit; et gratias agens Deo in sanctis confessoribus suis, laetus ad propria repedavit. Quis non stupeat eventus huius inusitati miraculi, mandans illud stilo memoriaeque in profectum posteritatis, ut magnificetur Dominus, qui ipsum dignatus est per servum suum operari? Idem praefatus adletha Dei, dum in terris hominem gessit, nimio sudore Christo sanctissimoque eius praesuli Remaclo servivit, unde et civis esse sanctorum domesticusque Dei diffamari in hoc facto meruit. O felix Stabulaus, tanti pontificis Remacli membra continens, cui ad tutelam loci ipsius adiunctus est famulus Dei Poppo, scutum inexpugnabile contra omnes insidiantes inimicos. Non enim accidentale nomen tibi, sed essentiale adhaesit Stabilis laus, abiecto vulgari ignoranter Stabulaus; quia tibi stabilis laus perpetuo non extinguetur, sicut luminaria cereorum brumali tempore flantibus ventis sub divo non quibant extingui, quando susceptum est corpus beati Popponis a fratribus praefati loci.
Epilogus Everhelmi abbatis Altimontensis
[recensere][35] Ego igitur Everhelmus Altimontensis abbas hunc libellum positus in coenobio Blandiniensi summatim scribendo perstrinxi; non ut omnia, quae de beato viro dicenda erant, in hoc tomello comprehenderim. Quem dum deferre ad locum supra memoratum disposuissem, socios itineris mei assumpsi, videlicet Onulfum monachum, qui in praefatiuncula huius libelli scriptus est, et Odulfum capellanum comitis Lamberti. Qui dum in via de vita et spe futurorum sedulo colloqueremur, frequenter etiam Odulfus hunc libellum revolvebat mecum, beatum beatificans virum, qui sic praesentis saeculi evasisset naufragium. Quid plura? Tandem pervenimus Leodium, ubi tunc temporis sancti Lamberti martyris recolebatur martyrium. Post missarum sollempnia inde digredientes, ut ad viri Dei properaremus tumulum, Onulfus Odulfi consilio deceptus, recusat coeptum iter peragere mecum, nescio quid de sancti viri meritis proferens ad alterum. Aiunt ergo ambo: Iter perage tuum; nos vero in sancti Trudonis coenobio tuum praestolabimur reditum. Ad haec ego, eorum fidem infirmam considerans, aio eos poenitere in proximo. Et inde progressus, ad beati viri tumulum perveni, unius tantum contentus consortio pueri. Extrahens ergo libellum de eius gestis editum, non sine contritione cordis super sepulchrum piissimi patris deposui. In crastinum vero ad comites mei itineris rediens, eos tristes maestosque nimium repperi. Nam alter percussi equi sui dampno graviter dolebat; Odulfus autem lurida peste multatus gravius gemebat. Quem intuens, primo exorsus ille: Heu michi, domine, cur tecum coeptum iter distuli peragere? Ecce nunc morbo dissinteria, immo divina percussus virtute pereo. Quem blande leniterque consolatus, hortatus sum monachicum suscipere habitum. Post haec abii; et ipse non longe post obiit, exemplum suae praevaricationis relinquens posteris, ne praesumant detrahere virtutibus viri Dei Popponis.