Jump to content

Vitae patrum

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Appendix (PL 071)
Saeculo VI

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Vitae patrum (Gregorius Turonensis), J. P. Migne

Prologus.

1143 Statueram quidem illa tantum scribere, quae ad sepulcra beatissimorum martyrum confessorumque divinitus gesta sunt: sed quoniam quaedam de iis nuper reperi quos beatae conversationis meritum evexit ad coelum, quorumque vitae tramitem certis relationibus cognitum Ecclesiam aedificare putavi, dicere aliqua ex illis opportunitate cogente non differo, quia sanctorum Vita non modo eorum pandit propositum, verum etiam auditorum animos incitat ad profectum: et quaeritur a quibusdam utrum Vitam sanctorum, an Vitas dicere debeamus. Agellius autem et 1144 complures alii philosophorum Vitas dicere voluerunt. Nam Plinius auctor in tertio Artis grammaticae libro, ait: Vitas antiqui cujuscunque nostrum dixerunt; sed grammatici pluralem non putant habere vitam. Unde manifestum est melius dici Vitam Patrum quam Vitas: quia cum sit diversitas meritorum virtutumque, una tamen omnes vita corporis alit in mundo. Et scripsi fateor in inferiore Confessorum libro aliqua de quorumdam vita, quae in corpore operati sunt breviora: idcirco quia cum de Dei virtute ingentia censeantur, parva tamen redduntur in scriptis: prolixiora quoque in hoc, quod Vita Sanctorum vocitare voluimus, libro imperiti idiotaeque 1145 praesumimus propalare, (1011)orantes Dominum, ut dignetur dare verbum in ore nostro, qui ora mutorum ad usus pristinos saepius reseravit, ut auditoribus lectoribusque salutaria, et sanctis Patribus digna, labia mea referant; et quae in sanctis praecipit scribi, reputet ea suis in laudibus declamari.

VITAE PATRUM.

CAPUT PRIMUM. De Lupicino atque Romano abbatibus. Series evangelicae admonet disciplinae (Matth. XXV, 27), ut dominicae largitionis pecunia nummulariis fenerata, cum digno multiplicationis fructu dispensante Domino restauretur, nec altis defossa foveis recondatur ad detrimentum, sed rationabili dispensatione porrecta, aeternae vitae crescat ad lucrum; ut incipiens retributionis Dominus quae commodavit inquirere, cum usuris receptis fenerationis suae duplici satisfactione talentis, dicat: Euge, serve bone, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Praedestinatorum est enim ista cum Dei ope perficere, qui ab ipsis cunabulorum vagitibus, ut saepe de multis (1011B)legitur, Dominum scire meruerunt, cognitoque eo, nunquam ab ejus praeceptionibus recesserunt, neque post baptismi sacramentum niveam illam pollentemque regenerationis stolam impudicis actibus polluerunt. Qui merito sequuntur Agnum quocunque ierit, quos ipsius Agni candor egregius liliis decoris nullo tentationis aestu marcentibus coronavit. His denique sertis, dextera inclytae dominationis extenta, inchoantes provocat, vincentes adjuvat, victores adornat, quos nominis sui titulo praesignatos de terrenis gemitibus elevans, in coelorum evehit gaudia gloriosos. De quorum niveo electionis numero et illos esse non ambigo, qui Jurensis eremi opaca lustrantes, non modo se Dei templum efficere meruerunt, verum etiam in multis mentibus Spiritus sancti (1011C)gratiae 1146 tabernacula paraverunt: id est, Lupicinus, Romanusque germanus ejus.

I. Igitur Lupicinus (Christ. an. 480, 21 Mart.) ab exordio aetatis suae Deum toto requirens corde, litteris institutus, cum ad legitimam transiisset aetatem, genitore cogente, cum animi non praeberet consensum, sponsali vinculo nectitur. Romanus vero adhuc adolescentior (An. 460, 28 Feb.), et ipse ad Dei opus animum extendere cupiens, nuptias refutavit. Parentibus vero relinquentibus saeculum, hi communi consensu eremum petunt, et accedentes simul inter illa Jurensis deserti secreta, quae inter Burgundiam Alemanniamque sita, Aventicae adjacent civitati tabernacula figunt, prostratique solo Dominum diebus (1012A)singulis cum psallentii modulamine deprecantur, victum de radicibus quaerentes herbarum. Sed quoniam livor illius qui de coelo delapsus est, semper insidias humano generi consuevit intendere, contra hos Dei servos armatur, hosque per ministros suos a coepto itinere nititur revocare. Nam lapidibus urgere eos daemones per dies singulos non desinebant, et quotiescunque genua ad orandum Dominum deflexissent, statim imber lapidum super eosdem jacientibus daemoniis deruebat, ita ut saepe vulnerati immensis dolorum cruciatibus torquerentur. Interea aetas adhuc immatura coepit injurias quotidiani hostis metuere, nec passa diutius sufferre dolores, relinquens eremum, ad propria redire deliberat. Sed quid invidia non cogat inimici? Verum ubi relinquentes hoc habitaculum (1012B)quod expetierant, ad villas manentium sunt regressi, domum cujusdam pauperis ingrediuntur. Percunctatur autem mulier de quo itinere milites Christi venirent. Respondent non sine confusione se reliquisse eremum, et quae eos causa a coepto distulerit opere, per ordinem pandunt. At illa ait: Oportuerat vos, o viri Dei, contra insidias diaboli viriliter dimicare, nec formidare ejus inimicitias, qui saepius ab amicis Dei superatus occubuit. Aemulus 1147 est enim sanctitati, dum metuit ne unde ille perfidiabilis corruit genus humanum fide nobilitatum ascendat. At illi compuncti corde, et seorsum discreti a muliere, dixerunt: Vae nobis, quia peccavimus in Deum dimittendo propositum nostrum. Ecce nunc a muliere arguimur pro ignavia. Et qualis nobis in posterum (1012C)erit vita, si ea unde aestu inimici expulsi fuimus non repetamus? II. Tunc armati vexillo crucis, sumptis in manu bacillis, regressi sunt ad eremum. Quibus venientibus iterum eos insidiae daemonis lapidibus coeperunt urgere: sed persistentes in oratione, obtinuerunt a Domini misericordia ut, remota tentatione, liberi ad illum divini cultus famulatum expeditique perseverarent. His denique in oratione vacantibus [Ed., persistentibus], coeperunt ad eos turbae fratrum hinc et inde confluere, et audire verbum praedicationis ab eis. Cumque jam beati eremitae populis, ut diximus, publicati fuissent, fecerunt sibi monasterium, quod Condatiscone vocitari voluerunt, in quo, succisis (1013A)silvis et in plana redactis, de laboribus manuum propriarum victum quaerebant; tantusque fervor de Dei amore proximos locorum accenderat, ut congregata ad officium Dei multitudo simul habitare non posset: feceruntque iterum aliud monasterium, in quo felicis alvearis examen instituerunt. Sed et his deinceps cum Dei adjutorio ampliatis, tertium intra Alemanniae terminum monasterium locaverunt. Ibantque vicissim hi duo patres requirentes filios, quos divinis imbuerent disciplinis, praedicantes in singulis monasteriis ea quae ad institutionem animae pertinebant. Lupicinus tamen abbas [Ed., abbatis] super eos obtinuit monarchiam. Erat autem valde sobrius, et a cibo potuque abstinens, ita ut plerumque tertia die reficeretur. Cum autem eum, sicut corporis humani (1013B)deposcit necessitas, sitis arriperet, vas cum aqua exhiberi faciebat, in qua manus immersas diutius retinebat. Mirum dictu! ita 1148 absorbebat caro ejus aquam appositam, ut putares eam per os ejus assumi, et sic ardor sitis exstinguebatur. Erat enim severus valde in districtione fratrum, nec quemquam non modo perverse agere, verum etiam nec loqui sinebat: mulierum quoque vel colloquia, vel occursus valde vitabat. Romanus ita erat simplex, ut nihil de his penitus ad animum duceret, sed omnibus tam viris quam mulieribus aequaliter flagitatam benedictionem Divinitatis nomine invocato tribueret. III. Lupicinus igitur abbas cum minus haberet unde tantam sustineret congregationem, revelavit ei Deus locum in eremo, in quo antiquitus thesauri reconditi (1013C)fuerant: ad quem locum accedens solus, aurum argentumque, quantum levare poterat, monasterio inferebat, et exinde, coempto cibo, reficiebat fratrum multitudines quos ad Dei officium congregaverat. Sicque faciebat per singulos annos. Nulli tamen fratrum patefecit locum quem ei Dominus dignatus est revelare. Factum est autem ut quodam tempore visitaret fratres quos in illis Alemanniae regionibus diximus congregatos; et accedens meridie, cum adhuc fratres in agro essent, ingressus est domum, in qua cibi coquebantur ad reficiendum: viditque diversorum ferculorum apparatum magnum, pisciumque multitudinem aggregatam, dixitque in corde suo: Non est dignum ut monachi, quorum vita solitaria est, tam ineptis utantur sumptibus. Et statim jussit praeparari (1013D)aeneum magnum. Cumque locatus super ignem fervere coepisset, posuit in eo cunctos simul, quos paraverant cibos, tam pisces quam olera sive legumina, vel quidquid ad comedendum monachis destinatum fuerat, dixitque: De his pultibus nunc reficiantur fratres. Nam non deliciis vacent, quae eos a (1014A)divino impediant opere. Quod illi cognoscentes, valde moleste tulerunt. Tunc duodecim viri, habito consilio, iracundia inflammati, reliquerunt locum, et abierunt per 1149 deserta vagantes, et ea quae erant saeculi delectabilia inquirentes. Revelatumque est statim per visum Romano, nec ei voluit divina miseratio rem actam occultare. Regresso quoque abbate ad monasterium dicit: Si sic futurum erat, ut ad dispersionem fratrum abires, utinam nec accessisses ad eos. Cui ille: Noli, inquit, moleste ferre, frater dilectissime, quae acta sunt. Nam scias purgatam esse aream Domini, et triticum tantum reconditum in horreo, paleas autem ejectas esse foras. Et ille: Utinam nullus abscessisset ex his! sed nunc indica, quaeso, mihi quanti exinde abierunt. Qui respondit: (1014B)Duodecim viri cothurnosi atque elati, in quibus Deus non habitat. Tunc Romanus cum lacrymis ait: Credo in illo divinae miserationis respectu, quia nec illos separabit a thesauro suo, sed congregabit eos, et lucri eos faciet pro quibus pati dignatus est. Et facta pro his oratione, obtinuit ut reverterentur ad gratiam omnipotentis Dei. Dominus enim compungi fecit corda eorum; et agentes poenitentiam pro excessu suo, congregaverunt singuli congregationes suas, et fecerunt sibi monasteria, quae usque hodie in Dei laudibus perseverant. Romanus autem persistebat in simplicitate et operibus bonis, visitans infirmos, et salvans eos oratione sua. IV. Factum est autem quodam tempore, dum iter ageret ad visitandos fratres, ut, occupante crepusculo, (1014C)ad hospitiolum diverteret leprosorum. Erant autem novem viri. Susceptusque ab eis, statim plenus charitate Dei jussit aquam calidam fieri, atque omnium pedes manu propria lavit, lectulumque spatiosum fieri praecepit, ut omnes in uno stratu requiescerent, non abhorrens luridae maculam leprae. Quod cum factum fuisset, obdormientibus leprosis, hic inter decantationes psalmorum vigilans, extendit manum suam, et tetigit latus infirmi unius, statimque mundatus est: tactuque salubri iterum tangens alium, et ipse protinus est mundatus. Cumque se sensissent redditos sanitati, tetigit unusquisque proximum suum, ut scilicet expergefacti rogarent 1150 Sanctum pro emundatione sua. Sed cum tacti ab invicem fuissent, et ipsi mundati sunt. Mane autem (1014D)facto aspiciens omnes nitente cute effulgere, gratias agens Deo, et vale dicens, ac singulorum oscula libans, abscessit; mandans eis ut semper ea quae Dei erant et retinerent pectore, et operibus exercerent. V. Lupicinus autem jam senex factus accessit ad Chilpericum regem, qui tunc Burgundiae praeerat. (1015A)Audierat enim eum habitare apud urbem Janubam. Cujus cum ingressus est portam, tremuit cathedra regis, qui ea hora ad convivium residebat, exterritusque ait suis: Terraemotus factus est. Responderunt qui aderant, nihil se sensisse commotionis. Et ille: Occurrite quantocius ad portam, ne forte aliquis adversari cupiens regno nostro adsit, quasi nociturus nobis; non enim sine causa haec sella contremuit. Qui protinus concurrentes, offenderunt senem in veste pellicia, et dixerunt regi de eo, qui ait: Ite, adducite eum in conspectu meo, ut intelligam cujus ordinis homo sit. Et statim adductus stetit coram rege, sicut quondam Jacob coram Pharaone. Cui ille ait: Quis es, vel unde venisti? aut quod est opus tuum? vel quid necessitatis eges [Ed., habes] ut venias ad nos, edicito? Cui ille: Pater sum, inquit, dominicarum (1015B)ovium, quas cum Dominus spiritalibus cibis jugi administratione reficiat, corporalia eis interdum alimenta deficiunt. Ideo petimus potentiam vestram ut ad victus vestitusque necessaria aliquid tribuatis. Rex vero haec audiens ait: Accipite agros vineasque, de quibus possitis vivere, ac necessitates vestras explere. Qui respondit: Agros et vineas non accipiemus, sed si placet potestati vestrae, aliquid de fructibus delegate, quia non decet monachos facultatibus mundanis extolli, sed in humilitate cordis Dei regnum justitiamque ejus exquirere. At rex, cum audisset haec verba, dedit eis praeceptionem ut annis singulis trecentos modios tritici ejusdemque mensurae numero vinum accipiant, et centum aureos ad comparanda fratrum indumenta. Quod usque nunc a fisci (1015C)ditionibus 1151 capere referuntur. VI. Post haec autem cum jam senes perfectaeque essent aetatis, Lupicinus abbas scilicet, et Romanus frater ejus, ait Lupicinus germano suo: Dic, inquit, mihi in quali monasterio vis tibi parari sepulcrum, ut simul quiescamus? Qui ait: Non potest fieri ut ego in monasterio sepulcrum habeam, a quo mulierum accessus arcetur. Nosti enim quod mihi indigno et non merenti Dominus Deus meus gratiam tribuit curationum, multique per impositionem manus meae ac virtutem crucis dominicae, a diversis languoribus sunt erepti. Erit autem concursus ad tumulum meum, si ab hac luce migravero. Ideoque rogo, ut eminus a monasterio requiescam. Pro hac vero causa cum obiisset, in decem millibus a monasterio (1015D)in monte parvulo sepultus est: super cujus deinceps sepulcrum magnum templum aedificatum est, in quod ingens frequentia populi diebus singulis accurrit. Multae enim virtutes ibi in Dei nomine nunc ostenduntur; (1016A)nam et caeci ibi lumen, et surdi auditum, et paralytici gressum plerumque recipiunt. Lupicinus autem abbas obiens, intra monasterii basilicam est sepultus: reliquitque Domino pecuniae creditae multiplicata talenta, id est, beatas monachorum congregationes in ejus laude devotas.

CAPUT II. De sancto Illidio episcopo.

Inter reliqua vitae perpetuae semina, quae coelestis Sator ex illo divinitatis fonte mentis incultae arvum vel irrigavit institutione, vel dogmate fecundavit, ait: Omnis qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus (Matth. X, 38). Et alibi: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum (1016B)fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam (Joan. XII, 24, 25). 1152 Sed ille nihilominus vas electionis beatus Paulus apostolus, dicit: Semper mortificationem Christi in corpore vestro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corde [Mss. duo, corpore ] vestro mortali (II Cor. IV, 10). Ergo Confessores Christi, quos tempus persecutionis ad martyrium non lacessivit, ipsi sibi persecutores effecti, modo ut digni Deo haberentur, diversas abstinentiae cruces adhibuerunt; et ut mortificatis membris soli illi viverent, de quo idem Apostolus dixit: Jam non vivo ego, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20); et alibi, allegans illud psalmi quadragesimi tertii: Propter te mortificamur tota die: (1016C)aestimati sumus, sicut oves occisionis (Rom. VIII, 36). Aspiciebant enim per illos mentis internae oculos Dominum coelorum descendisse ad terras, non abjectum ad humilitatem, sed humiliatum misericorditer ad mundi redemptionem: aspiciebant pendentem in patibulo, non deitatis gloriam, sed assumpti corporis hostiam mundam, de qua Joannes paulo ante praedixerat: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata hujus mundi (Joan. I, 29). Habebant in se et clavorum affixionem, cum a timore ejus confixi, atque a judiciis divinis exterriti, nihil indignum ejus omnipotentiae in corporis sui habitatione gerebant, juxta illud quod psalmo centesimo decimo octavo scriptum est: Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui (Psal. CXVIII, 120). Fulgebat in his et illud (1016D)resurrectionis lumen insigne, quo angelus refulsit, dum revolvit lapidem monumenti, de quo Marci decimo sexto: Et introeuntes in monumentum, viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, (1017A)et obstupuerunt (Marc. XVI, 5). Quo et Jesus splenduit sub illa ostiorum obseratorum inclusione, cum improvisus in medio apostolici senatus astitit comitatu: quos idem Dominus eosdem verbis vitae imbuens coelesti est evectus in arce. Inter quos et beatus confessor Illidius ita haec omnia in cordis sui tabernaculo collocavit, ut et ipse quoque templum sancti Spiritus effici mereretur: de cujus vita aliqua scripturus, veniam peto a legentibus. Non enim 1153 me artis grammaticae studium imbuit, neque auctorum saecularium polita lectio erudivit, sed tantum beati patris Aviti Arverni pontificis studium ad ecclesiastica sollicitavit scripta. Si mihi non ad judicium contingerent quae ipso praedicante audivi, vel cogente relegi, quia ea nequeo observare: qui me post Davidici (1017B)carminis cannas [Mols., cantiones], ad illa evangelicae praedicationis dicta, atque apostolicae virtutis historias epistolasque perduxit; de quo ea tantum capere potui, ut cognoscerem Jesum Christum Filium Dei ad salutem mundi venisse, atque amicos ejus qui accepta cruce austerae observantiae Sponsum secuti sunt, dignis obsequiis honorare. Qua de re crudae rusticitatis temeritatem ostendens, quae de beato cognovi Illidio, illo quo possum proferam stylo.

I. Sanctus igitur Illidius cum perfectae vitae sanctitate polleret (An. 385, 5 Jun.), ac diversarum in se gratiarum charismata largiente Domino congessisset, illud quod adhuc sanctitatis culmini deerat, Deo inspirante ac populo eligente promuerit, ut sacerdos Arvernae ecclesiae, et dominicarum ovium pastor eligeretur. (1017C)Cujus sanctitatis fama dum per diversos gratiarum evehitur ascensus, non solum ipsos Arverni territorii terminos, verum etiam vicinarum urbium fines adivit. Unde factum est ut haec gloria Treverici imperatoris aures attingeret, cujus filia cum a spiritu immundo correpta graviter vexaretur, et non inveniretur a quo posset erui, beatum Illidium fama detexit: et dicto citius ab imperatore directi pueri, sanctum senem in antedicta repertum urbe potestati regiae celeriter repraesentant. At ille venerabiliter exceptum de exitu infelicis conqueritur filiae. Ille (1018A)vero confisus in Domino in oratione prosternitur, nocteque cum sacris hymnis canticisque spiritalibus ducta, immissis in os puellae digitis, nequam 1154 spiritum a corpore abegit obsessae. Quod miraculum imperator cernens, immensos auri argentique cumulos sancto offert sacerdoti. Quod ille exsecrans ac refutans, hoc obtinuit ut Arverna civitas, quae tributa in specie triticea ac vinaria dependebat, in auro dissolveret, quia cum gravi labore penui inferebantur imperiali. Sanctus vero, ut aiunt, impleto vitae praesentis tempore, in ipso itineris curriculo migravit ad Christum, a suisque delatus, in urbe sua sepultus est. II. Et forsitan, ut plerumque homines murmurare soliti sunt, quispiam garrulatur, dicens: Non potest (1018B)hic haberi inter sanctos pro unius tantum operatione miraculi. Nam si perpenditur illud quod Dominus ait in Evangelio: Multi mihi dicent in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo daemonia ejecimus, virtutesque multas fecimus? et [Bell., et non] respondebo eis dicens, quia non novi vos (Matth. VII, 22, 23), profecto intelliget quod magis proficit ad laudem virtus egressa de tumulo, quam ea quae quisquam vivens gessit in mundo: quia illa labem habere potuerunt per assidua mundanae occupationis impedimenta, haec vero omni labe ad liquidum caruerunt. Ergo quia illa, ut credimus, quae sanctus Illidius ante hoc tempus operatus est, oblivioni data sunt, nec ad nostram notitiam pervenerunt, ea quae propriis inspeximus oculis, expertique sumus, vel quae a fidelibus (1018C)agnita cognovimus, declaramus. Tempore quo Gallus episcopus Arvernam regebat ecclesiam (Vid. infra, cap. 6), horum scriptor in adolescentia degens graviter aegrotabat, et ab eo plerumque dilectione unica visitabatur, eo quod patruus ejus esset; erat enim valetudo cum nimia stomachi pituita ac febre valida. Interea advenit parvulo desiderium, et, credo, inspirante Deo, ut ad beati Illidii basilicam deportaretur; illatusque manibus puerorum ad ejus tumulum, fusa oratione cum lacrymis, 1155 leviorem se sensit esse quam cum venerat; (1019A)reversusque ad domum, iterum a febre corripitur. Quadam vero die cum gravius agere coepisset, eumque febris asperior solito aggravaret, et utrum evaderet dubia sub sorte jaceret, accedens genitrix ejus ait ad eum: Moestum hodie, dulcis nate, sum habitura diem, cum te talis attinet febris. Et ille: Nihil, inquit, prorsus, obsecro, contristeris, sed ad sepulcrum me remitte beati Illidii pontificis. Credo enim, et fides mea est, quod virtus ejus, et tibi laetitiam, et mihi tribuet sospitatem. Tunc Sancti deportatus ad tumulum, orationem ad Dominum fudit, spondens prostratus sponte, si eum obtentu Antistitis sui Dominus ab hoc contagio liberaret, clericum se futurum; nec prorsus moraretur, si deprecatio obtineret effectum. Haec effatus sensit protinus discedere (1019B)febrem, vocatoque puero, domum se reportari deposcit. Cumque in recubitu ubi tunc epulabantur fuisset illatus, erumpente a naribus sanguinis copia, febris simul cruorque defluxit. Quod meritis beati Confessoris praestitum habetur probatum. Sed et nuper Venerandi comitis servus, cum in diuturna caecitate resideret, celebratis vigiliis, sanus abscessit. III. De reliquiis vero ejus haec ipse praefatus scriptor, ut actum est, propria contemplatione prospexit. Dedicaverat igitur oratorium (Vid. lib. de Gloria conf., cap. 20) infra domum ecclesiasticam urbis Turonicae in primo sacerdotii sui anno, in quo cum reliquorum sanctorum pignoribus hujus antistitis reliquias collocavit. Post multos vero dedicationis dies admonitus est ab abbate ut reliquias quas in altari ipso locaverat (1019C)visitaret, ne ab humore novi aedificii humectatae, aliquid in his putredinis insideret. Quas cum requirens reperisset infectas, ablatas ex altari contra ignem siccare coepit. Verum ubi ligaturas illas sigillatim composuit, ventum est ad reliquias beati Illidii episcopi. Denique tenens easdem contra ignem, filum quo ligatae erant, quia erat valde prolixum, super ardentes decidit prunas, et tanquam aeneum aut ferreum ab ardore ignis incanduit. Illo quoque parvi pendente quid 1156 filum fieret fieret quo sanctae reliquiae ligarentur, aestimans ipsum jam in favillam fuisse resolutum, comperit adhuc integrum et incorruptum, quippe quod vinculum et ligamen paulo ante fuisset hujus gloriosi pontificis. IV. [Puer erat parvulus quasi mensium decem, (1019D)qui, ut res veritatis edocuit, ipsius Beati abnepos habebatur; gravissimi incommodi accessu afficiebatur. Flebat autem illius genitrix non minus obitum parvuli, quam quod non fuerat adhuc divino delibutus sacramento. Denique consilio habito, beati Confessoris adiit tumulum, exponit in pavimento aegrotum, qui nihil aliter quam solo spiritu palpitabat; atque in vigiliis obsecrationibusque coram sepulcro Antistitis (1020A)excubat. Cumque plausum ales ille lucis nuntius [Id est, gallus], repercussis alis, altius protulisset, puer, qui valde exanimis projectus fuerat, convaluit; et gaudia cordis, risu praecedente, patefaciens, aperto divinitus ore, evocat matrem, dicens: Accede huc. At illa cum tremore et gaudio accedens, quae nunquam adhuc filii vocem audierat, stupens: Quid vis, inquit, dulcissime nate? Qui ait: Curre quantocius, atque aquarum mihi pocula defer. At illa persistens immobilis usque ad adventum lucis in oratione, gratias agens sancto Antistiti, sobolemque devovens, abscessit ad domum; porrectaque aqua, hausit infans; atque omni infirmitatis nexu absolutus, ad plenum convaluit. Deinde ad pristinos infantiae vagitus rediens, loqui ultra non potuit, nisi cum ad illam (1020B)aetatis seriem, in qua infantium lingua ad loquendum laxari solet, educatus accessit. Sed nec illud silere arbitror, quod quodam tempore, quo clibanus ad coquendas calces basilicae ipsius succenderetur, actum est. Jugum igitur quod os fornacis validissime confirmabat, dormientibus cum ipso loci abbate qui aderant, est effractum. Quo facto astitit presbytero repente per visum quasi sacerdos dicens: Festina velociter, et excita dormientes, ne eos futurae ruinae casus anticipet. Jam enim paratum est jugum, quod totam molem lapidum sustinet, 1157 cum ipso igne corruere. Ille vero expergefactus, amotis ab ore fornacis omnibus, cecidit ab utraque parte acervus lapidum aggregatus, nullum de astantibus laedens. Quod non sine Antistitis intercessione praestitum (1020C)reor. Tunc presbyter memoratus, oratione facta ad sepulcrum Sancti, reparatis jugis, lapidibusque relatis, in clibano opus coeptum, Antistite opitulante, peregit. Hujus confessoris beatum corpus ab antiquis in crypta sepultum fuit: sed quia arctum erat aedificium, ac difficilem habebat ingressum, sanctus Avitus pontifex urbis, constructa in circuitu miri operis absida, beatos inquisivit artus, reperitque in capsa tabulis formata ligneis, et juxta morem sarcophago clausit. In hoc loco et meritis et nomine Justus requiescit, qui fuisse hujus gloriosi pontificis fertur archidiaconus.] V. Multa quidem et alia de hoc sancto miracula sunt relata, quae scribere longum putavi, haec aestimans fidei perfectae sufficere quae dicta sunt, quia cui (1020D)pauca non sufficiunt, plura non proderunt. Nam ad hujus tumulum caeci illuminantur, daemones effugantur, surdi auditum et claudi recipiunt gressum, praestante Domino nostro Jesu Christo, qui credentibus repromisit a se petita sine ambiguitate largiri.

CAPUT III. De sancto Abraham abbate.

Nulli Catholicorum esse occultum reor quod Dominus (1021A)ait in Evangelio: Amen dico vobis, si habueritis fidem integram, et non haesitaveritis, si dixeritis huic monti: Transfer te; et transferet se, et omnia quaecumque petieritis in nomine meo, credite quia accipietis, et venient vobis (Matth. XXI, 21; Marc. XI, 23). Ergo non erit dubium quin sancti obtinere possint a Domino quod petierint, quia in eo fidei fundamine positi, nullis haesitationum fluctibus vacillantur: pro qua fide non solum infra patriae terminum propriae, dum coelestem vitam agere cupiunt, exsules facti 1158 sunt, sed etiam transmarina ac peregrina petierunt loca, ut ei cui se devoverant plus placerent. Sicut nunc beatus Abraham abbas, qui post multas tentationes saeculi, fines est territorii ingressus Arverni. Qui non immerito Abrahae illi comparatur seni pro (1021B)magnitudine fidei, cui quondam dixerat Deus: Exi de terra tua et de cognatione tua, et vade in terram quam monstravero tibi (Gen. XII, 1). Reliquit autem hic non solum terram propriam, sed etiam illam veteris hominis actionem, et induit novum hominem, qui secundum Deum formatus est in justitia, sanctitate et veritate. Ideoque cum se perfectum in Dei opere cerneret, non fuit dubius in fide petere quod per vitam sanctam confisus est obtinere: per quem opifex coeli, maris ac terrae, parva quidem numero, sed admiranda miracula operari dignatus est.

