INCIPIT PROLOGUS IN UITAM INCLITE UIRGINIS SORORIS AGNETIS, ORDINIS SANCTE CLARE DE PRAGA BOHEMIE.
CREBRIS sacrarum uirginum sororum ordinis sancte Clare de Praga precibus sum pulsatus ut illustrissime uirginis, sororis Agnetis, filie incliti domini regis Bohemie conscriberem uitam & actus, ne ipsius eximia sanctitas dampnoso reticeretur silencio; cuius eterna memoria merito cum laudibus debet esse, pro eo quod ipsam inscrutabilis dei sapiencia uelud lucernam in candelabro militantis ecclesie posuit, et igne sue gracie clementer accendit, quo feruide arsit in se per uite meritum, aliisque clare luxit salutiferum per exemplum. Cui quidem peticioni racionabili atque pie bonam habui uoluntatem parendi ob spem retribucionis sempiterne. Sed consideracione sollerti ad hoc insufficientem me senciens & indignum, calamum asscribendi continui, pauens imperito sermone fuscare quod claris & magnis laudum preconiis fuerat depromendum. Tandem reuerendi patris mei ministri super hoc obedienciali precepto constrictus, negocium supra uires meas assumpsi, malens sub sarcina tanti laboris humiliter parendo deficere quam uoluntati precipientis pertinaciter contra ire, cum inobediencia quasi peccatum ariolandi uel scelus ydolatrie censeatur. Sed quia non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, sed sufficiencia nostra ex deo est, qui miseria sua grata operatur in nobis & uelle & perficere pro bona uoluntate, ideo adiutorii mei totam fiduciam ponens in ipso, de hac eximia uirgine alia scribere non intendo quam ea que habere potui ab hiis personis, que uirtutum eius magnalia conuersando cum ipsa suis oculis conspexerunt, quarum assercioni ob uite ipsarum meritum non facile quis potest refragari; et mira que per ipsius merita tam in uita quam post felicem eius transitum dominus dignanter effecit, aliqua quidem uisa, alia uero ab hiis quibus acciderant narrata & sub fideli asseueracione recepta ad meam noticiam peruenerunt. In processu uero huius hystorie non semper secundum ordinem temporis res gestas descripsi propter confusionem uitandam, sed quecumque alicui materie competebant siue eodem siue diuersis patrata forent temporibus, pro simplicitatis mee modulo sic compendiositer et conuenienciter potui coaptaui, ut breuitate gaudentes materiam fastidiendi non habeant. Et ut affectus fidelium ad imitacionem huius praeclare uirginis ardencius inflammetur, totius uite ipsius decursus tredecim continetur capitulis infra scriptis. In primo enim de ortu ipsius & conuersacione in etate primeua. In secundo de sanctitate uite quam habuit post mortem parentum apud germanum suum degendo. In tercio qualiter ordinem sanctissime uirginis Clare intrauit. In quarto de magna eius humilitate & obediencia. In quinto de sancta & uera paupertate ipsius. In sexto de graui maceracione carnis. In septimo de studio oracionis & mira deuocione ipsius circa sacramentum altaris. In octauo de feruentissimo amore crucis Cristi. Nono de multa caritate ipsius erga sorores & afflictos. Decimo de reuelacionibus diuiniter sibi factis. Vndecimo de transitu eius et de hiis que in eo facta sunt. Duodecimo de sacri corporis eius sepultura. Postremo de miraculis uirtute diuina patratis.
INCIPIT UITA ILLUSTRISSIME UIRGINIS SORORIS AGNETIS ORDINIS SANCTE CLARE DE PRAGA: & PRIMO DE ORTU IPSIUS ET CONUERSACIONE IN ETATE PRIMEUA.
Candor lucis eterne et speculum sine macula dei maiestatis, et ymago bonitatis patris eterni, dominus Jhesus Cristus, cuius miseraciones super omnia opera eius, mundi termino iam uergente, miserie sue liberis recordatus, de excelso habitaculo suo dignatiue prospexit super filios hominum sedentes in tenebris & umbra mortis. Et ut in seculis superuenientbus habundantes diuicias gracie ac bonitatis sue ostenderet, de massa humani generis, quasi de tenebris lucem fecit splendescere mirande sanctitatis, cum Agne[te]m felicissimam hora ista nouissima tamquam luciferum in tempore suo produxit, et uelud uesperum super filios terre consurgere fecit: ut eius conuersacione preclara splendore ueri syderis populus gencium qui ambulabat in tenebris, pedes affeccionum suarum dirigeret in uiam pacis.
Ex inclita namque prosapia, ut pote regie stirpis progenita, quia pater eius Premisserius dictus Otakarus, illustris rex Bohemie; mater uero Constancia, soror domini Andree, regis Vngarie, patris sancte Elyzabet: et tota progenies utroque parente regalis, originem nobilem morum elegancia mirifice uenustauit. Cuius mater, cum adhuc eam gestaret in utero, uidit sompnium euidens presagium fiendorum. Videbatur enim sibi quod intraret cameram in qua uestes sue regie preciose & multe seruabantur. Quas conspiciens uidit inter eas tunicam & pallium coloris grisei, ac cordam qua sorores ordinis sancte Clare cinguntur. Cumque ualde miraretur quisnam uestem tam rudem & simplicem inter uestimenta eius preciosa posuisset, audiuit uocem dicentem sibi "Noli mirari, quia proles quam portas tali ueste utetur, et erit lumen tocius Bohemie!" Futurorum quoque prescius deus, qui prius uult ostendere uentura quam fiant, ortam in mundum Agnetem paruulam miro quodam instinctu pretendere fecit signis corporeis future ymaginem sanctitatis. Nam iacens in cunis sepe a nutrice sua inueniebatur, habens manus & pedes in modum crucis cancellatos, ad designandum quod is qui pro nobis crucis amara sustinuit intra mentis ipsius ubera, tamquam mirre fasciculus erat continue moraturus & quod uirginitatem florigeram eidem perpetue seruare deberet.
Cum autem ad tercium etatis annum peruenisset, parentibus suis eam generose ut decuit maritare uolentibus, desponsata est cuidam duci Polonie, illucque cum nutrice sua & honesto comitatu deducta in monasterio quod Trebnier dicitur honorifice recepta est, vbi primum ex ore filie sancte Hegwidis morum & fidei rudimenta docili corde suscepit, ibi denique manens, quamuis infantula nichil puerile gessit in opere: quin pocius dominabus monasterii ad persoluendas horas canonicas chorum intrantibus, ipsa coram ymaginibus Cristi & uirginis gloriose oracionem dominicam & salutacionem angelicam flexis genibus frequencius iterando Cristo & uirgini matri eius offerebat deuote, socias suas ad simile crebris sermonibus exhortabat.
Factum est autem, diuina prouidencia pro ea aliquid melius disponente, ut mortuo sponso suo duce predicto iam sexennis patri redderetur; et ab eodem in claustro Doxan in regno Bohemie pro ampliori morum informacione et capescenda litterarum noticia monialibus ibidem domino famulantibus studiosius commendaretur. Et cum per annum integrum proficiens eisdem commansisset, doctor internus spiritus sanctus qui mora non indiget ad docendum, tanta cor eius unccione miserie sue perunxit & docuit, ut quod aliis leccio cottidiana tribuere solet, illi spiritus sanctus suggerebat. Etatem itaque moribus transiens, aliarum puellarum insolencias uitabat & ludos: solus eam sancte oracionis locus, scilicet ecclesia delectabat.
Octauo igitur etatis sue anno nobilis Cristi discipula de monasterio ad paternos lares reducitur; ibique propter morum ipsius grauitatem quam in omnibus actibus perferebat, non solum a parentibus, uerum eciam ab omnibus sibi conuiuentibus karissimo uenerabatur affectu. Tempore tandem aliquo interiecto, ab imperatoris Friderici filio perinter nuncios postulatur in coniugem et a parentibus dicto iuueni mediantibus prefatis nunciis desponsatur. In qua desponsacione quoddam contingit non tacendum. Nam nomen uirginis celebre quod pene omnibus erat notum, in ipsa desponsacione nullus astancium ualuit recordari, ut hoc clareret indicio quod non homini mortali sed agno sine macula, in cuius libro nomen eius memoriter scriptum erat Agnes federe perpetuo esset copulanda. Denique ratificatis sponsalibus iuxta desponsacionem imperatoris, cum regalis magnificiencie apparatu per patrem in Austriam mittitur processu temporis per ducem Austrie imperatoris filio in consortem tradendam. Manens autem in curia ducis prefati nulli uoluptati carnis animum dedit, sed per totum aduentum, cum omnes de familia ducis secundum morem patrie carnibus uescerentur, ipsa sola in pane & uino ieiunauit. At in quadragesima communi quum pueri prefati ducis lacticiniis utebantur, ipsa tum pane et uino contenta. Nolens tamen ab hominibus uideri ieiunans, totam quadragesimam sic cautissime ieiunando transegit quod preter nutricem suam & quasdam ipsius secretarias uix aliquis alius hoc percipere potuisset. Sic ipsa Jhesu Cristi mortificacionem anhelans circumferre in corpore suo, carnem teneram macerabat, concupiscencias eius loro parsimonie constringendo, ne uiuens in deliciis coram deo mortua censeretur. Elemosinis denique & oracionibus insistendo, intemerate matri Cristi quam sibi patronam elegit, se suamque pudiciciam commendabat, precando deuote ut digna fore posset imitatrix ac socia eius uirginee puritatis. Vnde & annunciacionem dominicam inter ceteras festiuitates quoad uixit ardentissima deuocione colebat, pia meditacione reuoluens quomodo intacta puella rore sancti spiritus fecundata humani generis conceperit ac germinauerit saluatorem, saluo priui!egio uirginali, sola digna nomine uirginis & matris.
