Vita sanctissimi patris Petri Damiani

E Wikisource

Jump to navigation Jump to search

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
De vita et moribus domini Francisci Petracchi
Vita di san Pier Damiano
c. 1362

editio: ex Boccaccii Opera latina minora, Bari, Gius. Laterza & Figli, 1928; Aldus Franciscus Massera recensuit
fons: librum vide
§ 1 | § 2 | § 3 | § 4 | § 5 | § 6 | § 7 | § 8 | § 9 | § 10 | § 11 | § 12 | § 13 | § 14


Incipit vita sanctissimi patris Petri Damiani heremite
et demum episcopi hostiensis ac romane Ecclesie cardinalis.


[§ 1] Et primo qualiter ab irata matre post eius ortum derelictus, ab eadem mitigata sit fere mortuus reassumptus et alitus.


  Petrus cognomento Damianus, verus monacus ac heremita indefessus et ultimo hostiensis episcopus, scientia atque sanctitate conspicuus, ab honestis parentibus genitus ex urbe Ravenna extitit oriundus. Cuius, ut summamus a primevo exordium, antiquus humani generis hostis, prenoscens qualis adversus eum pugil iam natus esset, eum nondum animam nuperrime ab eiusdem creatore corporeo carceri alligatam, et ob id minime temptationum capacem seu peccatis aptam cognosceret, tenere vite paravit insidias, ut eo subtracto in multos in posterum baccaretur licentius; egitque suggestione nefaria, ut cum is ex pluribus fratribus ultimus nasceretur et educaretur a matre, ex illis grandiusculis unus egre ferret tenui substantie patris ex crebris matris puerperiis multiplicarentur heredes, et ob id obloqueretur in illam. Que impatientissime ferens obiurgari a filio, femineo furore percita, non in male meritum iras advertit, sed in innocuum exasperata moriturum reliquit infantem. Nec vagienti ob ieiunium diutinum iam longe mors aberat, cum hinc fames inde frigus et reliqua circum incommoda destitutum urgerent anxie: sed ex alto in servulum suum Dominus respiciens, qui neminem in oportunitatibus deserit qui confidat in ilio, uti satis arbitrari potest, ne is infans absorberetur a morte qui senex multos e mortis faucibus sublaturus erat, actum est nutu suo, ut domestica mulier domesticique presbiteri coniunx periclitantis domum intraret eoque perveniret nescia ubi iam parvuli vires deficiebant inedia. Que cum adverteret infaustum facinus irate matris in filium, commota aliquamdiu dignis redargutionibus et inde suasionibus piis flentem ad pietatem pristinam revocavit, solerterque fomentis variis una cum matre in vires infantuli vitam tenuem revocarunt.


[§ 2] In extremam fere deductus inopiam Petrus adhuc puer compertum forte denarium potius oraturo sacerdoti largitur quam sue satisfaceret egestati.


  Actum igitur ne quasi ex utero transferretur ad tumulum, Christi preco futurus labentibus annis in solidiorem devenit etatem. Verum non acquiescens mortalium mentium seductor inveteratus, divine bonitatis radios quos, quasi sol alter exurgens, erat etas maturior propalatura mortalibus, tetra caligine obfuscare seu omnino sub querelis indeficientibus intollerabilis egestatis immergere conatus est. Nam, cum ei nondum puberi naturali lege qua cuncta depereunt parens subtraheretur uterque, ex fratribus uni curandus alendusque relictus est. Incertum nunquid hic qui eo iam nato matrem obiurgaverat an alius fuerit, esto eum illum fuisse rerum processus insinuet. Nam is, seu sua suadente diabolo nequitia seu infeste puero coniugis eiusdem malignitate seductus, adeo defectu vestium et tenuitate ciborum misere sevire cepit in fratrem, ut illum, non servili tantum sed hostili potius more, algore nimio et extrema fere extenuaret inopia. At ille, etsi etate tener robusto tamen animo, quasi in futuram ditaretur austeritatem, cuncta infractus tollerabat illata. Nec latuit, nam parvulus in re parvula demonstravit: nam reperto publice forte denario, et illum ut in aliquod esibile spenderet seu puerilis innata rerum aviditas seu forsan acris indigentia suaderet, obsistens cupidini, potius pro salute patris sacerdoti oraturo concessit; quo uno tam parvo opere, et salubri consilio satisfactum est et ostensum qualis castri maligni oppressor et in pauperes erogator excresceret.

