Epistola Ratherii coenobio Lobbiensis
[recensere]Dominis reverendissimis, Patribus dilectissimis, et doctoribus eruditissimis, cuncto etiam Christicolarum gregi in Laubiensi coenobio degenti, Ratherius ejusdem quondam monachus, modo vero Veronensium episcopus, utroque hoc licet divinitatis Domino penitus indignus, ea in domno, quae suis ipse fidelibus paravit ab initio.
[1] Apud venerabilem nuper sanctae Cumanae Ecclesiae justo Dei judicio exulantes episcopum, reperimus libellum, pauca de virtutibus continentem domini ac specialis patroni nostri, sancti videlicet Ursmari episcopi. Continentia rerum quidem, auro obrizo topazioque praeferenda; locutionis vero soloecismis ita pro sui modulo refertissima, ut difficile fuerit deprehendere utrum scriptoris negligentia, an dictatoris hoc contigerit insipientia. Quod cum non parum pro tempore nos offendisset, curavimus ea ejusdem operis solummodo corrigere vitia, quibus aut in sensu lectoris naufragare poterat intellectus, aut quae nimia sui deformitate fastidium ingererent audientibus. Simplex autem, et (ut ita dicamus) pene rusticus cum totus sermonis textus altus possit videri sapientibus, a nobis ideo minime penitus visus est commutandus, quia et sanctarum auctores Scripturarum ferulas contemnere novimus grammaticorum; et doctrinam simplicem piscatorum, quam sophismata philosophorum, Deo magis placuisse in salvatione conversarum ubique cernimus nationum. Epistolaris vero cujusdam Ansonis, sancti, ut credi potest, quamquam non adeo diserti viri, quam eidem suo operi praeposuit, praefatio omittenda visa est omnino, quia tanta ei inerat confusio, ut ipsa quoque auctoris in ea lateat omnimodis intentio. Recipiat igitur vestrae paternitatis sanctissima charitas hunc a vestro, non audemus dicere, filio, sed servulo, et equidem (proh nefas!) fugitivo quantulumcumque benigne instructionis vestrae fructum, et cum his quae apud vos leguntur, charitative conferat: et si consonant, optime; sin alias, discernat prudentissimum urbanitatis vestrae palatum, quid ex his melius aliquid sapidiusque contineat, et hoc pro meliori sapidiorique utendum retineat: illud solerter minus eruditis nobiscum consulendo cogitans, quia juxta cujusdam sapientis sententiam: Bona est locutio, plane et suaviter congruenterque movens audientem, nedum historia aliquid continere debeat creperum, dum non ob aliud sit edita, quam ut causas praesentium vel praeteritorum ad notitiam transferat futurorum. Precor interea, ut inter hujus mundi miserrime fluctuantem naufragia orationum vestrarum me contineat anchora, idipsum a modicitate praestolantes mea: tantum peccatoris non dedignetur Dei pietas intendere suspiria. Deus autem Pater pacis, qui eduxit de mortuis Pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum, aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem, faciens in vobis, quod placeat coram se per eumdem Jesum Christum Dominum nostrum: apud cujus clementiam piissimum intercessorem jugiter invenire mereamur Ursmarum sanctissimum, cujus Vitam in praesenti elucidare disposuimus ad laudem et gloriam omnipotentissimae Trinitatis, et aedificationem populi convenientis.
Incipit vita sancti Ursmari
[recensere][2] Beatus igitur Ursmarus episcopus, bonorum omnium praeconio dignus, pago Teoracensi, et villa quae vocatur Fleon oriundus, a Domino est electus per praedestinationem, priusquam saeculo daretur per originem. Gravida namque matre ejus de eo, apparuit ei quidam venerandus senex per visum, in manu sua quemdam tenens puerulum, pronuntiansque: Accipe, inquit, hunc puerulum, nutriesque eum. Magna enim fames eamdem tunc temporis oppresserat regionem. Respondens vero mulier ait seni: Unde hoc faciam, domine, cum desit mihi panis ob magnitudinem quam patimur famis. At ille dedit ei panem valde candidum, dixitque ei: De hoc pane nutries illum. Quae cum accepisset, crevit inter manus ejus magnus valde. Tunc eadem mulier inquit: Istud quod video, quid signat, domine? Cui illi: Filium, inquit, es paritura, qui de regno aliquam Christo lucrifaciet partem. Quod postea verum fuisse ipse ore monstravit. Tantum siquidem a Domino gratiam est consecutus, ut omnes pabulo verbi divini reficeret, qui ad eum gratia colloquendi venirent. Iterum autem mater ejus depressa somno aliam visionem vidit continuo. Scalam quippe contra se stare videbat, cujus cacumen coelos tangebat, per quam idem puer scandens coelum ingrediebatur. Ipsa vero eumdem usque ad scalae est prosecuta cacumen, sed sequi, ut asserebat, potuit, consequi omnino non potuit. In se itaque reversa cognovit illico haec veraciter omnia suum, quem clausum utero detinebat, praefigurare filium. Haec et his similia quamplurima de proprio mater cognovit filio, et ante nativitatem, et postea, quae prolixum est enarrare per singula. Exsultans itaque in Domino mater aiebat: Scio certissime, quod Dei operante clementia magnus erit filius meus quem gesto, et felicem me talis nati susceptione profiteor.