I. Igitur Abraham iste super Euphratis fluvii littus exortus est (An. 480, 15 Jun.), ubi in Dei opere proficiens ad visitandos eremitas, adire Aegypti solitudines concupivit. Quod iter dum tereret, a paganis (1021C)comprehensus, et multis pro Christi nomine affectus verberibus, in vincula conjicitur; in quibus per quinque annos exsultans, angelo solvente, laxatur. Occidentalem quoque plagam visitare cupiens, Arvernis advenit, ibique ad basilicam sancti Cyrici monasterium collocavit. Erat enim mirae virtutis, fugator daemonum, illuminatorque caecorum, aliorum quoque morborum potentissimus medicator. Igitur cum festivitas supradictae basilicae advenisset, praepositum vocat, ut vasa vino plena ad reficiendum populum qui solemnitati aderat, in atrio ex more componeret. Causatur monachus dicens: Ecce episcopum cum duce et civibus invitatum habes, et vix nobis supersunt quatuor vini amphorae; unde omnia ista complebis? Et ille: Aperite mihi, inquit, penum. (1021D)Quo aperto, ingressus est: et dans orationem, quasi novus Elias, elevatis ad coelum manibus, infusis fletu luminibus, ait: Ne deficiat, quaeso, Domine, de hoc vasculo vinum, 1159 donec cunctis ministretur in abundantia. Et irruente in se Spiritu sancto, ait: Haec dicit Dominus (III Reg. XVII, 14): Non deficiet (1022A)vinum de vase, sed omnibus petentibus affatim tribuetur, et abundabit. Verumtamen ad verbum et hilaritatem dispensationis illius cuncto populo in abundantia ministratum est, et superfuit. Sed quia strenuitas praepositi prius mensuraverat vasculum quinquagenarium, et repererat quatuor palmorum mensuram, cernens quae acta fuerant, in crastino iterum mensurans, tantum reperit in vase, quantum in eo praecedente reliquerat die. Ex hoc Sancti virtus in populis declarata est, in quo monasterio plenus dierum obiit, ibique cum honore sepultus est. Erat enim eo tempore sanctus Sidonius episcopus, et Victorius dux, qui super septem civitates principatum, Eoricho Gothorum rege indulgente, susceperat. Hujus vero sancti epitaphium beatus Sidonius scripsit, in quo (1022B)aliqua de his quae locutus sum est praefatus. Ad hujus enim beati Abrahae sepulcrum plerumque frigoritici decubantes medicinae coelestis praesidio sublevantur.

CAPUT IV. De sancto Quintiano episcopo.

Omnis qui se terrenae materiae corpus ferre cognoscit, cogitare debet, ne in his devolvatur quae terrena et carnis hujus amica esse noscuntur; quia juxta apostolum Paulum: Manifesta sunt opera carnis (Gal. V, 19), plena immunditia et iniquitate, pollutumque et fetidum hominem qui ea sectatus fuerit reddunt, atque ad extremum fletibus deputant sempiternis. Fructus autem Spiritus est omne quod in Deo pollet ac nitet, quod in hoc saeculo, mortificata carne, animam (1022C)exsultare facit, in futuro autem gaudiis donat aeternis. Unde nos qui nunc sumus in corpore positi, aspicere debemus quae 1160 operatus est Deus in sanctis suis, in quibus, tanquam in [Ed., intra] splendidum candidumque ac levigatum meritis tabernaculum, diversisque virtutum floribus adornatum, residens, extensa dexterae majestate, dignatus est per eos miseratione propria perficere quae petiissent, sicut nunc per beatum Quintianum, de quo sermo futurus est, mentis nobilis generositate fulgidum, justitiae opus plerumque complevit. Ergo non nos more pecorum carnis sectatio ad terrena submergat ac deprimat, sed potius sanctorum exemplis illecti, prudenter intelligentes quae Dei sunt, spiritalis nos opera ad coelestia ac sempiterna sustollat; neque in nobis mens (1022D)ab impudicis actionibus victa luxuriet, sed, aeternitatis pro meritis vindicans solium, victrix sapientia regnet.

I. Igitur beatissimus Quintianus, Afer natione (An. 527, 13 Nov.), et ut quidam volunt, nepos Fausti episcopi, qui genitricem suam suscitasse perhibetur, (1023A)sanctitate praeditus, virtutum dote fulgidus, charitatis igniculo fervidus, castitatis flore praecipuus, ad episcopatum Rutenae ecclesiae eligitur, expetitur, ordinatur. In quo episcopatu ampliatis adhuc virtutibus, cum in Dei semper operibus cresceret, auctam beati Amantii antistitis basilicam, sanctum corpus in antea transtulit; sed non fuit Sancto acceptabile hoc opus. Unde factum est ut per visum apparens diceret ei: Quia ausu temerario artus in pace quiescentes visus es amovisse, ecce ego removebo te ab hac urbe, et eris exsul in regione altera; verumtamen non privaberis ab honore quo frueris. Non post multum vero tempus, orto inter cives et episcopum scandalo, Gothos qui tunc in antedicta urbe morabantur suspicio attigit, quod se vellet episcopus Francorum (1023B)ditionibus subdere, consilioque accepto, cogitaverunt eum perfodere gladio. Quod cum viro sancto nuntiatum fuisset, de nocte consurgens, cum fidelissimis ministris suis 1161 ab urbe illa egrediens, Arvernis advenit; ibique a sancto Eufrasio episcopo, qui Aprunculo quondam antistiti successerat, receptus est, largitisque ei tam domibus quam agris et vineis, vel ille, vel qui Lugdunensi urbi praeerat, summa eum diligentia excolebant. Erat enim jam senex, et verus Dei cultor. Decedente autem ab hoc mundo sancto Eufrasio, Apollinaris, tribus mensibus sacerdotio subministrato, migravit. Cum autem haec Theoderico regi nuntiata fuissent, jussit inibi sanctum Quintianum constitui, et omnem ei potestatem tradi ecclesiae, dicens: Hic ob nostri amoris zelum (1023C)ab urbe sua ejectus est. Denique cum sanctus Quintianus in antedicta urbe potiretur episcopatu, Proculus quidam, ex aerario presbyter ordinatus, multas ei injurias intulit, omnemque potestatem illi de rebus ecclesiae auferens, vix ei quotidianum satis tenuem victum ministrari praecepit: sed per ejus orationem a civibus correptus prudentioribus, restituta omni potestate, se ab ejus removit insidiis. Antedictus tamen sacerdos non immemor injuriae, sicut quondam Paulus apostolus de Alexandro (II Tim. IV, 14), ita et hic de Proculo decantabat, dicens: Proculus aerarius multa mala mihi fecit, reddet illi Dominus secundum opera sua. Quod in posterum ei evenisse manifestum est. II. Erat enim Vir beatus in oratione assiduus, et (1023D)in tantum amator populi sui, ut adveniente Theoderico, ac vallante cum exercitu urbem, Sanctus Dei muros ejus per noctem psallendo circuiret, et ut regioni vel populo Dominus velociter succurrere dignaretur, (1024A)afflictus in jejuniis atque vigiliis instanter orabat. Porro Theodericus rex cum cogitaret etiam muros urbis evertere (An. 525), mollivit eum misericordia Domini, et oratio sacerdotis sui, quem in exsilium retrudere cogitabat. Nam nocte pavore perterritus de stratu suo exsilit, ac solus per viam publicam fugere nititur. Perdiderat enim sensum, nesciens quid ageret. Quod animadvertentes sui, eumque retinere conantes, vix potuerunt, cohortantes ut se signo salutari muniret. Tunc Hilpingus 1162 dux ejus accedens propius ad regem, ait: Audi, gloriosissime rex, consilium parvitatis meae. Ecce muri civitatis istius fortissimi sunt, eamque propugnacula ingentia vallant. Quod ut plenius magnificentia vestra cognoscat, de sanctis quorum basilicae (1024B)muros urbis ambiunt haec loquor, sed antistes loci illius magnus apud Deum habetur. Noli facere quod cogitas; noli episcopo injuriam inferre, aut urbem evertere. Cujus consilium rex clementer accipiens, praeceptum posuit ne ullus ab octavo urbis milliario laederetur. Quod obtentu Sacerdotis praestitum nullus ambigat. Tunc et Proculus ille presbyter, irruptis Lovolautrensis castri muris, ab ingredientibus hostibus ante ipsum ecclesiae altare gladiorum ictibus in frusta discerptus est, reddiditque illi Dominus, sicut Sacerdos cantare consueverat, secundum opera sua. III. Post peractam igitur stragem cladis Arvernae, Hortensius, unus ex senatoribus, comitatum urbis illius agens, quemdam de parentibus Sancti, id est (1024C)Honoratum nomine, in urbis platea nequiter retineri jussit. Quod celeriter beato Viro nuntiatum est. At ille per amicos suos coepit rogare, ut eum data audientia absolvi juberet. Quod ille nullatenus praestitit. Tunc beatus senex deferri se in plateam qua ille tenebatur jubet: allatus autem rogabat milites ut eum dimitterent. Illi vero timentes, obedire ausi non sunt Pontifici. Et Sacerdos: Ad domum, inquit, Hortensii me velociter deportate. Erat enim senex valde, et propriis pedibus abire non poterat. Deferentes autem eum in domum Hortensii ministri ejus, excutiens in eam pulverem calciamenti sui, ait: Maledicta sit domus haec, et maledicti habitatores ejus in sempiternum, fiatque deserta, et non sit qui inhabitet in ea. Et dixit omnis populus: Amen. Et (1024D)adjecit: Quaeso, Domine, nunquam de hac generatione provehatur quisquam ad episcopale sacerdotium, qui episcopum non obaudit. Egresso autem ex ea Sacerdote, protinus omnes familiae, quae in (1025A)domo illa erant, a febre corripiuntur, et 1163 parumper ingemiscentes spiritum exhalabant. Quod cum jam die tertia ageretur, videns Hortensius sibi nihil de suis servientibus reservari, timens ne etiam et ipse pariter interiret, ad sanctum Virum moestus ingreditur, projectusque ad pedes ejus cum lacrymis veniam rogat. Quam ille benignissime indulgens, benedictam aquam domui transmisit, illaque per parietes respersa, omnis aegritudo protinus est depulsa, magnaque ibi virtus apparuit; nam et qui incurrerant sanati sunt, et qui sani [Al., sanati] erant ultra non incurrerunt. IV. In ecclesiasticis vero scripturis eruditus est habitus hic sacerdos; sed et in eleemosynis magnificus fuit. Nam cum pauperem quempiam clamare cerneret, (1025B)aiebat: Succurrite, quaeso, succurrite, et pauperi victus necessaria ministrate. Ignari enim estis, o desides, et forsitan ipse est qui se per evangelicae lectionis seriem reficiendum in pauperibus minimis esse mandavit (Matth. XXV, 40). Ejiciebat autem et daemonia se confitentia. In monasterium autem Canbidobrinse veniens, cum energumenum quemdam reperisset atrocius debacchantem, misit presbyteros ut ei manus imponerent: sed cum eorum exorcizatione larva non fuisset expulsa, Sanctus Dei cominus appropinquans, et immissis in os ejus digitis, personam reddidit absolutam. Multa et alia miracula Vir beatus operatus est, et oratione facta, saepius quae petisset ad Dominum obtinebat. Porro in Arverno quodam tempore cum magna siccitas consumeret (1025C)arva, et arentibus herbis nulla penitus jumentis pabula remanerent, et Sanctus Dei rogationes illas, quae ante ascensionem dominicam aguntur devotissime celebraret; die tertia cum jam portae civitatis appropinquarent, suggerunt ei ut ipse antiphonam dignaretur imponere, dicentes: Si tu, beate Pontifex, devote antiphonam imposueris, confidimus de sanctitate tua, quod protinus nobis Dominus pluviam dignabitur benigna pietate largiri. At ille prostratus super cilicium suum, in ipsa platea diutissime 1164 cum fletu oravit. Exsurgens autem antiphonam quam petebant, ut virtus fuit, imposuit: verba autem ejus ex illa Salomonicae orationis edita haec erant: Si clauso coelo pluviae non fuerint propter peccata populi, et conversi deprecati fuerint faciem tuam; exaudi, Domine, et dimitte peccata populi tui, et da pluviam (1025D)terrae, quam dedisti populo tuo ad possidendum (II Paral. VI, 26, 27). Cumque psallere devotissime coepissent, penetravit excelsae potentiae aures humilis oratio Confessoris; et ecce contenebratum est coelum, ac nubibus obtectum; et priusquam portam (1026A)urbis attingerent, descendit pluvia vehemens super universam terram illam, ita ut omnes mirarentur, ac dicerent ad preces hoc beati Viri fuisse largitum. V. Senuit autem Sacerdos Dei, et in tantum aetate provectus est, ut sputum oris in terram projicere non valeret: sed adhibito labiis truchione in eum salivas oris exponeret. Non caligavit oculus ejus, nec immutatum est cor a viis Dei: non seposuit vultum pauperis, nec metuit personam potentis; sed una eademque ei fuit in omnibus sancta libertas, ut ita susciperet penulam pauperis, ac si veneraretur togam inclyti senatoris. Obiit autem perfectus in sanctitate, et sepultus est in basilica sancti Stephani ad laevam altaris, ad cujus nunc tumulum (1026B)plerumque quartanorum febris, melancholia compressa, restinguitur.

CAPUT V. De sancto Portiano abbate.

Quanta omnipotens Deus suo dicatis nomine indulgeat, quantaque eisdem pro fideli servitio benignitatis ope compenset! Magna quidem se pollicetur redditurum in coelo, sed quae accepturi sunt plerumque hoc declarat in saeculo. Nam saepius de servis liberos, de liberis efficit gloriosos, juxta illud Psalmographi dictum: Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: ut collocet eum cum principibus 1165 populi sui (Ps. CXII, 7, 8). De hoc et Anna Helcanae ait: Saturati prius pro pane (1026C)se locaverunt, et famelici saturati sunt (I Reg. II, 5). Ex hoc et ipsa Redemptoris nostri genitrix virgo Maria dicebat: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles (Luc. I, 52). Sic et ipse Dominus in Evangelio ait: Erunt primi novissimi, et novissimi primi (Matth. XX, 16). Micet ergo amore suo divina misericordia super inopes, ut de parvis magnos statuat, ac de infirmis Unigeniti sui faciat cohaeredes. Praefecit enim de hac mundana egestate in coelo, quo scandere non potuit terrenum imperium; ut accedat illuc rusticus, quo accedere non meruit purpuratus. Sic nunc de beato Portiano abbate, quem non modo de onere mundani servitii eruit, verum etiam magnis virtutibus sublimavit, atque post mundum [Ed., motum] et pressuras saeculi in requie aeterna (1026D)constituit, locavitque eum inter angelorum choros, de quibus expulsus est dominus ille terrenus.

I. Beatissimus igitur Portianus (An. 527, 24 Nov.) ab ineunte aetate Deum quaerere coeli semper, etiam inter terrena servitia, conabatur. Sic enim servus fertur fuisse cujusdam barbari, iisque cum plerumque (1027A)ad monasterium confugeret, ut eum domino suo abbas redderet excusatum: ad extremum fugiens, dominus ejus de vestigio sequitur, et abbatem calumniari coepit, reputans quod ipse eum seduceret ne sibi suus famulus deserviret. Cumque de consuetudine ut eum redderet calumniando abbatem insisteret, dicit abbas Portiano: Quid vis ut faciam? Et ille: Redde, inquit, me excusatum. Cumque excusatus redditus fuisset, et dominus ejus reducere eum domum vellet, ita caecatus est, ut nihil penitus posset agnoscere. Cernens autem se gravibus doloribus affici, abbatem vocat, dicens: Supplica, quaeso, pro me Dominum, et accipe hunc servum ad ejus cultum; forsitan promerebor recipere lumen amissum. Tunc abbas vocatum Beatum ait: Impone, quaeso, manus (1027B)1166 tuas super oculos ejus. Cumque ille refutaret, tandem abbatis devictus precibus, super oculos domini sui signum beatae crucis imposuit: statimque, disrupta caligine, et sedato dolore, pristinae redditus est sanitati. At vero exin beatus Portianus clericus factus tanto virtutis cumulo est praelatus, ut decedente abbate ipse succederet. Qui fertur aestivo tempore, cum ardor solis vi caloris sui cuncta consumeret, et etiam corpora, quae robustiora potu ciboque erant, ab aestu defatigaret; hic jejuniis post perditum omnem ab ore humorem, salem aestuans ruminabat, ex quo iterum assumpto liquore arentes gengivas parumper inficeret. Quae res, quanquam palatum aridum humectaret, tamen majus tormentum addita corporis siti praestabat. Sal enim, ut nulli occulitur, (1027C)magis ardorem sitis concitat quam exstinguat, sed hic, tribuente Domino, arcebatur ab eo. II. His diebus Theodericus ingressus Arvernum terminum (An. 525), omnia exterminabat, cuncta devastabat. Cumque in Arthonensis vici pratis castra metasset, antedictus senex ad occursum ejus properat, quasi pro populo rogaturus: ingressusque castra mane, rege adhuc in tentoriis dormiente, Sigivaldi papilionem, qui tunc primus cum eo habebatur aggressus est: et dum de hac captivitate conqueritur, Sigivaldus ut, ablutis aqua manibus, merum dignaretur accipere deprecatur, dicens: Magnum mihi hodie gaudium commodumque divina pietas praestat, si infra tentorii mei septa, facta oratione, potum dignaris accipere. Audierat enim famam sanctitatis (1027D)ejus, idcirco et honorem ei pro Dei reverentia impendebat. Quod ille diversis modis excusans, (1028A)asserebat hoc non posse fieri: Quia, inquit, nec hora debita esset, nec regi dignum praebuisset occursum, et, quod his omnibus potius erat, nec dum adhuc Domino psalmorum decantationem debitam exsolvisset. Sed his sepositis 1167 vi eum compulit, allatumque vasculum quo potio tenebatur, rogat ut eum Sanctus imposita prius manu sanctificaret. Qui elevata dextera cum signum crucis imposuisset, vasculum scinditur medium, ac vinum quod infra tenebatur, cum immenso serpente terrae diffunditur. Quod cernentes qui aderant, metu exterriti ad pedes beati Viri decidunt, lambunt vestigia, osculantur et plantas: mirantur omnes virtutem senis, mirantur et se ab iniqui anguis viru divinitus fuisse salvatos. Ad istud miraculum concurrit omnis exercitus, vallat (1028B)multitudo omnis beatum Virum, cupiens ejus fimbrias manu tangere, etsi osculo honorare non potuit: et rex exsilit de stratu suo, accurritque ad beati Confessoris adventum, illoque tacente, cunctos quos repetebat captivos absolvit, et reliquos deinceps ut voluit, sic recepit. Duplex ibi beneficium Domino cooperante largitus, et illos a morte eruit, et hos a jugo captivitatis exemit. Vere, ut ego credo, et fides mea est, quia constat ab hoc periculo salvatos quasi suscitatos a mortuis. III. Nec hoc praeterire volui quod eum diabolus diversis machinis conatus illudere, cum videret se nihil ei posse nocere, visibilibus illum praeliis est aggressus. Nam nocte quadam dum se sopori dedisset, subito expergefactus vidit cellulam suam quasi (1028C)incendio concremari; exsurgensque perterritus ostium petiit. Quod cum reserare nequiret, in oratione prosternitur, ac signum salutare coram se et circum se faciens, protinus phantasia flammarum quae apparuerat evanuit, cognovitque hoc diaboli fuisse fallaciam. Idque statim revelatum est beato Protasio, qui tunc apud Canbidobrense monasterium habebatur reclusus, qui cum summa festinatione monachum ex cellula sua ad fratrem dirigens, hortatus est, dicens: Oportet te, dilectissime frater, insidiis diaboli resistere viriliter, et nihil de illius dolositate pavescere, sed omnia quae intulerit oratione assidua, ac signo crucis e contra 1168 opposito evincere, quia talibus semper tentationibus servos Dei nititur expugnare. Senuit autem Vir beatus, et, impleto boni (1028D)operis cursu, migravit ad Dominum, cujus nunc tumulus saepius divinis glorificatur virtutibus. Haec (1029A)tantum de sancto Viro cognovimus, non dijudicantes alios qui majora de eo cognoverunt, si voluerint aliqua in ejus laudem conscribere.

CAPUT VI. De sancto Gallo episcopo.

Nobilitatis mundanae fastigium semper inhiat cupiditatibus, gaudet honoribus, inflatur occursibus, litibus forum pulsat, rapinis pascitur, calumniis delectatur, rubiginosi auri talenta desiderat; et dum parva possidere videtur, ut agglomeret plurima magis accenditur, ingeritque ei congeries auri sitim arduam possidendi, sicut Prudentius ait: Auri namque fames procedit major ab auro. Unde fit ut dum gaudet pompis saeculi et vanis honoribus (1029B)oblectari, nihil ei de mansuris dignitatibus in memoriam revocetur: nec respicit ad ea quae non videntur, dummodo illa quibus satiari animum putat, importune possideat. Sed sunt qui se de his nexibus, tanquam aves de muscipulis evolantes, et ad altiora tendentes, mentis alacrioris ingenio absolverunt, ac relictis exosisque terrenis facultatibus, totis se viribus ad illa quae sunt coelestia aptaverunt. Sicut sanctus Gallus incola Arvernae urbis, quem a Dei cultu abstrahere non potuit, nec splendor generis, nec celsitudo senatorii ordinis, nec opulentia facultatis; quem separare a Dei amore non potuit, nec dilectio patris, non matris blanditiae, non amor nutricum, non obsecundatio bajulorum: sed his omnibus pro nihilo ductis, et tanquam stercora exosis, (1029C)Dei se dilectioni, Dei se officio vovens, monasteriali se districtioni subegit. Sciebat enim juvenilis fervoris flammas 1169 non aliter posse devincere, nisi censurae canonicae et disciplinae severissimae subderetur. Sciebat enim se ab humilitate saeculi ad altiora sublevaturum, et per patientiam tolerationis ad illam excelsi apicis gloriam evecturum, quod postea probavit eventus.