[§ 3] A gregibus servandis ad studium sapientie Petrus transfertur, in quo brevi tempore evasit homo mirabilis claritatis.


  Excrescente demum in dies fratris, imo verius hostis iniquitate, eo usque ventum est, ut, tanquam puer inutilis aleretur, gregibus armentisque servandis inter servos rure religatus esset, ubi sub divo tenui contectus centuculo et persepe inter vepres et arbusta, nunc asperis in dumibus nunc in lubricis vallibus armenta cogens, dies trahebat ad vesperas, et vilipensus, cadentibus pleno celo imbribus et impetuosa rabie circumspirantibus ventis vix a veteranis pastoribus tugurio suscipiebatur quandoque. Quod Dei nutu sentiens frater alter nomine Damianus, a quo postmodum illi cognomen exortum est, homo pius et timens Deum, calamitati parvuli fratris compassus a servili officio et homine tam iniusto indignans illum eripuit, et fraterna diligentia oportunis refocillatum in liberalibus instruendum tradidit, in quibus iam alacriori applaudente fortuna, bone indolis puer non solum cum admiratione doctorum repente profecit, sed tante claritatis evasit iuvenis, ut etiam auditores habere plurimos et in facultatibus instruere mereretur; nec solum doctrina sua famosus emicuit, sed amplissimis etiam divitiis abundans effectus est.


[§ 4] Caducis mortalium rebus animadversis, ut Deo militet Petrus accingitur.


  Opulentia ergo et insigni secularium disciplinarum claritate refulgens inter cives etiam exteros, Petrus iam ab omnibus cognomento «Damianus» dictus et cognitus, ut eo perveniret etate provectus quo iamdudum puer nimis advertens sacro monstraverat omine, factum est ut forte die quadam, dum secum collectus rerum causas per intrinseca rimaretur nature, eo usque procederet, ut etiam quanta et quam assidua circumvolutione bona mortalium agitentur adverteret, et consideratione integra prospectaret superborum regum ruinas, urbium et ingentium populorum strages et singularium hominum labores irritos et inanes; quos inter tristes gemitus, querelas dissonas, languores assiduos, et neminem sua sorte contentum, et postremo hos ab ubere matrum, illos a florida iuventute, alios a senectute marcenti gladio fulmine aquis seu tabescente morbo consumptos agnovit, nec ante quam vite finem posuisse laboribus, ex quibus nil stabile nil laudabile nil penitus eligibile preter Dei dilectionem: et eius vacare servitio optimo consilio iudicavit. Quam ob rem, post longam rerum omnium ac diligentem examinationem, blandas divitias non solum spernere, sed tanquam mentium bonarum seductrices et hostes abicere et crucem suam summere et Christi omnino vestigia imitari disposuit; verum primo ingressu, perterritus ne, si repente ex delitiis ad extremam austeritatem transitum faceret, forte deficeret, et ne rudis tiro Deo militantium castra ad que hanelabat intraret, paulatim agendum ratus est, et stantibus perituris fulgoribus occulta severitate primos sensualitatis impetus infringere adortus est; et abiecta qua utebatur interula linea, sub splendida veste cepit gestare cilicium, hinc crebris ieiuniis, summis vigiliis et per noctes stratum suum rigare lacrimis et orationibus vacare continuis, nec minus ex quesitis iusto labore substantiis egenis opitulari, pauperibus frangere panem suum et sine intermissione eisdem pia et honesta parare convivia.


[§ 5] Petrus ob retentam, dum esset in cena, gucturi spinam vexatus se ut delitiis perituris cautius uteretur premoneri cognovit.