Igitur mirabili uirtute dei qui reprobat consilia principum, factum est ut procelato et dissimulato prefato connubio, — dum iam quartum decimum annum attigisset, ad terram natiuitatis sue iterum reducitur. Et ecce non multo post tempore imperatoris & regis Anglorum nuncii ad parentes uirginis uenientes certatim petebant, ut eorum domino in coniugem traderetur. Ipsisque ibidem moram trahentibus, cuidam ex nunciis imperatoris militi utique clare fame digna relacione uisio monstrata est. Videbat namque in sompnis coronam mire magnitudinis super caput uirginis descendere: quam illa deponens, capiti suo superposuit incomparabiliter meliorem. Euigilans autem mane & uisa mente pertractans ac aliis referens, ut animalis homo expers intelligencie spiritalis, interpretabatur legacionem suam finem cupitum sortituram: quod uidelicet Agnes, Anglorum rege despecto, eum qui maioris dignitatis est scilicet imperatorem acciperet in maritum. Sed deus magnus reuelans in celo misteria, hoc sompnio uoluit indicare quod Agnes sponsa Cristi mox futura, pro dyademate regni corruptibilis inmarcessibili corona glorie ad ipso esset perhenniter coronanda.
DE SANCTA UITA QUAM HABUIT POST MORTEM PARENTUM APUD GERMANUM SUUM DEGENDO.
Cum autem pater eius clare memorie rex Ottakarus ex hac uita migrasset, mansit apud germanum suum, regni successorem dominum inclitum Venzezlaum, et crescens per etatem corporis, crescebat amplius per affectum deuocionis, de uirtute proficiens in uirtutem. Consurgens enim diluculo mutabat habitum & que secretorum eius erant conscie comitabantur; dedicaciones ecclesiarum que multe sunt in Praga deuotissime perlustrabat, et inclusas circa easdem uisitans, illarum se oracionibus instancius commendabat. Sepe uero cum sese [calefaceret] rediens post laborem, propter asperitatem algoris uisi sunt pedes eius sanguine rubricati; eo quod per artam uiam contendens intrare ad uitam, custodiebat uias duras. Die tandem clarius lucescente, ad capellam domus regie [uel] ad ecclesiam kathedralem procedens, nobilium commitatiua stipata non uanis affatibus hominum sed diuinis eloquiis erat intenta; et ecclesiam uel capellam ingrediens, missas plures quas poterat deuotissime audiendo persistebat & nunc psalmos penitenciales cum aliis oracionibus, nunc uigilias pro defunctis, debita domino cum intencione persoluens, indefessum ab oracione spiritum non relaxabat. Cernens autem quia preterit figura huius mundi, moleste iam ferebat terrenam fugacem gloriam; & secularis ornatus decorem proposse deuitans, sub uestibus auro textis ut regiam prolem decebat, ciliciolum clam portabat. Cubiculum suum apparatu magnifico decoratum deuitans, iuxta lectum delicatum super stramentum durum & humile decubabat. Talia fuerunt in domo fraterna eius conuersacionis insignia, talis affectus celestium & contemptus terrenorum. Sed quia tam luminosa lucerna subter modio latere non potuit, uirtutum ac nominis eius fama ad instar olei per adiacentes prouincias circumquaque diffusa, eciam usque ad imperatorem peruenit. Qui sicut prius ad patrem, ita secundo ad fratrem uirginis nuncios destinauit, multis promissionibus interpositis, postulans ut sororem suam eius coniugio non negaret. Quo uotis annuente petentis, uirgo Cristi cogitans que sunt domini, ut corpore & spiritu sancta existens, cum lylia continencium uirginum celestem agnum sequi ualeret, nulli se mortalium cuiuscunque status uel prominencie nupturam proponit. Et ut in suo proposito, quod deo inspirante conceperat, securius permaneret, manum mittens ad forcia, nobili Cristi uicario, domino pape Gregorio nono per honestos nuncios & discretos suum ocultum intentum patefecit. Qui felix antistes tam generose uirginis deuocioni congaudens, per eosdem nuncios ipsam graciosis litteris in domino confortauit, propositum eius sanctum commendans pariter & confirmans, adoptatamque in filiam multis spiritalibus donis inuisit, cunctis diebus suis eam prosequens pii patris affectu. At Cristi famula, de hiis qui a summo pontifice receperat in responsis multa spiritus consolacione repleta, statim propositum suum germano suo domino regi Venzeslao intrepide propalauit. Quo rex audito non sine magna turbacione ac se contulit excusandum sororisque propositum detegendum imperatori nuncios destinauit. Ad quorum legacionem imperator fertur taliter respondisse, "Si a quocumque homine nobis hec iniuria illata fuisset, tante despeccionis obprobrium uindicare nullatenus cessaremus. Sed quia nobis maiorem dominum perelegit, hoc despectui nostro nequaquam asscribimus, cum instinctu diuino istud factum esse credamus". Vnde intencionem bonam uirginis magnis extollens laudum preconiis, preciosa ei munera & reliquias multas transmisit, hortans per litteras & inducens ut quod salubriter cepit feliciter consumaret.
QUALITER ORDINEM SANCTE CLARE INTRAUIT.
Uolens igitur felix uirgo quod mente tractauerat cupito effectui mancipare, uocavit fratres minores quos intuitu dei pre ceteris religiosis ampliori prosequebatur affectu, petens ab eis informari de qualitate regule ordinis sancte Clare, que adhuc uiuens pro tunc circa ciuitatem Assisii apud sanctum Damianum inclusa cum sacris uirginibus morabatur, & quasi thus ardens in igne ac redolens in diebus estatis suarum odore uirtutum mundi climata respergebat. Edocta uero a fratribus quod regula memorata intrare uolentibus ordinem supradictum secundum tenorem sacri ewangelii suadet omnia sua uendere et ea pauperibus erogare, Cristoque pauperi in paupertate & humilitate famulari, celesti munditate perfusa "hoc est" ait "quod cupio, hoc est quod totis precordiis concupisco". Mox ergo aurum & argentum, iocalia quoque preciosa ac ornamenta diuersa iussit distrahi & pauperibus dispergi, cupiens facultates suas per eorum manus in celestes thesauros deportari. Denique ad imitacionem beate Elyzabeth consobrine sue, hospitale sollempne pro infirmis in pede pontis ciuitatis Pragensis ad honorem sanctissimi confessoris Francisci construxit, quod redditibus & possessionibus amplis ditauit, Cruciferos cum rubea cruce & stella ibidem collocans, qui predictorum infirmorum curam gererent, et prout unicuique opus esset, de necessariis omnibus sollicite prouiderent. Monasterium quoque fratrum minorum in honore prefati confessoris gloriosi intra urbem pragensem propriis sumptibus fieri procurauit, nec non famosum cenobium pro soronibus ordinis sancte Clare in honore saluatoris mundi, quod gloriosis reliquiis sanctorum, uasis ac ornamentis preciosis ad cultum diuinum pertinentibus, utpote diligens decorem domus dei mirabiliter decorauit. Venientes autem quinque sorores ordinis sancte Clare de Terdento, que ad peticionem ipsius de fauore sedis apostolice sibi fuerant destinate, cum magna spiritus exultacione ab ipsa recepte, memoratum cenobium honorifice introducte sunt. Et in proxima festiuitate sancti Martini septem uirgines de regno Bohemie generis ualde clari, sponso uirginum castitatis nexibus uinciri cupientes, habitu & conuictu adiuncte sunt sororibus antedictis. Considerans tandem uirgo prudens quod in naufraga uita presenti continue fluctibus nostre mortalitatis iactamur, nec superna contemplari ualemus propter tumultum mundanarum causarum, amore celestium ardencius inflammata, in Penthecoste proximo sequenti, presentibus septem epyscopis et domino rege fratre suo ac regina cum multis principibus & baronibus, nec non innumera utriusque sexus diuersarum nacionum multitudine, spreto regni fastigio et omni gloria mundana contempta, cum septem nobilissimis regni sui uirginibus, ut columba innocua de diluuio nequam seculi ad archam sacre religionis conuolauit. Cumque in monasterio, crinibus tonsis, uestes regias deposuisset fletibus et luctui, ut Hester altera, apta indumenta suscepit, — quatenus Clare matris sue pauperi se habitu conformaret & gestu. Sic [se] elongauit fugiens a periculosis mundi procellis, [et] salutis sue anchoram supra petram que Cristus est fiducialiter collocauit. Ad hanc religionis solitudinem pennis affeccionis transmigrauit, ut in ea puritatis & pacis interne soliditatem seruando suauitatem eterne dulcedinis palato mentis pregustaret. In hoc antro paupertatis amore pauperis crucifixi et dulcissime matris eius usque ad mortem se recludens, quasi mirra electa suauem diffudit fragranciam sanctitatis. Nam ipsius exemplo plures illustres persone Polonie partibus ceperunt monasteria construere, innumere nobiles uirgines & uidue ad religionem confluere, et in carne preter carnem uiuentes celicam uitam actitare.
DE MAXIMA HUMILITATE IPSIUS & OBEDIENCIA.