I. Sanctus denique Gallus (An. 554, 1 Jul.) ab adolescentia sua devotus Deo esse coepit, diligensque ex tota anima Dominum, et ea quae Deo dilecta esse noverat diligebat. Pater ejus nomine Georgius, mater vero Leocadia a stirpe Vectii Epagati descendens, quem Lugduni passum Eusebii testatur Historia, (1030A)qui ita de primoribus senatoribus fuerunt, ut in Galliis nihil inveniatur esse generosius atque nobilius. Cumque ei pater cujusdam senatoris filiam quaerere vellet, ille assumpto secum uno puerulo monasterium Cromonense expetiit, sexto situm ab Arverna urbe milliario, suppliciter abbatem exorans ut sibi comam capitis tondere dignaretus. At ille videns prudentiam atque elegantiam pueri, nomen inquirit, interrogat genus et patriam. Ille vero Gallum se vocitari pronuntiat, civem Arvernum, Georgii filium senatoris. Quem abbas ut cognovit de prima progenie esse progenitum, ait: Bene desideras, fili, sed primum oportet haec in patris tui deferri notitiam; et si hoc ille voluerit, faciam quae deposcis. Denique abbas pro hac causa nuntios mittit ad patrem, (1030B)interrogantes quid de puero observari juberet. At ille parumper contristatus, ait: Primogenitus, inquit, erat mihi, et ideo eum volui conjugio copulare; sed si eum Dominus ad suum dignatur ascire servitium, illius magis quam nostra voluntas fiat. Et adjecit: Quidquid vobis infans, Deo inspirante, suggesserit, adimplete. II. Tunc abbas ista nuntiis referentibus discens, puerum clericum fecit: erat autem egregiae castitatis, et tanquam senior, nihil perverse appetens, a jocis se etiam juvenilibus cohibebat, 1170 habens mirae dulcedinis vocem cum modulatione suavi, lectioni incumbens assidue, delectans jejuniis, et abstinens se multum a cibis. Quem cum beatus Quintianus episcopus ad idem monasterium veniens cantantem (1030C)audisset, non eum permisit ultra illuc retineri, sed secum ad civitatem adduxit, et ut coelestis pater in dulcedine spiritali nutrivit. Cumque defuncto patre vox ejus magis ac magis die adveniente componeretur [Mss. duo, componeret], atque idem in populis maximum haberet amorem, nuntiaverunt haec Theoderico regi, quem dicto citius arcessitum tanta dilectione excoluit, ut eum proprio filio plus amaret: a regina autem ejus simili amore diligebatur, non solum pro honestate vocis, sed etiam pro castimonia corporis. Nam tunc Theodericus rex ex civibus Arvernis clericos multos abduxit, quos Trevericae ecclesiae ad reddendum famulatum Domino jussit assistere; beatum vero Gallum a se nequaquam passus (1031A)est separari: unde factum est ut eunte rege in Agrippinam urbem, et ipse abiret simul. Erat autem ibi fanum quoddam diversis ornamentis refertum, in quo barbaries proxima [Ed., opima] libamina exhibens, usque ad vomitum cibo potuque replebatur: ibi et simulacra ut deum adorans, membra secundum quod unumquemque dolor attigisset, sculpebat in ligno. Quod ubi sanctus Gallus audivit, statim illuc cum uno tantum clerico properat, accensoque igne, cum nullus ex stultis paganis adesset, ad fanum applicat ac succendit. At illi videntes fumum delubri ad coelum usque conscendere, auctorem incendii quaerunt, inventumque evaginatis gladiis prosequuntur. Ille vero in fugam versus, aulae se regiae condidit. Verum postquam rex quae acta fuerant, paganis minantibus, (1031B)recognovit, blandis eos sermonibus lenivit, et sic eorum furorem improbum mitigavit. Referre enim saepe erat solitus Vir beatus haec cum lacrymis, et dicebat: Vae mihi 1171 qui non perstiti ut in hac causa finirer. Fungebatur eo tempore diaconatus officio. III. Denique cum beatus Quintianus episcopus ab hoc saeculo, jubente Domino, transisset, sanctus Gallus apud urbem Arvernam eo tempore morabatur. Cives autem Arverni ad domum Impetrati presbyteri ejusdem avunculi convenerunt, conquerentes de obitu sacerdotis, et qui in ejus locum deberet substitui requirentes. Quod diutissime pertractantes, regressus est unusquisque ad semetipsum. Post quorum discessum sanctus Gallus vocavit unum ex clericis, et (1031C)irruente in se Spiritu sancto, ait: Quid hi mussitant? quid cursitant? quid retractant? Vacuum est, inquit, opus eorum, ego ero episcopus, mihi Dominus hunc honorem largiri dignabitur: tu vero cum me redire de praesentia regis audieris, accipe equum decessoris mei stratum, et egrediens te in obviam exhibe mihi. Quod si audire despexeris, cave ne te in posterum poeniteat. Cumque haec loqueretur, super lectulum decumbebat. Tunc iratus contra eum clericus, cum multa exprobraret, elisum super spondam lecti latus ejus laesit, turbidusque discessit. Quo discedente, ait Impetratus presbyter ad beatum Gallum: Audi, fili, consilium meum. Noli penitus retardare, sed vade ad regem, et nuntia ei quae hic contigerint; et si ei inspirat. Dominus ut tibi hoc sacerdotium largiatur, (1031D)magnas Deo referemus gratias; sin aliud, vel ei qui ordinatus fuerit commendaberis. Ille vero abiens, quae de beato Quintiano contigerant regi nuntiavit. Tunc etiam et Aprunculus Treverorum episcopus transiit; congregatique clerici civitatis illius ad Theodericum regem, sanctum Gallum petebant episcopum. Quibus ille ait: Abscedite, et alium requirite, Gallum enim diaconem alibi habeo destinatum. Tunc eligentes sanctum Nicetium episcopum (1032A)acceperunt: Arverni vero clerici cum consensu insipientium facto, et multis muneribus, ad regem venerunt. Jam tunc germen illud iniquum coeperat fructificare [Ed., pullulare], ut sacerdotium aut venderetur a regibus, aut compararetur a clericis. Tunc ii audiunt a 1172 rege, quod sanctum Gallum habituri essent episcopum. Quem presbyterum ordinatum jussit rex ut, datis de publico expensis, cives invitarentur ad epulum, et laetarentur ob honorem Galli futuri episcopi. Quod ita factum est. Nam referre erat solitus non amplius donasse se pro episcopatu quam unum triantem coquo qui servivit ad prandium. Post haec rex, datis ad solatium ejus duobus episcopis, Arvernis eum direxit: clericus vero ille qui super spondam lecti latus ejus illiserat, (1032B)Viventius nomine, ad occursum Pontificis secundum verbum illius properat, non sine magno pudore, et se, simulque equum quem jusserat repraesentat. Ingressisque utrisque in balneum, dolorem lateris, quem ab impulsu superbiae ejus clerici incurrerat, clementer improperat, magnam ex hoc ei ingerens verecundiam, non cum ira, sed tantum joco spiritali delectatus. Igitur exinde cum multo psallentio in civitatem suscipitur, et in sua ecclesia episcopus ordinatur. IV. Jam vero assumpto episcopatu, tanta humilitate tantaque charitate cum omnibus usus est, ut ab omnibus diligeretur. Patientiam vero ultra huminum morem habens, ita ut, si dici fas est, Moysi compararetur ad diversas injurias sustinendas. Unde factum est ut a (1032C)presbytero suo in convivio percussus in capite, ita se quietum reddiderit, ut nec sermonem quidem asperum respondisset; sed omnia quae ei accidebant patienter ferens, in Dei hoc arbitrio, a quo se petebat enutriri, jactabat. Nam et Evodius quidam ex senatoribus presbyter, cum in convivio ecclesiae eum multis calumniis atque conviciis lacessisset, consurgens Sacerdos loca basilicarum sanctarum circuibat: tamen cum hoc Evodio fuisset perlatum, post eum cursu veloci dirigens, et se ante pedes ejus in ipsa platea prosternens, veniam petiit, deprecans ut eum oratio ejus cum omnipotente Judice non fuscaret. At ille benigne eum colligens, cuncta quae locutus fuerat clementer indulsit, eum arguens ne haec ultra contra sacerdotes Domini auderet appetere, quia ipse (1032D)episcopatum nunquam promereretur 1173 accipere. Quod postea probavit eventus. Nam cum in Gabalitano ad episcopatum jam electus, jam in cathedra positus, jam cuncta parata essent ut benediceretur episcopus, ita subito contra eum omnis populus consurrexit, ut vix vivus posset evadere; qui postea presbyter transiit. V. Apud Aurelianensem autem urbem, incriminato ab iniquis episcopo Marco, et in exsilium truso, (1033A)magnus episcoporum conventus est aggregatus, Childeberto rege jubente, in qua synodo cognoscentes beati episcopi, hoc esse vacuum quod contra eum fuerat mussitatum, eum civitati et cathedrae suae restituunt. Denique tunc in servitio sancti Galli Valentinianus diaconus, qui nunc presbyter habetur atque vocalis, abiit; cumque episcopo alio missas dicente, diaconus ille propter jactantiam potius quam pro Dei timore cantare vellet, a sancto Gallo prohibebatur, dicente sibi: Sine, inquit, fili, quando [Ed., quod non] Domino jubente nos celebraverimus solemnia, tunc et tu canere debes. Nunc ejus clerici concinant qui consecrat [Ed., consecrant] missas. At ille et tunc se posse pronuntiat. Cui Sacerdos: Fac ut libet, nam quod volueris non explebis. Ille quoque negligens (1033B)mandatum Pontificis abiit, et tam deformiter cecinit, ut ab omnibus irrideretur. Adveniente autem alia Dominica, dicente saepedicto Pontifice missas, jussit eum abire: Nunc, inquit, in nomine Domini quod volueris explicabis. Quod cum fecisset, in tantum vox ejus praeclara facta est, ut ab omnibus laudaretur. O beatum virum! cui talis gratia concessa est, ut sicut animae, ita et cum eo voces hominum sub ejus potestate consisterent, quas et cum voluit cantu prohibuit, et cantare permisit. VI. Praestitit autem Deus et alia miracula magna per illum. Nam cum Julianus Defensor, presbyter deinceps, dulcissimae voluntatis homo, a quartano typo correptus graviter cruciaretur, 1174 lectulum sancti Sacerdotis expetiit; in quo decubans, a lectuaria (1033C)ipse coopertus, paululum obdormiens, ita sanatus est, ut nec contactus quidem postea ab hac infirmitate fuisset. Cum autem Arverna civitas maximo incendio cremaretur, et hoc Sanctus comperisset, ingressus ecclesiam diutissime Dominum ante sanctum altare cum lacrymis exoravit, surgensque, Evangelia comprehensa, apertaque in obviam se igni obtulit. Qua contra parata, protinus ad aspectum ejus ita omne incendium est exstinctum, ut nec favillae quidem in eo igneae remansissent. Sub ejus autem tempore magno terraemotu Arverna civitas est concussa, sed cur hoc acciderit ignoramus. Hoc tamen scimus quod nullum ex populo laesit. Cum autem lues illa, quam inguinariam vocant, per diversas regiones desaeviret, (1034A)et maxime tunc Arelatensem provinciam depopularet, sanctus Gallus non tantum pro se quantum pro populo suo trepidus erat: cumque die noctuque Dominum deprecaretur, ut vivens plebem suam vastari non cerneret, per visum noctis apparuit ei angelus Domini, qui tam caesariem quam vestem in similitudinem nivis candidam efferebat, et ait ad eum: Bene enim te, o Sacerdos, prospectat divina pietas pro populo tuo supplicantem; ideoque ne timeas, exaudita est enim oratio tua, et ecce eris cum populo tuo ab hac infirmitate liberatus: nullusque te vivente in regione ista ab hac strage deperibit. Nunc autem noli metuere, post octo vero annos expletos migrabis a saeculo. Quod postea manifestum fuit. Expergefactus autem, et Deo gratias pro hac consolatione agens, (1034B)quod per coelestem nuntium confortari dignatus est, rogationes illas instituit, ut media Quadragesima psallendo ad basilicam beati Juliani martyris itinere pedestri venirent. Sunt autem in hoc itinere quasi stadia trecenta sexaginta. Cum autem regiones illas, ut diximus, 1175 lues illa consumeret, ad civitatem Arvernam, sancti Galli intercedente oratione, non attigit. Unde ego non parvam censeo gratiam ejus qui hoc meruit, ut pastor positus oves suas devorari, defendente Domino, non videret. VII. Sed veniamus ad illud tempus cum eum Dominus de hoc mundo jussit assumi. Cum gravatus incommodo decubaret, ita febris interna omnia membra ejus depavit [Al. depilavit], ut capillos et barbam simul amitteret. Sciens autem se, revelante Domino, (1034C)post triduum migraturum, convocat populum, et omnibus confracto pane, communionem sancta ac pia voluntate largitur. Adveniente autem die tertia, quae erat Dominica dies, quae civibus Arvernis immanem intulit luctum, albescente jam coelo, interrogat quid in ecclesia psallerent. Dixerunt benedictionem eos psallere. At ille psalmo L et benedictione decantata, et alleluiatico cum capitello expleto, consummavit matutinos. Quo perfunctus officio ait: Vale dicimus vobis, fratres. Et haec dicens, extensis membris, spiritum coelo intentum praemisit ad Dominum. Transiit autem aetatis suae anno 65, episcopatus vero sui anno 27. Exin ablutus atque vestitus in ecclesiam defertur, donec comprovinciales ad eum sepeliendum (1035A)convenirent. Magnum enim ibi miraculum ostensum populis fuit, quod Sanctus Dei, attracto dextro pede in feretro, se in aliud latus, quod erat versus altare, contulit. Dum autem haec agerentur, rogationes illae, quae quotannis ubique in Paschate fiunt, celebrantur. Jacuit autem in ecclesia triduo, 1176 assiduo instante psallentio cum magna frequentia populi. Episcopis autem quarta die advenientibus, eum de ecclesia levaverunt, et portantes in sancti Laurentii basilicam, ibi sepeliunt. Jam vero in exsequiis ejus quantus planetus, quanti populi adfuere, enarrari vix potest: mulieres cum lugubribus indumentis, tanquam si viros perdidissent; similiter et viri, obtecto capite, ut in exsequiis uxorum facere mos est; ipsi quoque Judaei accensis lampadibus plangendo prosequebantur. Omnes praeterea populi (1035B)una voce dicebant: Vae nobis qui post hanc diem nunquam similem merebimur habere pontificem. Et quia, ut diximus, provinciales longe distabant, nec celerius venire potuerant, ut mos rusticorum habetur, glebam super beatum corpus posuere fideles, quo ab aestu non intumesceret. Quem cespitem post ejus exsequias mulier quaedam, et vere, ut ego diligenter inquisivi, virgo purissima et devota Deo, Meratina [Bal., Meretina] nomine, ab aliis ejectum collegit, in horto suo posuit, et infusa saepius aqua, Domino incrementum dante, vivere fecit. De quo cespite infirmi non solum auferentes atque bibentes herbam, sanabantur, verum etiam fidelis super eum oratio suffragium merebatur. Qui postea per incuriam, virgine migrante, deperiit. Denique ad sepulcrum (1035C)ejus multae virtutes ostensae sunt. Nam quartanarii et diversis febribus aegroti, ut ad beatum tumulum fideliter attingunt, protinus hauriunt sanitatem. Valentinianus igitur cantor, cujus supra meminimus, qui nunc presbyter habetur, cum diaconatus fungeretur officio, a typo quartano corripitur, ac per multos dies magna defectione laboravit. 1177 Factum est autem, ut in die accessus hujus febris, loca sancta circuire disponeret orans, veniensque ad hujus sancti sepulcrum, prostratus ait: Memor esto mei, beatissime ac sancte sacerdos. A te enim educatus, doctus ac provocatus sum; memor esto alumni proprii quem amore unico dilexisti, et erue me ab hac qua detineor febre. Haec effatus, herbulas quae ad honorem Sacerdotis tumulo respersae fuerant a devotis colligit; (1035D)et, quia virides erant, ori applicat, dentibus decerpit, (1036A)succumque earum deglutit. Praeteriit enim dies illa, nec ab hoc est pulsatus incommodo, et deinceps ita sospitati est restitutus, ut nec illas quas vulgo fractiones vocant ultra perferret. Hoc ab ipsius presbyteri ore ita gestum cognovi. Non enim ambigitur per illius potentiam prodire virtutes de tumulis servorum suorum, qui Lazarum vocavit ex monumento.

CAPUT VII. De sancto Gregorio episcopo Lingonensi.

Egregiae sanctitatis viri, quos palma perfectae beatitudinis e terris editos evexit ad coelos, hi sunt quos aut non fictae charitatis vinculum ligat, aut eleemosynarum fructus ditat, aut flos castitatis adornat, aut martyrii agonizatio certa coronat: in quibus ad inchoandum perfectae justitiae opus illud fuit studium, (1036B)ut in primis corpus sine macula praeparatum habitaculum Spiritui sancto praeberent, et sic ad reliquarum virtutum excelsa contenderent; atque ipsi sibi persecutores facti, dum in se sua perimebant vitia, tanquam martyres probati, peracto cursu agonis legitimi triumpharent. Quod nullus sine Dei ope valebit efficere, nisi dominici adjutorii protegatur vel parma vel galea; et quod egerit non sui, sed ad divini nominis gloriam deputet, juxta illud Apostoli: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). In hoc enim et beatus Gregorius omnem 1178 gloriam contulit, qui de excelsa senatorii ordinis potentia ad illam se humilitatem subdidit, ut, omnibus saeculi curis abjectis, soli se Deo dicaret opere, (1036C)quem in pectore retinebat.

I. Igitur sanctus Gregorius ex senatoribus primis, bene litteris institutus Augustidunensis civitatis comitatum ambivit (An. 539, 4 Jan.); in comitatu autem positus regionem illam per quadraginta annos justitia comitante correxit [Al., rexit]: et tam severus atque districtus fuit in malefactoribus, ut vix ei ullus reorum posset evadere. Conjugem de genere senatorio habens, Armentariam nomine, quam ad propagandam generationem tantum dicitur cognovisse, de qua et filios, Domino largiente, suscepit: aliam vero mulierem, ut juvenilis assolet fervor, inardescere non contigit. II. Post mortem autem uxoris ad Dominum convertitur, et electus a populo Lingonicae urbi episcopus ordinatur. Cui magna fuit abstinentia; sed ne (1036D)jactantia putaretur, occulte sub triticeos panes (1037A)alios tenues ex hordeo supponebat: triticeum frangens aliis erogabat, ipse vero clam hordeum, nemine intelligente, praesumens. Similiter de vino faciens, dum aquam ei pincerna porrigeret, ad dissimulandum aquam desuper effundi jubebat, tale vitrum eligens quod claritatem aquae obtegeret. Jam in jejuniis, eleemosynis, orationibus atque vigiliis tam efficax tamque devotus erat, ut in medio mundi positus novus effulgeret eremita. Nam cum apud Divionense castrum moraretur assidue, et domus ejus baptisterio adhaereret in quo multorum sanctorum reliquiae tenebantur; nocte de stratu suo, nullo sentiente, consurgens, ad orationem, Deo tantum teste, pergebat, ostio divinitus reserato, attente psallebat in baptisterio. Sed cum hoc multi temporis spatio ageret, (1037B)tandem ab uno diacono res cognita atque manifestata est: idem cum cognovisset haec agi, a longe, ne eum Vir beatus sentire posset, prosequebatur, et quid ageret spectabat. Aiebat enim 1179 diaconus, quod veniens Sanctus Dei ad ostium baptisterii, pulsans manu propria, ostium nemine comparente aperiebatur, illoque ingrediente diutissime silentium erat: postea psallentium tanquam multarum vocum per trium horarum et fere amplius spatium audiebatur. Credo ego quod cum magnorum sanctorum in eodem loco haberentur reliquiae, ipsi se beato Viro revelantes psallentium Domino in commune reddebant. Nam, impleto cursu, revertens ad lectulum, ita se cante super stratum deponebat, ut prorsus nemo sentiret: observatores vero (1037C)ostium baptisterii obseratum invenientes, clave sua solite aperiebant, commotoque signo, sanctus Dei, sicut reliqui, novus ad officium dominicum consurgebat. Nam cum energumeni eum primo die episcopatus sui confiterentur, rogabant eum presbyteri ut eos benedicere dignaretur. Quod ille viriliter ne vanam incurreret gloriam refugiebat, clamans indignum se ad manifestandas virtutes dominicas esse ministrum: sed tamen quia diutius hoc dissimulare non potuit, adduci eos ad se jubens, sine ullo tactu, facto tantum signo crucis e contra, verbo daemonia (1038A)discedere imperabat. Quod illa protinus audientia corpora quae sua nequitia devinxerant absolvebant. Nam illo absente, multi de virga quam in manu ferre solitus erat suspensos atque signatos energumenos expellebant. Nam et de stratu ejus si quis aegrotus quidpiam abstulisset, erat praesens medicamentum. Armentaria autem neptis ejus cum graviter quodam tempore in adolescentia sua a quartano fatigaretur incommodo, ac medicorum studio plerumque fota, nullum posset sentire levamen, et ab ipso Confessore beato saepius ut orationi insisteret 1180 hortaretur, quadam die lectum ejus expetiit, in quo posita ita febris cuncta restincta est, ut nunquam hac deinceps aegrotaret. III. Sanctus vero Gregorius cum per diem sanctam (1038B)Epiphaniorum ad civitatem Lingonas ambulasset, a modica febre pulsatus, relicto saeculo migravit ad Christum, cujus beata facies ita erat glorificata post transitum, ut rosis similis cerneretur. Haec enim apparebat rubea, reliquum vero corpus tanquam candens lilium refulgebat, ut aestimares eum jam tunc ad futurae resurrectionis gloriam praeparatum. Quod deferentes ad castrum Divionense, ubi se jusserat tumulari, in campania illa quae a parte Aquilonis habetur haud procul a castro aggravat, gestatores non sustinentes feretrum solo deposuerunt, ibique parumper resumentes vires, et post paululum elevantes, ad intramuraneam ecclesiam eum detulerunt. Advenientibus autem quinto die episcopis, ab ecclesia ad basilicam beati Joannis (1038C)deferebatur; et ecce vincti carceris ad beatum corpus clamare coeperunt, dicentes: Miserere nostri, piissime domne, ut quos vivens in saeculo non absolvisti, vel defunctus coeleste regnum possidens digneris absolvere; visita nos quaesumus, et miserere nostri Haec et alia illis clamantibus, aggravatum est corpus ita, ut ipsum penitus sustinere non possent. Tunc ponentes feretrum super terram, virtutem beati Antistitis praestolabantur. His ergo exspectantibus, subito reseratis carceris ostiis, trabes illa qua vinctorum pedes coarctabantur, repulsis obicibus, (1039A)scinditur media, confractisque catenis omnes pariter dissolvuntur, et ad beatum corpus, nemine retinente, perveniunt: dehinc elevantes feretrum gestatores, ii inter 1181 reliquos obsequuntur, qui et a judice postea sine damno aliquo sunt dimissi. IV. Post haec beatus Confessor multis se virtutibus declaravit. Aiebat enim quidam religiosus, coelos se apertos in die ejus sepulturae vidisse; nec enim ambigitur quin post actus angelicos sidereis sit coetibus aggregatus. Vinctus quidam per viam illam qua beatum corpus Lingonis est exhibitum ad antedictum castrum adducebatur. Cumque milites cum equitibus praecedentes post terga traherent vinctum, ad locum ubi beati Confessoris artus quieverant pervenerunt. (1039B)Quem praetereuntes, vinctus, invocato nomine beati Antistitis, petiit ut eum sua misericordia liberaret. Quo orante, laxati sunt laquei de manibus ejus, et sentiens se solutum, quietum reddidit; coopertisque manibus, putabatur adhuc esse ligatus. Ingressi autem portam castri, cum ante atrium ecclesiae pervenissent, hic exsiliens, et corrigiam ligaminis trahentium in manu tenens, cum auxilio omnipotentis Dei et obtentu beati Pontificis liberatus est. Admirabile autem est et illud miraculum, qualiter beatum corpus ejus cum post multa tempora transferretur, apparuit gloriosum. Cum beatus Pontifex in angulo basilicae fuisset sepultus, et parvus esset locus ille, nec ibi populi sic possent accedere ut devotio postulabat, sanctus Tetricus filius et successor ejus haec cernens, (1039C)et virtutes ibidem assidue operari prospiciens, ante altare basilicae fundamenta jecit, erectaque absida, miro opere construxit et transvolvit: qua transvoluta, disruptoque pariete, arcum aedificavit. Quod opus perfectum atque exornatum, in medio absidae loculum fodit: quo corpus beati patris transferre volens, convocat presbyteros et abbates ad illud officium, qui vigilantes orabant, ut se beatus Confessor ad hanc praeparatam habitationem transferri permitteret. Mane autem facto, cum choris psallentium, apprehensum sarcophagum ante altare in absidam quam beatus episcopus aedificaverat, 1182 transtulerunt. Quod sepulcrum dum diligenter componunt, subito, et, ut credo, ad Dei jussum, opertorium sarcophagi motum est in una parte: et ecce (1039D)apparuit beata facies ejus ita integra et illaesa, ut putares eum non mortuum esse, sed dormientem; sed nec de ipso vestimento quod cum eo positum fuit aliquid ostensum est diminutum [Bal., offensum]: unde non immerito apparuit gloriosus post transitum, (1040A)cujus caro non fuit corrupta ludibrio. Magna est enim corporis et cordis integritas, quae et in praesenti saeculo praestat gratiam, et in futuro vitam largitur aeternam, de qua Paulus apostolus ait: Pacem sequimini et sanctificationem, sine qua nemo videbit regnum Dei (Heb. XII, 14). V. Puella quaedam, die Dominico cum suum caput componeret, pectine apprehenso, credo ob injuriam diei sancti, in manibus ejus adhaesit, ita ut affixi dentes tam in digitis quam in palmis magnum ei dolorem inferrent. Quae cum basilicas sanctorum flens atque obsecrans circuiret, ad sepulcrum beati Gregorii antistitis, in ejus virtute confisa prosternitur: cumque diutissime beati Confessoris praesidium flagitasset directa manus ejus ad opus pristinum pectine (1040B)decidente reducitur. Sed et energumeni eum confitentes ad ejus sepulcrum saepe purgantur. Nam plerumque vidimus post ejus transitum, virgula, cujus supra meminimus, quam manu gerebat, per parietes ira eos affixos, ut putares illos validis atque acutissimis sudibus retineri. VI. Multa quidem et alia de eodem gesta cognovimus; sed ne fastidium incitarent, de pluribus pauca perstrinximus. Obiit autem episcopatus sui anno 33, aetate nonagenarius, qui se virtutibus manifestis saepius declaravit.

CAPUT VIII. De sancto Nicetio Lugdunensi episcopo.

Praesentiae divinae bonum, quod plerumque regno (1040C)suo provideat 1183 quos asciscat, ipsa saepius sacrae lectionis testantur oracula, sicut ad Jeremiam eximium vatem coelestis oris mystica deferuntur eloquia, dicentis: Priusquam te formarem in utero novi te, et antequam exires de vulva sanctificavi te (Jerem. I, 5). Et ipse Dominus utriusque conditor Testamenti, cum illos quos largitio hilaris agneo decoratos vellere suis locat a dextris, quid ait? Venite benedicti Patris mei, percipite praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34). Sed et illud vas electionis beatus Apostolus: Quos, inquit, praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29). Nam et de Isaac (Gen. XVII), Joanneque (Luc. I), qualiter nascerentur, vel quid agerent, et nomen, et opus praedixit, et meritum. Sic (1040D)nunc et de beato Nicetio ipsa illa prisca miseratio pietatis quae immerita ditat, non nata sanctificat, et omnia priusquam gignantur et disponit et ordinat, qualibus sacerdotalis gratiae infulis floreret in terris, prius genitrici voluit revelare: de cujus Vita retinetur (1041A)quidem exinde libellus nobiscum, nescio a quo compositus, qui multas quidem virtutes ejus pandit, non tamen vel exordium nativitatis conversionisque ejus, vel seriem virtutum declarat ad liquidum; et licet nec nos omnes ejus virtutes investigavimus, quas per eum Dominus vel occulte operari est dignatus, vel publice, tamen quae ad priorem auctorem non pervenerunt, etsi rusticiori stylo pandere procuravimus.