[3] Editus itaque puer, Ursmarus est vocatus, adultusque doctoribus sacrarum traditur Scripturarum. Qui imbuerunt eum sacris litteris divinaque lege, non mediocriter, sed perfecte; nec saeculariter, sed monastice atque regulariter. Ab ipso vero pueritia senilia exsequens opera, nequaquam in voluntate propria, sed in voluntate ambulabat divina. Crescente sane aetate, etiam morum probitate pollebat. Erat enim corpore castus, mente incorruptis; amabilis cunctis, affabilis universis; animo benignus, corpore pulcherrimus; prudentia callens, fortitudine vigens; temperantia serenus, justitia severus; longanimitate perfectus, eleemosynis largus, abstinentia parcus, patientia et humilitate praedictus; mansuetudine ac pietate refectus, charitate non ficta repletus; fide robusta stabilis, spe inconcussa longanimis. Harum vero omnium virtutum commercia exaggerabat ejus in animo cuncto disponens sapientia. Sermo quoque ejus juxta Apostolum sale erat conditus. Si quando opportunum tempus videret, sine aedificatione proximorum horam transire minime sinebat. Terrena quoque cuncta despiciens, ac coelestia concupisciens, illi soli vacare desiderbat, cui se totum a puero devotus tradiderat.
[4] Orationi frequenter incumbens, cum lacrymis et compuctione cordis Dominum depracabatur, ut quaecunque mediratur vel egeret in conspectu ejus accepta forent. Ipse vero, qui eas potenter inspiraverat, misericorditer pias illius dignitatus est exaudire preces. Pastoralem deinde cathedram adeptus, tanta Domini sublimatus est gratia, ut pene omnes mortales anteiret, saeculoque inhabitans, nihil in se saeculi haberet. Scripturarum denique doctor, monasteriorum constructor, provisor ecclesiarum, custos animarum, nutritor orphanorum, defensor viduarum, redemptor captivorum erat. Gregem sibi commissum ita diligebat, sicut Veritas ipsa diligendum docuerat. Nam si grassata fuisset, ut antiquitus, vesania tyrannorum, mori pro ovibus dominicis minime trepidasset. Quid plura.
[5] Vir iste dissimilis longe fuit illis hominibus, quos nunc passim cernimus nostris temporibus: neque audivimus aliquem qui absque carnificis gladio tam diro cruciatus sit martyrio. Nos vero idonei non sumus enarrare vel scribere omnes quas in saeculo pertulit passiones, praesertim cum novem annis et decem hebdomadibus absque alimonia vixerit panis, ob aegritudinem corporis. Cibus vero, quem sumebat ipse, tam tenuis et modicus erat, ut eo sustentari saltem quiret hominum nemo, nisi miraculo, ut et ipse, divino. Omnes autem, qui eum cernebant aut audiebant loquentem, mirabantur quod tam robustus esset et eloquens, absque alimonia panis vivens. Aqua vero ejus erat potus, et aliquoties sicera, qua tamen paululum raroque utebatur; victus illius is erat, quem absque officio dentium sumere valebat. Tanta quoque ejus erat patientia in hujusmodi atque aliis tribulationibus, ut posset comparari patientiae Job beatissimi, qui non peccavit labiis suis, nec stultum quid contra Deum locutus est. Laudem e contra Domini jugiter concinebat, atque secundum Prophetam benedicebat Dominum in omni tempore, laus ejus semper in ore ipsius resonabat. Conjicere vero possumus veracissime quod vir iste de illo vivebat pane qui de coelo pro nostra descendit salute. Nam, sicut fuimus praefati, ita facundus erat dono spirituali, ut quasi fons fluens, aut fluvius inundans videtur. Quaecunque vero praedicabat ore, astruebat actione, validiora esse sciens exempla quam verba, et plus opere docere quam voce.
[6] Operae pretium vero fore judico jam nunc prosequi stylo quam efficax viro sancto inerat virtus ad effugandos hostis antiqui incursus. Erat quoddam monasterium, quod dicitur Melbodium, duodecim ferme millibus a Laubaco suae provisionis distans coenobio, in quo erat sanctimonialium turba non modica: quarum unam spiritus invasit malignus, coepitque eam vehementer laniando vexare, atque per os ejus immunda et turpia loqui. Porro illic inhabitantes grandis horror invasit, nimiusque pavor etiam corda vicinorum perterruit. Tenentes autem eam sorores dicebant ad daemonem increpando: Quomodo introire ausus es famulam Dei? Et subjungebant dicentes: Impurissime daemon, exi ab ea. Quibus ille respondens, dicebat: Non exeam priusquam Ursmarus episcopus veniat, et ipse me exire compellat. Hanc autem confessionem nequaquam ei ascribimus qui ab initio mendax fuit, et in veritate non stetit; sed Dei imperio cogente, vera eum fatemur dixisse, non sponte, sicut in Evangelio: Scimus, aiunt daemones, quod sis Filius Dei. Quod utique cum esset veracissimum, praeter alia innumerabilia beati Petri prodit testimonium, iisdem verbis Domino interroganti gloriosae praebentis confessionis responsum; tamen quadam sui parte mendacissimam mentitam esse malitiam, testis est dominica passio, ab impiis instinctu patrata diabolico. Nam licet noverit pro salute humani generis Christum venisse, nesciens tamen ordinem liberationis nostrae, illusus est morte dominica, quasi avis decipula. Ostensa namque mortalitate quam ille interimere appetebat carnis, abscondito captus est hamo divinitatis. Caeterum si indubitanter sciret hunc esse Christum Filium Dei vivi, agnovisset mortis legibus nequaquam posse teneri. Si agnosceret posse non mori, non hunc suaderet crucifugi. Non enim intellexit humanae perditionis audacissimus lanio quod suo frustraretur imperio in Salvatorem mundi saeviendo. Ignoravit antiqua malitia quia jus perditionis humanae non admitteret, si se a Redemptoris hominum sanguine continuisset. Unde et Apostolus: Si hunc, inquit, principes saeculi cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Principes vero quos dixerit saeculi, ex alia ejus sententia conjicere possumus, qua ait: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritalia nequitiae in coelistibus. Ipse quoque Dominus: Princeps, ait, hujus mundi venit, et in me non habet quidquam. Quamvis et de Herode et Pilato non incongruenter possit accipi secundum illud quod Psalmistae voce dicitur: Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus. Sed illi principes specialiter unius populi, non principes saeculi generaliter appellati sunt. Cum ergo veracissimum sit, Tu es Christus Filius Dei vivi, testimonio beati Petri, mendacissimum est: Scimus quia sis Filius Dei, testimonio diaboli. Et sicut Petrus ait: Quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est; ita et diabolum calliditas astutiae et subtilitas naturae hoc confiteri non fecit, sed vis atque potestas ejus, qui ad eum destruendum de coelis advenit. Ut vero divina illic in homine latente praesentia tortus mentiendo vera dixit dubius, ita hic dominica in beato Ursmaro operante potentia, verum dixit invitus: in utroque vero non suo voto usus, sed jubentis imperio coactus. Altera igitur die ordinante Dei providentia, adfuit beatus Ursmarus episcopus. Cumque relatum ei fuisset de ea quae a diabolo vexabatur puella, jussit illico sibi exhiberi eam. Quod cum factum fuisset, ille non de sua, sed de Domini praesumens virtute, accepto libro, coepit legere exorcismum super caput ejus, dehinc benedicto oleo nares oculosque et os ejus linivit, et protinus immundum ab ea spiritum fungavit. Liberata tamen puella, pavor quidam, qui praesentia diaboli seminatus fuerat, adhuc peccatoribus vicinorum inerat. At vir Domini praecepit sibi aquam cum sale deferri; quibus benedictis, jussit spargi per cuncta monasterii loca et sic omnis pavor cum auctore suo abscessit Satana.