Qvia uero spirituali fabrice humilitas est necessaria, tamquam ceterarum uirtutum stabile ac solidum fundamentum, quam tocius perfeccionis exemplar dominus Jhesus Cristus uerbo docuit & exemplo, ideo Agnes, ut uera Cristi discipula in oculis suis humilis, de se semper humilia senciebat, omnes superiores se arbitrans in uirtute. Propterea toto tempore uite sue prelacionem sui ordinis declinauit, parere malens humiliter quam aliis imperare, et inter Cristi ancillas minima & abiecta ministrare pocius quam ministrari summi exemplo magistri. Stupam calefacere & coquinam pro conuentu sororum parare uirgo egregia non horrebat, sed & specialia fercula suis mundissimis manibus cum magna deuocione parata infirmis ac debilibus fratribus mittebat, cum Martha ministra Cristi sollicita, dominum in suis pauperibus reficere satagendo. Scutellas & cetera coquine utensilia cum magna cordis hylaritate lauabat, habitacula quoque sororum & diuersas inmundicias furtim purgabat, omnium facta peripsima propter Cristum. Sed & stupende humilitatis excessu deliciositatem obliuiscens ingenitam, infirmarum sororum ac leprosorum hominum fetentes pannos & sordidos pia sibi cautela procurans afferri teneris manibus abluebat, adeo ut ex frequenti talium locione propter mordacitatem lexiue et smigmatis manus haberet sepius sauciatas. Vestes insuper eorundem laniatas sub noctis silencio consuebat, nolens eorum que gerebat alium quam deum inspectorem habere, a quo solo mercedem piorum expectabat laborum. Igitur, ut gemmula carbunculi in ornamento auri, sic et generositas huius preclare uirginis humilitatis decore preradians, ipsam deo amabilem et ceteris imitabilem reddidit, et ad amplorum diuinorum carismatum ubertatem illius uirtute qui ponit humiles in sublimi prouexit. Cum autem sanctitas mirabilis ad aures sanctissime Clare uirginis peruenisset, illa tam nobili prole diuina gracia fecundata gaudens, magnificauit altissimum, eamque crebrius suis graciosis litteris materne reuerenter ac affectuosissime consolans, studiose in sancto proposito confortauit, regulamque suam per bone memorie Innocencium quartum confirmatam ueluti pignus hereditarie successionis eidem transmisit. Quam agna Cristi deuote suscipiens denuo per felicis recordacionis dominum Alexandrum quartum pro se & sororibus sui monasterii perpetuis temporibus obtinuit confirmari. Cuius sacre regule professioni se uinciens districcione obediencie que prepollet uictimis, quasi uite hostia pacificorum mactabat assidue propriam uoluntatem. Toto nempe conamine mentis regularis obseruancie intendebat, non iota statutorum uel apicem pretermittens, ut sine offendiculo uiam mandatorum dei percurreret superiorumque iussionibus quoad uixit cum humilitate & reuerencia magna parebat, iugum sancte obediencie ac onus religionis artissime propter amorem domini suaue reputans et leue.
DE SANCTA & UERA PAUPERTATE IPSIUS.
Paupertas altissima, qua humiles spiritu mercantur regnum celorum, tanto federe menti ipsius inheserat, quod in rebus transitoriis atque caducis nil proprium uellet habere, nichilque cuperet possidere in terra moriencium, ut porcio eius & hereditas esset dominus in terra uiuencium. Vnde cum uenerabilis dominus Johannes Gayetanus sedis apostolice cardinalis, tempore concilii Lugdunensis sub decimo Gregorio celebrati, per litteras sibi suasisset ut propter maliciam dierum & instancia tempora periculosa possessiones aliquas pro se & suis sororibus compararet, forti restitit animo, magis se uelle astruens omni penuria & egestate deficere quam a Cristi pauperie, qui propter nos egenus factus est, ullatenus declinare. Cumque a germano suo domino rege Venzezlao & aliis principibus large sibi elemosine mitterentur, uolens sibi facere de mammona iniquitatis amicos, unam partem ad decorem reliquiarum uasorum ac ornamentorum ecclesie, cum omnia magna diligencia acquisisset, conuertebat, alteram uero pro necessitatibus suarum sororum, terciam uiduis orphanis leprosis aliisque pauperibus occulte procurabat erogari, ut sic pondere terrenorum tamquam gippo cameli deposito per angustam portam paupertatis in eterna tabernacula & amplissimas celi diuicias foret ydonea introire.
Denique annorum plurium labente curriculo post mortem incliti domini regis Premisserii cognomento Ottakari, qui eam non ut amitam sed ut matrem diligens honorabat et omnia necessaria largiter ministrabat, deo permittente qui electos suos in hoc mundo quandoque sinit egere, ut felici commercio pro terrenis celestia & pro perituris recipiant se[m]piterna, tantam incurrit inopiam ut uix alimenta & quibus tegeretur haberet, quod tamen cum maxima paciencia tolerauit. Quadam namque sexta feria cum ad missam sedisset, sorores magnam debilitatem eius cernentes eam de pisciculis reficere cupiebant; sed unde id facerent non habebant, grandi mesticia uexabantur. Quod cernens uirgo deo dilecta, palmas protendens in celum, dulcissime risit & pro tanta penuria dominum omnipotentem benedicens, sororibus dixit: "Laudate, filie, dominum quia pauperem uitam gerimus, & si paupertatem seruauerimus ut debemus, non deseret nos dominus in tempore malo". Et ecce deus tocius consolacionis desiderium pauperum exaudiuit et tante necessitati prodigio dignatiuo succurrit. Nam soror portaria pro quisbusdam negociis uadens ad rotam, per quam res necessarie sororibus immittuntur, inuenit stantes in dicta fenestra pisces fundulos nuncupatos, quibus ancilla Cristi libenter uescebatur, omnino secundum eius placitum preparatos. Quibus repertis pulsans rotaria, interrogans quis nam eos adtulisset, cui ne assignare deberet, nullum inuenit responsorem. Tandem cum magno gaudio eos Cristi famule afferens, modum quo ipsos inuenerat enarrauit. At illa plus de miseracione diuina ex qua sorores in paupertatis proposito firmarentur quam de refeccione sui corporis agens gracias bonorum omnium largitori, in Cristo salutari suo domino exultauit.
Alio tempore, cum fames ualida regnum Bohemie premeret uehementer, die quadam in monasterio sororum diuinis officiis consumatis instabat hora prandendi, et nec unus panis habebatur, unde famis periculo subueniri potuisset. Quo a dispensatrice comperto, fiduciam habens in domino ad oracionem confugit, obsecrans ut misericors dominus qui aperiendo manum suam implet omne animal benediccione, ancillis eciam suis daret escam in tempore opportuno. Interea soror hostiaria pergit ad rotam, fratrem aliquem petitura ut pro sororibus per auxilium panis acquiratur, de quo unaqueque saltem modicum quid accipiat ad malum inopie temperandum. Et apropinquans rote inuenit eam candidissimis panibus plenam. Quis autem eos attulerit & ibi reposuerit, solus ille nouit qui nichil ignorat. Credendum est sane illius uirtute panes predictos pro inclusis Cristi uirginibus illuc fuisse repositos, cuius miranda potencia Danieli intra lacum leonum incluso prandium ab Abacuc est allatum, cuiusque ineffabili prouidencia iumentis & uolucribus indeficiens exuberat alimentum.
DE GRAUI MACERACIONE CARNIS.
Qvanta rigiditate discipline felix hec uirgo castigauerit corpus suum existens in habitu seculari, ex superioribus satis claret. Cum autem gradum regularis perfeccionis conscendisset, ut palmam spiritualis certaminis apprehenderet, primo domesticum hostem gule uidelicet appetitum graui domabat inedia, ut carnalia desideria que militant aduersus animam potestatiue reprimeret et carnem resipiscentem legi spiritus subiugaret. Nam per plures annos in religione nullis leguminibus usa est sed tantum cepe crudo, et aliquos fructus sumebat in cibum, cupiens non uentrem cibo uoluptuoso sed mentem pocius pabulo diuine gracie saginare. Sanitatis quoque tempore in quadragesima communi & quadragesima sancti Martini quarta & sexta feria & ultimos dies ante quatuor festa uirginis gloriose ac omnium sanctorum per anni circulum in pane & aqua ieiunauit, ut ipsis suffragantibus ad gloriosam ipsorum societatem pertingere mereretur. Sed nec defecto ieiuniis corpusculo indulgebat, quin penas ipsius augeret et graues apponeret cruciatus. Portabat cilicium de pilis equorum nodose confertum quod eciam corda de consimili pilo facta stringebat ad carnem. Teneros quoque artus ac inbecillos flagello nodoso de corrigia facto dure frequencius uerberabat. Non iam uestitu deaurato, ut regina, prefulsit: non amiciebatur mollibus ut olim existens in domo regia, que eciam tunc proposse uitabat; sed ut pauperrima Cristi serua utebatur contempto indumento, non ad ornatum corporis sed ad nuditatis tegumentum, ut omnis gloria filie regis esset ab intus in puritate consciencie & decora uarietate uirtutum. Igitur propter magnam austeritatem diu patratam decor uultus eius deperiit, corporis uigor emarcuit, oculi caligauerunt pre lacrimis et consumptis carnibus ossa pelli coherebant. Sic dominice passionis sectabatur uestigia, sic penalitates multimodas perferebat, cupiens pro temporalis affliccionis amaritudine ad eterne consolacionis brauium peruenire.
DE STUDIO ORACIONIS & MIRA DEUOCIONE IPSIUS ERGA SACRAMENTUM ALTARIS.
Ignis deleccionis diuine, qui in ara cordis uirginei semper ardebat, sic ipsam per iugem deuocionem sursum agebat ut inter capedinem suum dilectum quereret, a quo pariete mortalitatis seiuncta eidem vniri spiritu gestiebat. Secretum namque oratorium nacta, clauso ipsius hostiolo quasi continue solitaria manebat, illis horis exceptis quibus eam communitati sororum oportebat adesse. Ibi diuinis desideriis inardescens pennis contemplacionis supra se leuabatur. Ibi lacrimarum fluentis consciencie stratum rigabat, ibi oracioni perseueranter insistens dulce ac familiare colloquium cum dilecto serebat. Contigit enim aliquociens quod sorores, reditum eius ab oracione propter necessitatem aliquam circa oratorium ipsius prestolantes, ipsam ad dominum loquentem audirent, & quasi uirilem uocem ualde suauem eidem perciperent respondentem. Quando uero egrediebatur de oratorio, facies eius multociens sic lucebat quod uix eam aliquis intueri ualeret, quia nimirum eterne lucis radius, qui contemplantis mentem interius celesti claritate perfuderat, mirabili redundancia carnem exterius splendescere faciebat.
Quadam denique sexta feria quodam nobili uiro ex parte regis ad eam directo, una de sororibus nomine Benigna que sibi seruiebat ad oratorium ipsius cicius properavit ut eam ad prefatum nuncium euocaret. Vt autem predictum oratorium latenter intrauit, uidit eam totam mirabili claritate quasi nube lucida circumdatam, propter quam faciem eius nullatenus uideri potuit, sed effigiem tantum humani corporis in ipsa luce utrumque conspexit. Qua uisione nimirum stupefacta silenter egreditur, dicens nuncio memorato quod eam in oracione positam non presumeret impedire.