  Porro, etsi iam satis circa commendabile propositum perseverans constantis animi appareret, stabant tamen et obsequentium ordo et cubiculum muliebriter stratum, cenacula, mense non minus artificiosis quam copiosis epulis referte, preterea ager fertilis, villici et huiuscemodi, ex quibus vita mollior, labor lentior, quies somnusque in pulvinaribus tranquilli et delitiosa convivia procedebant. Sed ut omnis, que adhuc inter blanditias temporalium rerum circa gulam et sensus reliquos supererat, abiceretur contagio, a Deo levi castigatione moneri visus est. Nam, cum in mensa sedens se primo, pauperem secundo pasceret pane, tam infesta gucturi eius adhesit piscis appositi spina, ut ei et in iudicio assistentium exitium minaretur; nam nec ad inferiora demictere nec ad superiora revocare suis conatibus aut cuiusquam ingenio posse videbatur: et sic, dum fere letali labore angeretur, memor factus divinarum monitionum et potissime quod Christum in pauperes honoremus, advertit se ea in parte, agente Deo qua peccaverat et merito plecti, monerique minus dignum esse imperatori suo, quem pascebat in paupere, panem apponi furfureum, cum ipse mundissimo uteretur, iussitque e vestigio ut sibi qui pauperi et pauperi qui sibi panis fuerat appositus portaretur. Mirabile dictu! Adhuc singultans, acri dolore vexatus, commesturus si permicteretur assurgens, ut illum quam cito gustavit, et spina prosiluit et iam liber, postquam liberatori Deo gratias egit, eo portento cognovit non per delitias ad superos iri, quin imo eas esse mortis eterne causam admoneri. Et ideo hac unica castigatione a Deo correptus est, ut omnes omnino deinceps, et potissime ad gulam spectantes, horreret.


[§ 6] Optat solitudinem Petrus, et iam futuris commilitonibus de adeunda colloquitur.


  Paulatim igitur et iam amicis etiam advertentibus, suppeditatis temporeis voluptatibus et ad tollerantiam cuiuscunque asperitatis ingentis animi vir duratus, allectusque insuper a suavitate quadam incomparabili divine contemplationis iam habite, ad solitudinem, ut posset licentius tam dulci bono vacare, desiderium omne direxit. Nam, uti mediis in urbibus dissoni multitudinis mores, motus assidui, familiaris rei et persepe publice cura impediunt et splendores mundanorum fallacesque cupidines etiam fortium hominum mentes uncis adamantinis retrahunt retractasque falsis suasionibus detinent et implicant laqueis, sic urget in contrarium solitudo: ibi quidem, celo teste, inter apricas umbras et antra naturalia plena cum libertate vivitur solutisque secularium curis vagatur impune, et, quod optimum est, dum solum herba viridi et floribus variis picturatum conspicis, dum argenteos fontes rivosque per decliva sonoros intueris, per frondosa nemora garrulas aves voculis et modulamine quodam incognito musicis audis cuncta complentes, baccisque silvestribus et fontano liquore reficeris, eo, edam si nolis, traheris quo pia mens cupit, ut eorum scilicet auctori famuleris, imo dum eidem famularis certissima libertate fruaris, necnon relicto inter spelea corpore nonnunquam usque ad eius divinitatis solium traheris, huius gloriam prospecturus. Nec obstat quod sepius dixere quidam, sanctam scilicet rusticitatem sibi prodesse solum. Quis tam demens est, qui non satius extimet in silvis soli sibi prodesse, quam, dum studet in aulis, quod aliis bonum sit sibi obsit? Ergo, cum sacer homo solitudinem sapienter optaret, toto animo orare Deum sepius cepit, ut sibi eo monstrante aperiretur qua callem deberet arripere, ut quo cupiebat solutis disiectisque terrestrium cupiditatum vinculis posset liberius pervenire. Cui tam pia oranti non defuit Deus. Ecce enim post dies paucos itineris affuere duces: peroportune quidem ex heremo Fontis Avellane duo insignes sanctitate viri obvii facti sunt, quos ille, cum iamdudum celebrem heremi famam novisset, comiter atque benigne susceptos tanquam ad hoc missos alloquitur eisque edam propositum detegere, desiderium aperire, consilium petere auxiliumque probatorum virorum cepit suppliciter implorare. Illi vero e centra propositum commendare, solitudinem suadere, ad contemptum temporalium hominem animare, se ad oportuna pro virili paratos offerre; quibus superaccensus Petrus cum tota mente suasus cum suasoribus in unam iret sententiam, illi celestes, ut ita loquar, homines, gratias agentes Deo, Petro licentiam petiere: a quibus cum vix posset avelli nec longiusculam potuisset impetrare moram, dimissurus eisdem argenteum attulit vasculum oravitque ut illud domno abbati suo, si liberet, offerrent. Hii vero, quibus iam solida divitiarum celestium voluntas erat mentemque sui superioris agnoverant, placidis verbis dicere se tanti ponderis vas non posse deferre. Ille instare; cui Deo dicati homines postremo dixere: — Si tanta tibi cura est, ut tui intuitu aliquid patri deferamus nostro, prebe aptius nostre professioni munusculum. — Qui ad se rediens et generositatem mentium istorum considerans ac videns eos que plurimum mortales appetunt audere contemnere, iam divinum animum pectoribus gestare ratus, ut affectionem suam portarent rogavit, nec absque lacrimis, quasi discerptum cor a visceribus asportarent, abeuntes dimisit in pace.