I. Igitur Florentius [Al., Florentinus] quidam ex senatoribus accepta Artemia conjuge, cum duos jam haberet liberos, ad episcopatum Janubensis (Genèeve) urbis expetebatur (An. 583, 2 April.), et re jam obtenta cum principe [ id est, a rege], ad domum revertitur, conjugique quae egerat nuntiavit. Quod (1041B)illa audiens respondit viro: Desine, quaeso, dulcissime conjux, ab hac causa, et ne quaesieris episcopatum urbis, quia ego ex conceptu a te sumpto episcopum gero in utero. Requievit Vir sapiens audita uxore, rememorans illud quod vox divina quondam principio [Colb., principi] fidei nostrae Abrahae beato praeceperat: Omnia quaecunque dixerit tibi Sara, audi vocem 1184 ejus (Gen. XXI, 12). Denique impletis pariendi diebus mulier enixa est puerum, quem quasi victorem futurum mundi, Nicetium in baptismo vocitavit, eumdemque summa nutritum diligentia litteris ecclesiasticis mandavit institui. Defuncto autem patre, hic cum genitrice jam clericus in domo paterna residens, cum reliquis famulis manu propria laborabat, intelligens commotiones corporeas non aliter (1041C)nisi laboribus et aerumnis opprimi posse. Quodam vero tempore, cum adhuc in domo ipsa degeret, orta est ei pusula mala in facie: quod virus invalescens ac excoquens, fecit puerum desperatum. Sed mater ejus jugiter inter multa sanctorum nomina, beati Martini nomen pro ejus salute peculiarius invocabat. Cumque per biduum puer jacuisset in lectulo clausis oculis, et nullum verbum consolationis matri lamentanti proferret; sed potius ipsa genitrix inter spem metumque titubans, juxta ritum exsequiarum necessaria funeris praepararet, secunda die ad vesperum aperiens oculos, ait: Quo ivit mater mea? quae statim adveniens ait: Ecce adsum, quid vis, fili? Et ille: Ne timeas, inquit, mater, beatus enim Martinus super me crucem Christi faciens, surgere me jussit (1041D)incolumem. Haec effatus statim surrexit a lectulo, geminavitque virtus divina miraculi hujus gratiam, ut et Martini panderetur meritum, et hic, quia futurus erat pontifex, a contagio salvaretur. Testis enim fuit hujus causae visa cicatrix ejus in facie. II. Aetate quoque jam tricenaria presbyterii honore (1042A)praeditus (An. 543), nequaquam se a labore operis quod prius gessit abstinebat, sed semper manibus propriis operabatur cum famulis, ut Apostoli praecepta compleret, dicentis: Laborate manibus, ut habeatis unde tribuere possitis necessitatem patientibus (Ephes. IV, 28). Illud omnino studebat, ut omnes pueros qui in domo ejus nascebantur, ut primum vagitum infantiae relinquentes loqui coepissent, statim litteras doceret ac psalmis imbueret: scilicet ut ingressui tale jungeretur psallentium, ut tam antiphonis quam meditationibus 1185 diversis, ut devotio flagitabat animi, posset implere. Castitatem autem non modo hic diligenter erat custodiens, verum etiam custodiendi gratiam aliis jugiter praedicabat, et a polluto tactu et verbis obscenis ut desisterent (1042B)edocebat. Nam recolo in adolescentia mea cum primum litterarum elementa coepissem agnoscere, et essem quasi octavi anni aevo, et ille indignum me lectulo locari juberet, ac paternae dilectionis dulcedine ulna susciperet, oram indumenti sui articulis arripiens, ita se colobio concludebat, ut nunquam artus mei beata ejus membra contingerent. Intuemini, quaeso, et advertite cautelam viri Dei! Quod si ab infantuli artubus, in quo nulli adhuc esse poterant stimuli concupiscentiae, nulla incitamenta luxuriae, ita se, ne ab ejus artubus tangeretur, abstinuit; qualiter de loco, ubi suspicio luxuriae esse potuit, ille refugit? Erat enim, ut diximus, castus corpore, mundus corde, non in scurrilitate verba proferens, sed semper quae Dei sunt loquens. Et licet (1042C)omnes homines in illo coelestis charitatis vinculo diligeret, matri tamen ita erat subditus, ut quasi unus ex famulis obaudiret. III. Denique aegrotante Sacerdote Lugdunensi antistite in urbe Parisiaca, cum a Childeberto seniore magno amore diligeretur, voluit rex usque ad ejus lectulum proficisci, ac visitare infirmum. Quo veniente ait episcopus: Optime nosti, o rex piissime, quod tibi in omnibus necessitatibus tuis fideliter servierim, ac quaecunque injunxisti devote impleverim; nunc precor, ut, quia tempus resolutionis meae adest, ne dimittas me ab hoc mundo cum dolore discedere; sed unam petitionem quam supplico libenter indulge. Et ille: Pete, inquit, quod volueris, et obtinebis. Rogo, ait, ut Nicetius presbyter, (1042D)nepos meus, Ecclesiae Lugdunensi substituatur episcopus. Est enim, ut mei testimonii verba proferunt, amator castimoniae, dilectorque ecclesiarum, et in eleemosynis valde devotus, et quaecunque servos Dei decent, et operibus gerit et moribus. Respondit rex: Fiat voluntas Dei. 1186 Et sic (1043A)pleno regis et populi suffragio episcopus Lugdunensis ordinatus fuit. Erat enim praecipuus concordiae ac pacis amator: et si laesus fuisset ab aliquo, statim aut remittebat per se, aut per alium insinuabat veniam deprecari. Nam vidi ego quodam tempore Basilium presbyterum missum ab eo ad Armentarium comitem, qui Lugdunensem urbem his diebus potestate judiciaria gubernabat; dixitque ad eum: Pontifex noster causae huic, quae denuo impetitur, dato judicio, terminum fecit, ideoque commonet ne eam iterare praesumas. Qui furore succensus respondit presbytero: Vade et dic ei quia multae sunt causae in ejus conspectu positae, quae alterius judicio finiendae erunt. Regressus presbyter quae audivit simpliciter exposuit. Sanctus vero Nicetius (1043B)commotus contra eum, ait: Vere, inquam, quia eulogias de manu mea non accipies, pro eo quod verba quae furor exegit meis auribus intulisti. Erat autem convivio recumbens, ad cujus et ego laevam cum adhuc diaconatus fungerer officio propinquus accubueram, dixitque mihi secretius: Loquere presbyteris, ut deprecentur pro eo. Cumque locutus fuissem, non intelligentes voluntatem Sancti silebant. Quod ille cernens: Tu, inquit, surge et deprecare pro eo. At ego cum trepidatione consurgens osculatus sum sancta ejus genua, orans pro presbytero. Quo indulgente, atque eulogias porrigente, ait: Rogo, dilectissimi fratres, ut verba inutilia quae ignave mussitantur, aures meas non verberent, quia non est dignum ut homines rationabiles irrationabilium (1043C)hominum procacia verba suscipiant. Hoc tantum vos studere oportet, ut illi qui contra Ecclesiae utilitatem quaedam machinare cupiunt, vestris propositionibus confundantur; irrationabilia enim non solum non admirari, sed nec audire desidero. O beatum virum qui omni intentione vitare cupiebat scandalum! Audiant autem haec illi, qui si offensi fuerint, ignoscere nolunt, sed totam in sua ultione convocantes urbem, etiam testes adhibere non metuunt, qui vocibus nefariis dicant: Haec 1187 et haec audivimus de te hunc loquentem. Et ita fit, ut pauperes Christi talibus accusationibus misericordia postposita opprimantur. IV. Quodam autem mane cum surrexisset ad matutinas sanctus Nicetius, exspectatis duabus antiphonis, (1043D)ingressus est in sacrarium, ubi dum resideret, (1044A)diaconus responsorium psalmum canere coepit. Et ille commotus, ait: Sileat, sileat, nec praesumat canere justitiae inimicus, et dicto citius oppilato ore siluit. Jussitque eum vocari ad se Sanctus, et ait: Nonne praeceperam tibi ne ingredereris ecclesiam Dei? et cur ausu temerario ingredi praesumpsisti? aut cur vocem in canticis dominicis es ausus emittere? Stupentibus autem omnibus qui aderant, et nihil mali de diacono noverant, exclamavit daemonium in eo, et se torqueri a Sancto immensis cruciatibus confitetur. Ipse enim praesumpserat in ecclesia canere, cujus vocem ignorantibus populis Sanctus agnovit; et ipsum verbis acerrimis, non diaconum, exsecravit. Tunc impositis Sanctus diacono manibus, ejecto daemone, personam (1044B)restituit integrae menti. V. His et aliis signis declaratus in populis, episcopatus sui anno 22, aetate sexagenaria migravit ad Christum. Qui dum ferretur ad sepeliendum, caecus quidam se sub feretro flagitavit adduci, statimque ingressus, vultus diu lumine viduatus, reseratis oculis, adornatur: nec distulit divina pietas beatos artus glorificare signis, cujus beatam animam cum choris angelicis suscipiebat in astris. Post dies autem quos lex Romana sancivit, ut defuncti cujuspiam voluntas 1188 publice relegatur, hujus antistitis testamentum in foro delatum, turbis circumstantibus, a judice reseratum recitatumque est. Presbyter quoque basilicae tumens felle, quod nihil loco illi in quo sepultus fuerat reliquisset, ait: Aiebant (1044C)semper plerique stolidum fuisse Nicetium: nunc ad liquidum verum esse patet, cum nihil basilicae in qua tumulatus est delegavit. Sequenti autem nocte apparuit presbytero cum duobus episcopis, id est Justo atque Eucherio, in veste fulgenti, dicens ad eos: Hic presbyter, sanctissimi fratres, blasphemiis me obruit dicens, quia nihil facultatis scripserim templo huic quo requiesco; et nescit quia quidquid pretiosius habui ibidem reliqui, id est glebam corporis mei. At illi dixerunt: Injuste fecit ut detraheret servo Dei. Conversusque Sanctus ad presbyterum, pugnis palmisque guttur ejus illisit, dicens: Peccator conterende, desine stulte loqui. Expergefactus autem presbyter, tumefactis faucibus ita doloribus coarctatur, ut ipsas quoque salivas (1044D)oris vix cum labore posset maximo deglutire. Unde (1045A)factum est ut per dies quadraginta lectulo decubans graviter cruciaretur: sed, invocato Confessoris nomine, sanitati redditus, nunquam ausus est ea verba quae prius praesumpserat garrulare. Et quia novimus Priscum episcopum huic Sancto semper fuisse adversum, diacono cuidam hujus casulam tribuit. Erat autem valida, eo quod et ipse vir Dei robusto fuisset corpore. Cappa autem hujus indumenti ita dilatata erat atque consuta, ut solent in illis candidis fieri quae per Paschalia festa sacerdotum humeris imponuntur; ibatque diaconus 1189 cum hoc vestimento discurrens, ac parvipendens de cujus usibus remansisset, hoc habens in lectulo, hoc utens in foro, de cujus fimbriis, si credulitas certa fuisset, reddi potuit salus infirmis. (1045B)Cui ait quidam: O diacone, si scires virtutem Dei, et quis fuit cujus vestimento uteris, cautius te cum eo vivere oportebat. Cui ille: Vere, inquit, dico tibi, quia et hac casula tergo utor, et de capsa ejus parte prolixiore decisa tegumen pedum aptabo. Fecit illico miser quod pollicitus est, suscepturus protinus divini judicii ultionem. Verum ubi deciso cucullo aptatis pedulis pedes operuit, extemplo arreptus a daemone ruit in pavimento. Erat enim solus in domo, nec erat qui succurreret misero. Cumque spumas cruentas ore projiceret, extensis ad focum pedibus, pedes cum pedulibus ignis pariter devoravit. Hactenus de ultionibus. VI. Agiulfus [Ed., Aigulfus] quoque diaconus noster (1045C)a Roma veniens, beata nobis sanctorum pignora deferebat. Hic causa orationis tantum locum quo Sanctus quiescit adivit, ingressusque aedem, dum diversorum miraculorum opus illustre perpendit, vidit immensum catervatim populum ad ejus sepulcrum, ac velut felicium examina apum ad consuetum alveare confluere; et alios, presbytero qui aderat ministrante, particulas cerae pro benedictione sumere, alios parumper pulveris, nonnullos disruptas ab opertorio ejus fimbrias capere, et abire ferentes in disparibus causis unam gratiam sanitatis. Haec ille cernens, fide compunctus, lacrymans, ait: Si marinorum me moles fluctuum sulcare tonsis actum mei Sacerdotis devotio fecit, ut lustrata Orientalium martyrum sepulcra, aliquid de eisdem pignoris deferre (1045D)deberem; cur non Gallicani mei Confessoris pignora capiam, per quae mihi meisque salus integra reparetur? Et statim accedens, quasdam de herbulis, (1046A)quas devotio populi sacrum jecit in tumulum, manu linteo operta, sacerdote porrigente suscepit, repositasque diligenter domum detulit: sed statim fidem hominis miraculorum 1190 actio comprobavit. Nam discerptis de his foliis, frigoriticis cum aquae potu porrectis, protinus cum haustu salutem invexit, sed et multis deinceps. Quando autem nobis haec retulit, jam quatuor exinde sanos factos ab hac infirmitate narravit Joannes autem presbyter noster, dum ab urbe Massiliensi cum commercio negotiationis suae rediret, ad hujus Sancti sepulcrum in oratione prosternitur, de qua consurgens, aspicit confractas compedes, disruptasque maculas catenarum, quae culpabilium vel astrinxerant colla, vel suras attriverant, et admiratus est: sed haec contemplatio non fuit vacua (1046B)miraculis. Nam rediens ad nos presbyter, asserebat cum sacramento tres coram se ibi caecos fuisse lumini redditos, ac domum rediisse salvatos. Nam apud Genabensem Galliarum urbem dum ejus reliquiae cum honore psallentii portarentur, tantam ibi Dominus gratiam praestare dignatus est, ut suppliciter adorantes, et caeci visum, et claudi reciperent gressum: nec dubitare poterat quispiam praesentem esse Confessorem, cum videbant talia infirmis remediorum munera ministrari. VII. Seditio etenim in quodam loco exorta, cum vulgo saeviente volantibus saxis ac facibus, furor arma non mediocriter ministraret, unus elevato ensis acumine cum assultu gravi virum perculit. Post dies autem paucos nactus ab interempti germano, simili (1046C)exitu trucidatur. Quod cum judex loci illius comperisset, vinctum virum in carcerem retrudi praecepit, dicens: Dignus est letho hic scelestus occumbere, qui voluntatis propriae arbitrio, nec exspectato judice, ausus est temere mortem fratris ulcisci. In qua dum teneretur custodia, et multorum sanctorum nominibus invocatis misericordiam precaretur, quasi ad Sanctum Dei proprie conversus, ait: Audivi de te, sancte Niceti, quod sis potens in opere misericordiae, ac pius in compeditorum flentium absolutione. Deprecor nunc, ut me illa supereminenti pietate visitare digneris, qua in reliquorum absolutione 1191 vinctorum saepius claruisti. Et post paululum obdormiens, apparuit ei vir beatus, dicens: Quis es tu, qui nomen Nicetii invocas? aut unde nosti quis fuerit, (1046D)quod eum obsecrare non desinis? At ille causam delicti ex ordine reserans, adjecit: Miserere, quaeso, mihi, si tu es vir Dei quem invoco. Cui Sanctus ait: (1047A)Surge in nomine Christi, et ambula liber; a nullo enim comprehenderis. At ille in hac expergefactus voce se absolutum, catenis comminutis confractaque trabe, miratur. Nec moratus, nemine retinente, usque ad ejus sepulcrum perrexit intrepidus. Tunc a judice noxialis culpae damnatione concessa, laxatus abscessit ad propria. VIII. Gratum est illud addi miraculis, quid accensus ad lectum ejus fecerit cicindilis, quia ingentia sunt quae hic Sanctus in coelis habitans operatur in terris. Igitur lectulus, in quo Sanctus quiescere erat solitus, saepius miraculis adornatur illustribus, quique grandi studio ab Aetherio nunc episcopo fabricatus devotissime adoratur non immerito, cum frigoritici saepius sub eo siti, compresso vapore ac (1047B)frigore, salvantur, caeterique infirmi ibidem projecti protinus sublevantur. Palla etenim speciosa tegitur, lychni in ea jugiter accenduntur. Unus igitur ex his per quadraginta dies totidemque noctes, ut ipse aedituus asseruit, absque ullius fomenti adjutorio perduravit splendens, in quo nec papyrus addita, nec gutta olei stillantis adjecta, sed in ipsa qua primum statutus est compositione, permansit in luce praeclara. Hujus Sancti reliquias Gallomagnus Tricassinorum pontifex devotus expetiit, quae cum psallentio [Al., psallendo] deducerentur, et caecorum oculi illuminati sunt earum virtute, et aliorum morborum genera meruerunt recipere medicinam. Ad nos quoque facietergium, dependentibus villis intextum, 1192 quod Sanctus super caput in die obitus (1047C)sui habuit, est perlatum: quod nos tanquam munus coeleste suscepimus. Factum est autem, ut post dies plurimos ad benedicendam ecclesiam in parochia Paternacensi urbis Turonicae invitaremur. Accessi, fateor, sacravi altare, decerpsi fila de linteo, locavi in templo: dictis missis, facta oratione, discessi. Paucis deinde diebus interpositis, advenit ad nos ille qui invitaverat, dicens: Gaude in nomine Domini, sacerdos Dei, de virtute beati Nicetii antistitis, nam noveris quia ostendit magnum miraculum in ecclesia quam sacrasti. Caecus enim erat in pago nostro diuturna caecitatis et caliginis oculorum nocte detentus, cui apparuit vir quidam per visum noctis, dicens: Si vis sanus fieri, prosternere in orationem coram basilicae sancti Nicetii altari, et recipies visum. (1047D)Quod cum fecisset, disruptis tenebris, lumen ei virtus divina patefecit. Posui, fateor, de his pignoribus et (1048A)in aliis basilicarum altaribus, in quibus et energumeni Sanctum confitentur, et fidelis oratio saepius promeretur effectum. Phrominii igitur Agathensis episcopi famulus epileptici morbi accessu fatigabatur, ita ut plerumque cadens ac spumans linguam suam propriis dentibus laceraret: et cum ei a medicis plurima fierent, accidebat ut, paucis mensibus interpositis, non tangeretur a morbo; sed iterum in recidivum cruciatum ruens, pejus quam prius egerat perferebat. Dominus vero ejus cum vidisset tantas virtutes ad sepulcrum beati Nicetii fieri, dixit ad eum: Vade et prosternere coram sepulcro Sancti, orans ut te adjuvare dignetur. Qui cum jussa explesset, sanus regressus est, nec ultra eum hic attigit morbus. Septimus enim erat annus ab incolumitate (1048B)pueri, quando eum nobis episcopus praesentavit. 1193 IX. Quidam vero pauper vivente Sancto, litteras ab eo elicuit manu ejus subscriptas, qualiter sibi per devotorum domos eleemosynam flagitaret: post cujus obitum, adhuc cum ipsa circuiens epistola, non pauca ab eleemosynariis pro Sancti memoria capiebat. Desiderium enim erat omnibus, ut quisque vidisset subscriptionem Sancti, aliquid praeberet egenti. Quod videns quidam Burgundio, non honorans, neque venerans Sanctum, observare pauperem coepit a longe: vidensque eum silvas ingressum, irruit, et abstulit ei sex aureos cum epistola, collisumque calcibus reliquit exanimem. At ille inter calces, et reliqua verbera, hanc vocem emisit: Adjuro te per Deum vivum et virtutem (1048C)sancti Nicetii, ut vel epistolam ejus mihi reddi facias, quia mihi ultra non erit vita, si eam perdidero. Ille vero ea projecta in terram abiit, quam pauper colligens venit ad civitatem, erat enim ibi eodem tempore Phronimius episcopus, cujus supra meminimus. Ad quem accedens pauper ille, ait: Ecce homo qui me graviter caesum exspoliavit, abstulitque sex aureos, quos pro intuitu epistolae sancti Nicetii acceperam. Episcopus autem narravit haec comiti; judex vero vocatum Burgundionem, percunctari coepit ab eo quid exinde diceret. Negavit autem coram omnibus, dicens: Quia nunquam vidi hominem istum, neque res ejus abstuli. Episcopus autem aspiciens epistolam, vidit subscriptionem Sancti, et conversus ad Burgundionem, ait: Ecce (1048D)in hac epistola subscriptio sancti Nicetii tenetur. Si es innocens, accede propius, et jura tangens manu (1049A)scripturam quam ipse depinxit. Credimus enim de virtute illius quia aut te hodie reddet ab hoc scelere comprobatum, aut certe abire permittet innoxium. At ille nihil moratus, accedit ad manus episcopi, qui hanc epistolam extentam tenebat; elevansque manus suas ut sacramentum daret, cecidit retrorsum supinus, et clausis oculis, spumas ab ore projiciens, quasi mortuus putabatur. Transeunte autem quasi duarum horarum spatio, 1194 aperuit oculos suos, dicens: Vae mihi quia peccavi auferendo res pauperis hujus! Et statim retulit per ordinem qualiter injuriam intulerat homini illi. Tunc episcopus cum judice obtenta culpa, ea tantum quae abstulerat inopi reddidit, et pro caede duos insuper solidos addidit, et sic uterque a judicis conspectu discessit. X. (1049B)Quanti per hunc Sanctum carcerali ergastulo revincti absoluti sint, quantorum compeditorum catenae sive compedes sint confractae, testis est hodie moles illa ferri, quae in basilica ejus aspicitur, de supradictis suppliciis aggregata. Nuper autem in conspectu Guntchramni principis Syagrium Augustodunensem episcopum regi referentem audivi, in una nocte in septem civitatibus carcerariis apparuisse beatum Virum, eosque absolvisse ab ergastulo, et abire liberos permisisse; sed nec judices contra eos quidquam agere deinceps ausi sunt. De cujus sepulcro si febricitans, si frigoras habens, ac diversis morbis laborans quid pulveris sumpserit, ac dilutum acceperit, mox recipit sanitatem. Quod non est dubium (1049C)praestare eum qui ait sanctis suis: Omnia quaecunque petieritis in nomine meo, credite quia accipietis, et venient vobis (Marc. XI, 24).

XI. Igitur apud vicum Prisciniacensem urbis Turonicae ecclesia dudum constructa absque sanctorum pignoribus habebatur. Cumque incolae loci plerumque peterent ut eam quorumpiam sanctorum cineribus sacraremus, de supradictis reliquiis sancto altari collocavimus: in qua ecclesia saepius virtus Domini per beatum manifestatur antistitem. Nuperrimo autem tempore, mulieres quaedam vexatae a daemonio, ex termino Biturigo venientes, tres numero, dum ad basilicam sancti Martini deducerentur, hanc ecclesiam sunt ingressae: illico collisis in se palmis, dum sancti Nicetii faterentur se virtutibus (1049D)cruciari, projicientes ab ore nescio quid purulentum cum sanguine, ab obsessis [Al., immundis] spiritibus protinus sunt mundatae. Dado unus ex his pagensibus, cum in hostilitate illa quae apud Convenas acta est 1195 accessisset, et plerumque in periculis mortis irrueret, vovit ut si domum reverteretur (1050A)incolumis, ad memoratam ecclesiam exornandam in honore beati Nicetii aliqua ex his quae acquisierit [Al., acquisierat] largiretur. Rediens igitur duos calices argenteos detulit, vovitque iterum in itinere, ut hos ecclesiae conferret, si ad propria sospes accederet. Ad domum igitur accedens, unum tantummodo dedit, alium fraudare procuravit, dans coopertorium Sarmaticum, quo altare dominicum, cum oblationibus tegeretur. Apparuit autem viro Vir beatus per somnium, dicens: Quousque dubitas, et votum implere dissimulas? Vade, inquit, et calicem alterum quem vovisti redde ecclesiae, ne pereas tu et domus tua: coopertorium vero, quia rarum est, non ponatur super munera altaris, quia non exinde ad plene tegitur mysterium corporis sanguinisque (1050B)dominici. At ille exterritus, nihil moratus, votum quod voverat velociter adimplevit. Hujus hominis frater ad vigilias dominici Natalis advenit, monuitque presbyterum, dicens: Vigilemus unanimiter ad ecclesiam Dei, atque exoremus devote beati Nicetii potentiam, ut, eo obtinente, hujus anni curriculum cum pace ducamus. Quod presbyter audiens, gavisus jussit signum ad vigilias commoveri. Quo commoto, adveniente presbytero cum clericis et reliquo populo, hic gulae inhians moras veniendi innectebat; misitque saepius presbyter ad eum arcessendum. Quibus respondebat: Paulisper sustinete, et venio. Quid plura? transactis vigiliis, data luce, hic qui prius commonuerat, ad vigilias non accessit. Presbyter vero, impleto officio, commotus contra hominem, (1050C)ad metatum ejus properat, quasi eum a communione suspenderet: at ille correptus febre, sicut vino, ita divino exurebatur incendio: nec mora, viso presbytero, datis vocibus cum lacrymis, supplicabat sibi poenitentiam tradi. Cumque eum presbyter increparet, dicens: Merito a sancti Nicetii virtute exureris, ad cujus 1196 ecclesiam venire ad vigilias neglexisti, inter sermocinantium colloquia spiritum exhalavit. Facta quoque hora tertia, cum populus ad missarum solemnia conveniret, hic mortuus in ecclesiam est delatus. Quod virtute sancti Antistitis actum nemo ambigere potest. Haec enim nobis ipse exposuit presbyter. Plurima etenim de his vel proprie experti sumus, vel per fidelium relationem cognovimus, quae indicare longum putavimus.(1050D) XII. Sed quoniam placuit libello clausulam dare, unum adhuc admirandum de libro Vitae ejus, quem supra a quodam scriptum praefati sumus, memorabo miraculum: de quo virtus divina procedens non reliquit inglorium, sed ad comprobandam virtutem dictorum patefecit esse plurimis gloriosum. Diaconus (1051A)enim Augustodunensis gravi oculorum caecitate turbatus, audivit haec quae glorificator sanctorum suorum Deus ad Sancti tumulum exercebat, dixitque suis: Si ejus adirem sepulcrum, aut aliquid de sanctis pignoribus sumerem, aut certe si pallium, quo sancti artus teguntur mererer attingere, fierem sanus. Cumque haec et hujuscemodi eum suis verba conferret, astitit repente clericus quidam, dicens: Bene, inquit, credis, sed si de iisdem firmare mentem cupis virtutibus, en volumen chartaceum, quod de his habetur scriptum, ut facilius credas ea quae ad auditum tuarum aurium pervenerunt. At ille priusquam legere appeteret, inspirante divinae pietatis respectu, ait: Credo quia potens est Deus egregia operari per famulos suos. Et statim posuit volumen (1051B)super oculos suos. Extemplo autem, fugato dolore disruptaque callgine, usum videndi recipere meruit voluminis a virtute, et in tantum claritate potitus est, ut ipse propriis oculis legens virtutum gesta cognosceret. Operatur haec autem unus atque idem Dominus, qui gloriatur in sanctis suis, atque ipsos illustribus miraculis editos efficit gloriosos: ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.

CAPUT IX. De sancto Patroclo abbate.

1197 Cum egregia Moysis vatis prudentia, ad conformandum divinae descensionis tabernaculum, juxta ipsum oris dominici praeceptum, fabricare disponeret, atque ad hoc eumdemque apparatum multa (1051C)congerere jussus, non haberet cuncta in regestu promptuarii, quae ab ipso Domino ostensa fuerant in montis ardui summitate, jussit commoneri populum, ut offerret unusquisque pro viribus quiddam muneris Deo, et hoc non ex necessitate, sed sponte (Exod. XXV). Offerebant ergo donaria auri, argentique, aeris ac ferri metalla; gemmarum etiam micantium pulchritudines, ac fila byssi duplicati coccique bis torti; nonnulli pelles artetum rubricatas, pilosque caprarum. Sed cum haec omnia doctores Ecclesiarum esse allegorica tradidissent, et in reliquis donariis gratiarum genera demonstrassent [Bal., declarassent], in illis caprarum pilis laudationum verba comparaverunt; ita nunc et nos steriles sensu, imperiti studio, squalentes in actu, et si aurum, argentum, vel gemmas, (1051D)filaque duplicata ac torta non offerimus, saltem vel pilos caprarum, id est verba quae sanctorum atque amicorum Dei prodant miracula, in Ecclesia sancta porrigimus, ut legentes eo incitentur studio quo sancti meruerunt scandere polum. Ergo quia nobis de beati Patrocli Vita nuper data relatio quaedam prodidit, non omittenda sed manifestanda curavi; et licet sermone rustico, non tamen occuli (1052A)arbitratus sum quae Deus gessit per famulum suum.

I. Igitur beatissimus Patroclus Biturigi territorii incola, Aetherio patre progenitus (An. 376, 19 Nov.), cum decem esset annorum pastor ovium destinatur, fratre Antonio tradito ad studia litterarum. Erant enim non quidem nobilitate sublimes, ingenui tamen ; cumque quodam meridie hic a scholis, ille a grege commisso ad capiendum cibum paterno in hospitio convenissent, dixit Antonius fratri suo: Discede longius, 1193 o rustice; tuum est enim opus oves pascere, meum litteris exerceri: qua de re nobiliorem me ipsius officii cura facit, cum te hujus custodiae servitus vilem reddat. Quod ille audiens, et hanc increpationem quasi a Deo sibi transmissam putans, reliquit oves in campi planitie, et (1052B)scholas puerorum nisu animi agili atque cursu velocis simo expetivit, traditisque elementis, ac deinceps quae studio puerili necessaria erant, ita celeriter, memoria opitulante, imbutus est, ut fratrem vel in scientia praecederet, vel alacritate sensus, adjuvante divini Numinis auxilio, anteiret. Dehinc Nunnioni [Ed., Mumioni], qui quondam cum Childeberto Parisiorum rege magnus habebatur, ad exercendum commendatus est. A quo cum summa amoris diligentia nutriretur, ita se humilem atque subjectum omnibus praebebat, ut omnes eum tanquam proprium parentem in summa bonitate diligerent. Regressusque ad domum, patre defuncto, reperit matrem suam adhuc superstitem. Cui illa ait: Ecce genitor tuus, o dulcissime nate, obiit; ego vero absque solatio (1052C)dego. Requiram puellam pulchram ingenuamque, cui copulatus solatium praebeas maternae viduitati. At ille respondit: Non conjungor mundanae conjugi, sed quae concepit animus cum Domini voluntate perficiam. Cui cum genitrix non intelligens quaereret quid hoc esset, prodere noluit, sed abiit ad Arcadium Bituricae urbis episcopum, petiitque sibi comam capitis tonderi, ascirique se in ordinem clericorum. Quod episcopus, Domino volente, sine mora complevit. Nec multo post diaconatus officium sumens, vacabat jejuniis, delectabatur vigiliis, exercebatur lectione, atque in oratione assidua promptus effundebatur, ut nec ad convivium mensae canonicae cum reliquis accederet clericis. Quod audiens archidiaconus, frendens contra eum, ait: Aut cum reliquis fratribus (1052D)cibum sume, aut certe discede a nobis; non enim rectum videtur ut dissimules cum his habere victum, cum quibus ecclesiasticum implere putaris officium. II. Non est autem de his servus Dei commotus animo, qui jam eremi sitiebat 1199 adire secretum: sed ab urbe egressus memorata, venit ad vicum Nereensem, ibique aedificato oratorio, sancti Martini (1053A)reliquiis consecrato, pueros erudire coepit in studiis litterarum. Veniebant autem ad eum infirmi et sanabantur, atque energumeni nomen ejus confitentes emundabantur: nec ei erat solitudo ut voluerat, sed patefacta virtus publicum usquequaque reddebat. Tunc pro auspicio quiddam brevibus conscriptis posuit super altare, vigilans et orans tribus noctibus, ut quid ei Dominus agere juberet, dignaretur manifestissime declarare. Sed pietatis divinae inclyia miseratio, quae eum praesciens eremitam esse decreverat, brevem illum accipere jubet, ut ad eremum properaret. Ille autem in cellula in qua degebat, congregatis virginibus, monasterium instituit puellarum, nihil de omni labore suo quod ibidem aggregaverat cum abscederet sumens, nisi rastrum unum, (1053B)unamque bipennem: ingressusque altas silvarum solitudines, venit ad locum qui dicitur Mediocantus; ibique constructa cellula, in opere, quod supra diximus, Deo vacabat; atque inibi cum multos energumenos, manu imposita, per signum crucis effugatis daemonibus, mente integra reddidisset, unus ad eum adductus est rabidus, qui rictibus patulis dentibusque cruentis, quod attingere poterat dentibus propriis laniabat. Pro quo per triduum in oratione prostratus, obtinuit ad illam divinae miserationis potentiam, ut, mitigato furore, letho obnoxius mundaretur, immissisque in os ejus digitis, fugato feralis atrocitatis spiritu, personam restituit incolumitati. Nullas enim ante eum vires habere poterat persuasionis iniquae praestigium. Nam sicut hos qui vexabantur emundabat, (1053C)ita et quae immittebat occulte atrocia auctor criminis, repellebat per crucis sacratissimae virtutem. Nam Leubellae cuidam feminae, cum per luem illam inguinariam diabolus, Martinum mentitus, oblationes quibus quasi populus salvaretur 1200 nequiter obtulisset, hae ad Sanctum delatae, non solum revelante Spiritu sancto evanuerunt, verumetiam ipse incentor malorum Sancto teterrimus apparens, quae nequiter gesserat est professus. Transfigurat enim se saepe diabolus in angelum lucis (II Cor. XI, 14), ut hac fraude decipiat innocentes. Sed cum ei multas intentaret insidias, ne hic ascenderet, unde ille corruerat, immisit ei cogitationem, ut, praetermissa eremo, ad saeculum reverti deberet. Sed hic Sanctus cum virus grassari sensisset in pecatore, (1053D)in oratione prostratus petebat ut nihil aliud nisi quod Deo esset placitum exerceret. Tunc apparuit ei angelus Domini per visum, dicens: Si vis mundum videre, ecce columna, in quam ascendens contemplare omnia quae geruntur in eo. Erat enim ante eum per ipsam visionem columna mirae celsitudinis (1054A)collocata, in quam ascendens vidit homicidia, furta, caedes, adulteria, fornicationes, et omnia prava quae geruntur in mundo. Et descendeus ait: Ne, quaeso, Domine, revertar ad has pravitates, quas dudum te confessus oblitus sum. Tunc ait illi angelus qui cum eo loquebatur: Desine ergo quaerere mundum, ne pereas cum eo; sed potius vade in oratorium in quo Dominum depreceris; et quod ibi inveneris, hoc tibi erit consolatio in peregrinatione tua. Ingressusque cellulam oratorii, invenit tegulam fictilem, in qua signum crucis dominicae erat expressum; agnoscensque munus divinum, intellexit sibi ad omnia mundanae persuasionis incitamenta hoc esse inexpugnabile munimentum. III. Post haec aedificavit sanctus Patroclus monasterium (1054B)Columbariense in milliaribus quinque a cellula eremi in qua habitabat, et congregatis monachis, ut in solitudine libero potius fungeretur arbitrio, abbatem instituit, qui gregi monasteriali praecesset. Octavum enim et decimum in hoc eremi loco expleverat annum. Tum, congregatis fratribus, transitum suum annuntians, obiit in senectute bona, sanctitate 1201 praecipua; qui aquis ablutus, feretroque impositus ferebatur ad monasterium suum, ubi se vivens sepeliri mandaverat. Tunc archipresbyter Nereensis vici, collecta clericorum cohorte, voluit vi auferre glebam sancti corpusculi, videlicet ut ad vicum suum unde egressus fuerat sepeliretur; sed cum furibundus veniens vidisset a longe pallam quae tegebat artus sanctos eximio albere (1054C)nitore, ita nutu Dei est metu perterritus, ut omni velocitate revocaret ab animo quod male conceperat levitatis arbitrio, conjunctusque psallentio in exsequiis Sancti progressus, tumulavit eum cum reliquis qui aderant fratribus, in ipso Columbariensi monasterio: ad cujus sanctum sepulcrum Prudentia caeca cum alia Lemovicina puella, similiter lumine viduata, ut sepulcrum sanctum in oratione osculatae sunt, lumen recipere meruerunt. Maxonidius autem post quintum caecitatis suae annum, hunc tumulum sanctum adiit, lumenque recepit. Energumeni vero Lupus, Theodulfus, Rucco, Scopilia, Nectariola et Tacihildis ad hunc Sancti tumulum sunt mundati: sed et puellae duae de Lemovicino venientes, oleo quod ipse Sanctus benedixit perunctae, (1054D)a nequitia qua obsidebantur mundatae sunt. Et quotidie ibidem ad corroborandam fidem gentium operatur Dominus, qui perpetualiter glorificat sanctos suos.