Alio tempore in die ascensionis domini cum duabus sororibus Benigna & Petrusca in orto ultra chorum sororum horas dicendo, in medio earum disparuit. Quibus pre stupore loqui mutuo non audentibus, quasi post unius hore spacium in eodem loco in quo prius steterat iterum repente apparuit. Interrogata uero a sororibus predictis ubi fuisset, dulciter quidem risit, sed ad interrogatum non respondit. Credendum sane est quod ascensiones uirtualium graduum in corde suo disposuerat, & post Cristum ascendentem corde conscenderat; ideo eam diuina uirtus eciam corporaliter uehebat. Quadragesimali eciam tempore misteria redempcionis humane ad memoriam crebrius reuocando, tanto suspendebatur deuocionis excessu ut quasi continue celestibus inhians, magis angelicam quam humanam inter homines ageret uitam. Dum oracione consumata ueniebat aliquando ad sorores, quod tamen erat satis rarum, non ociosum seu uanum aliquid ex eius ore processit, sed flammea & mellica uerba de celestibus pro audiencium edificacione promebat, uix ualens reprimere lacrimas & singultus, cum de domino deo aliquid inter sorores diceret, legeret uel audiret. Cuius moleste ferens hostis antiquus sanctitatem, cum uice quadam ab oracione de loco in quo circa unam fenestrulam quandoque legebat & orabat per gradus descendere uellet, ipsam per dictos gradus precipitauit sic grauiter, quod cubitus ipsius a iunctura debita separatus magnum ei dolorem pluribus diebus inflixit. Quem diuini amoris medicamine leniens, a sororibus quantum potuit occultauit. Referam unum de multis quod uirtute oracionis eius dominus operari dignatus est. Accidit quodam tempore ut filia fratris sui domini regis infantula moreretur et ad monasterium in quo Cristi uirgo degebat causa sepulture deferretur. Cumque uidisset dominam reginam matrem defuncte plorantem, nimia compassione permota procidit in faciem suam iuxta feretrum & orando sub silencio cepit dicere istud responsorium "Qui Lazarum resuscitasti & cetera". Et ecce exanime corpus & frigidum subito cepit calere et uene ut in uiuentibus mouebantur. Anima uero defuncte uirginem Cristi orantem sic allocuta est "Cur me reuocas de gaudio in exilium & miseriam? Scito, si hoc feceris, nec parentibus meis nec ulli uiuenti fieri umquam potero in solamen." Quod audiens uirgo dei orare pro ipsius resuscitacione destitit, et statim corpusculum, quod calore & motu uenarum uiuentem premonstauerat, ad frigiditatem pristinam reuersum est. Et sic in uno eodemque facto uirtus oracionis humilis que nubes penetrauerat & condescensio dei benigna qua se ad suorum uota dignanter inclinat et orantis discrecio claresceret euidenter.
Circa sacramentum altaris hec uirgo preclara mira deuocione flagrabat. Quando enim communicare uolebat, ab aliis sororibus sequestrata se oracionibus & meditacionibus deuotissime preparabat. Per unam fenestram sui cubiculi ad hoc paratam corpus Cristi sumebat pluribus annis, nolens palam facere diuine uisitacionis ac sue interne consolacionis secreta. Ibi enim sciebat ut apicula mel dulcissime diuinitatis de petra & humanitatis oleum de saxo durissimo pregustare. Cum autem semel graui infirmitate detenta de uita corporali desperans, ad degustacionem inmaculati agni secundum morem solitum preparata deuotissime accessisset, auditu mirabili audiuit ad se dicere illud quod sumebat dominicum corpus "Agnes, nequaquam putes te morituram, donec pene omnes caros tuos uideris ex hac uita migrasse". Quam reuelacionem ut audiuerat prouinciali ministro & aliquibus aliis personis sub specie magni secreti reserauit. Et ita factum esse rerum secutarum probauit euentus.
DE FERUIDO AMORE PASSIONIS & CRUCIS CRISTI.
Passionem et crucem domini Agnes fidelis eius ancilla feruentissime diligebat & singulis sextis feriis circa crucifixionem ipsius occupata, deuocionem suam usque in horam nonam continuabat, stando pedibus affeccionis cum mestra matre Jhesu iuxta crucem et dolorose mortis eius cernendo supplicium, mentis obtutibus pre nimietate compassionis eius oculus in amaritudinibus morabatur. Hanc preciosam crucem baiulare propter Ihesum fidei sue brachiis & uirtutum, quoad uiueret non cessabat. Hec enim erat sue gloriacionis tytulus, hec scala ascensionis in deum, hec lassitudinis eius suaue reclinatorium. Hoc ligno salutifero cunctos suos labores & graues infirmitates aduersitatesque multimodas quas innocenter pertulit, uelut aquas Marath dulcorabat. Hoc suco mirifico languidis medelam prestabat et peruicacia demonum propellebat, & ut de aliis taceam, pauca nunc succincte retexam.
Quedam nobilis domina, Sophya nomine, coniunx cuiusdam militis Prage qui Cunradus uocabatur, ante fores monasterii in quo famula dei morabatur residebat. Contigit autem dominam memoratam quadam uice post puerperium in tantum debilitari, quod per plures dies nec cibum nec potum gustans, magis mortui hominis preferret effigiem quam uiuentis. Et ecce quadam die quasi mentis excessum paciens cepit loqui dicens "O si Agnes domina mea unum mihi pomum de manu sua tribueret ad uescendum!" Fuerat temporibus multis uirgini Cristi deuota. Conradus uero maritus eius, confidens quod meritis alme uirginis coniunx eius adipisci possit sanitatem optatam, festinauit ad famulam dei, rogando flebiliter ut pro sua coniuge intercedere ad dominum & ei pomum vnum mittere dignaretur, asserens si ista fierent, consors eius cupitam recuperaret sospitatem. At illa que super afflictos miserie uisceribus affluebat, militis merori compaciens ad pomerium monasterii celeriter transiuit; & nichil de pomis tam ipsa quam sorores que eam secute fuerant in arbore ad quam declinauerant cernentes, signo autem mirifice crucis contra arborem facto cum inuocacione beatissime trinitatis, tria poma vni ramisculo coherencia conspexit, eaque festine carpens, memorate domine Sophye misit dicens, "Hec poma tibi a deo miraculose donata secure commedas, quia ex eis prestante domino non tantum corporis sed & anime percipies sanitatem". Reuertitur uir eius gaudens, ferens antidotum salutare, et inuocato Cristi nomine ori coniugis fidenter apposuit. Que uirtutem dei pomis collatam senciens, continuo attollens oculos & poma predicta rapiens, tam auide cepit commedere ac si nunquam infirmata fuisset. Sicque factum est ut uirtute sancte crucis & meritis Agnetis pristine reformaretur sanitati; et aliquibus temporibus interpositis, mortuo marito suo, sub uiduitatis habitu domino seruiens in castitate, cunctorum pauperum per opera miserie mater effecta, uberiorem mentis, ut uirgo dei predixerat, obtinuit santitatem.
Alio tempore una de soribus monasterii eius, Elyzabeth Azehmkonis nuncupata, ob uehementem dolorem capitis decumbebat, racione cuius nec caput mouere nec sursum respicere nec cibum nec potum per triduum gustare ualebat. Tandem per unam de sororibus ad uirginem Cristi difficulter adducta, cognita ipsius passione, deposito de capite suo albo uelo, infirme sororis caput iussit uelo predicto diligenter uelari & signum crucis saluificum tam capiti quam fronti pacientis inpressit. Quibus gestis illico dolor omnis cessauit.
Vna uice ad oratorium suum properans uirgo Cristi per sororem Donikam Deszquotz racione debilitatis sustentata est. Cumque ad ostium dicti oratorii peruenisset, uidit cum sorore prefata per fenestram eiusdem oratorii angelum tenebrarum in humana specie horribili & distorta sub quadam arbore stantem, et quasi eidem arbori se appodiantem. Exclamauit autem memorata soror pre timore, sed famula dei ne timeret eam confortans, signum sancte crucis contra demonem edidit in nomine deifice trinitatis. Qui uirtutem crucis non ferens, protinus ualde celeriter discessit.
Alia uice innixa cognate sue domine sorori Elyzabeth imperatrici ad supradictum oratorium uadens, cum iam ultra limen calcare uellet, hostis malignus in specie bubonis apparens, antedicta sorore uidente, [initum] ipsius cauda sua impedire uisus est. Que facto signo crucis dominice cruentam bestiam mox fugauit. Digne reuera sancte crucis uirtute mira faciebat, que innocentissimi agni in ipsa pro nobis ymolati passionem iugiter in corde portabat
DE MULTA KARITATE IPSIUS ERGA SORORES & ALIOS QUOSCUMQUE AFFLICTOS.