[§ 7] Post expertam in cellula solitudinis austeritatem confert se Petrus ad heremum.


  Is igitur, cum monacorum heremi duros vite tractus latius audisset, etsi in nullo perterritus, noluit tamen de se tantum confidere quin prius auditorum aliqualem a se ipso experientiam summere arbitraretur: salutare consilium, ne forte contingeret ut malus sue fortitudinis arbiter inceptum nescie, verecunde oporteret obmictere. Clam ergo mediis in locis palustribus cellulam ab omni humano consortio separatam ingressus, quadraginta diebus vitam omnem heremi exoptati mirabili austeritate expertus est, fidensque, etsi sui, plurimum tamen divini suffragii, ne a suis impediretur, abdicatis temporalibus omnibus clam ex cellula evolavit ad heremum, quo, cum mentem suam reserasset senioribus, benigne susceptus, indutus monasticis, uti sub tanta severitate militandum Deo sit, etsi non tiro, a veteranis tamen instruitur; cui cepto adeo ardenter institit, ut edam instructores et alios quoscunque duratos quibuscunque gravioribus anteiret, et brevi tam opere quam apparentia verus evaderet monacus.


[§ 8] Petrus obediens iter cum superiore capessit suisque positis vestibus cultioribus rediit sordidatus.


  Cum esset cunctis Petrus et amabilis et mirabilis, instante oportunitate magister eius sumpturus iter illum itineris elegit in sotium, iussitque ut quotidianis paululum splendidiores vestes indueret et equum conscenderet. Ille instare precibus ne monacus eques incedere aut ad cultiorem habitum cogeretur; sed urgente obedientia, cuius iugum etiam usque ad mortem induerat, non absque mentis rubore permaximo iussis maioris sui obsecutus est. Arbitrabatur enim indecens heremitam coram populum nitida in veste et pedibus alienis incedere: seque more seculari excultum monstrari digito, rideri et haberi pro ludibrio extimabat. Verum redeuntes, ne attritis severitate penitentie sociis appareret nitidulus, eis iam tendentibus Senas ad beati Vincentii cenobium, cui vicina rupes iamdiu «Petrapertusa» cognomen indiderat, captata causa, a degentibus ibidem monachis, relicta nitida veste, sordidiori indutus magistrum secutus est seque suis restituit sordidatum.


[§ 9] Petrus ingenti studio sacris litteris eruditus multos instruit doctrina pariter et exemplo.