[7] Alio quoque tempore ducta est ad eum puella quaedam saecularis, plena daemonio, quam jussit sibi in oratorium deferri. Quo facto, praecepit eam vinculis quibus stringebatur absolvi: et post haec coepit Dei potentiam super caput ipsius invocare, ipsumque daemonum ut a plasmate Dei vivi recederet increpare. Mirum in modum hostis ille antiquus coepit continuo anxiari et fremere, diversasque ac diras voces emittere. Sanctus vero Ursmarus jussit eam extra oratorium trahi, ipseque subsequens percussit eam tribus vicibus baculo quem gestabat manibus. Tum spiritus nequam exiit ab ea tam celeriter, ac si ipse fuisset percussus. Quam mox beatus pontifex sanissimam oratorio reddidit, perungensque oleo benedicto, liberam abire permisit.
[8] Habebat sanctus pontifex neptem in jam dicto monasterio Melbodiensi, quam ipse parvulam commendaverat sanctae Aldegundi. Quae postquam fuisset adulta, orta est quaedam in ejus collo saeva nimis infirmitas, quae gutteria dicitur sermone Gallico. Astruebant vero medici, quod aliter curari nequiret, nisi carne incisa cum uncino ferreo foras morbus traheretur. Hoc autem illis facere cogitantibus, contigit, supervenire sanctum Domini pontificem; qui accersito ad se medico interrogavit eum dicens: Dic mihi utrumne valeas sanare eam. At ille ait: Nequeo, nisi cum uncino ferreo carne incisa morbum foras traham. Audiens autem vir Dei hoc, omnino facere prohibebat, quia oppido eam diligebat, et periculosum hoc valde esse cernebat. Verum imponens manum saepius die illa super ipsum vulneris locum, dicebat: Vide, filia, ne patiaris tibi ferrum imponi; credo enim in Domini pietate, quia ipse te liberabit ab hac infirmitate. Nocte vero eadem vir sanctus uberrimas preces fudit ad Dominum ob ejus salutem. Lucescente vero die altera, a strato sospes surrexit puella, intantum ut nec vestigium infirmitatis remaneret in ea.
[9] Eodem quoque tempore alia aegrota intra ejusdem monasterii septa jacebat tam valido languore obsessa, ut omnes qui eam videbant, de salute ejus prorsus desperarent. Quae cum audisset tanti viri adventum, coepit virtute, qua poterat, dicere: Obsecro ut rogetis illum ad me venire, confido enim in Deo, me revalituram quantocius, si eum videre meruero. Quod cum beato viro fuisset intimatum, absque mora ad illam accessit: cumque intuitus eam fuisset, elevata manu signum crucis super aegrotam fecit, et illico fugata febre mulier convaluit, vitamque sibi a Deo per interventum sancti viri redditam saepissime multis ipsa narravit.
[10] Post haec itaque venerabilis pontifex cernens paulatim sibi vires corporis minui, suaeque diem vocationis imminere, curam coepit non parvam gerere, ne grex sibi commissus relinqueretur sine pastore. Tunc, annuente Deo, optantibus cunctis S. Erminus eligitur vir omni bonitate repletus, atque magistro moribus adaequandus; cunctis vero istius temporis hominibus tacito praeferendus. Quem benignus Pater ut filium charissimum monuit amabiliter, quatenus gregem sibi commisssum sollicite pasceret, moribus et verbis secum ad aethera transferre satageret. Quod ipse agendum suscepit quidem moleste, sed Deo cooperante, strenue peregit; inchoavit humiliter, sed perseveravit fideliter. Bonus igitur gregis Christi pastor Ursmarus, moribus et annis maturus, digna suscepturus meritorum praemia, coelestia invitatur ad regna. Qui precibus charissimorum quos in Christo nutrierat filiorum, suum fideli Creatori commendans spiritum, ipsis praesentibus exsultans in Domino, carnis quartodecimo Kalendas Maii an. 713 solvitur ergastulo, victurus in saeculo cum Christo. Angelorum evectus ministerio, coelesti infertur paradiso, ubi sine fine patriarcharum fruitur fide, prophetarum spe, apostolorum concessu, martyrum collegio, confessorum ac virginum contubernio, cunctorumque coelicolarum oblectatur perenni tripudio. Corpus vero illius a discipulis religioso compositum officio, cultu est honorifico tumulatum. In cacumine quippe montis, cujus radicibus jam extructum adjacet monasterium, oratorium est in honore sanctae Dei Genetricis constructum, in quo deposuerunt beati corporis thesaurum: ubi divina pietas demonstrat quotidie, cujus meriti illic habeantur reliquiae ad laudem et gloriam majestatis suae, cujus honor, decus et potestas permanet sine fine. Amen.