Karitatem qua uirgo Cristi proximos prosequebatur effectus apercius declarauit. Deficientibus namque uiribus eius pre nimietate abstinencie, cum de uoluntate domini pape & precepto suorum superiorum oporteret eam licet inuitam necessaria uite plus solito percipere, de illis que sibi pro releuamine debilitatis corpusculi mittebantur, debilibus & infirmis sororibus prouideri faciebat. Ipsasque sepissime personaliter uisitans, de omnibus eorum necessitatibus sollicitam curam gessit. Et quemadmodum gallina pullos suos sub alis, sic amplissimo miseracionis sinu materne eas & dulciter confouebat. Circa uniuersos indigentes misericors & larga, sibi uero nimium parca & rigida. Esuriens pascebat alios, et ore pallente ieiuniis aliena fame torquebatur. Super omnes eciam afflictos, tam in seculo quam in religione degens, compassiuam mentem gerebat et cunctos ad se recurrentes aput deum & homines piis remediis adiuuabat. Nam fugitiuos & incarceratos pristine libertati reddebat, morte pro suis demeritis plectendos uel quibuslibet suppliciis cruciandos liberabat, diffidentes concordabat, omnibusque ad uotum proposse succurrens. Tanta quippe pietate cor eius omnipotens deus repleuerat, ta[n]tam graciam in labiis diffuderat, ut non solum gauderet cum gaudentibus & fleret cum flentibus, sed & si quempiam quacunque ex causa dolor angebat, si urgebat calamitas, si aduersitas quemcunque frangebat, mulcedine dulcis eloquii omnium erat merencium consolatrix. Si quando sororem aliquam corripiendam censebat de aliquo, nequaquam silencio culpam supprimebat, sed ut amatrix salutis proximorum, cum magna karitate ac maturitate id agebat, illas seuerius arguens quas amplius diligere uidebatur. Cum autem sororem correptam sanctis sermonibus ad bonum erudisset, ad pedes eius humiliter se prosternens dicebat. "Ignosce mihi, soror dilecta, si te in aliquo contristam". Magno quippe cauebat studio, ne sororem aliquam & maxime indebite perturbaret. Pro excessibus quoque aliquorum hominum de profundo cordis graues emittebat rugitus, plus eorum lapsum spiritualem quam consanguineorum suorum carorum mortem amaris lacrimis deplorando. Merito gaudio dominus omnium eam dilexit, que tam sincere proximos diligebat.
DE REUELACIONIBUS DIUINIS SIBI FACTIS.
Nec hoc dignum uidetur silencio contegi, quod occulta & absencia tamquam manifesta et presencia eo docente sciebat, qui revelat abscondita & profunda. Cum enim filius fratris sui dominus rex Premisserius, dictus Ottakarus, ad bellum in Austriam contra Rvdolfum, regem Romanorum processisset, sorores cum ligno sancte crucis & aliis reliquiis ambitum suum processionaliter sepe girantes, psalmos penitenciales pro salute dicti regis domino deuote promebant. Quadam autem die in processione cum aliis sororibus transeundo, uidit memoratum regem grauiter uulneratum et duos uiros statura proceros eum inter se ducentes. Quam uisionem sororibus referens, ludificacionem demonum fore putabat, indignam se asserens ut talia sibi diuinitus panderentur. Eo autem tempore hec uisio erat suis aspectibus presentata, quo prefatus rex ab inimicis uulneratus tentus & interfectus est. Sic rerum series et ueritas & narrancium postea declarauit.
Alio tempore ancille domini ex parte cuiusdam secularis persone poma pulcra uisu per unam de sororibus transmissa sunt. At illa concupiscencia oculorum deuicta unum pomum pro se seruauit & tandem, urgente consciencia, iterum reponens omnia ut sibi missa fuerant presentauit. Quam cum deo dilecta uirgo fuisset intuita, pomum quod dicta soror concupierat cum alio tollens porrexit ei dicens "Bene fecisti, filia, pomum reponendo: melius est enim tibi habere duo poma absque scrupulo consciencie quam unum cum peccato". Vtique spiritus Helysei requieuerat in Agnete, que gesta quibus corporaliter aberat, spiritu presens uidebat.
Alia soror, nomine Ermengardis Parua, pro quodam negocio multas ad dominum occultissime preces fundebat. Quam cum ancilla dei die quadam fuisset intuita, cum aliqua seueritate dixit ei "Preces quas anxie pro tali negocio fundis ad dominum multiplicare desiste, quia id pro quo postulas deo non est acceptum!"
In obitu quoque sororum quibus conuixit pia miseracione solebat semper adesse, & ibidem pro ipsis diuinam clemenciam suppliciter implorando, penas aliquarum & merita frequenter per spiritum intellexit. Vno enim tempore soror quedam, famula dei absente, uerba contumelie protulerat & sine satisfaccione condigna tempore aliquo interposito ex hac uita migrauit. Cum autem uirgo dei sola in oracione die quadam persisteret, audiuit iuxta oratorium suum animam sororis uociferantem, recognoscendo humiliter culpam suam, et obnixius flagitando ut sibi talem culpam propter deum ignoscere dignaretur, quasi a penis aliter liberari nequiret.
Alia soror nomine Brigida, que cum uirgine cristi religionem intrauerat, morum honestate pollebat et erat eidem ualde dilecta. Cumque post plures annos in ordine laudabiliter transactos grauiter egrotaret & tandem ex hac uita migrasset, de infirmitate eius quidem multum doluit, sed pro morte ipsius nullum mesticie signum ostendit. Viderat enim sanctos angelos eidem assistentes, corpus eius thurificare et humanitatem sibi multam exhibere. A multis denique notatum est quod quecunque uentura fore predixit, eciam post magni temporis decursum modo et ordine quo dixerat euenisse certitudinaliter probata sunt, sicut de aliquibus infra patebit. Mens quidem eternitatis repleta spiritu, cui nichil est preteritum, nichil futurum, cuique omnia nuda sunt & aperta, non solum abdita sciebat cordium & actuum, uerum eciam de futuris quasi de presentibus uel de preteritis certissime disserebat.
DE TRANSITU EIUS & HIIS QUE IN EO FACTA SUNT.
Apropinquante autem termino quo ancillam suam Agnetem ex hoc mundo Cristus uellet assumere & celestem thalamum introductam, propriis laboribus suis corona iusticie premiare, maioris quadragesime tempus instabat, quo non solum a secularium personarum frequencia qui ipsam ob deuocionem uisitabant, sed eciam a sororibus secedere solita erat, exemplo Cristi qui quadraginta dies & noctes in deserto solitarius ieiunauit. Cum autem in dicta quadragesima soli deo uacans in cinere & cilicio ieiunaret, et orando cum lacrimis misericordem deum precaretur ut siquid ei contagii ex allocucione hominum adhesisset, miseracionis sue lauacro expiaret, facta est una dierum manus domini super eam & tocius corporis uigor cepit diminui, languore uehemencius succrescente decubuit. Die uero dominica tercie quadragesimalis ebdomadis adueniente, senciens instare suum felicem transitum ex hoc mundo, quem secrete reuelauit familiaribus suis ualde paucis, iter suum salutari uiatico, corpore scilicet domini nostri Ihesu Cristi, ac sacri olei unccione, presentibus fratribus & sororibus, Cristianissima uirgo fideli deuocione communiuit.
Et dum hec agerentur, soror quedam eiusdem monasterii nomine Katherina Erhardi, que plusquam decem annis egritudine corporis et maxime dolore pedum grauata, lecto decumbens non sine magno sororum grauamine de loco ad locum portabatur, audiens famulam Cristi Agnetem, que ipsam speciali affectu fuerat prosecuta, dominici corporis communione percepta oleo sacro perungi, altis clamoribus absencium pulsabat aures sororum. Quibus aduenientibus, instantissime postulabat ut ei preberetur auxilium ad Cristi uirginem ueniendi. Cumque ad eam perducta fuisset, plorabat inconsolabiliter, uerbaque doloris ingeminans dicebat. "Heu me, mater karissima, vt quid filias tuas & me specialiter uis derelinquere! Et quis me miseram consolabitur te, uirgo dulcissima, moriente?" At uirgo Cristi miseria mota super eam dixit, "Ne fleueris, Katherina, quia in breui recipies consolacionem a domino!" Et cum infirma, una cum aliis sororibus instantissime postularet, ut eam crucis signaculo consignaret, illa propter humilitatem non assenciente, soror paciens caute manum eius apprehendens loco doloroso applicuit. Quod cum fecisset, tantus dolor ipsam inuasit, quod omnes nerui eius pre doloris uehemencia quasi rumpi uidebantur. Post modicum autem sudorem resumptis uiribus coram omnibus cepit ambulare, & deinceps usque ad mortem suam optime ambulauit. Nulli dubium quin ad extollenda ancille sue preclara merita dominus hoc operari dignatus est, ut que uiuens fulserat sanctitate uite, eciam moriens redderetur celebris miraculi claritate.
Licet autem iam fere nichil in ea corporearum uirium remansisset, spiritu tamen fortis & fervida; nunc orabat deuote, nunc sorores per suum decessum orphanandas irremediabilibus lacrimis flentes benignis sermonibus demulcebat, nunc affectu materno ad apprehendum perfeccionis apicem hortabatur dicens "Filiole mee karissime, karitatem ad deum & proximum toto conamine obseruate, humilitatem & paupertatem quam tenuit Cristus & docuit imitari curate, semper Romane ecclesie pedibus subiacentes, exemplo sanctissimi patris nostri Francisci et alme uirginis Clare qui nobis hanc uiuendi regulam tradiderunt, sciture pro certo quod sicut illos misericors dominus numquam deseruit, sic nec nos eius dulcis clemencia ullatenus derelinquet, si eorum statuta & exempla studiose fueritis imitate". Cum igitur hec & alia salutis monita toto sero & nocte sequenti sororum cordibus inpresisset & uice testamenti perpetui relinqueret inuiolabiliter obseruanda, die altera, secunda uidelicet feria, quadam cepit hylaritate perfundi ac ridentis speciem premonstare, totumque corpus eius in candorem conuerti usque ad horam sextam. Postquam autem fratres dicta nona missam inciperent, circa horam qua saluator humani generis pendens in cruce pro redempcione nostra tradidit spiritum, hec deo gratissima famula in manus patris celestis animam suam commendans, anno gracie millesimo ducentessimo octogesimo primo, sexto nonas Marcii in domino feliciter obdormiuit & angelicis fulta presidiis ad eterna gaudia letanter intrauit.
O felix uirgo, que per quadraginta & sex annos in religione passionibus Cristi communicans, mortis eius horam seruauit, et depressa mortalitatis caligine deum deorum in sancta Syon irreue[r]beratis obtutibus limpide contemplatur! O acceptissima deo anima, que carcere terreno soluta, libera petens celum choris ymnidicis sociatur et inebriata torrente deifico uoluptatis perpetue festiuitatis et graciarum accionis, melliflua carmina pro euasione mundani studii ad laudem regis glorie suaui personat armonia!
DE SANCTI CORPORIS EIUS SEPULTURA.
Sorores igitur & filie tante matris solacio destitute, monasterium replebant gemitibus & uirginales uultus uberrime lacrimis irrigabant. Accipientes autem sanctum corpus ad chorum deportauerunt, ubi duabus septimanis stans inhumatum tam mirificum spirabat odorem, quod omnes ad ipsum accedentes suauitate insolita replebantur. Manus quoque illius innoxie non rigide seu dure ut mortui, sed molles ac ductiles ut uiuentis omni se prebebant palpanti. Infra predictos autem quatuordecim dies fratres minores cottidie claustrum sororum intrantes, missarum & uigiliarum celebracionibus sacro funeri honorem debitum impendebant. Sed et tota pene ciuitas cum multitudine populorum adueniencium omni die iuxta monasterium confluebat, instantissime postulantes, ut felicem illum thesaurum larga dei pietate donatum saltem per cratem intueri ualerent. Cum uero estuanti populo corpus frequencius monstraretur, multi anulis & cingulis aliisque rebus ipsum cum magna deuocione contingebant, sperantes se per gloriose uirginis merita ex rerum predictarum contactu optata remedia percepturos, sicut factum esse postmodum diuina opitulante clemencia sepius expertum est. Tandem sorores importunitatem hominum assidue inpulsancium ferre ulterius non ualentes, corpus in archam nouam ligneam cum reuerencia posuerunt & ostium eiusdem tenaculis ferreis appendentes, clauo ferreo magno firmiter concluserunt.
Denique fama de transitu preclare uirginis per regionem ocius longe lateque procedens, ad dominam quandam nomine Scolasticam de Sternberch, moribus & genere nobilem, que uirginem Cristi tenere dilexerat & deuote famulabatur eidem ueredico relatu peruenit. At illa cum omni qua poterat festinacione ad ciuitatem Pragensem perueniens, rogabat cum maximo fletu sorores, quatenus eam utpote licenciam ab apostolica sede habentem, monasterium sinerent introire & corpus domine sue predilecte uidere. Quibus asserentibus contra morem dicti monasterii fore quod aliqua secularis persona, quamquam habens licenciam, quadragesimali tempore intromittatur, et adiungentes quod eciam si intraret, corpus eius uidere nequeret, importunis precibus uicte peticioni ipsius annuerunt. Qua monasterium intrante, et iuxta archam in qua prefatum corpus erat reconditum se cum amaris lacrimis prosternente, una de sororibus arche appropians cum murmure utrum aperiri deberet ingeminans, quia hoc ei laboriosum & difficile uidebatur, statim ad archam accessit, clauus qui cum uiolencia inpulsus fuerat, uidentibus qui aderant & stupentibus, per se exiliens super pauimentum strepitum fecit, aperta est archa, corpus patuit ad cernendum. Quod non nisi manu excelsi, qui habet clauem Dauid, ob merita eximie uirginis ad consolacionem amatricis eius factum esse censendum est.
Interea nuncii a fratribus & sororibus ad honorabilem uirum, dominum Thobiam Pragensem epyscopum et postmodum ad uiciniores abbates destinantur, instancius postulantes ut aliquis ipsorum ueniens, corpus sanctum cum reuerencia congrua tumularet. Quibus propter occupaciones diuersas, secretiori dei consilio aliud ordinante, uenire recusantibus — paulo enim ante mortem suam inclita uirgo predixerat quod nec epyscopus nec aliquis alterius religionis prelatus quam frater minor, et talis frater qui prius numquam uisus est in terra Bohemie, corpus eius sepelire deberet — adueniens uenerabilis pater, frater Bonagracia, generalis minister quartadecima die a transitu eius, in sequenti die, uidelicet in dominica de passione, preciosum illud pignus cum multis qui tunc aderant fratribus deuote ac honorifice in capella sacratissime uirginis Marie, in qua tempore debilitatis audiebat missarum sollempnia, sicut ipsa petiuerat, sepeliuit. Vbi miri odoris fragrancia sorores causa oracionis intrantes diebus pluribus respergebat. Accidit autem die quadam ut una de sororibus predictam capellam ingrediens ad orandum, sompno grauata uirginem Cristi uideret, cur tantus odor ex eius tumba manaret sollicite perquereret; que respondit hoc fieri propter sanctorum frequenciam angelorum, qui corpus ipsius uisitabant. Erat re uera condignum ut corpus eius suauiter post mortem oleret, que, ut areola aromatum a celesti consita pigmentario, uirtutum floribus dum uiueret delectabiliter fragrauit & nunc inter flores celicos transplantata, quasi flos rosarum in diebus eterne felicitatis gloria reflorescens, omnium aromatum suauitatem transcendit.
EPYLOGUS.
Iam nempe a dilecto suo candido & rubicundo, pro cuius amore sponsum spreuit mortalem, castis in celo amplexibus stringitur. Iam ab eo in ethereis mansionibus corona glorie pro cinere et oleo eterni gaudii pro luctu temporali humilis ancilla premiatur. Iam pro extrema pauperie thesauris felicitatis eterne ditata, in pascuis uberrimis ac iuxta fluenta plenissima residet, deliciis diuine dulcedinis affluens pro parsimonia. Iam sacro concisso ueste iocunditatis induta, et tamquam sponsa monilibus dotum ornata, ueri cubiculum intrauit Asueri, nexibus precordialis amoris eidem prehenniter copulanda. Vbi cum filiabus syon exultans in rege suo faciem eius uidet in iubilo, et saciatur infastidibiliter manifestacione glorie dei. Cuius glorie nos participes faciat per interuentum & merita huius inclite uirginis salvator piissimus Jhesus Cristus, cui cum patre & spiritu sancto sit omnis honor & gloria per interminabilia secula seculorum. Amen.
DE MIRACULIS DIUINA UIRTUTE PATRATIS PER EAM.
Omnipotens deus, qui magno sue pietatis munere mirificat sanctos suos, Agnetem felicem uirginem in regno Bohemie sanctissime Clare plantulam generosam, non solum precelse uite meritis sed multis miraculorum prodigiis clarius illustrauit, ad inuocacionem nominis eius in necessitatibus & periculis eius uirtute sue dextere misericorditer sucurrendo. Vt gloriosus ipse deus in sanctis suis predicetur copiosius & laudetur, ac fidelium deuocio ad ueneracionem huius illustrissime uirginis augeatur, aliqua de ipsis miraculis, pauca tamen, sub breuitate censui perstringenda.
MIRACULUM.
Regina Bohemie, domina Guta coniunx domini Venzezlai, filiam suam Margaretam iam pene morientem, presumens de meritis preclare uirginis Agnetis, ad monasterium in Praga fecit deferri et super sepulchrum predicte uirginis poni, casulamque preciosam ad honorem dei & uirginis memorate super ipsius tumbam offerri. Que cum facta fuissent, ilico puerulus super tumbam iacens ster[nu]tauit, et lacte nutricis refocillata delata est ad matrem omnino sana & pluribus postmodum annis superuixit.
Domina Elyzabet, regina Bohemie, consors illustris domini Iohannis regis regni prefati, filium suum primogenitum adhuc tenellum & unicum unice diligebat. Cum autem uice quadam ea in ciuitate regia que Praga dicitur existente, filius eius prefatus in castro quod Cubitus nuncupatur a dicta ciuitate plus quam duas dietas distante cum suis nutritoribus moraretur, vna nocte subita & grauissima infirmitate correptus usque ad extrema perductus est, domina matre ipsius que circa eum agerentur penitus ignorante. Et cum nocte eadem memorata domina regina se sopori dedisset, audiuit in sompnis uocem dicentem sibi "Numquid dormis?" Qua in sompnis respondente "non," iterata uox ad eam sonuit dicens "Cum petere soleas multos bonos homines & deuotos, ut pro te ad dominum intercedant, cur non supplicas auie tue sancte Agneti, ut eciam pro te dominum interpellet, cum per ipsius merita omnium uotorum tuorum cupitum consequi possis effectum?" Domina uero requerente ubi eam posset inuenire cum sit mortua, denuo uox ad eam "Non est" inquid "mortua, sed manet in monasterio sancti Francisci et habet se ualde bene." Ad que uerba regina, ut sibi uidebatur, surgens de lecto ad prefatum monasterium celerius festinauit. Et appropians crati, hoc est fenestre, ad quam sorores locuntur, dictam fenestram pulsibus cepit impetere & dicere "Est ne hic aliqua de sororibus?" At una de intus respondente quid sit, interrogauit eam "Numquid est hic in monasterio auia mea sancta Agnes?" Denique sorore hoc affirmante, dicit ei domina memorata "Vade" inquid "& dic ei quia ego sum Elyzabet, regina Bohemie, filia regis Vencezlai et supplices ei ex parte mei ut ad me uelit huc uenire". Qua tandem, ut ei uidebatur, ad predictam fenestram accedente, uultum eius omnino in eadem disposicione quam ante uiuens habuerat conspexit, excepto quod decore mirabili & nimio candore uernabat. Quam cum fuisset intuita, flexis genibus contra cratem dixit ei "Ora pro me, karissima auia, quia uehementem cordis angustiam pacior, licet causam caute ignorem, et scio quod quidquid a domino pecieris impetrabis". Que auertens ab ea faciem dixit ei "Cur pro te orabo?" At regina nimium contristata corruit ante cratem dicens "Auia, ora pro me, quia de loco isto non recedam, sed pocius hic iacebo & in cordis angustia moriar, nisi pro me ad dominum intercedas!" Tunc uirgo Cristi conuersa ait "Vade in pace, quia orabo pro te!" Die uero sequenti nuncius de familia filii sui ueniens dixit ei "Domina regina, date mihi mercedem pro nuncio, quia filius uester de cuius salute desperauimus, deo auxiliante, conualuit". Que cum audis set, de infirmitate quidem ipsius perterrita, sed de conualencia nimium hylarata, sompnium quod uiderat per rei euidenciam intellexit, statimque sororibus monasterii in quo uirgo Cristi sepulta est pulchrum cereum & pannum preciosum ad ornatum sepulcri nec non elemosinam notabilem destinauit, eas affectuose flagitans quatenus deo qui habet uite et mortis potestatem ac uirgini gloriose Agneti graciarum debitas referant acciones, asserens unicum filium suum per eius interuentum & merita a mortis faucibus liberatum.
Alio tempore eadem domina Elyzabet, regina Bohemie, post partum secundi geniti nocte tercia infirmitate grauissima repente cepit urgeri, in tantum ut pre doloris uehemencia eos quos prius nouerat tunc minime agnoscebat. Et cunctis qui aderant tam medicis quam aliis de eius uita diffidentibus, ad alme uirginis patrocinium modo quo poterat se conuertit, corde uouens & ore coram omnibus protestans, quod si per merita eius gloriosa tam grauem languorem euaderet, pro canonizacione ipsius totis uiribus & omnibus quibus posset conatibus uellet fideliter laborare. Quod ut factum est, diuina opitulante uirtute, incensi doloris ilico sensit iuuamen, et optatam deinde recuperauit sospitatem.
Puer quidam, Martinus nomine, filius domine Margarete de ciuitate Pragensi, infirmitate graui correptus, in tantum defecit quod nec uox nec sensus nec motus alicuius uene in ipso perpendi ualeret. Quem auia sua nomine Kvnegundis accipiens, utrum uiuum uel mortuum penitus ignoratur, intrauit monasterium sororum, secundum graciam ab apostolica sede sibi concessam, et posuit eum super sepulcrum sancte Agnetis & facto uoto pro puero, cum omnes sorores alme uirginis auxilium implorarent, continuo puer quasi ab inferis suscitatus, tantum a deo corporis recepit uigorem quod nutrici traditus sic uiuide ubera mox sugebat, quasi nullam infirmitatem pertulisset.
Soror quedam nomine Donika, filia domini Domazlai Dezquotz, degens in monasterio uirginis Cristi Prage, quatuor acutas habuit successiue. Cumque iam omnino deficere putaretur, communione dominici corporis & sacri olei unccione procurata est. Deinde consobrina eius, soror Junka de Lisnik, pallio beate Agnetis eam mox ut credebatur morituram contexit. Que iacens sub pallio memorato, uidens lucem magnam, ridere cepit, ita quod a sororibus astantibus putabatur omnino racionem amisisse. Tantus autem odor de pallio predicto manabat, quod ipso confortata sudare cepit & Cristi uirtute conualuit.
Alia soror eiusdem monasterii, nomine Wratzka de Ygezd, passione quadam ualde grauata usque ad extrema perducta est. Cumque, ut moris est, conductus eidem legeretur & ab aliquibus mortua putaretur, iacens in agone opem Agnetis sanctissime uirginis implorabat, ut ei pro signo sanitatis saltem unam guttulam sudoris a domino impetraret, uotum faciens de tribus missis ad honorem ipsius pocius quam ad suffragium anime procurandis. Quo emisso, uirtute adiutricis sue curata, uoti non inmemor missas legi procurauit; sed per incuriam sacerdotis non fuerunt consum[m]ate. Adueniente autem anniuersario uirginis Cristi, cum ceteris sororibus ad dicendas uigilias circa tumulum eius properauit. Cumque ibi consisteret, a priori passione inuasa, cum magna difficultate peruenit ad lectum. Intelligens tandem uotum suum non esse conpletum, ad ipsum denuo renouauit & perfici sollicite procurauit. Tandemque per merita sancte Agnetis perfecte curacionis munus accepit.
Alia soror eiusdem monasterii, nomine Ludka de Tornow, cardiaca passione uehementer afflicta, laborare uidebatur in extremis. Sorores uero accipientes uinum, in quo felicia ossa sancte Agnetis lota fuerunt, ei dederunt ad bibendum. Cumque de ipso aliquantulum gustasset, uirtute dei conualescere cepit.
Vir quidam, nomine Psribko, famulus domini Cunssonis de Hermanitz, Pragensis diocesis, in die secundo Pasce cum ceteris fidelibus ad ecclesiam properauit. Cumque missa de resurreccione domini cantaretur, stans in populo subito corruit, coloreque faciei mutato protinus agonizare cepit. Et ecce uir nobilis nomine Nycolaus de Nazitz dixit astantibus "Cito ad dominam coniungem meam properate, et capillos Sancte Agnetis quos habet celerius apportate". Qui cum allati fuissent & de aqua perfusi, aperientes os pacientis cum uiolencia, predictam aquam ori ac gutturi eius inmiserunt. Qua gustata statim surrexit, & gracias agens deo ac inclite uirgini Agneti, uidentibus cunctis et stupentibus, omnino sanus ab ecclesia remeauit.
Uirgo quedam, nomine Wanka Praga parua a multis apellata, cum uice quadam Uulkanum fluuium transfretaret, habens secum aliquantulum de capillis Agnetis, casu de naui lapsa in fluuium, infra modici temporis tractum harenis in magna quantitate cooperta est. Sub quibus iacens pie uirginis Agnetis subsidium inuocabat. Et nautis tandem superuenientibus, de harenis quasi de loco sepulcri incolumis est extracta.
Alia uirgo, nomine Cristina, filia Gotfridi procuratoris fratrum minorum de Praga, uice quadam infirmitate grauata totum corpus habebat ceruleo siue croceo colore perfusum, ita quod omnes qui [e]am intuebantur propter tam horrendam inmutacionem coloris de uita ipsius desperabant. Illa quoque, de humana ope desperans, ad Agnetis suffragia se conuertit, rogitando cum lacrimis, ut eam suis sacris meritis ex hac egritudine liberaret, firma sponsione se constringens, si uiueret, in castitate transageret dies suos. Mira res! Virgo a uirgine inuocata deuote celerem obtinet remedii salutaris effectum, eamque regine uirginum sectatricem. Mox enim ab infirmitate sanata, religiosum habitum suscepit, & quod ore uouerat opere solerter impleuit.
Mulier quedam coniunx Martini ciuis Pragensis dicti de Egra, diebus pluribus in puerperio laborando, fetum euadere non ualebat. Et mittens ad fratres minores, quibus erat amore Cristi deuota, suppliciter flagitabat ut aliquam rem qua uenerabilis virgo Cristi usa fuit sibi a sororibus impetrarent, quam apud se absque scrupulo consciencie infra tempus egritudinis gestare ualeret. Obtinent dicti fratres unum cingulum, de quo corpus illius post mortem tactum fuit. Quo cum paciens cincta fuisset, inuocando uirginis piissime suffragium, eius interuenientibus meritis ilico infantem peperit, salua prolis & proprii corporis sospitate.
Una quedam, nomine Dobroslana, de contrata Slauensi, Pragensis dyocesis, magna matricis infirmitate grauata, & iam pene deficiens pre dolore, diebus & noctibus lamentabiles dabat uoces. Tandem de consilio fratrum minorum misit in Pragam ad sorores, instanter petendo ut sibi de uino in quo propter infirmos assidue rogantes tincte fuerant reliquie uirginis Agnetis, aliquantulum mitterent propter deum. Quod allatum postquam gustasset, recepit omnimodam sanitatem.
Nobilis quidam regni Bohemie, nomine Tatzo, habens intra guttur quoddam apostema, petiuit humiliter fratres minores in Praga, ut eum aliquibus reliquiis Sancte Agnetis consignarent. Fratres uero capillos ipsius uirginis in uino intingentes, collum pacientis uino predicto linierunt & residuum bibere suaserunt, consulentes nichilominus quod uotum aliquod ad honorem dei sueque ancille Agnetis uoueret, & pauperibus elemosinas largiretur. Qui cum non solum ea que sibi suasa fuerunt deuote fecisset, sed eciam plura hiis super[erog]asset, perfecte curacionis munus adeptus est.
Alius multum nobilis dominus Linko de Duba passione squinancie frequenter uexabatur, tam grauiter quod propter doloris uehemenciam linguam supra pectus turpiter exponebat. Cumque nullo medicine remedio eidem posset subueniri, de consilio sororum ordinis Sancte Clare in Praga consanguinearum suarum vinum in quo ossa beate Agnetis lota fuerunt cum deuocione potauit, & nunquam deinceps memoratam pertulit passionem.
Iuuenis quidam, nomine Vencezlaus, notarius cuiusdam militis nomine Protywerzonis in Bohemia, grandem in gutture paciebatur dolorem, racione cuius nec unum uerbum proferre ualebat. Perductus tandem per dominum suum ad fratres minores in Praga, nutibus cepit exposcere quod cum reliquiis signaretur. Dominus autem ipsius nutus eius non intelligentibus dixit "Ipse innuit & ego instanter peto, ut de reliquiis beate Agnetis si quas habetis dolorem ipsius tangatis, quia per hoc sperat se totaliter liberari". Properat subito unus de fratribus et capillos uirginis quos ob deuocionem seruabat attulit reuerenter, & intingens in aquam collum eius liniuit, terque cruce signauit in honore deifice trinitatis, et quidquid de aqua remanserat ebibere iussit. Qua difficulter potata, aliquod enim diebus cibum non sumpserat neque potum, statim uocem emisit ad modum ouis balantis. Quam cum tercio emisisset, debilitari cepit & sudare, et post modicam quietem in uerba exultacionis prorupit dicens "Benedictus sit dominus noster Jhesus Cristus, qui me peccatorem per sanctam Agnetem uirginem liberauit," Statimque equo ascenso cum domino suo incolumis & letus abscessit.
Simili modo quidam uir Marzitus, nomine Hoholitz, Pragensis dyocesis, per octo dierum spacium propter grauissimam gutturis passionem nec unum uerbum proferre ualebat, sed lamenta[bi]les rugitus doloris expressiuos. Cumque de capillis sancte Agnetis bibisset, nocte sequenti apparuit ei uirgo predicta in habitu sororum ordinis sancte Clare, et dixit se esse sanctam Agnetem, et duobus digitis in os eius usque ad locum doloris inmissis, omnem dolorem tactu manus sue propulsauit.
Quodam tempore fluuio nomine Uulcana supra quem situm est monasterium sororum in Praga nimium inundante, aqua predictarum sororum monasterium ingrediens, eciam locum sepulture uirginis Cristi repleuit. Cessante inundacione soror Margareta, filia Jacobi ciuis Pragensis, aquam de sepulcro hauriens, multo tempore seruauit incorruptam, que multis extitit remedium salutare contra multimodas passiones. Quidam namque uir Albertus nomine & soror eius Elyzabet in ciuitate Pragensi in morte decumbentes, haustu aque predicte totaliter a periculo mortis liberati sunt. Et multi alii a diuersis egritudinibus liberati. Propter tales autem inundaciones que frequenter ibi contingunt timentes sorores omnes reliquias uirginis incinerari debere, ossa ipsius de sepulcro leuantes lota in uino per manus fratrum sacerdotum cum magna reuerencia in archa lignea condiderunt. Predictum autem uinum per annum in cina conseruatum nec colorem nec saporem mutauit, & multis egris bibentibus prestitit medelam salutis, sicut de aliquibus superius est expressum.
Nobilis quidam de Bohemia, dictus Marquardus de Wlassym, habitis capillis Agnetis uirginis a quadam sorore ordinis Sancte Clare de Praga, in ciuitate sua Wlassym multos febricitantes reperiens, aliquos quidem de predictis capillis bibere fecit, alios autem tantummodo eisdem capillis benedixit et quindecim ex illis meritis famule Cristi a vi febrium liberati sunt.
Soror Constancia que post mortem sancte Agnetis pluribus annis excursis monasterii ipsius extitit abbatissa, ante mortem prefate uirginis gloriose pluribus accessionibus febrilibus grauata, in die tandem defunccionis ipsius plus solito cepit uexari, ita quod quasi tenebrescebat ante oculos eius, et totum corpus ipsius nimium erat ponderosum. Cumque sorores dixissent gracias in choro post prandium, illa ueniens procidit iuxta feretrum in quo corpus uirginis Cristi iacebat, ipsius merita inuocando, ut cum aliis sororibus pro anima eius nocte sequenti legere psalterium posset. Surgens autem ab oracione nullum dolorem sensit, nullumque grauamen, & quod facere decreuerat, effectui mancipauit.
Alia soror, nomine Agnes de Sberzkowitz, que eciam post mortem alme uirginis sororum monasterii eius fuit abbatissa pluribus annis, ante quam gereret dictum officium, grauissimam paralisim in cubito manus dextere perpessa est, in tantum quod eadem manu nichil poterat operari, sed continue portabat alligatam in sinu cum corda. Die autem quadam inueniens archam ligneam in qua corpus uirginis iacuerat, petiuit unam de sororibus ut eam iuuaret exponere manum dolorosam de sinu, quia nunquam inponi poterat uel exponi sine magno pacientis dolore pariter et clamore. Cumque dictam manum prefate arche ut poterat applicuisset, omni dolore semoto, restituta est usui & pristine sanitati.
Qvedam nobilis domina, nomine Scolastica, consors domini Habhardi de Zyrotin in Bohemia, dum adhuc Agnes felicissima in carne degeret, massam quandam in latere sinistro diu pertulit ex malorum coadunacione humorum. Quam per diuersa medicorum remedia euadere non ualens, cum auia sua, domina Scolastica de Sternberk que licenciam habebat monasterium sororum intrandi, claustrum in quo uirgo Cristi degebat ingrediens pia calliditate temptabat latus suum morbidum lateri uirginali iungere, sperans se ipsius contactu cupitam recipere sanitatem. Quod & factum est. Volens enim ab ancilla Cristi licenciari recedendo, fuit eam amplexata, in quo amplexu passionatum latus lateri eius ut potuit coniunxit, & quam nec herba nec malagina sanauerat, antequam de monasterio exisset sensit se omnino mirifica dei uirtute sanatam. Et ut accepti beneficii gratitudinem demonstraret, egrediens de monasterio statim audientibus pluribus hominibus fide dignis uiue uocis oraculo fatebatur per merita eximie uirginis se a morbo grauissimo liberatam.
Alia domina clari generis, Ostyrhildis nomine, coniunx domini Iobozlai de Sternberk, morbum qui fistula dicitur pluribus annis perpessa est. Audiens autem per merita beate Agnetis homines a diuersis egritudinibus liberari, totam se contulit ad eius suffragia, ieiuniis & oracionibus et elemosinis imploranda deum ob reuerencia ancille Cristi uotum emittens, ab omni dolore quem assidue passa fuerat sensit se immunem: sed aperturam fistule cernens omnino sanata[m], deo & gloriose uirgini Agneti gracias agens copiosas, uotum suum exsoluit.
Quedam alia domina, consors domini Inladote de territorio Luchomericensi, annis pluribus fluxu sanguinis fatigata, in exaltacione sancte crucis ad monasterium in quo corpus sancte Agnetis requiescit peruenit; et cum multe uirtutes et curaciones uariarum infirmitatum ad inuocacionem uirginis Cristi patrate, coram multitudine que tunc confluxerat recitarentur, ad eius suffragia cuius audiebat magnalia se conuertit. Cum ad honorem eius uotum in corde suo fecisset, continuo a profluuio sanguinis liberata, miraculum in se gestum ibidem protestans, multos audientes ad benedicendum & laudandum in sanctis suis dominum incitauit.
Soror Donika, ordinis sancte Clare de Praga, filia Domaslai Desquotz, quadam uice sororem que in coquina pro ceteris sororibus cibos parabat quantum poterat adiuuabat. Cumque uellet aquam fundere in cacabum qui super ignem pendebat, casu in ignem corruit secundum longum, et cadendo simulque in igne iacendo clamabat, "Sancta Agnes, adiuua me!" Surgens autem de voracibus flammis, nullum adustionis uestigium in uestimentis suis habuit, nec in corpore aliquam pertulit lesionem.
Sedes supra quam uirgo Cristi sederat frequenter, ardente quadam vice domo in qua tunc stabat sedes predicta, modicum quidem in una sui parte adusta in medio magnarum flamarum mansit inconbusta, que usque hodie in memoriam huius facti conseruatur.
Quadam uice fluuius que circa monasterium sororum in Praga in tantum inundauerat, quod magnam partem monasterii & capellam in qua corpus sancte Agnetis fuerat tumulatum pro magna sui parte repleuit. Cumque una de sororibus nomine Elyzabet, filia domini Alberti de Lubressitz ad prefatam capellam cicius peruenisset, uolens extrahere de sepulcro casulam ligneam in qua erant ossa uirginis recondita, casu in aquam lapsa, totaliter cooperta est aquis. Vna autem de sororibus, nomine Sdinka Paulitonis, corda eidem porrecta ipsam de aquis exire adiuuit. Cumque egressa fuisset nullum humiditatis uestigium apparuit in corpore eius uel in ueste, quod utique meritis sancte Agnetis factum esse credendum est.
Alia soror, nomine Iunka de Bessan, cum sancta Agnetis adhuc staret insepultum, de pollice pedis ipsius, sororibus absentibus unguem precidere uoluit et causa deuocionis seruare. Quod cum facere cepisset, sanguis fortissime cepit manare. Que nimium perterrita, sanguinem panno lineo abstergebat, ita quod magnam partem ipsius dicto sanguine rubricauit, qui postea meritis eximie uirginis multis infirmitatibus extitit remedium salutare. Timens autem predicta soror de prefato fluxu sanguinis nimium reprehendi & turbari, procidit cum alia sorore iuxta feretrum, orans misericordem dominum et uirginem piam ut predictum fluxum sistere dignaretur, quod et factum est.
Sunt quidem & alia multa signa que per huius gloriose uirginis merita dominus operari dignatus est, non solum in infirmantibus sed eciam in rebus perditis ut recuperentur adiuuando, et cunctis ad se clamantibus misericorditer sucurrendo. Predicta uero idcirco a me pauca sub compendio sunt transcursa, ut digniores & periciores laudatores occasionem habeant plura si uoluerint ad laudem dei ac huius illustrissime uirginis apponendi.
PRECACIO.
Eya, uirgo benigna, que in littore celestis patrie secura in stacione letaris, intue minimum ac uilissimum seruorum dei, qui gesta tua gloriosa balbuciendo utrumque depromsi, oculis miseracionis intendas cum ceteris tibi deuotis, ut qui adhuc miseri in mari turbulento uersamur et procellosas eius uoragines corporis ratem trahentes ignoramus an ad soliditatem littoris peruenire possimus, tuis sanctissimis precibus de lacu miserie et de luto fecis educas, ne nos demergat tempestas aque multimoda scilicet tribulacio, neque dampnacionis eterne absorbeat nos profundum. Ora regem maiestatis, cuius nunc iocundissima frueris uisione, ut in fluctibus huius pelagi potenti sua dextera nos gubernare dignetur, quatenus inter Caribdim & Scillam per medium sic tendamus, ut utroque periculo euitato salua naui & mercibus ad portum felicitatis perpetue securi pertingere ualeamus. Quod tuis sacris meritis & precibus ipse nobis prestare dignetur, qui est deus benedictus laudabilis & gloriosus in secula seculorum. Amen.
Cristo deuota uirgo domina Agnes, soror Vencezlai quarti regis Bohemie, suscepit ordinem sancti Francisci: ad cuius imitacionem, sicut pater sanctus Franciscus sub typo trium ordinum tres ecclesias erexit, ita ipsa tres sollempnes ecclesias construxit in Praga. Primam uidelicet in honore saluatoris omnium, in qua se cum sororibus suis recollegit. Secundam in honore sancte dei genitricis Marie et beati Francisci pro fratribus minoribus iuxta se diuina sibi & sororibus ordinis Sancte Clare ministrantibus. Terciam in hospitali suo eciam in honore sancti Francisci pro ordine cruciferorum tunc de nouo per fratres minores de mandato ipsius domine Agnetis creato, uidelicet cruciferis stelliferis quibus ipsum hospitale copiosissime de propriis bonis regalibus dotatum conmisit, ut ipsi debilibus & infirmis & omnibus miseris personis ibi receptis, tam in temporalibus quam in spiritualibus, fideliter necessaria ministrarent.