  Quid tandem? Cum abstinentiarum ieiuniorum vigiliarum lectionum orationum et huiusmodi tanta sit eius heremi lege sua austeritas supprema, ut vix hominum imbecillitatem attingere posse videatur, non solum in lege punctim servanda vires exercuit, quin imo in tantum etiam loci sanctiones abstinentiis vigiliisque et aliis superare conatus est, ut nisi ipsius fuisset cognita caritas, hostis potius sibi ipsi quam heremi monacus haberetur; nec a tam arduo opere iussu aliquo refrenari potuit, donec non patiente natura in egritudinem cerebri deficientis incurreret: a qua liberatus tandem, etsi cautior, non tamen mollior effectus, post peractas maiorum iussiones sese, ne pars aliqua temporis otiosa deflueret, et studiis sacrarum litterarum tam vigilem solertemque dabat, ut divina opitulante gratia, que longe magis piis orationibus quam lectionibus assiduis litterarum profunditates consuevit ostendere, post brevem temporis tractum etiam apud exteros longe clarior quam dudum in secularibus haberetur. Cuius cum ingentis facundie atque sanctitatis eximie fama personaret ubique, actum est ut a Guidone venerabili pomposiano abbate, qui inter nemora et palustria Padi loca centum vel ultra monachis presidebat, instantissimis precibus impetraretur, et in Pompose monasterio ductus religiosos viros per biennium doctrina mirabili et exemplo instrueret et doceret: et ad cenobium revocatus hac eadem de causa ad iam dictum beati Vincentii claustrum monacorum micteretur instructor.


[§ 10] Petrus in suorum presulem sublimatus monasteria construit plura.


  Ceterum, ut paucis multa perstringam, ab ipsis Ligurie montibus, ex quibus oriri creditur ytalus Appenninus, ad extremos Brutios ad quos usque et siculum fretum eius longitudo protenditur, ullis in claustris antris cavernis seu quibus mavis solitudinibus montanis monacum heremitam seu religiosum virum, absit ut sanctitate maiorem dixerim, sed nec parem ullo evo Petro potuisset facile reperiri; quo merito factum est ut, ad monasterium revocatus, cum de egrotantis abbatis sui salute monachi desperarent, omnes eum paribus votis successorem exposcerent. Qui, non quidem laborem renuens sed insufficientiam expavescens et gloriam fugiens presulatus, omnino renuere, asserens se orare solitum ut ante Christi tribunal sue anime satis congruam posset ostendere rationem, cum satis vidisset se ad id sine divino suffragio non posse sufficere, et idcirco alienarum et plurium multo minus; monachi vero instare precibus, quibus non iuvantibus eo usque perventum est, ut etiam in extremis sui monasterii presul laborans illi suppremas ageret preces ne dilecti gregis curam et fratrum vota renueret, oportere asserens hominem Deo servientem proximorum utilitatibus se ipsum exponere, et in hoc integram caritatem consistere, animam suam ponere pro amicis. Quibus Petrus devictus, lacrimans annuit, nec longa mora abbas in Domino clausit diem; quo pie defuncto, iuxta sacras Ecclesie sanctiones pastoris assumpsit officium. Quod cum vigilanter et summa cum humilitate exequeretur et iam suo iudicio in solida atque stabili base, que quidem Christus erat, mentes fratrum locasset, visum sibi est illos sibimet ipsis paululum linquere, non ut vacaret otio sed ut super quinque commissa talenta totidem addita posset Domino resignare, et sacrum germen Deo in solitudinibus militatum, si posset, in prolem fertilem et amplissimam propagare. Nulli ergo parcens labori, primo in camerinensi diocesi secus suam vicinam rupem fundato oratorio piis faventibus christianis sub priore et regula fratres ibidem congregavit; inde in perusino agro in Montem Pergium tendens, reperta cellula in qua dudum Romoaldus vir sanctissimus, concivis suus, Deo prestasse obsequium fatebatur, similiter commoda heremitis loca disposuit, idemque apud Gamunnium fecit in faventino; hinc haud a Gamunnio longe monasterium quod Acereta vocant construxit, sic et quod Murcianum dicitur in ariminensi, necnon et in eugubino quod Camporeianum ab incolis nuncupatur, se interim sepissime ad illud in quo rudimenta militie primo persolverat et cuius etiam ducatum susceperat conferens, ne quos solertes dimiserat contingeret torpore sopiri. Sic insuper que construxerat, si aliis oportunitatibus teneretur, nunc nuntiis, nunc legatis et nonnunquam epistolis visitabat.