CAPUT X. De sancto Friardo reclauso.

Multi variique sunt gradus per quos ad coelorum (1055A)regna conscenditur, de quibus, ut opinor, et David dicit, quia ascensus in corde disposuit (Psal. LXXXIII, 6). Accipiuntur ergo hi gradus diversorum operum ad cultum divinum profectus, et nullus in his gressum figere potest, nisi fuerit, sicut saepe testati sumus, Dei adjutorio provocatus. Sic enim Psalmographus in illo mediae profectionis gradu loquitur, dicens: Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant qui aedificant eam (Ps. CXXVI, 1). Quod adjutorium, non modo martyres, verum etiam et illi quos sacrae vitae roboravit auctoritas [Ed., celebravit], 1202 jugiter inquirentes, ad hoc quod sitis desiderii spiritalis promebat alacres pervenerunt. Nam si ad martyrium mens accensa est, hujus adjutorii opem poposcit martyr ut vinceret; si jejunii (1055B)observantiam adhibere studuit, ut ab eo confortaretur afflictus est; si castitati artus reservare voluit impollutos, ut ab illo muniretur oravit; si post ignorantiam poenitendo converti desideravit, ut ab eo nihilominus sublevaretur cum lacrymis flagitavit; et si quid operis boni exercere eorum quispiam meditatus est, ut ab hoc adjutorio juvaretur expetiit. Per hos ergo scalae hujus ascensus tam difficiles, tamque excelsos, tam arduos, cum sint diversi, ad unum tamen Dominum per hujus adjutorii opem conscenditur. Idcirco semper ille poscendus, ille quaerendus, ille invocandus erit, ut quod de bono mens concipit, adjutorio suo ipse perficiat, de quo et nobis sine fine oportet dicere: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram (Ps. (1055C)CXXIII, 8). Sicut et ille beatissimus, de quo nunc nobis futurus est sermo, qui inter diversas vel tentationes, vel cruces saeculi, semper hujus adjutorii munimen expetiit.

I. Fuit igitur apud insulam Vindunittam urbis Namneticae vir egregiae sanctitatis. Friardus nomine, reclusus (An. 576, vel 577, 1 Aug.), de cujus vita parumper ad aedificationem Ecclesiae dicere delectat animum, quia ignoro si ab aliquo sit scripta. Hic ab infantia sua semper Deo devotus fuit atque pudicus: factus autem vir, semper in Dei laudibus, semper in oratione, semper in vigiliis degebat: victus necessaria propriis manibus exigebat a terra; et si in opera inter reliquos properaret, nunquam ab oratione cessabat. Quod vicinis aut extraneis, ut (1055D)mos rusticorum habet, ridiculum erat. Quodam vero die, dum cum reliquis, in segetem culmis incisis, manipulos colligaret, examen miserabilium atque saevarum muscarum, quas vulgo vespas vocant, reperiunt; cumque acerrime messores, emissis aculeis, lacerarent, undique circumeuntes messem, locum illum in quo hae adunatae erant transiliunt, atque irridendo beatum Friardum alloquuntur dolose, dicentes: Veniat benedictus, veniat religiosus, qui orare non 1203 desinit, qui crucem auribus et oculis semper imponit, qui viis itineris sui salutaria (1056A)vexilla praemittit: ipse metat super examen, ipse eum sua oratione mitescat. Tunc quasi ad confusionem dominicae virtutis haec verba suscipiens, provolutus terrae orationem fudit ad Dominum; et accedens, facto desuper signo crucis, ait: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. Ad hanc ejus orationem confestim omnes vespae se infra antrum unde egressae fuerant abdiderunt. Ille vero ad spectaculum omnium messem desuper illaesus expetiit. Quod non sine miraculo irridentibus fuit, eo quod Dominus in se sperantem ad confusionem eorum sic dignatus fuerit roborare. Denique post haec, cum in arborem pro quadam necessitate ascendisset, subito colliso sub pedibus ramo ruere coepit, cadensque deorsum, per singulos quos percutiebat (1056B)ramos, Christi beatissimum nomen invocabat, dicens: Christe omnipotens, salva me. Cumque pervenisset ad terram, nihil est nocitus, sed aiebat semper: Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit coelum et terram. II. His et aliis virtutibus animatus, coepit intra secreta cordis tacitus cogitare dicens: Si crux Christi, et invocatio nominis ejus, atque adjutorium postulatum ab eo tantam potentiam habet, ut aspera quaeque mundi devincat, periculosa obruat, tentationum atra depellat, et omnia quae sunt saeculi hujus oblectamenta pro nihilo reputata fastidiat; quid mihi et mundo, nisi ut relictis omnibus quae ejus sunt, in illius vacare solius debeam obsequiis, cujus nominis invocatione a periculis sum salvatus iniquis? (1056C)Et egressus ab hospitiolo suo, oblitus parentes et patriam, eremum petiit, ne in saeculo habitanti impedimentum aliquod de oratione mundi sollicitudo conferret. Ipse quoque et abbas Sabaudus [Colb., Baudus], qui quondam regis Clotarii minister fuerat, poenitentiam accipientes, Vindunitensem Namnetici territori: insulam sunt aggressi: habebant autem secum et Secundellum diaconem. Abbas vero, ablata de aratro Domini manu, ab insula discedens ad monasterium rediit, nec multo post, occultis de causis, 1204 gladio est peremptus. Sanctus vero Friardus cum Secundello diacono in supradicta insula stetit immobilis. Habebat tamen uterque eorum propriam cellulam, sed procul a se positam. Cumque strenue in oratione persisterent, nocte Secundello (1056D)diacono apparuit tentator in specie Domini, dicens: Ego sum Christus, quem quotidie deprecaris. Jam enim sanctus effectus es, et nomen tuum libro vitae cum reliquis sanctis meis ascripsi: egredere nunc ab hac insula et vade, fac sanitates in populos. His et ille illectus deceptionibus discessit ab insula, nec socio nuntiavit: tamen cum infirmis in nomine Christi manus imponeret, sanabantur. Regressus autem post multum tempus ad insulam, venit ad socium cum vana gloria, dicens: Abii enim extra insulam, et virtutes multas in populis feci. Cumque (1057A)conterritus ille interrogaret quid hoc sibi vellet, cuncta quae gesserat simpliciter pandit. At senior obstupescens, suspiransque et lacrymans, ait: Vae nobis, in quantum audio a tentatore delusus es! Vade, age poenitentiam, ne ultra tibi praevaleant ejus doli. Quod ille intelligens, et periisse se timens, cum fletu ad pedes ejus prosternitur, rogans ut pro se Dominum deprecaretur. Vade, inquit, et pariter ejus omnipotentiam pro salute animae tuae poscamus. Non est enim difficilis Dominus se confitentibus misereri, cum ipse per prophetam dicat: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Ezech. XXXIII, 11). Orantibus autem illis, advenit iterum tentator in simili specie ad Secundellum diaconem, dicens: Nonne praeceperam tibi, eo quod oves meae morbidae (1057B)essent, et pastore indigerent, ut egredereris et visitares, atque opem sanitatis eis tribueres? Et ille: In veritate enim comperi quod seductor sis, neque te Deum credo, cujus te speciem mentiris habere. Tamen si Christus es, crucem tuam quam reliquisti ipsam ostende, et credam tibi. Cumque non ostenderet, diaconus crucem Domini in os ejus faciens, confusus evanuit. Rursumque ad eum veniens cum multitudine daemonum, tanta eum caede mactavit, ut vix putaretur evadere, et discedens, nusquam comparuit. Idem postea diaconus in 1205 summa sanctitate perdurans, die debito defunctus est. III. Beatus vero Friardus, cum magnis virtutibus effulgeret, quadam vice effractum e vento ab arbore ramum, quem, ut ferunt, ipse inseruerat collegit, (1057C)compositumque baculum sibi exinde, quem manu gereret, fecit. Post multum vero tempus jam arefactam virgam in terra plantavit, infusaque aqua saepius, baculus ille frondens emisit et poma, atque infra duos aut tres annos in magnam arboris proceritatem distentus excrevit. Quod cum grande miraculum populis cernentibus haberetur, et quotidie ad hanc visendam immanis turba conflueret, ut etiam ipsam remotionem insulae virtus prodita publicaret, Sanctus Dei, ne vanae gloriae labe subrueret, arborem arrepta securi succidit. Rursusque Sanctus alterius arboris ruinam cernens, quae acta venti violentia floribus plena corruerat, misericordia motus oravit, dicens: Ne pereat, quaeso, Domine, hujus arbustae fructus, quae te jubente florum ornamenta (1057D)produxit: sed potius a te incrementum reparationis indultum, fructuum adipisci mereatur effectum. Et haec dicens, accepta secure, amputata arboris columna, super radices quae adhuc haerebant, columnam ipsam in modum sudis fecit acutam, eamque (1058A)terrae defixit. Mox ligatis sine radice ramis, ad pristinum restituta statum, flores qui aruerant viruerunt, ipso quoque anno haec arbor fructus cultori suo restituit. Credo ego de misericordia Dei, quod miraculum praesens exegit loqui, quia obtinere potuit hic oratione sua vitam mortuis a Domino impertiri, qui obtinuit arbores aridas in rediviva viriditate frondescere. IV. Idem cum plerumque transitum suum fratribus praediceret, quadam die tactus a febre, dicit suis: Ite ad Felicem episcopum, et nuntiate ei discessum meum, dicentes: Frater tuus Friardus dixit: Ecce, consummato cursu vitae hujus, de hoc mundo absolvor, et ut sis 1206 certior de hoc verbo, die Dominica transitum accipio, et vado ad requiem quam mihi (1058B)promisit Rex aeternus Deus. Veni, obsecro, et videam te prius quam obeam. Cumque ille occasione nescio qua detineretur, mandatum misit, dicens: Rogo si fieri potest ut me modicum sustineas, donec, moris actionum dissolutis, ad te usque perveniam. Revertentibus vero nuntiis et ista dicentibus, cum jam lectulo decubaret, ait: Surgamus ergo, et sustineamus fratrem nostrum. O virum sanctitate ineffabilem! qui quanquam festinaret dissolvi, et cum Christo esse, non tamen oblitus charitatem, obtinuit apud Dominum adhuc ecce in mundo, ut fratrem cerneret spiritali intuitu. Sed nec illum infimi reor fuisse meriti, cujus adventu Dominus hujus sancti dilatare dignatus est dies. De qua tarditate accepto nuntio, protinus quiescente febre, sanus surrexit a lectulo. Post multum vero tempus, adveniente (1058C)episcopo, a febre corripitur, ingressumque ad se salutat et osculatur, dicens: Grandes mihi moras de itinere debito facis, o sancte sacerdos! Quibus vigilantibus, nocte, quae erat Dominica, mane facto, tradidit spiritum. Quo emisso, mox omnis cellula ab odore suavitatis repleta tota contremuit; unde indubitatum est angelicam ibidem adfuisse virtutem, quae Sancti meritum signans, cellulam divinis faceret aromatibus effragrare: cujus gloriosum corpus sacerdos ablutum recondit in tumulo, Christus animam suscepit in coelo, relinquens terrigenis exempla virtutum.

CAPUT XI. De sancto Caluppane reclauso.

(1058D)Semper paupertas saeculi regiam reserat coeli, atque utentes se non modo praeparat polo, verum etiam glorificatos miraculis illustres esse declarat in mundo, quo fit ut dum illa ergastularis contritionis revinctio 1207 paradisi januam patefacit, anima angelicis (1059A)choris inserta in requie sempiterna persultet: sicut nunc de beato Caluppane reclauso, quod verum cognovimus, prorsus silere nequimus.

I. Hic autem ab ineunte aetate (An. 578, 3 Mart.) semper religionis ecclesiasticae bonum quaesivit et reperit, et apud monasterium Meletense termini Arverni conversus, in magna humilitate se fratribus praebuit. Erat enim summae abstinentiae, ita ut ab inedia nimium attritus, quotidianam cum reliquis fratribus operam explere nequiret. Unde, ut mos est monachorum, magnum ei improperium inferebant, dicente sibi praesertim Praeposito: Qui non deliberat laborare, indigne postulat manducare. Dum autem hic assidue ureretur [Al., uteretur] his exprobrationum verbis, vallem haud procul a monasterio conspicatur, (1059B)de cujus medio lapis natura praebente consurgens, provehitur in excelesum quasi in quingentis aut eo amplius pedibus, nullam penitus habens cum reliquis montibus circumpositis conjunctionem: cujus vallis medium fluvius alluit, qui hunc montem placide contingens dilabitur. In hujus ergo lapidis scissuram, quod, priscis temporibus quondam propter transitum hostium receptaculum fuit, eremita sanctus ingreditur, et, exciso lapide, habitacula statuit, in quae nunc per scalam valde difficilem scanditur: locus etenim ille tam difficilis est ad incedendum, ut etiam feris bestiis illuc accedere sit laboris. In hoc loco oratoriolum parvulum quodam modo fecit, cui oranti, ut ipse nobis cum lacrymis referre erat solitus, serpentes super caput ejus saepius decidebant, (1059C)et involventes se circa collum ejus, non minimum ei inferebant horrorem. Sed quia diabolus ad speciem callidi serpentis habetur, non ambigitur ejus hanc fuisse immissionis insidiam. Nam cum ille ad haec perstaret immobilis, nec moveretur minorum angium ictibus, quadam die duo dracones immensae magnitudinis ad eum ingressi, astiterunt procul: quorum unus, ut arbitror, ipse dux tentationis, validior altero erat, qui erecto pectore os suum 1208 contra os Beati quasi aliquid mussitaturus erexit. At ille timore perterritus, tanquam aeneus valde diriguit, nullumque penitus membrum movere potens, neque manum elevare ut signum beatae crucis opponeret. Cumque ambo diutissime in silentio constitissent, venit in mentem Sancto per spiritum, (1059D)ut orationem Dominicam, et si labia movere non poterat, vel corde clamaret. Quam dum tacitus loquitur, coeperunt paulatim membra ejus, quae inimici fuerant arte revincta, dissolvi, et sentiens se manum dexteram habere jam liberam, ori signum beatae crucis imponit, rursumque conversus ad hydrum, pingit iterum crucem Christi adversus eum, dicens: Tune es ille, qui protoplastum de paradisi habitaculo projecisti, qui germani dexteram parricidio cruentasti, qui Pharaonem ut populum Dei (1060A)persequeretur armasti? qui ad extremum ipsum Hebraeum populum, ut invidia succendente persequeretur Dominum, excitasti? Discede a servis Dei, a quibus saepius superatus discessisti confusus, tu es enim in Cain projectus, in Esau supplantatus, in Goliath prostratus, in Juda traditore suspensus; et in ipsa illa Dominicae virtutis cruce cum potestatibus et dominationibus tuis triumphatus atque contritus es. Abde nunc, Dei inimice, caput, et humiliare sub signaculo crucis divinae, quia non est tibi portio cum servis Dei, quorum est haereditas regnum Christi. Haec et hujuscemodi Sancto dicente, crucemque per singula faciente, draco hujus vexilli virtute confusus, vicissim se humilians terrae subditur. Sed dum haec agerentur, ille alius circa pedes et (1060B)tibias Sancti in insidiis volvebatur. Cumque hunc ad pedes suos confusum sanctus eremita videret, orationem faciens, eum abire jussit, dicens: Vado retro Satana, nihil mihi in nomine Christi mei poteris ultra nocere. At ille usque ad limen cellulae egressus, sonum validum per inferiorem partem emisit, et tanto cellulam fetore replevit, ut nihil aliud quam diabolus crederetur; nec ultra coram Sancto aut serpens, aut draco comparuit. 1209 II. Erat enim assiduus in opere Dei, nec vacabat ad aliud, nisi aut legeret aliquid, aut oraret: etiam cum parumper cibi caperet, sempter orabat. Sumebat interdum piscem de flumine, raro quidem, sed cum voluisset, opitulante Domino, confestim aderat. Cibum panis non aliunde sumebat, nisi qui (1060C)de monasterio mittebatur: si quis vero devotorum panes detulisset aut vinum, id in cibos deputabatur egentium, in illorum duntaxat qui ab eo aut signum salutare suscipere, aut infirmitatum remedia sumere flagitabant: scilicet ut quos per orationem saluti dabat, etiam cibi refectione foveret, illud Domini recolens, quod in Evangelio de turbis quas a diversorum morborum contagio sanaverat dixit: Dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via (Matth. XV, 32.). Sed nec illud beneficium occuli arbitror, quod ei in loco illo divina pietas est fargita. Nam cum a profundo vallis illius, quasi per stadia decem aqua deferretur, oravit ad Dominum, ut ei in ipso cellulae suae habitaculo fontis venam ostenderet. Sed non defuit virtus illa coelestis, quae quondam sitientibus populis (1060D)aquas produxit a silice. Statim igitur ad hujus orationem gutta laticis a caute prorumpens, coepit solum stillis frequentibus irrigare: at ille munus coeleste congaudens, concavum in lapide parvulum in modum cisternae faciens, tenentem quasi congia [Ed., condia] duo, lymphas divinitus sibi indultas suscipiebat, de quibus tantum ei ministrabatur per dies singulos, quantum ipsi pueroque sufficeret, qui ei minister fuerat datus. III. Accessimus autem et nos ad locum cum beato (1061A)Avito episcopo, et omnia quae narravimus, quaedam ab ipso relata cognovimus, quaedam oculis propriis inspeximus. A memorato autem pontifice diaconatus ac presbyterii sortitus est gradum: multa populo diversis vexato morbis remedia contulit. Nulli tamen cellulam egressus se praebuit contemplandum, nisi tantum per fenestellam extendens manum salutare signaculum imponebat, et si a quoquam visitatus fuisset, ad hanc accedens speculam orationem colloquiumque praebebat. Denique in 1210 hac religione cursum vitae consummans, aevi anno 50, ut opinor, migravit ad Dominum.

CAPUT XII. De sancto Aemiliano eremita, et Brachione abbate .

(1061B)Quantum disciplina coelestis se custodientibus praebeat, quantumque non custodita negligentibus irrogare debeat, per os Psalmographi Spiritus sanctus pandit: Apprehendite, inquit, disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis a via justa (Psal. II, 12). De bonis autem Salomon ait: Disciplina pacis erit super eum (Isai. LIII, 5). Disciplina ergo haec timorem Domini facit, timor autem Domini initium sapientiae praebet, sapientia vero diligere Deum docet: dilectio autem [Al., enim] Dei hominem a terrenis sublevat, ad coelos evocat, paradiso locat, in quo felicium animae ex illius vitis vitalis sumpto vini novi liquore epulantur in regno Dei. Desiderare ergo oportebat homines hujus vitis haurire mysterium, ut accedere valerent ad illum tam jucundae habitationis (1061C)amoenissimum locum. Quod si istae quas nunc cernimus vites, quae, per traduces extensae, emissis palmitibus pampino intextae, dependentibus uvis, amoena nos contemplatione laetificant, dum non solum proferunt copiam fructuum, verum etiam opportuno nos umbraculo protegunt igniti solis ab aestu, quas scimus post assumptum fructum temporis legitimi deciduis foliis quasi aridas reddi; quanto magis illa desiderare debemus, quae nullo fine deficiunt; neque ullo tentationis aestu marcescunt: ubi, spe praeterita, res ipsa quae sperabatur et tenetur, et fruitur. Haec multi desiderantes non modo facultates proprias reliquerunt, verum etiam deserta quaeque et inculta aggressi sunt, ut sitim hujus desiderii solitariae ac remotioris orationis patrocinio [Al., solatio] lacrymarumque fluento restinguerent: sicut nunc (1061D)beatus Aemilianus, novus nostris temporibus eremita, (1062A)fecisse probatur.

I. Hic igitur, relictis parentibus ac facultate 1211 propria, eremi deserta petivit, et se intra secreta silvarum Ponticiacensium Arverni territorii abdidit, in qua decisa silva modicum deplanans campum, rastro ipsam effodiens humum, vitae eliciebat alimentum. Habebat et hortum parvulum, quem aqua superveniente rigabat, de quo olus ad refectionem nullo impinguatum adipe praesumebat: solatium vero absque Dei adjutorio nullum habens, cohabitatores enim bestiae avesque illi [Ed., illic] erant, quae ad eum quotidie tanquam ad Dei famulum confluebant. Vacabat autem jejuniis et orationi, nec eum ab hac causa ulli mundanae sollicitudinis occasio impedire poterat, quia praeter Deum aliud nihil habebat. (1062B) II. Erat autem tunc temporis apud Arvernam urbem Sigivaldus magna potentia praeditus, in cujus servitio erat adolescens quidam, nomine Bracchio, quod in eorum lingua interpretatur Ursi catulus. Hunc antedictus vir ad capessendam porcorum silvestrium venationem delegerat, ibatque cum ingenti molossorum turba, circuiens silvas, et si quid cepisset domino deferebat. Quadam vero die dum suem immensi corporis cum hac latrantium turba prosequeretur, sus intra septa, quae circa cellulam erant Sancti, ingreditur: prosequens vero canum turba cum latratu, usque ad aditum accessit vestibuli, moxque in suis haesit vestigiis, nec ingredi est permissa post suem. Quod cernens Bracchio, et coelitus haec evenisse admirans, ad cellulam Sancti se confert, viditque suem ante ostium stantem nihil (1062C)penitus formidantem. Consalutatus autem ac osculatus a sene, invitatur ad residendum. Quibus consedentibus, ait senex: Video te, fili dilectissime, in grandi elegantia compositum, et sequi ea quae magis detrimentum animae praeparant quam salutem. Relinque, quaeso, terrenum dominum, et sequere Deum verum, coeli terraeque factorem, cujus nutu omnia 1212 gubernantur, cujus imperio cuncta subduntur, cujus majestate ipsa quam cernis bestia astat intrepida. Non te tumidum faciat, aut extollat potentia domini tui, quae nihil est. Sic enim ait Paulus apostolus: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Et alibi: Si hominibus placerem, Christi servus non essem (Gal. I, 10). Subde te ejus servitio, qui ait: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28): Ipse enim est Dominus, (1062D)cujus onus leve est, cujus jugum suave est (1063A)(Ibid., 30), cujus cultus et tribuit praesentia, et vitam largitur aeternam. Sic enim ait: Si quis renuntiaverit omnibus quae possidet, centuplum accipiet, et insuper vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Haec et his similia sene viriliter disserente, sus illaesus silvas petiit, puerque discessit ab eo non sine grandi admiratione, quod aprum quem inchoaverat sequi ferum, in conspectu senis mansuetum astare videbat ut agnum. Plurima igitur animo tractans, ac multa secum revolvens, quid ageret, quidve faceret; utrum saeculum relinqueret, an saeculo deserviret; tandem compunctus a divina pietate, et credo sancti Aemiliani oratione, aditum quaerere coepit occulte, qualiter clericus esse posset, quia publice propter terrenum dominum non audebat. Tamen cum esset (1063B)adhuc laicus, in nocte bis aut ter de stratu suo consurgens, terrae prostratus orationem fundebat ad Dominum. Nesciebat tamen quid caneret, quia litteras ignorabat. Videns autem saepius in oratorio litteras super iconicas apostolorum reliquorumque sanctorum esse conscriptas, exemplavit eas in codice. Cumque ad occursum domini sui clerici vel abbates assidue convenirent, hic ex junioribus quem primum potuisset accersire, secretius interrogabat nomina litterarum, et ob [Bal., ab] hoc eas intelligere coepit: antea autem, inspirante Domino, et legit et scripsit, quam litterarum seriem cognovisset, Exin, mortuo Sigivaldo, ad antedictum 1213 senem properat, et cum eodem duos vel tres annos faciens, Psalterium memoriae commendavit. Quem ejus germanus (1063C)plerumque interficere voluit, quod nollet matrimonio copulari. Dehinc monachi ad eos additi sunt. III. Impletis autem beatus Aemilianus diebus vitae suae, et circiter nonagenaria aetate egrediens a corpore, Brachionem reliquit haeredem (An. 538). Hic stabilito monasterio, obtinuit a Ranichilde, Sigivaldi memorati filia, multa terrarum spatia, quae ad hoc monasterium dereliquit; erat enim saltus ex domo Vindiacensi. Hic vero de hoc egressus monasterio, Turonis venit, ibique aedificatis oratoriis, duo monasteria congregavit. Quodam autem tempore advenientes homines peregrini reliquias sanctorum detulerunt secum, quas super altare basilicae sancti Martini Turonis locaverunt, quasi in crastinum (1063D)profecturi. Adfuit ei [Bal., eis] Bracchio abba, (1064A)qui vigilans in basilica, circa medium fere noctis vidit quasi globum ignis immensi de sanctis pignoribus emicare, et usque ad templi cameram cum lumine magno conscendere. Quod non est dubium aliquid fuisse divinum: nulli tamen de astantibus aliis, nisi illi tantum fuit ostensum. Post haec autem regressus est Arvernum ad prius monasterium, in quo per quinque annos inhabitans, venit Turonis, stabilitisque abbatibus in monasteriis supradictis, Arvernum regressus est. Cumque ad priorem cellulam resideret, in monasterium Manatense, quod per incuriam abbatis intepuerat, ordinatur, ut scilicet ejus studio congregatio ipsa canonice regeretur. Erat enim castissimae conversationis, sed et alios strenue distringebat castam agere vitam. Qui erat suavis colloquio, (1064B)et blandus affectu; in transgressoribus vero regulae ita severus habebatur, ut aliquoties putaretur esse crudelis: in jejuniis vigiliisque 1214 et charitate perfectum reddiderat virum. Cumque tempus migrationis appropinquaret, vidit in visu, sicut ipse beato Avito episcopo retulit, ductum se ad aethera in praesentiam Domini, ibique cherubin ac seraphin obumbrare majestatem Domini, et Esaiam prophetam, extenso volumine, verba quae vaticinaturus erat intimare, turbam circumstantem angelorum in laudem Dei sedentis super aethera clamare. Dumque hoc attonitus spectaret, expergefactus, somniumque suum attente discutiens, ut finem vitae suae, Domino revelante, cognosceret, dicit abbati quem in priorem statuerat in monasterio: Locus ille secus fluvium, (1064C)in quo oratiorium facere computabam, jucundus est valde. Ideo rogo ut quod ego volui tu expleas, atque illuc ossa mea transferre non abnuas. Quo migrante (An. 576, 9 Feb.), et in oratorio prioris cellulae sepulto, cum abbas injunctum cuperet opus explere, nutu Dei et calces coctos antiquitus, et fundamentum in ea mensura quam ipse ponere cogitabat, nactus est, perfectoque aedificio, detexit abbatis sepulcrum. Quo patefacto, reperit corpusculum illaesum, ut putaretur ante diem alterum fuisse defunctum; et sic cum gaudio, prosequente caterva monachorum quam ipse edocuerat, in locum illum post duos annos translatus est.

CAPUT XIII. De sancto Lupicino.

(1064D)Athletae Christi atque triumphatores mundi vitae (1065A)istius fugitivae jacturam facere cupientes, pertendere ad illam vitam voluerunt, quae in exsultatione perpetua manet, quae nullo gemitu obstrepit, nec quoquam fine concluditur; cujus lumen nunquam exstinguetur, cujus serenitas nulla obscuritate 1215 nubis obtegitur. Ideoque semper praesentium dolorum contumelias pro nihilo habuerunt, scientes se in paucis vexatos, in multis bene disponendos. Et ob hoc quisquis ille est, qui in isto agone contendit, metu non terretur, poena non solvitur, dolore non frangitur, ut tantum illa aeternae jucunditatis amoenitate cum electis Dei perfrui mereatur: sicut multos fecisse novimus de sanctis viris, quorum nunc vita tactatur aut legitur.

I. Igitur Lupicinus quidam magnae sanctitatis, (1065B)fortissimusque in operibus Dei (An. 500, . . . . 24 Jun.), qui primum eleemosynam per domos devotorum deposcens, quae acquirere potuisset sibi similibus erogabat: ad extremum jam mediam habens aetatem, ad vicum Berberensem, qui nunc Lipidiaco dicitur, veniens, parietes antiquos reperit, ibique reclusus, ab omnium se hominum aspectibus inhibebat: ac per modicam fenestellam parumper panis vel aquae accipiens, quod ei aliquoties, cum esset valde exiguum, usque ad diem tertium perdurabat. Aqua enim per canalem parvulum inferebatur, fenestella vero velo operiebatur; utriusque tamen rei aditus ita obtectus erat, ut nullus beatum ejus vultum posset advertere. Et dum ibidem die noctuque in Dei laude psalmorum modulis delectatur, tormentum (1065C)sibi quod corpusculum plus gravaret adhibuit, non immemor illius Apostoli dicti, quia non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Lapidem namque grandem, quem duo homines vix levare poterant, cervici impositum tota die, dum Deo caneret, per cellulam deportabat: nocte autem ad additamentum injuriae, in virga quam manu gerebat, duas defixerat sudes, desuper acumina parans, quae ad mentum suum ne somnum caperet supponebat. Denique ad extremum vitae tempus, corrupto pectore a pondere saxi, sanguinem per os ejicere coepit: quem per parietes praesentes projiciens spuebat. Sed et plerumque fidelibus viris nocte ad cellulam clam appropinquantibus, quasi vox multi psallentii resonabat: (1065D)sed et multos infirmos, et praesertim ab accessionibus 1216 frigoriticis vel pusulis malis oppressos, tactu tantum, vel signo salutari imposito, sanitati restituebat. II. Cum autem jam senio inclinatus esset, vocavit ministrum suum, dicens: Praeterito tempore occulendi, (1066A)manifestandi tempus advenit. Scito ergo me post triduum ab hoc saeculo liberandum. Voca nunc fideles quosque fratres et filios, quibus sum vale dicturus, ut veniant ad nos visitandum. Illucescente autem die tertia, confluentibus fratribus, ostium quod clausum erat aperuit, atque ingredientibus, cunctis qui aderant consalutatis, deosculatisque, orationem fudit ad Dominum, dicens: Gratias tibi ago, Domine Jesu Christe, qui me salvari jussisti ab hujus mundi impedimentis, et ita me fovere dignatus es in hoc saeculo, ut nihil suum in me auctor criminis inveniret. Et conversus ad plebem, ait: Magnificate, quaeso, dilectissimi, Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in commune (Psal. XXXIII, 3), qui me erectum de stercore, erutum de tenebrarum (1066B)opere, amicorum suorum fecit esse consortem; qui misit angelum suum ad me accersendum ab hac mundana statione, et pollicitus est me in requiem sempiternam perducere, ut collega amicis ejus effectus, mererer regno ejus ascribi. O beatum virum qui ita consolari meruit in hoc corpore, ut prius cognosceret quod erat fruiturus in coelo. quam migraret a saeculo, meruitque hic obtinere apud divinam potentiam quod David saepius decantabat: Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum, ut sciam quid desit mihi (Psal. XXXVIII, 5, 6). Dehinc humo incumbens spiritum coelo intentum praemisit ad Dominum. Tunc omnes in fletu prostrati, alii plantas osculantur, alii fimbrias vestimenti diripiunt, alii de pariete beatum sanguinem (1066C)qui ab ejus fuerat ore projectus, inter se certantes excudunt: miserum se quisque dicebat, si immunis ab ejus pignoribus discessisset. Testis est hodieque et ipse paries, qui tot fossulis patet, quot ab ore beati Confessoris sputos emeruit: testis est ipse canalis de quo vir beatus aquam sumpsit ad usus, de quo fideliter osculantes hauriunt sanitatem. Nam vidi ego multos, qui evulsos a pariete sacrati 1217 oris sputos, in diversis infirmitatibus positi meruerunt accipere medicinam. III. Denique hoc, ut diximus, defuncto, adfuit quaedam matrona, quae ablutum dignis induit vestimentis, et cum eum ad vicum Transalicensem inferre vellet, restitit ei populus pagi Lipidiacensis, dicens: Nostrum hunc solum fovit, nobis corporis (1066D)ejus gleba debetur. Matrona autem respondebat ad haec: Si aliqua de victus ejus exprobratis necessitate, saepius ei ego et triticum misi, et hordeum, quod vel ille sumeret, vel aliis ministraret. At illi dicebant: Nostri generis homo effectus est, nostri fluminis aquas hausit, nostra eum terra coelo transmisit. (1067A)Aequumne ergo est ut tu de terra aliena veniens rapias eum de manu nostra? Noveris enim quia non hoc sustinebit quisquam nostrum, sed hic sepelietur. Matrona respondit: Si germen stirpis ejus inquiritis, ex aliis hic regionibus adventavit, si aquas fluminis ingeritis, parum sitim ejus mollierunt, quam potius e coelo manans fons ille restinxit. Cumque haec et hujuscemodi inter se verba proferrent, et Lipidiacenses effossa humo, et deposito sarcophago eum sepelire niterentur, convocatis matrona solatiis [Ed., auxiliis], fugatis pagensibus, rapuit sanctum corpus, ac ferre coepit in feretro ad vicum Transaliacensem, dispositis in itinere psallentium turmis cum crucibus, cereisque, atque odore fragrantis thymiamatis. Quod illi cernentes, poenitentia moti, (1067B)miserunt post matronam, dicentes: Peccavimus resistendo tibi, profecto enim cognoscimus in hoc esse Domini voluntatem; nunc autem petimus ut non abjiciamur ab hujus funeris obsequiis, sed admittamur officiis ejus. Illa quoque permittente ut sequerentur, conjunctus est uterque populus; et sic pariter usque ad Transaliacensem vicum venientes, celebratis missis, beatum corpus cum summo honore gaudioque sepelierunt. In quo vico saepius se beatissimus in virtutibus declaravit. Sed et Lipidiaco, ut 1218 supra praefati sumus, plerumque opus ejus sanctum ostenditur, uterque enim locus unius Sancti praesidiis communitur. Et fortassis quorumdam incredibilium latratus de his conatur obstrepere, noverint a me visum Deodatum presbyterum, (1067C)summam octogenarii aevi ferentem, qui mihi haec ut scripta sunt contulit, confirmans sacramento nihil se de his admixto mendacio enarrasse.

CAPUT XIV. De sancto Martio abbate.

Magnum nobis divina pietas largitur augmentum, cum delictis nostris fieri praecepit de remissione refugium, si ignoscamus negligentibus, si indulgeamus laedentibus, si odientibus nos e contrario commodum benedictionis impertiamur, dicente Domino Jesu Christo: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro calumniantibus et persequentibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est (Matth. V, 44, 45). Ecce quam magnum thesaurum (1067D)congregat contemptus irae, reconciliatio damnati, remissio judicati: filium te Dei Patris facit, cohaeredem Christi ascribit, coelestibus te regnis habitatorem statuit. Unde manifestum est oblitterari delicta ejus in coelo qui delinquenti beneficium veniae impertitur in saeculo. Sic enim Dominici oris sententia prolata testatur: Si, inquit, dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et Pater vester coelestis peccata vestra (Matth. VI, 14). Cum vero supplices famulos docet orare, ait: Sic enim dicetis ad Patrem: Dimitte nobis debita nostra, quemadmodum et nos dimittimus (1068A)debitoribus nostris (Ibid., 12). Hic igitur sanctus Martius beatus abbas, sanctitate praeclarus, divinis eruditus studiis, hujus sententiae bonum retinuit corde, ut libenter dimitteret delinquenti; et non solum ignovit noxam, verum etiam munere praebuit gratiam, ne in aliquo vilem redderet culpati personam. Sed ante 1219 de conversatione ejus pauca locuturi sumus, priusquam ad hujus gratiae beneficium accedamus.

I. Igitur beatissimus Martius, Arvernae urbis abbas (An. 525, 13 April.), ejusdem territorii fuisse incola fertur, et a pueritia sua religiosam agens vitam, totum se Dei operibus dedicavit. Erat enim parcus in cibis, largus in eleemosynis, promptus in vigiliis, in orationibus valde devotus: totis viribus (1068B)luxuriam abstinentiae freno, ac parcitatis agone coercens, ne sibi aliquid subrepere posset. Non immerito Martius vocitatus, qui marte triumphali pullulantes actionum mortalium cogitationes gladio Spiritus sancti in ipso emicationis [Ed., dimicationis] exordio succidebat, non surdus auditor Apostolicae exhortationis dicta commemorans: Accingite vos armatura Dei et gladio Spiritus sancti, ut possitis ignita diaboli tela contemnere (Eph. VI, 11, 16). Cumque ad illam aetatis legitimae perfectionem venisset, et tanquam sidus egregium in hac urbe fulgeret, adhuc aliquid sibi deesse putans, haud procul ab ea secessit, acceptoque sarculo, montem lapideum caedere coepit, in quo cellulas sculpens, habitacula sibi parvula fecit: scilicet ut arctius sobrietatis catena (1068C)constrictus, facilius Deo omnipotenti precum thura laudationumque holocaustomata super cordis mundi altare proferret, recolens Dominum dixisse per Evangelium: Intra in cubiculum, et clauso ostio ora Patrem tuum, et Pater tuus qui videt in absconso reddet tibi (Matth. VI, 6). Sciebat enim et angelicae sibi visitationis consolationem adfore si se ab humanis aspectibus longius amovisset. In hac ergo rupe cavati montis, habitationis ut diximus necessaria praeparabat, formans in antris ex ipso lapide scamnum, et sellulam, sive lectulum, in quo post laborem multum fessi corpusculi requiem indulgeret. Sed erant haec immobilia, quia ex ipso lapide ineisa massae ipsi petreae inhaerebant: nihil autem super eam cum quiesceret sternebat, nisi tantum cum vestimento (1068D)quo indutus erat decumbebat, nec alios habens tapetes, plumellas aut stragula, quibus haec operirentur, nisi cum ipse desuper consedisset. Nihil enim habebat proprium 1220 nisi Dei cultum, in quo indeficiens permanebat. Victum ei interdum devotorum largitio ministrabat. II. Denique et aeternus Dominus, qui jugiter glorificat sanctos suos, coepit coeleste famuli meritum terrigenis declarare, vel qualis esset cultor suae divinitatis ostendere, dum ei curationum gratiam dignatus est impertiri. Nam daemones de obsessis corporibus (1069A)in nomine Jesu Christi verbo fugabat, venenum malae pusulae crucis signaculo opprimebat, quartanis, tertianisve febribus infuso benedicti olei liquore pellebat [Ed., medebatur], et multa alia beneficia populis, annuente Domino largitore bonorum omnium, tribuebat. Ad tanti viri famam coeperunt quidam ad eum confluere, gaudentes ejus instrui disciplinis. Quid plura? colligit viros, format monachos, efficit ad opus Dei perfectos. Erat enim ei magna patientia, tantamque adversus sustinendarum injuriarum tela sumpserat bonitatem, ut putares eum lorica dulcedinis esse vallatum. Erat autem monachis hortus, diversorum olerum copia ingenti refertus, arborumque fructuum, et amoenus visibus, et fertilitate jucundus: sub quarum arborum umbraculo (1069B)susurrantibus aurae sibilo foliis, beatus senex plerumque sedebat. Quidam autem impudens et sine timore Dei, gulae circumscriptus desiderio, effracta sepe horti, furtivo est ingressus accessu, sicut Dominus exprobrat in Evangelio, quia qui non intrat per januam, hic fur est et latro (Joan. X, 1). Porro autem erat noctis tempus, nec enim poterant haec nisi in nocte perpetrari, quia omnis qui male agit, odit lucem (Joan. III, 20). Hic vero collectis oleribus, cepisque, et alliis, sive pomis, oneratus fasce fraudis iniquae, ad aditum quo ingressus fuerat pergit; sed nequaquam reperit ut egrederetur. Gravatur onere, conscientia terretur, et inter labores ponderum alta suspiria ducit: sustentatur interdum super columnas arborum. Circuit iterum iterumque (1069C)omnem ambitionem horti; et non modo ostium non reperit, verum etiam nec ipsum, quem inter nocturnas tenebras patefecit, advertit ingressum. Torquetur enim duplici cruciatus dolore, ne aut 1221 teneatur a monachis, aut a judice capiatur. Inter has cogitationum faces nox ei elongatur, jubar lucis non desideratae redditur: abbas vero in psallentio noctem ducit, et, ut credo, revelante Deo, quae gerebantur agnoscit. Etenim albescente jam polo vocat praepositum, dicens: Accurre velocius ad hortum, bos enim petulcus ingressus est in eum, sed nihil laesit ex eo, accede nunc, et impositis necessariis dimitte eum. Sic enim legitur: Bovi trituranti os non colligabis (I Cor. IX, 9). Praepositus quoque non intelligens quae narraret, abiit implere jussionem. Quem cum vidisset homo appropinquantem, projectis (1069D)in terram quae sumpserat, fugere coepit, ac inter spinas et rubos caput immergit, et in modum porcorum aditum unde egrederetur, ictu facili conatur aperire. Quem monachus apprehendens, ait: Ne timeas, fili, quia senior noster misit me ut educam te ab hoc loco. Tunc collectis monachus quae ille projecerat, tam pomis quam oleribus, imposuit (1070A)humeris ejus, et aperto ostio dimisit eum, dicens: Vade in pace, et ne ultra repetas quae ignavia comitante gessisti. III. Ipse quoque Sacerdos, velut jubar veri luminis in orbe resplendens, infirmitatum morbida virtutum efficacia pellebat assidue. Nivardus quidam diuturna febre detentus, dum aquas aestuans ab ardore haurit assidue, ab hydrope intumuit, ita ut tam venter quam stomachus in modum vesicae cerneretur extensus. In desperatione ergo pro tali infirmitate positus, deferri se ad Sanctum beneficio plaustri deposcit. Denique a lectulo elevatur, imponitur super vehiculum, atque ad cellulam sancti Martii perducitur, deprecans humiliter ut sibi Sacerdos Dei manus imponeret. At ille prostratus in orationem coram (1070B)Domino, conversus est ad infirmum, tactuque blandissimo ejus membra contrectans, eum in contemplatione astantium reddidit sanum. Nam ita fertur tumor omnis ante digitos ejus aufugisse de corpore obsesso, ut nullum in eo ulterius aegritudinis hujus remaneret indicium. Haec 1222 autem a mei genitoris relatione cognovi, eo quod ei fuerit hic Nivardus in amicitiae conjunctione devinctus. Asserebat autem idem vidisse se Sanctum, his verbis: Cum esset adhuc puer, quasi annorum undecim, ab illo tertianarum accessu febrium occupatur. Tunc amici apprehensum puerum, duxerunt eum ad Virum Dei. Erat enim jam senex et proximus resolutionis diei, caligabantque oculi ejus. Posita vero manu super puerum, ait: Quis est hic, vel cujus est filius? Responderunt: Famulus (1070C)tuus est puer Florentius Georgii quondam filius senatoris. Et ille: Benedicat, inquit, tibi Dominus Deus, fili mi, et sanare dignetur languores tuos. At ille osculans manus ejus, et gratias agens abscessit sanus. Asserebat autem nunquam deinceps se in omni vita sua ab hoc contagio fuisse pulsatum. IV. Ipse vero jam aetate nonagenarius, bono desudans certamine, consummato cursu vitae, servans in Deo fidem, ad illam coronam justitiae, quam in illa retributionis die redditurus est ei Dominus, commigravit. Dehinc cum summo honore ablutus, dignisque vestimentis indutus, intra oratorium monasterii est sepultus. Quod autem beatus ejus tumulus divinis virtutibus illustretur, ipsa quae astitit caterva poterit (1070D)contestari, quae cum infirmos mittit ad tumulum, extemplo incolumes remittit ad domum. Nam cum de diversis partibus confluentes, deferentesque morborum genera, inibi capiunt medicinam, frigoriticorum tamen vibrantia tremore membra saepius ad soliditatem integram restaurantur, tribuente hoc Domino nostro Jesu Christo, qui glorificat illustribus miraculis sanctorum nunc tumulos, quondam mortuos (1071A)reducens e tumulis. Ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen.

CAPUT XV. De sancto Senoch abbate.

Vanitas vanitantium, dicit Ecclesiastes, et omnia vanitas (Eccle. I, 2). Verumne 1223 est ergo quod omnia quae geruntur in mundo cuncta sint vanitas? unde fit ut sancti Dei, quos nullus libidinum aestus exussit, nullus concupiscentiae exagitavit stimulus, quos nullum luxuriae coenum nec in ipsa, ut ita dicam, cogitatione tentavit, astu tentatoris elati, visi sunt sibi esse justissimi, et ob hoc jactantiae cothurnosae perflati supercilio, saepius corruerunt: factumque est ita, ut quos non valuit majorum criminum gladius trucidare, levis vanitatis fumus addictos facile (1071B)pessumdaret. Sicut et ipse ille, de quo nunc nobis sermo futurus est, cum multis virtutibus floruisset, pene in illo arrogantiae barathro obrutus occumberet, si eum non exhortatio fratrum fidelium attenta recuperasset.

I. Igitur beatus Senoch, gente Theiphalus, Pictavi pagi, quem Theiphaliam vocant, oriundus fuit (An. 576, 24 Oct.), et conversus ad Dominum, clericusque factus, monasterium sibi instituit. Reperit enim infra territorii Turonici terminum parietes antiquos, quos eruderans a ruinis, habitationes aptavit dignas; reperitque ibi oratorium, in quo ferebatur celebre nostrum orasse Martinum. Quod diligenti cura compositum, erecto altari, loculumque in eo ad recipiendas (1071C)sanctorum reliquias praeparatum, ad benedicendum invitat episcopum. Adfuit tunc Euphronius beatus episcopus, qui, consecrato altari, diaconatus eum honore donavit. Celebratis igitur missis, cum capsulam reliquiarum in loculo cuperent collocare, exstitit capsa prolixior, nec recipi in loculum poterat. Tunc prostratus diaconus cum ipso Sacerdote pronus ad orationem, lacrymas precibus mixtas effudit, obtinuitque petita. Mirum dictu! ita enim loculus divinitus amplificatus, capsulaque constricta est, ut in eum spatiosissime non sine admiratione reciperetur. In hoc loco collectis tribus monachis, Domino assidue serviebat, et in primis arcto vitae tramite incedebat, exiguosque cibos et tenues potiones sumens: diebus autem Quadragesimae sanctae addebatur augmentum (1071D)abstinentiae ciborum diminutione. Nam esus illi panis tantum hordeaceus 1224 erat, et aqua, de utrisque elementis libras singulas per dies singulos sumens: rigorem vero hiemis sine ullo pedum tegmine contentus, manibusque ac pedibus, sive et collo, ferrea catena revinctus. Dehinc a fratrum contemplatione demotus solitarie se reclusit in cellula, orans assidue, atque in vigiliis et orationibus die noctuque sine ambiguitate perdurans. Conferebat ei devotio fidelium plerumque pecuniam, sed non eam in abditis (1072A)loculis, sed in pauperum marsupiis condebat, illud Dominici eloquii oraculum saepe commemorans: Nolite thesaurizare nobis thesaurum super terram (Matth. VI, 19), quia Ubi fuerit thesaurus tuus, illic et cor tuum (Ibid., 21). Dabat enim hic quae accipiebat pro Dei intuitu, in diversis necessitatibus indigentium. Unde factum est ut in vita sua de his amplius quam ducentos a nexu servitutis debitique onere sublevaret. II. Cum autem nos in Turonicum venissemus, egressus est de cellula, venitque ad inquirendos nos, salutatisque ac deosculatis regressus est iterum. Erat enim, ut diximus, valde abstinens, sanans infirmantum languores: sed ut de abstinentia sanctitas, ita de sanctitate vanitas coepit obrepere. Nam egressus (1072B)de cellula, jactantia cothurnosa ad requirendos visitandosque parentes in pago Pictavensi, cujus supra meminimus, abiit. Regressusque, tumidus arrogantia sibi soli placere nitebatur; sed objurgatus a nobis, et accepta ratione quod superbi longe fiant a regno Dei, ita se purgatus jactantia humilem reddidit, ut nulla in eo penitus radix superbiae remansisset; ita ut profiteretur, dicens: Vera nunc esse cognovi, quod beatus Apostolus sacri oris contestatur eloquio: Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Sed cum per eum Dominus super infirmos multas faceret virtutes, et ille ita se duxit includere, ut nunquam humanis aspectibus appareret, consilium suasimus, ut non se perpetuo in hac conclusione constringeret, nisi in illis duntaxat diebus, qui inter (1072C)depositionem sancti Martini, ac dominici Natalis solemnitatem habentur, vel in illis similiter quadraginta 1225 diebus quos ante Paschalia festa in summa duci abstinentia patrum sanxit auctoritas; reliquis vero diebus infirmorum gratia populis se praeberet. Audito autem consilio nostro, libenter quae dicta sunt accepit, implevitque sine ambiguitate. III. Denique, quia de conversatione ejus pauca prolocuti sumus, ad virtutes quas per illum medicabilis divinae potentiae dextera operari dignata est accedamus. Caecus quidam, Popusitus nomine, ad eum venit; erat enim tunc beatus Senoch jam presbyter ordinatus. Qui dum aliquid alimenti postulat, tactis a sancti Sacerdotis manu oculis, ut signum salutare (1072D)meruit, protinus visum recepit. Alius quoque Pictavensis puer hujuscemodi morbo laborans, audita confessoris hujus opera, pro luminis perditi receptione precatur. Nec moratur ille, sed invocato Christi nomine, crucem oculis caeci imponit, statimque defluente rivo sanguinis, lux intravit, ac post viginti annorum curricula, orbatae fronti geminorum siderum jubar inclaruit. Duo pueri membris omnibus debiles, et in modum sphaerae in rotunditate contracti, ejus conspectibus sunt delati: quibus impositis (1073A)manibus, reintegratis artubus, unius horae momento utrumque reddidit absolutum; geminavitque deinde geminae virtutis beneficium. Puer cum puella coram eo contractis manibus astiterunt, erat autem tunc medium paschalis festum solemnitatis; cumque pro suae directionis medela Dei famulo supplicarent, et ille pro ea quae ad ecclesiam convenerat populi frequentia haec agenda differret, indignum se clamitans, per quem Deus infirmis praebere beneficia dignaretur, supplicantibus cunctis, manus eorum suis suscepit in manibus, quibus attrectatis, directis digitis, sanos abscedere jubet. Sic et Benaia, hoc enim erat nomen mulieris, oculos deferens clausos, tactu salutaris dextrae benedicta, illuminata discessit. Sed nec illud occuli puto, quod saepius ejus oratio virus serpentium (1073B)exinanire obtinuit. Duo enim tumidi morsu hydri ejus pedibus prosternuntur, deprecantes ut virus quod dens malae bestiae artubus moribundis injecit, sua virtute discuteret. At ille orationem fudit ad Dominum, 1226 dicens: Domine Jesu Christe, qui in principio cuncta mundi elementa creasti, et serpentem illum humanis dignitatibus aemulum sub maledicto esse sanxisti (Gen. III), tu depelle ab his famulis tuis veneni hujus malum, ut non anguis de his, sed hi de angue valeant triumphare. Haec autem cum dixisset, palpavit omnem compagem corporis eorum, statimque compresso tumore, virus mortiferum nocendi perdidit vires. Dies dominicae resurrectionis advenerat, et homo quidam dum ad ecclesiam pergeret, vidit pecorum multitudinem suam segetem (1073C)depascentem, ingemuitque, et ait: Vae mihi, quia annualis mei laboris opera ita deperit, ut nihil prorsus ex ea remaneat. Et accepta secure, amputatis ramis, aditum sepis claudere coepit: confestimque contracta manus invita retinuit, quod voluntarie comprehendit. Dolore etiam instigante ad sanctum Confessorem moestus accessit, trahens post se ramum quem manu constrinxerat, narravitque omnia sicut gesta erant. Tunc ille oleo benedictione sanctificato manum manu perungens, abstracto ramo, sanititati restituit. Sed et deinceps sanitati restituit. Sed et deinceps multos a serpentium morsu, et a pusulae malignae veneno, signo crucis locato desuper, reddidit sospitati. Nonnullos autem obsessos daemonis saevi livore, ut manus imposuit, extemplo fugatis daemonibus mentem energia turbatam (1073D)ad integritatem intelligentiae reparavit. Omnes enim quoscunque per eum a diversis infirmitatibus dextera divina salvavit, si inopes fuissent, ipse cibum vestitumque dispensatione hilari porrigebat; tantaque ei cura de egentibus fuit, ut etiam pontes super alveos amnium diligenter instrueret, ne quis inundantibus aquis naufragia saeva lugeret. IV. In his ergo virtutibus clarus in populis declaratus, cum esset annorum circiter quadraginta, modica pulsatus febre, per triduum lectulo decubavit, nuntiatumque est mihi cum transitus esset propinquus. At ego velocius illuc properans, ad lectulum (1074A)ejus accessi, sed nihil ab eo collocutionis elicere potui, erat enim valde defessus: dehinc, interposito quasi unius horae spatio, spiritum exhalavit. Congregataque est ad ejus exsequias multitudo illa 1227 redemptorum, quos supra diximus, ab eo vel a jugo servitutis, vel a diversis debitis absolutos, quos vel alebat cibo, vel vestitu tegebat. Plangebant enim dicentes: Cui nos, Pater sancte, relinquis? Post haec sepulturae locatus, saepius se manifestis virtutibus declaravit. Nam trigesimo ab ejus obitu die, cum ad ejus tumulum missa celebraretur, Chaidulfus [Ed., Caidulphus] quidam contractus dum stipem postulat, ad ejus sepulturam accedit: qui dum pallam superpositam osculis veneratur, dissolutis membrorum ligaturis directus est. Sed et multa alia ibi gesta (1074B)comperi, de quibus haec tantum memoriae habenda mandavi.

CAPUT XVI. De sancto Venantio Abbate.

Solitarium atque multiplex donum ecclesiis populisque terrigenis coelestis potentia praestat, cum largitur jugiter saeculo non modo peccatorum suffragatores, verum etiam vitae doctores aeternae; quod unicum cernitur, dum a majestate divina tribuitur multiplex; quia cunctis qui expetere voluerint, affluenter indulgetur, juxta illud: Petite et accipietis (Joan. XVI, 24), et reliqua. Unde vigilanter incessanterque debet investigare mens humana Sanctorum vitam, ut hoc provocata studio, accensa exemplo, ad ea semper extendatur quae Deo novit esse acceptabilia, (1074C)ut ab ipso vel mereatur erui, vel possit audiri. Haec autem ab ejus majestate quaerebant sancti percipere, poscentes jugiter ut ipse insinuaret cordi, ipse perficeret in opere, ipse loqueretur in ore; quo facilius purgata mens cogitatione, eloquio, actione, cogitaret sancta, loqueretur justa, operaretur honesta. Unde factum est ut dum in his quae Divinitati sunt placita famulabantur, obtinerent sibi remitti peccati debitum, eruerentur a coeni sordentis contagio, coeleste pro meritis invitarentur ad regnum. Ponebant 1228 etiam et praecessorum exempla ante oculos suos, et omnipotentem Dominum pro eorum affectibus collaudabant, quorum, ut diximus, exempla sequi meditabantur. Unde et nos in praeconio devoti Deo famuli Venantii abbatis effari nitentes, (1074D)Divinitati potius dona sua referimus, quae dexteram ejus manifestum est effecisse quod sanctos constitit operasse, deprecantes ut aperiat os muti ad publicanda opera Antistitis sui: quia sicut esse nos recognoscimus scientia tenues, ita novimus in conscientia peccatores.

I. Igitur sanctus Venantius Biturigi territorii incola fuit, parentibus secundum saeculi dignitatem ingenuis atque catholicis (An. 400 . . . 13 Oct.). Qui dum esset juvenili aetate florens, a parentibus sponsali vinculo obligatur. Cumque, ut aetati huic convenit, amori se puellari praestaret affabilem, et cum poculis frequentibus (1075A)etiam calciamenta deferret, contigit ut urbem Turonicam, Domino inspirante, veniret. Erat enim tunc temporis monasterium basilicae sancti Martini propinquum, in quo Silvinus abbas gregem Deo devotum regulari sceptro regebat. Ad hoc vir iste devotus accedens, virtutesque cernens beati Martini, ait intra se: Ut conjicio, melius est servire impollutum Christo, quam per copulam nuptialem contagio involvi mundano. Relinquam sponsam territorii Biturigi, et annectar catholicae per fidem Ecclesiae, ut qui [Al. quae] credo corde, etiam opere merear effectui condonare. Haec intra se volvens, advenit ad antedictum abbatem, provolutusque ad pedes ejus, quid intimo corde gereret cum lacrymis patefecit. At ille gratias agens Deo pro fide pueri, et addita (1075B)etiam praedicatione sacerdotali, juvenem totondit, et gregi monasteriali ascivit. Ex hoc se in humilitate fratribus exhibens, charitatem cum omnibus diligens, in tanto sanctitatis apice evectus asseritur, ut ab omnibus tanquam parens proximus summo studio coleretur. Unde factum est, ut, decedente abbate, jam 1229 dicit monasterii, ipse in loco abbatis eligentibus fratribus substitueretur. II. Denique quadam die Dominica ad missarum celebranda solemnia invitatur, dixitque fratribus: Jam enim oculi mei caligine obteguntur, nec possum libellum aspicere. Presbytero igitur haec alteri agenda mandate. Dicente igitur presbytero, ipse proximus astitit, ventumque est ut sanctum munus, juxta morem catholicum, signo crucis superposito, (1075C)benediceretur. At ille intuitus, vidit quasi ad fenestram absidae scalam positam, et quasi descendentem per eam virum senem, clericatus honore venerabilem, atque oblatum altario sacrificium dextera extensa benedicentem. Haec enim agebantur in basilica sancti Martini, quod nullus videre meruit nisi ipse tantum, reliqui vero cur non viderint ignoramus. Ipse tamen deinceps fratribus retulit, nec enim est dubium haec fideli famulo Dominum demonstrasse, cui etiam dignatus est arcanorum secreta coelestium revelare. Nam idem dum de basilicis sanctorum die Dominica expleta oratione reverteretur super bacillum sustentatus, in medio beati Confessoris atrio, erectis auribus, oculisque ad coelum diutissime attentis, stetit immobilis: deinde motus a loco, coepit (1075D)dare gemitus ac suspiria longa producere. Interrogatusque a suis quid hoc esset, aut si aliquid divinum fuisset intuitus enarraret, respondit: Vae nobis inertibus et pigris. Ecce jam in coelo missarum solemnia (1076A)expediuntur, et nos segnes nec inchoare coepimus hujus mysterii sacramentum. Vere, inquit, dico vobis, quod ego audivi voces angelorum in coelis, Sanctus, Sanctus in laude Domini proclamantes. Et dicto citius in monasterio missarum solemnia jussit expleri. Sed nec illud praeteribo, quod quadam vice dum juxta consuetudinem, ut supra diximus, de basilicis quas orationis gratia adierat repedaret, et in basilica ad missas Dominicae orationis verba decantarentur, cum illi dixerunt, Libera nos a malo, audivit e tumulo cujusdam vocem dicentem similiter, Libera nos a malo. Quod non sine perfectionis 1230 merito censetur, ut haec meruisset audire. Sed et ad Passivi presbyteri tumulum veniens, et qualitatem ejus meriti, et quantitatem refrigerii, ipso (1076B)docente cognovit. III. Et licet haec magna sint, ad illam tamen sanitatum gratiam, quam per eum Dominus infirmis protulit, libet accedere. Non enim ambigitur quod per eum, sicut supra diximus, operata sit dextera Dei, cui ista quae memoravimus tanta voluit revelare. Puerulus enim quidam, Paulus nomine, crurum poplitumque gravi dolore vexatus, Sanctum adiit, prostratusque genibus ejus, exorare coepit, ut ei medicinam oratione sua a Domini misericordia obtineat impertiri. Qui protinus oratione facta, cum oleo benedicto palpata membra infirmi, eum super lectulum suum requiescere fecit. Quo paululum quiescente, post unius horae curriculum surgere jubet. Qui consurgens, sanus matri suae Sancti est manibus (1076C)restitutus. Faretri cujusdam servus, infensus domino suo, hujus Sacerdotis oratorium expetivit: sed ille elatus superbia, absente beato Viro, servum abstrahit, ceciditque. Sed mox a febre correptus spiritum exhalavit. Quartanarum, tertianarumve, vel reliquarum accessus febrium oratione facta saepius mitigavit. Venenum malae pusulae, imposito salutari signo, restinxit, obsessos daemonibus, invocato Trinitatis nomine, emundavit. Nam et ab ipsis daemonibus saepius impulsatus est, sed victor in certamine perstitit. Nam surgente eo quadam nocte de stratu suo ad reddendum officium, vidit duos arietes magnos suis foribus assistentes, quasi praestolantes adventum ejus: quo viso furibundi ad eum cum impetu valido dirigunt. At ille signum crucis opponens, illis (1076D)evanescentibus absque metu oratorium est ingressus, Alia nocte, regressus ab oratorio, invenit cellulam suam plenam daemoniis, dixitque eis: Unde venitis? A Roma, aiunt, hesterna die egressi, ad hunc locum (1077A)accessimus. Quibus ille: Abscedite, inquit, detestabiles, et nolite accedere ad locum in quo nomen Domini invocatur. Haec eo dicente 1231 sicut fumus evanuerunt. IV. His et talibus virtutum magnarum gratia pollens, impleto vitae praesentis curriculo, vitam percepturus aeternam emicuit saeculo, cujus beatum sepulcrum miraculorum illustrium effectu plerumque redditur gloriosum. Mascarpionis servi ipsius monasterii mentem iniquus daemon obsederat, qui per trium annorum curricula energumenus factus, ad sepulcrum beati viri debacchans, tandem ejus est, ut credimus, oratione ejecto daemone expurgatus, multos deinceps mente integra vivens annos. Juliani conjux quartanae febris accensu laborans, ut sepulcrum (1077B)beati viri attigit, compresso ardore ac tremore corporali, sanata discessit. Simili sorte et Baudimundi uxor ab hac febre laborabat: sed ubi ad lectulum sancti viri prostrata fudit orationem, mox incolumitati restituta convaluit. Multa quidem et alia de eo audivimus, sed sufficere haec ad credulitatem Catholicorum quae scripta sunt arbitramur.

CAPUT XVII. De sancto Nicetio Treverorum episcopo.

Si fides dictis adhibetur, relatoribus sacrorum operum pro fidei merito fideliter arbitror esse credendum, quia non omnia quae in scripturis leguntur, obtutibus propriis cerni potuerunt: sed quaedam ipsius scripturae relatione firmata, quaedam aliorum auctorum (1077C)testimonio comprobata, quaedam vero proprii intuitus auctoritate creduntur. Sed sunt, quod pejus est, qui perverso sensu ut scripta non credunt, ita testificata reprehendunt, visa vero tanquam conficta fastidiunt; non habentes illud in sua credulitate, quod Thomas apostolus gestabat in corde, dicens: Nisi videro non credam (Joan. XX). Beati quidem qui non viderunt, et crediderunt (Ibid. 29) 1232. Sed iste ut vidit, statim credidit. Nam, ut diximus, multi videntes non modo non credunt, sed et derident. Unde et ego aliqua de sancti Nicetii Treverici sacerdotis virtutibus, virilitate, magnanimitate, sanctitate, scripturus, reprehendi ab aliquibus vereor, dicentibus (1078A)mihi: Tu cum sis junior, quomodo seniorum gesta poteris scire? qualiter ad te eorum facta venerunt? Nempe non aliud nisi conficta a te haec quae scripta sunt decernuntur. Qua de causa relatorem hujus operis in medio ponere necesse est, ut hi qui veritati derogant confundantur. Noverint igitur a beato Aredio abbate urbis Lemovicinae, qui ab ipso Nicetio antistite enutritus, et clericatus ordinem sortitus est, haec quae subjecta sunt me audisse: quem in hoc non credo fefellisse, cum per eum Deus eo tempore, quando mihi ista retulit, et caecorum oculos illuminavit, et paralyticis gressum praestitit, et energumenos ejectis daemonibus sanae menti restituit. Nec credendum est eum mendacii nube obumbrari posse, quem Deus saepius ab imbrium nube (1078B)obtectum ita protexit, ut imbutis sociis, ipse nulla stillarum cadentium infusione madesceret. Denique si de tali relatore dubitatur, de beneficiis Dei diffiditur. Aiebat ergo memoratus sacerdos de antedicto antistite: Multa quidem, dulcissime frater, de sancto Nicetio bonorum virorum testimonio divulgata cognovi, sed plura meis oculis propriis inspexi, vel etiam ab eo vix elicita cognovi. Et cum mihi quaepiam de his quae per illum Deus operatus est explanaret, non cothurno jactantiae tumescebat, sed compunctus corde cum lacrymis aiebat: Ideo tibi haec, fili charissime, pandere videor [Ed., volo], ut et tu cum summa conversans innocentia cordis similia mediteris. Non enim ad excelsa virtutum Dei contendere quis 1233 poterit, nisi fuerit innocens manibus (1078C)et mundo corde (Ps. XXIII, 4), sicut canna Davidici carminis canit. Haec ergo de eo praefatus relator exorsus est.

I. Igitur sanctus Nicetius episcopus ab ipso ortus sui tempore clericus designatus est (An. 566, 5 Dec.). Nam cum partu fuisset effusus, omne caput ejus, ut est consuetudo nascentium infantum, a capillis nudum cernebatur: in circuitu vero modicorum pilorum ordo apparuit, ut putares ab eisdem coronam clerici fuisse signatam. Exinde a studiosissimis enutritus parentibus, litteris institutus, abbati cuidam in monasterio commendatur: in quo loco ita se devotum Deo exhibuit, ut migrante abbate ipse (1079A)succederet. Jam vero assumpto abbatis officio, tantum se, talemque ad instructionem atque districtionem fratrum-exhibuit, ut non modo agere, verum etiam nulli liceret aliquid vel loqui perverse, dicens: Cavenda est scurrilitas, dilectissimi, et omne verbum otiosum, ut sicut corpus omne purum exhibere debemus Deo, ita etiam et os non ad aliud aperire, nisi ad laudem Dei. Quia tria sunt in quibus genus dilabitur humanum: aut enim cogitat, aut loquitur, aut agit. Ergo vos, dilectissimi, oportet vitare scurrilitatem, malitiam, et omne opus pessimum. Multa et alia exhortabatur fratres, ut eos dignos Domino exhiberet ac mundos. Venerabatur autem eum et rex Theodericus magno honore, eo quod saepius vitia ejus nudaret ac crimina, castigatus emendatior redderetur: (1079B)et ob hanc gratiam, decedente Trevericae urbis sacerdote, eum ad episcopatum jussit accersiri: cumque dato consensu populi ac decreto regis ad ordinandum a viris summo cum rege [Id est, apud Regem] honore praeditis adducebatur. Verumtamen cum propinqui ad urbem cadente sole fixis tentoriis mansionem pararent, illi confestim, laxatis equitibus, per segetes pauperum dimiserunt. Quod cernens beatus Nicetius misericordia motus, ait: Expellite quantocius 1234 equos vestros a segete pauperis, alioquin removebo vos a communione mea. At illi indignantes dixerunt: Quaenam est haec causa quam loqueris? adhuc enim episcopalem apicem non es adeptus, et jam excommunicationem minaris? Et ille: Vere, inquit, dico vobis, quia destinavit (1079C)rex, ut me avulsum a monasterio huic oneri consecrari juberet. Fiet quidem voluntas Dei, nam regis [Sur., ullius] voluntas in omnibus malis me obsistente non adimplebitur. Tunc cursu rapido abiens, ejecit equos a segete, et sic cum admiratione hominum illorum ad urbem deductus est. Non enim honorabat personam potentis, sed Deum tantum et in corde, et in operibus metuebat. Impositus itaque in cathedra, dum lectionum seriem auscultaret, sensit nescio quid grave super cervicem suam. Cumque bis aut ter manum clam ad tentandum injecisset, nullius rei causam invenire potuit, quae hoc pondus inferret; divertensque caput ad dexteram et laevam, odoratus est odorem suavitatis: intellexit quoque hoc onus esse sacerdotii ipsius dignitatem. (1079D) II. Assumpto vero episcopatu (An. 527) tam terribilem se praebuit omnibus, si Dei mandata non servarent, ut imminere mortem proximam voce praeconis [Al., praeconia] testaretur. Quibus de causis pauca loqui placet ad roborandam sacerdotum censuram, vel ad instructionem populi, sive etiam ad (1080A)ipsorum regum praesentium emendationem. Nam cum Theoderico decedente Theodebertus filius ejus regnum ambiisset, ac multa inique exerceret, et ab eodem plerumque corriperetur, quod vel ipse perpetraret, vel perpetrantes non argueret: advenit dies Dominicus; et ecce rex cum his qui ab hoc sacerdote communioni abesse jussi fuerant, ecclesiam est ingressus. Lectis igitur lectionibus, quas canon sanxit antiquus, oblatis muneribus super altare Dei, ait Sacerdos: Non hic 1235 hodie missarum solemnia consummabuntur, nisi communione privati prius abscedant. Haec rege renitente, subito exclamat unus de populo arreptus a demone, puer juvenis, coepitque voce valida inter supplicia torturae suae et Sancti virtutes, et regis crimina confiteri. Dicebatque (1080B)Episcopum castum, regem adulterum; hunc timore Christi humilem, illum gloria regni superbum; istum sacerdotio impollutum a Deo in posterum praeferendum, hunc ab auctore sceleris sui velociter elidendum. Cumque rex timore concussus peteret ut hic energumenus ab ecclesia ejiceretur, dixit Episcopus: Prius illi qui te secuti sunt, id est incesti, homicidae, adulteri, ab hac ecclesia extrudantur, et hunc Deus silere jubebit. Et statim rex jussit omnes hos, qui sacerdotis sententia damnati fuerant, egredi ab ecclesia. Quibus expulsis, jussit Sacerdos daemoniacum foris extrahi. Sed cum apprehensa columna evelli a decem viris non posset, Sanctus Dei, sub vestimento suo propter jactantiam, faciens crucem Christi e contra, daemonem relaxari praecepit. (1080C)Qui protinus corruens cum his qui eum trahere nitebantur, post paululum sanus erectus est. Deinde post acta solemnia requisitus nunquam reperiri potuit, nec ullus scivit unde venerit, vel quo abierit. Conjiciebatur tamen a plurimis eum a Deo missum, qui regis Sacerdotisque opera non taceret. Unde factum est ut Sacerdote orante rex mitior fieret, pastor a Domino remunerandus digne propheticum illud audiret, quia qui reddiderit pretiosum de vili, tanquam os meum erit (Jerem. XV, 19). Quotidie autem praedicabat Sacerdos populis, denudans crimina. singulorum, et pro remissione deprecans assidue confitentium. Unde adversus eum saepius odii virus exarsit, quod tam veraciter multorum facinora publicaret. Nam plerumque se persecutoribus ultro obtulit, et (1080D)gladio exserto cervicem praebuit, sed nocere eum Dominus non permisit; voluit enim pro justitia mori, si persecutor fuisset infestior. Aiebat enim: Libenter moriar pro justitia. Sed et Clotarium regem pro injustis 1236 operibus saepius excommunicavit, exsiliumque eo minitante, nunquam est territus. III. (1081A)Quodam vero tempore, cum jam ad exsilium ductus, ab episcopis reliquis, qui adulatores regis effecti fuerant, removeretur, atque a suis omnibus derelictus, uni diacono, qui adhuc perstabat in fide, ait: Quid tu nunc agis? quare non sequeris fratres tuos, ut eas quo volueris sicut ille fecerunt? Qui ait: Vivit Dominus Deus meus, quia usquequo spiritus meus infra hos artus contentus fuerit, nunquam derelinquam te. Et ille: Quia, inquit, haec dixisti, dicam tibi quae Domino revelante cognovi. Cras enim in hac hora, et honorem recipiam, et ecclesiae meae restituar; hi autem qui me reliquerunt cum magno pudore ad me confugient. Praestolabatur itaque diaconus rem promissam attonitus, quod postea est expertus. Illucescente autem die crastina, subito advenit (1081B)legatus Sigiberti regis cum litteris, nuntians regem Clotarium esse defunctum, seque regnum debitum cum episcopi charitate debere percipere. Haec ille audiens ad ecclesiam regressus, potestati restituitur, confusisque his a quibus derelictus fuerat, omnes in charitate recepit. Jam vero quam fortis fuerit ad praedicandum, quam terribilis ad arguendum, quam constans ad sustinendum, quam prudens ad docendum, quis evolvere queat? Unus enim ei semper erat rigor in prosperis et adversis; nec minitantem timuit, nec a blandiente delusus est. Nam vere, ut aiebat relator ille (sanctus Aredius) memoratus, parum fuit quin juxta Paulum apostolum (II Cor. XI, 26) non fuisset injuriatus periculis fluminum, periculis latronum, periculis in civitate, periculis in (1081C)falsis fratribus, et reliqua. Nam quadam die dum Mosellam fluvium navigio transnataret, inter pilas pontis fluctuum actus impulsu, palmis tantum pilae adhaesit, pede continens navem, et sic ab intuentibus jam ad demersionem paratus erutus est, quod non sine tentatoris insidiis se pertulisse ferebat. Sed et ipse auctor criminis plerumque se obtutibus ejus quasi nociturus ostendit. Denique dum quadam 1237 die iter ageret, descendens ab equo, inter vepres condensas ventris purgandi gratia est ingressus: et ecce assistit ei umbra teterrima, statu procera, crassitudine valida, colore tetra, oculorum scintillantium immensitatem in modum tauri petulantis habebat, ore patulo quasi ad deglutiendum Virum Dei parata. At illo faciente [Al., facto] signum (1081D)crucis e contra, in modum fumi ascendentis evanuit: quod non ambigitur ipsum ei sceleris principem fuisse monstratum.

IV. In jejuniis autem valde, ut diximus, fortis erat. Nam caeteris reficientibus, saepe ipse, confecto capite a cucullo, ne agnosceretur in publico, cum uno tantum puero sanctorum basilicas circuibat. Sed et curationum gratia data est ei a Deo. Dum autem haec in illo, ut supra diximus, habitu sanctorum habitacula circuiret, ad templum sancti (1082A)Maximini antistitis accessit, in cujus atrio post multas debacchationes tres energumeni pressi sopore quiescebant, cernensque eos somno deditos, fecit signum crucis e contra: statimque expergefacti. elevantes in sublime voces, dato impetu ad vomitum, emundati sunt. Cum autem lues inguinaria Trevericum populum in circuitu civitatis valde vastaret, et Sacerdos Dei pro ovibus commissis Domini misericordiam imploraret assidue, factus est sonus de nocte magnus, tanquam tonitruum validum, super pontem amnis, ita ut putaretur urbs ipsa dehiscere. Cumque omnis populus exterritus in lectulis resedisset, lethiferum sibi interitum opperiens, audita est in medio rumoris vox una caeteris clarior, dicens: Et quid hic, o socii, faciemus? Ad unam enim portam Eucharius (1082B)sacerdos observat, ad aliam Maximinus excubat, in medio versatur Nicetius; nihil hic ultra praevalere possumus, nisi sinamus hanc urbem eorum tuitioni. Hac voce audita, statim morbus quievit, nullusque ab eo ultra defunctus est. Unde non ambigitur virtute memorati Antistitis fuisse defensam. Invitatus autem quodam tempore Sacerdos a rege, dicit suis: Quaerite nobis piscium multitudinem in abundantiam, 1238 ut euntes ad occursum regis, et nostrum expleatur opus, et amicis ministretur affatim. Dixeruntque ei: Labsus noster, in quem pisces decidere soliti sunt, prorsus desertus habetur: sed et maceriae ipsae de locis suis amnis impetu evulsae noscuntur. Non est qualiter jussio vestra adimpleatur, dum non est in promptu qualiter capiantur (1082C)quae praecipis. Et ille haec audiens, ingressus in cellulam suam vocavit puerum, et ait: Vade, et dic coquorum praeposito ut exhibeat pisces ab amne. Qui jussa referens, derisus est ab homine. Reversoque ait Sacerdos: Scio quia locutus es ea quae praecepi, sed audire noluerunt. Vade, et dic eis ut eant. Cumque bis aut tertio hanc ordinationem dure susciperent, commoti tandem abierunt ad labsum, et aspicientes invenerunt eum ita refertum piscibus, ut decem viri quae repererant vix exhibere potuissent. Ostendebat enim ei virtus divina saepius quae ei opportuna erant. V. Sed nec hoc silendum putavi, quod eidem de regibus Francorum a Domino fuit ostensum. Vidit enim in visu noctis turrem magnam, tanta celsitudine (1082D)praeditam, ut polo propinqua suspiceretur, habentem fenestras multas, Dominumque stantem super cacumen ejus, et angelos Dei per speculas illas positos. Unus autem ex eis tenebat librum magnum in manu, dicens: Tantum temporis rex ille et ille victurus est in saeculo. Nominavitque omnes viritim, vel qui eo tempore erant, vel deinceps nati sunt; dixitque et qualitatem regni, et quantitatem vitae eorum. Sed post uniuscujusque nomen semper Amen caeteri angeli respondebant. Sicque de his in posterum (1083A)impletum est, sicut Sanctus per praefatam revelationem annuntiavit. Regressus autem a rege evectu navali, obdormivit. Et ecce commotus vento fluvius coepit fluctus in excelsa porrigere, ita ut putaretur navis ipsa demergi. Sacerdos autem, ut praefati sumus, dormiens somno nescio quo, ut plerumque dormientibus evenit, quasi ab aliquo oppressus est. Excitatus quoque a suis fecit signum crucis super aqua, et cessavit 1239 procella. Deinde suspirans crebrius, interrogatus a suis est quid vidisset. Qui ait: Silere quidem decreveram, sed tamen dicam. Vide enim me quasi per universum orbem retia ad capiendum extendere, et nullus erat adjutor meus, nisi tantum hic puer Aredius. Et merito eum Dominus retificem ostendere voluit, qui quotidie populos (1083B)ad divinum officium capiebat. Venit autem ad eum homo quidam, caesariem barbamque prolixam efferens, prostratusque ad pedes ejus, ait: Ego sum, domine, qui in maris periculo positus, tuo adjutorio sum salvatus. At ille objurgans hominem, cur de eo laudationis hujus proferret gloriam, ait: Dic qualiter te Deus ab hac necessitate eripuit, nam virtus mea nullum juvare potest. Qui ait: Nuperrimo tempore cum navem ascendens Italiam peterem, multitudo paganorum mecum ingressa est, inter quos et ego tantum solus eram inter illam rusticorum multitudinem Christianus. Orta autem tempestate coepi invocare nomen Domini, atque ut me intercessio tua eriperet flagitare; pagani vero invocabant deos suos, et ille Jovem, iste Mercurium proclamabat, alius Minervae, (1083C)alius Veneris auxilium flagitabat. Cumque jam in discrimine mortis essemus, aio ad eos: O viri, nolite hos deos invocare, non enim sunt dii isti, sed daemones. Nam si vultis de praesenti interitu erui, invocate sanctum Nicetium, ut ipse obtineat cum Domini misericordia vos salvari. Cumque una voce elevata in hujuscemodi clamore dixissent: Deus Nicetii, eripe nos, protinus mare mitigatum est, ceciditque ventus, ac sole reducto, eo quo voluntas nostra fuit navis accessit. Ego autem vovi ne prius comam capitis tonderem quam tuis obtutibus praesentarer. Tunc jussu Episcopi tonsuratus homo Arvernum adiit, unde se esse confessus est. Innumera sunt etiam quae de hoc viro relata a 1240 memorato abbate cognovimus, sed finiendum libellum (1083D)puto. VI. Cum autem propinquum transitus tempus migrationis suae cognovisset, fratribus retulit, dicens: (1084A)Vidi Paulum apostolum cum Joanne Baptista invitantem me ad requiem sempiternam, atque exhibentem mihi coronam coelestibus margaritis ornatam, ac dicentibus mihi viris: Talibus enim speciebus perfrueris in regno Dei. Haec quibusdam fidelibus referens, post paucos dies modica febre pulsatus spiritum praemisit ad Dominum, sepultusque est in basilica sancti Maximini antistitis, cujus nunc tumulus plerumque divinis virtutibus illustratur.

CAPUT XVIII. De Urso et Leobatio abbatibus.

Legiferi vatis oraculum cum de principio principium fandi sumpsisset, et Dominum extendisse coelos dextera majestatis fuisset effatus, ait: Et fecit Deus (1084B)duo luminaria magna et stellas, et posuit ea in firmamento coeli, ut praeessent diei ac nocti, et lucerent in firmamento coeli (Gen, I, 16, 17); sic nunc et in illo mentis humanae coelo, sicut priorum sanxit auctoritas, luminaria magna dedit, Christum scilicet et Ecclesiam ejus, quae luceant in tenebris ignorantiae, et illuminent sensus humilitatis nostrae, sicut Joannes evangelista de ipso Domino ait, quia hic est lux mundi, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Posuit etiam in eo et stellas, patriarchas videlicet, prophetas apostolosque, qui vel doctrinis nos erudiant, vel mirabilibus suis illuminent, sicut in Evangelio ait, quia vos estis lux hujus mundi (Matth. V, 14). Et: Sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant opera vestra bona (1084C)et glorificent Patrem vestrum qui est in coelis (Ibid., 16). Hi enim Apostoli merito pro tota accipiuntur Ecclesia, quae non habens rugam aut maculam 1241 impolluta subsistit, sicut Apostolus ait, quia ipse sibi exhibuit Ecclesiam mundam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid hujuscemodi (Eph. V, 27). Ex horum ergo doctrina et usque ad nostra fuerunt tempora, qui in hoc saeculo quasi astrorum jubar, non solum meritorum radiantes luce, verum etiam dogmatum magnitudine coruscantes, orbem totum radio suae praedicationis illustraverunt, euntes per loca singula praedicando, ac monasteria ad divinum cultum locando, docendo homines a curis saecularibus abstinere, et relictis tenebris concupiscentiae Deum verum sequi, per quem facta sunt (1084D)omnia, sicut de Urso Leobatioque abbatibus fidelium fratrum relatio signat.

I. Igitur Ursus abba Cadurcinae urbis incola fuit (1085A)(An. 500 . . . . 28 Jul.), ab ineunte aetate religiosus et in Dei amore devotus. De quo egressus loco, Bituricum terminum est ingressus, fundatisque monasteriis apud Tausiriacum, Oniam atque Pontiniacum, stabilitisque praepositis sanctitate honorificis [Lab., honoris ejus], dispensatione libratis, Turonicum territorium est ingressus, et ad locum quem Senapariam vocitari priscus instituit auctor accessit. Aedificatoque oratorio, monasterium stabilivit; commissaque Leobatio praeposito summa regulae, monasterium aliud statuit, quod nunc Loccis vocant, situm scilicet super fluvium Angerem in recessu montis, cui nunc castrum supereminet, ipso nomine ut monasterium vocitatum. Ubi adjuncta congregatione, statuit apud animum suum, ne ultra alium proficisceretur (1085B)in locum, sed in eo cum omni congregatione manibus propriis operari, et victum a terra in sudore vultus exigere, 1242 illud fratribus inter reliqua praedicationum dona commendans, quod Paulus apostolus ait: Labora manibus, ut habeas unde possis retribuere necessitatem patientibus (Eph. IV, 28). Et illud: Quia qui non laborat, nec manducet (II Thes. III, 10). Dedit autem ei Dominus et gratiam curationis, ita ut insufflatis energumenis, protinus daemonia ejicerentur a corporibus obsessis. Sed et alias per eum Dominus dignatus est operari virtutes. Erat enim abstinens a cibis et potu, interdicens monachis sine cessatione avertere oculum et cogitationem ab omni luxuria. II. Dum autem haec ageret, ac fratres molam manu (1085C)vertentes triticum ad victus necessaria comminuerent, pro labore fratrum visum est ei molendinum in ipso Angeris fluvii alveo stabilire; defixisque per flumen palis, aggregatis lapidum magnorum acervis exclusas fecit, atque aquam canale collegit, cujus impetu fabricae rotam in magna volubilitate vertere fecit: hoc opere laborem monachorum relevans, atque uni fratrum delegans, opus necessarium implebatur. Hanc autem fabricam Sichlarias quidam Gotthus, qui magno cum Alarico rege amore diligebatur, aemulus monasterio concupivit, dixitque Abbati: Dona mihi hoc molendinum, ut sit sub ditione (1086A)mea, et quod volueris repensabo. Cui ille: Cum grandi, inquit, hoc labore paupertas nostra statuit, et nunc non possumus ipsum donare, ne fratres mei fame pereant. Et ille: Si vis, inquit, ipsum bona voluntate tribuere, gratias ago; sin aliud, vi ipsum auferam: aut certe faciam aliud, cujus exclusis aqua retrorsum conversa, rotam tuam vertere amplius non permittam. Abbas 1243 respondit: Non facies autem quod Deus non voluerit, nam a nobis ipsum penitus non accipies. Tunc Sichlarius fervens felle, similem sub hoc fabricam adaptavit. Cumque aqua retrorsum conversa sub hujus operis rotam inundans gurgitem fecisset, restitit prorsus, nec omnino verti potuit ut consueverat; venitque custos ejus ad abbatem media, ut ferunt, nocte, illo in (1086B)oratorio cum fratribus vigilante, et ait: Surge, abba, deprecare attentius Dominum. Restitit enim rota molendini ab inundatione canalis alieni, quem Sichlarius fecit. At ille haec audiens misit confestim fratres singulos ad monasteria illa quae statuerat, dicens: Prosternite vos in oratione, et non sit vobis opus aliud, donec iterum ad vos dirigam. Sed et ipse non est egressus ab oratorio deprecans Dominum attente, ac praestolans adventum ejus misericordiae. Sic fecit per integros duos dies totidemque noctes. Tertia jam illucescente die, accessit iterum monachus ille qui custos fuerat, nuntians rotam fabricae suae juxta consuetudinem priorem in summa verti velocitate. Egressusque abbas cum fratribus de oratorio accedit ad littus, conspiciensque molendinum (1086C)quod Sichlarius fecerat, non reperit: accedensque ad littus, et fundum alvei intuens, indicium nullum de eo accepit. De quo non quidquam ligni, non lapidis, non ferri, vel ullius unquam genus indicii potuit ostendi, nisi quod conjici potuit, ipso quo fabricatum fuerat loco, virtute divina dehiscens ab oculis hominum est ablatum. Tunc misit nuntios ad fratres, dicens: Requiescite jam a labore, quia ultus est Deus injuriam fratrum nostrorum. III. His et talibus virtutibus praeditus, consummato cursu vitae, migravit ad Dominum: ad cujus tumulum postea et energumeni sanati, et caeci illuminati (1087A)sunt; post cujus obitum praepositi, qui per monasteria erant, abbatum officium, episcopis largientibus, susceperunt. Sed et Leopatius apud Senapariam monasterium, quod infra 1244 territorium Turonicum erat, abbas instituitur, in summa sanctitate ac senectute perdurans, ibique et obiit ac sepultus est.

CAPUT XIX. De Monegunde religiosa.

Insignia divinorum beneficiorum charismata, quae humano generi coelitus sunt indulta, nec sensu concipi, nec verbis effari, nec scripturis poterunt comprehendi; cum ipse Salvator mundi ab illo rudis saeculi exordio patriarchis se praestat videri, prophetis annuntiari, ad extremum semper virginis intactaeque (1087B)Mariae dignatur utero suscipi, et praepotens immortalisque Creator mortalis earnis patitur amictu vestiri, mortem pro hominis peccato mortui reparatione adire, victorque resurgere; qui nos gravium facinorum spiculis sauciatos, ac latronum insidiantium vulneribus affectos, infuso meri oleique liquore, ad stabulum medicinae coelestis, id est Ecclesiae sanctae, dogma perduxit; qui nos exemplis sanctorum vivere incessabili praeceptionis suae munere cohortatur, nobisque non modo viros, sed etiam ipsum inferiorem sexum, non segniter, sed viriliter agonizantem praebet exemplum; qui non solum viris legitime decertantibus, verum etiam feminis in his praeliis favorabiliter desudantibus, siderea regna participat: sicut nunc beata Monegundis, quae relicto genitali (1087C)solo, tanquam regina prudens quae audire sapientiam Salomonis adivit (III Reg. X), ita haec beati Martini basilicam, ut ejus miracula quotidianis indulta momentis miraretur, expetiit, hauriretque de fonte sacerdotali quod posset aditum nemoris paradisiaci recludere.

I. Igitur beatissima Monegundis, Carnotenae urbis indigena (An. 530, 2 Jul.), parentum ad votum copulata conjugio, duas filias habuit, super quibus valde gavisa laetabatur, dicens: Quia propagavit Deus generationem meam, ut mihi duae filiae nascerentur. Sed hoc mundiale gaudium praevenit saeculi hujus amaritudo, 1245 dum paellae modica febre pulsatae metam naturae debitam concluserunt. Ex hoc genitrix moesta deplorans, orbatamque se lugens, (1087D)non diebus, non noctibus a fletu cessabat, quam non vir, non amicus, non ullus propinquorum poterat consolari. Tandemque in se conversa, ait: Si nullam consolationem de obitu filiarum capio, vereor ne ob hoc laedam Dominum meum Jesum Christum. Sed nunc haec lamenta relinquens, cum beato Job consolata decantem: (1088A)Dominus dedit, Dominus abstulit, quomodo Domino placuit ita factum est. sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21). Et haec dicens, exuta veste lugubri, jussit sibi cellulam parvulam praeparari, in qua unam tantummodo fenestellulam, per quam modicum lumen posset cernere, praecepit aptari: ibique contempto mundi ambitu, spreto viri consortio, soli Deo, in quo erat confisa, vacabat, fundens orationem pro suis populique delictis, habens puellulam unam, cujus ei famulatu ministrabantur ea quae necessitas exigebat. Accipiebat etiam et farinam hordeaceam, infusosque lymphis cineres, ac diligenter colans, ex ea aqua mixturam massae conficiebat, formatosque propriis manibus panes et ipsam coquens, post longa jejunia reficiebatur: reliquum domus suae cibum (1088B)pauperibus dispensabat. Factum est autem quadam die ut memorata puella, quae ei consueverat famulari, et credo inimici astu seducta, cui semper bonis injurias irrogare mos est, se ab ejus famulatu subtraheret, dicens: Non potero ego cum hac domina permanere, quae in tali abstinentia commoratur, sed potius utar saeculo, ac cibum potumque in abundantia sumam. Quintus autem jam fluxerat abcessionis ejus dies, quo haec religiosa neque farinam consuetam, neque aquam acceperat: sed perstabat immobilis, et fixa manens in Christo, in quo quisquam locatus nec venti turbine, nec fluctuum impulsione dilabitur; nec sibi illa de mortali cibo vitam, sed de verbo Dei, sicut scriptum est (Deut. VIII, 3; Matth. IV, 4), putabat inferii, commemorans (1088C)illud Sapientiae Salomoniacae proverbium, quia non necabit Dominus fame animam justi (Prov. X, 3). Et 1246 illud, quia justus ex fide vivit (Rom. I, 17). Sed quoniam corpus humanum absque esu terreno sustentari nequit, prostrata in oratione, petiit ut qui manna populo esurienti de coelo (Exod. XVI), lymphasque sitienti produxit e saxo (Num. XX, 11), ipse quoque alimentum quo parumper corpusculum fessum confortaretur, dignaretur indulgere. Protinusque ad ejus orationem nix de coelo decidua humum operuit. Quod illa cum gratiarum actione cernens, educta manu per fenestram quod [al., quae] circa parietem erat ex ipsa nive collegit, de qua aquam exprimens panem solito formavit, quousque ad alios quinque dies victum corporeum ministravit. (1088D)Habebat enim contiguum cellulae parvulum viridarium: in illud autem pro quadam revelatione prodire erat solita, in quod ingressa intuens herbas loci ac deambulans, mulier quae triticum supra tectum suum siccandum posuerat, quasi de eminentiori loco, curis oppleta mundanis, importune prospexit, moxque (1089A)oculis clausis lumine caruit. Cognoscens autem reatum suum, ad eam accedit, remque, ut gesta fuerat, pandens. At illa dejiciens se in orationem, ait: Vae mihi, quia pro parvitatis meae persona peccatrice aliorum clausi sunt oculi. Et consummata oratione imposuit manum mulieri: confestim autem ut signum crucis expressit, mulier visum recepit. Homo quidam ex pago illo, qui olim auditum perdiderat, ad ejus [Al., hanc] cellulam devotus advenit, pro quo deprecati sunt parentes ejus, ut ei manum haec benedicta dignaretur imponere. Sed illa indignam se esse proclamans, per quam Christus haec operari dignaretur; solo prostrata, et quasi ipsa dominicorum pedum vestigia lambens, humiliter pro eo divinam clementiam supplicavit; illaque adhuc solo (1089B)decumbente, aures surdi apertae sunt, rediitque ad domum propriam, moerore ablato, cum gaudio. II. His signis glorificata inter parentes, ne vanae gloriae lapsum incurreret, sancti Martini antistitis basilicam, relicto conjuge cum familia vel omni domo sua, fideliter expetivit. Cumque iter coeptum carperet, venit ad vicum 1247 urbis Turonicae, cui nomen est Evena, in quo beati Medardi Suessionenci confessoris reliquiae continentur, cujus et vigiliae ea nocte celebrabantur; in quibus illa attente excubans in oratione, hora debita cum reliquo populo ad missarum accessit solemnia. Quae dum a sacerdotibus Dei celebrantur, advenit quaedam puella, pusulae malae veneno conflata, proceditque ad pedes ejus, dicens: Subveni mihi, quia mors iniqua vitam conatur eripere. (1089C)At illa, more solito in oratione prostrata, suggessit [Ed., supplicavit] pro ea Deo omnium creatori, erectaque signum crucis imposuit. Sicque in quatuor partes vulnere excrepante, puellam, pure decurrente, mors importuna reliquit. Post haec ad basilicam sancti Martini Monegundis beata pervenit, ibique prostrata coram sepulcro, gratias agens, quod tumulum sanctum oculis propriis contemplari meruerat, in cellula parva consistens, quotidie orationi ac jejuniis vigiliisque vacabat. Sed nec ille locus ab ejus virtute fuit inglorius. Nam viduae cujusdam filia manus contractas detulit, quae ut exorata signum salutis imposuit, manibus suis digitos puellae contrectare coepit, extensis digitis, nervisque directis, volas laxavit incolumes. Dum autem haec agerentur, (1089D)audita vir ejus [Al., vir ille] fama beatae, convocans amicos vicinosque suos, perrexit post eam, ac reduxit ad propria, et eam in cellulam in qua prius habitaverat intromisit. At illa non cessabat ab opere quod consueverat, sed exercebatur in jejuniis, obsecrationibusque, ut tandem locum in quo habitare desiderabat (1090A)posset acquirere. Inchoat iterum iter desideratum, implorans beati Martini auxilium, ut qui dederat desiderium, tribueret et effectum perveniendi ad basilicam. Revertitur ad cellulam illam in qua prius fuerat commorata, in eo perstitit inconcussa, nec est amplius a viro suo quaesita; ibique paucas colligens monachas, cum fide integra et oratione degebat; non sumens panem nisi 1248 hordeaceum, non vinum nisi parumper in diebus festis, et hoc ipsum nimio latice temperatum; nullum habens stratum feni, paleaeque mollimen, nisi tantum illud quod intextis juncti virgulis fieri solet, quas vulgo mattas vocant; hoc superponens formulae, hoc solo supersternens: hoc erat quotidianum scamnum, hoc culcitra, hoc plumella, hoc erat stragulum, hoc omnis (1090B)lectuli necessitudo, sic docens easdem facere quas secum ascivit. Ibique in Dei laudibus degens, multis infirmis oratione facta salutaria impertiebat medicamenta. III. Mulier quaedam filiam suam exhibuit vulneribus plenam, et, ut quidam vocant, potae haec causa genuerat. Tunc illa, facta oratione, salivam ex ore suscipiens, vulnera saeva perunxit, puellamque reddidit sanam, opitulante ejus virtute qui caeci nati oculos sputo formavit. Puer vero incola loci maleficium in potione hausit, de quo medificatus, ut asserunt, serpentes generati in intraneis pueri magnum dolorem suis morsibus excitabant, ita ut nulla quiescendi mora vel in modicum momentum indulgeretur. Sed neque cibum aut potum capere poterat; et (1090C)si post diu aliquid accipiebat, protinus rejiciebat. Qui adductus ad beatam feminam, petiit se ejus virtute mundari. Cumque illa reclamaret indignam se esse quae haec agere posset, implicita precatu parentum, ventrem pueri palpat, et palma demulcet; sensitque ibi anguium venenatorum nequitiam latitare. Tunc accepto pampini viridis folio, saliva linivit, fixitque super eum crucis beatae signaculum, quod ponens super alvum juvenculi, dolore paululum sedato, obdormivit in scamno, qui olim doloribus insistentibus caruerat somno. Post unius vero horae momentum consurgens, ad purgandum ventrem egressus, pestiferae generationis germen effudit, gratiasque referens ancillae Dei, sanus abscessit. Alius vero puer paralysi aegritudine contractus, 1249 ante (1090D)eam inter manus delatus est aliorum, deprecans a beata sanari. At illa in oratione prostrata, precem pro eo fudit ad Dominum; consummata vero oratione consurgens, apprehensa manu pueri erexit eum, sospitemque abire permisit. Mulier erat caeca, quae adducta ad eam, deprecata est ut ei manus imponeret. (1091A)At illa respondit: Quid vobis et mihi, homines Dei? nonne sanctus Martinus hic habitat, qui quotidie illustrium virtutum opere refulget? Illuc accedite, ibi obsecramini, ut ipse vos visitare dignetur. Nam ego peccatrix quid faciam? Illa vero in sua petitione perdurans, aiebat: Deus per omnes timentes nomen suum quotidie opus exercet egregium; ideoque supplex ad te confugio, cui praestita est divinitus gratia curationum. Tunc commota Dei famula, luminibus sepultis manus imposuit, statimque, reseratis cataractis, mundum late patentem quae fuerat caeca prospexit. Multis etiam energumenis ad eam ingressis, ut manus imposuit, fugato hoste nequam, sospitatem restituit; nec morabantur ex his curari, quos ad se Sancta permisisset accedere.(1091B) IV. Jam autem tempus vocationis ejus appropinquabat, et defessa corpore solvebatur. Quod cum viderent sanctimoniales quas secum habebat, flebant valde, dicentes: Et cui nos, mater sancta, relinquis? vel cui commendas filias, quas in locum hunc pro Dei intuitu congregasti? At illa parumper lacrymans, ait: Si pacem sanctimoniamque sequamini, Deus erit protectio vestra; habebitisque sanctum Martinum antistitem pastorem magnum. Nam et ego non discedam a vobis, sed invocata adero in medio charitatis vestrae. At illae rogabant dicentes: Venturi sunt multi infirmi ad nos, flagitantes benedictionem a te accipere; et quid faciemus cum te non viderint esse superstitem? confusae enim eos foris emittemus, cum tuam faciem non contemplabimur. Rogamus autem (1091C)1250 ut, quia haec ab oculis nostris absconditur, saltem digneris oleum salemque benedicere, de quo possimus aegrotis benedictionem flagitantibus ministrare. Tunc illa benedicto oleo ac sale tradidit eis, quae suscipientes diligentissime servaverunt. Sicque beatissima obiit in pace, et sepulta est in ipsa cellula, multis se in posterum virtutibus repraesentans. Nam de memorata benedictione multi post ejus transitum aegroti incolumitatis beneficia sunt experti. Bosonis denique diaconi pes unus a pusula mala conflaverat, ita ut gressum facere non valeret, deportatusque ad ejus tumulum, orationem fudit: puellae vero accipientes ex oleo memorato, quod Sancta reliquerat, posuerunt super pedem ejus, et extemplo erumpente vulnere, defluente venemo sanatus est. (1091D)Caecus quidam adductus ad ejus tumulum in oratione prosternitur; irruente autem in eum sopore obdormivit, apparuitque ei beata dicens: Indignam quidem me judico exaequari sanctis, sed tamen unius (1092A)hic oculi recipies lumen; deinceps autem propera quantocius ad beati pedes Martini, et prosternere in compunctione animi coram eo. Ipse enim tibi restituet alterius oculi visionem. Expergefactus homo, unius oculi recepto lumine, abiit quo jussio impulit imperantis; ibique iterum obsecrans beati Confessoris virtutem, depulsa caeci oculi nocte, videns abscessit. Mutus etiam ad hunc Beatae tumulum prostratus accubuit, qui in tantum fide compunctus est, ut rivis lacrymarum cellulae inficeret pavimentum. Qui consurgens absoluta lingua virtute divina regressus est. Alius denique mutus veniens, et in oratione decumbens, corde tantum implorabat, et non voce solubili, beatae feminae auxilium: in cujus ore de memorata benedictione parte infusa, erumpente sanguine (1092B)mixto cum pure, vocis officium meruit adipisci. Frigoriticus quoque accedens ad hoc monumentum, ut pallam 1251 tegentem attigit, restincta contagionis febre, convaluit. Contractus vero, Marcus nomine, manibus deportatus aliorum ad sepulcrum Beatae, orationem diutissime fudit. Hora autem nona pedibus propriis stetit, domumque regressus est. Leodinus puer cum in valetudinem gravem irruens quarto aegrotaret mense, et non solum gressum, verum etiam ciborum usum, insistente febre, nimia perdidisset, ad ejus deportatus sepulcrum praemortuus, accepta salute surrexit e tumulo redivivus. Quid de frigoriticis reliquis loquar, cum plerisque hoc fuit beneficium remedii, cum pallam tumuli ejus sunt fideliter osculati? Quid etiam de (1092C)energumenis, qui adducti ad cellulam Beatae, cum limen sanctum fuerint ingressi, integrae menti restituuntur? Nec moratur larva egredi e corpore, cum Sanctae hujus senserit adesse virtutem, operante hoc Domino nostro Jesu Christo, qui timentibus nomen suum praemia largitur aeterna.

CAPUT XX. De sancto Leobardo reclauso in Majori monasterio prope Turonum.

Ecclesia fidelis aedificatur, quotiescunque sanctorum gesta devotissime replicantur: et licet de his teneat maximum gaudium, quod hi qui ab initio aetatis religiosam vitam ducentes pervenire meruerunt perfectionis ad portum, tamen et de his Domino (1092D)jubente laetatur, qui conversi a saeculo opus inchoatum valuerunt perducere, divina opitulante misericordia, ad effectum.

I. Igitur beatissimus Leobardus Arvernici territorii (1093A)indigena fuit (An. 593, 18 Jan.), genere quidem non senatorio, ingenuo tamen, qui ab initio Deum in pectore tenens, cum non floreret natalibus, gloriosis meritis praefulgebat. Qui tempore debito cum reliquis pueris ad scholam missus, quaepiam [Al., quempiam] de Psalmis memoriae commendavit, et nesciens se clericum esse futurum, jam ad Dominicum parabatur innocens ministerium. Sed cum ad legitimam pervenisset aetatem, cogentibus juxta consuetudinem 1252 humanam parentibus, ut arrham puellae, quasi uxorem accepturus, daret impellitur. Illo quoque respuente, ait pater: Cur, dulcissime fili, voluntatem paternam respuis, nec te jungere vis connubio, ut semen excites nostro de genere saeculis sequentibus profuturum? Casso enim labore exercemur (1093B)ad operandum, si possessor deerit ad fruendum. Quare [Al., ver cur] implemus domum opibus, si de genere nostro non processerit qui utatur? Quid mancipia dato pretio nostris ditionibus subjugamus, si rursum alienis debent dominationibus subjacere? Obedire debere filios voci parentum Scripturae testantur divinae (Ephes. VI, 1); et tu cum inobediens esse parentibus probaris, vide ne te coelestibus eruere nequeas ab offensis. Haec patre loquente, licet haberet alium filium, facile tamen tali aetatulae persuasit voluntati propriae contraire. Denique dato sponsae annulo porrigit osculum, praebet calciamentum, celebrat sponsaliae [Ed., sponsalium] diem festum. Interea genitor et genitrix mortis somno sopiti migraverunt a saeculo, vitae praesentis curriculo jam (1093C)peracto. Hic vero cum germano tempore luctus expleto, oneratus donis nuptialibus, fratris pergit ad domum; quem in tantum reperit vino madidum, ut nec cognosceret, nec reciperet propria in domo germanum. Ille vero suspirans et lacrymans secessit in partem, venitque ad tugurium in quo fenum fuerat aggregatum, ibique colligato praebens equiti [Ed., equo] pabulum, decubuit super fenum ad quiescendum. Expergefactus autem media nocte, surgit de stratu suo, erectisque ad coelum manibus, gratias agere coepit omnipotenti Deo, quod esset, quod viveret, quod aleretur donis ejus; et alia hujuscemodi prosecutus. Cum suspiria longa protraheret, atque lacrymis crebris genas ubertim rigaret, Deus omnipotens, qui illos quos praescivit et praedestinavit (1093D)conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. VIII, 29), compunxit cor ejus, ut relicto saeculo manciparetur ad cultum divinum. II. Tunc ille, quasi jam sacerdos custosque animae (1094A)suae, praedicare sibi ipsi exorsus est, dicens: Quid agis, anima? 1253 quid in ambiguo suspensa teneris? Vanum est enim saeculum, vanae sunt concupiscentiae ejus, vana gloria mundi, et ea quae in illo sunt omnia vanitas. Melius est igitur relinquere eum, et sequi Dominum, quam ad ejus opera [Al., appetitum] praebere consensum. Haec effatus cum diem terris reddere lux diurna coepisset, ascenso equite [Ed., equo] coepit ad hospitium suum reverti. Cumque per viam jam alacris pergeret, volvere intra se coepit quid ageret, quo abiret. Dixitque: Expetam Martini beati tumulum, unde procedit virtus alma super infirmos. Credo enim quod et mihi ejus oratio iter reserabit ad Deum, qui depracatus Dominum mortuos reduxit a tartaro. Et sic viam carpens, oratione (1094B)comite, sancti Martini basilicam est ingressus; circa quam paucis diebus demoratus, transito amne, ad cellulam Majori monasterio propinquam, de qua Alaricus quidam recesserat, devotus accessit; ibique se, propriis manibus membranas faciens, ad scribendum aptavit; ibi se, ut Scripturas sanctas intelligeret, ac [Al., ad] Davidici carminis Psalmos, qui dudum excesserant memoriae, retineret, exercuit: sicque divinarum Scripturarum lectionibus eruditus, cognovit verum esse quod ei Dominus prius inspiravit in corde. Sed ne haec cuiquam fabulosa videantur quae retulimus, testor Deum quia ab ipsius benedicti Leobardi haec ore cognovi. At vero interposito pauci temporis spatio, humilem se tantumque praebunt, ut honoraretur ab omnibus; acceptoque sarculo, cellulam, (1094C)in quam ingressus fuerat, incidens lapidem, ampliavit. In qua cellula delectabatur jejuniis, oratione, psallentio, lectione, nec unquam a divinis officiis et oratione cessabat; scribebat interdum, ut se a cogitationibus noxiis discuteret. III. Interea ut se tentator manifestaret Dei servis semper inimicum esse ac invidum, cum aliquis de illius monaculis litem quemdam cum vicinis habuisset, immisit ei cogitationem, ut, 1254 relicta cellula illa, ad aliam transmigraret: cumque ibi ad orationem solite devenissemus, dolum nobis veneni grassantis aperuit. Ego vero suspirans non minimo dolore, increpare hominem coepi, asserens diaboli esse calliditatem; librosque ei et Vitas Patrum ac Institutionem monachorum, vel quales qui recluduntur esse (1094D)debeant, vel cum quali cautela monachos vivere opo teat, abscedens ab eo, direxi. Quibus relictis, non solum cogitationem pravam a se discussit, verum etiam tanto sensum acumine erudivit, ut miraremur (1095A)facundiam locutionis ejus. Erat enim dulcis alloquio, blandus hortatu, eratque ei sollicitudo pro populis, inquisitio pro regibus, oratio assidua pro omnibus ecclesiasticis Deum timentibus. Verumtamen non ille, ut quidam, dimissis capillorum flagellis, aut barbarum demissione plaudebat, sed certo tempore capillum tondebat et barbam. In qua cellula viginti et duos annos in hoc opere degens, tanta Domini gratia confortatus est, ut pusulis malis saliva oris sui perunctis, vim veneni saevientis opprimeret [Al. reprimeret]; frigoriticis vero per poculum vini charactere crucis beatae sanctificatum, frigorem accedentem aestumque restinxit: non immerito discutiens incommodas febres ab aliis, qui in se exstinxerat incentiva criminis noxialis. Quodam autem tempore (1095B)caecus ad eum veniens, aerumnam doloris sui humiliter deplorabat, ac deposcebat ut tactu dexterae suae Sanctus lumina clausa palparet. Quod ille diutissime renuens, tandem fletibus hominis victus, misericordia motus, cum per triduum pro eo orationem fudisset ad Dominum, quarta die imponens manum super oculos ejus, ait: Domine omnipotens, Fili unigenite Dei Patris, qui cum eo ac Spiritu sancto regnas in saecula, qui homini a nativitate caeco reddidisti lucem (Joan. IX, 6), beati oris sputo, tu redde huic famulo tuo luminis visum, ut cognoscat quia tu es Dominus omnipotens. Et haec dicens, ut crucem 1255 super oculos caeci depinxit, mox pulsis tenebris lucem de praesenti restituit. Hujus virtutis testimonio Eustachius abba astipulator astitit.(1095C) IV. Denique hic de labore lapidis submontani, quam assidue caedebat, confractus, jejunii austeritate confectus, oratione indeficienti corroboratus coepit (1096A)paulatim corporis infirmitate destitui. Quadam autem die dum nimium fessus haberetur, nos ad se vocari praecepit. Ad quem accedentes, postquam funeris sui necessitatem deflevit, eulogias a nobis peccatoribus flagitavit. Quibus acceptis, hausto mero, ait: Tempus meum jam impletur, jubente Domino, ut me ab hujus corporis vinculis jubeat relaxari, sed adhuc paucis diebus erit spatium. Verumtamen ante diem sanctum [Al., secundum] Paschae vocandus ero. O beatum virum, qui sic servivit Creatori omnium, ut suum obitum revelatione divina cognosceret! Erat enim mensis decimus quando haec est effatus: duodecimo autem mense coepit iterum graviter 1256 aegrotare. Advenit dies Dominica, vocat ministrum suum, et ait: Praepara (1096B)quiddam cibi quod accipiam, quia valde defessum me sentio. Illo quoque respondente: Praesto est, domine, ait ad eum: Egredere foras, et aspice si jam, celebratis solemnibus, populus de missis egreditur. Hoc autem dicebat, non quod cibum capere vellet, sed ut transitus sui nullus testis adesset. Quo egrediente, et revertente, cum ingressus fuisset cellulam, invenit virum Dei extensum corpore, clausis oculis spiritum exhalasse. Unde factum manifestum est eum ab angelis susceptum, qui hominem adesse noluit suum sacer heros ad transitum. Haec cernens minister ille, elevavit vocem in fletu. Sicque concurrentibus reliquis fratribus ablutus, ac vestimentis dignis indutus, in sepulcro, quod ipse sibi in antedicta cellula sculpserat, reconditus est, quem in (1096C)consortio sanctorum ascitum, nulli fidelium haberi reor incertum. Explicit liber de Vitis Patrum.