[§ 11] Vivi fontis aqua in vinum vertitur sitienti porrecta.


  Sancti igitur viri labores piissimi, etsi non omnes cursimque narraverim, quantum Regi summo grati fuerint, non uno tantum miraculo, quin imo multis, eo adhuc vivente, benignus gratiarum largitor ostendit; ex quibus aliqua inseruisse operi huic honestum fore arbitratus sum. Sitiente ergo ante alia viro Dei apud Gamunnium, iussus frater ex propinquo fonte, dum aquam putat, suave vinum attulit, obiurgatusque quod aqua petita fontis ex penu vinum attulerit nec se purgans auditus, missus alter ex fonte attulit illud idem; quod mirantibus cunctis assistentibus ipse humili corde Deo gratias agens et eo quasi iubente, ubi recentes optabat aquas, vinum cum sociis bibit, sitique sedata cunctis in virtutem obedientie iussit ne quis ausus esset se vivo cuiquam eventus huiusmodi aliquid reserare.

[§ 12] Infestus miles ex vase Petri vinario vinum haurire non potuit, quod humilis pauper exausit illico.


  Similiter cum vini vasculum amico sacerdoti commendasset, contigit ut, per agrum in quo illius seu ecclesia seu domicilium residebat, equitum turma discurreret, qui seu itineris labore seu estu temporis nimio siti coherciti, ad deponendam presbiterum petierunt. Is vero negare se vinum habere preter viri Dei plenum vasculum, illudque illicentiatus tangere non audere; dux vero omnium, insolens et stipendiariorum more frendens, cum Petrum insuper haberet exosum, turbidus suis iussit ut e vestigio vi vinum subriperetur; nec mora: cucurrere ministri scelerum, non in malum proni sed appetentes, et deductis obstaculis quasi vinum omne fusuri, nec arte nec vi guttam unicam exausisse potuere. Sic sepius non absque admiratione experti, postremo frustrati sitibundique cum duce suo equites abiere. Qui fere adhuc abierant, cum pauper superadvenit homo precibus orans presbiterum ut Dei intuitu sibi siti pereunti subveniretur. Sacerdos quod nuperrime contigerat retulit, precantique concessit ut et ipse experiretur nunquid sibi liberalior Deus vini custos effectus quam militibus esset. Accessit ergo humilis pauper ad vas, nec primum manum apposuit, et ecce soliditate laxata qua velut rubrum mare transeuntibus filiis Israel steterat, vinum sese exposcenti concessit: ingens imo incomprehensibilis Dei virtus, que dum superbis resistit, se humilibus exibet liberalem.


[§ 13] Petrus exurienti socio portiunculam panis concedit et cibariorum futuram copiam vaticinatur.


   Is insuper, tendente in occasum die, a silva cum fratre socio rediens, panis quadrum, cum plus non extaret, cum oleribus ambobus invenit appositum; qui hoc comperto exurienti socio inquit: — Tolle tibi, carissime frater, panem hunc omnem; ego oleribus solis pascar; et hanc tenuem cenam patienter ferto prestante equidem Deo cras abundantia rerum restauraberis. — Et sic factum est, ut die sequenti variis ex locis ab amicis Dei tanta cibariorum copia micteretur, ut in dies plusculos quotquot ibidem erant sobriam vitam trahentes, non tantum ad sufficientiam sed abundanter haberent. Verum, nisi fallor, longe maiora supersunt.


[§ 14] Puer per noctem piscem portans ad heremum ex altissima rupe profundam cadens voraginem Petri merito evasit illesus.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .