Incipit vita sancti necterii
Eo tempore quo
Dionisius regnum
grecorum
gubernabat,
oriundus partibus
constantinopoli[tanis] necterius
extitit gentilis. Parentibus secundum
seculi nobilitatem pollentibus
qui antea ypacius nominabatur,
Pater vero eius Eustachius, mater
quoque Yberia vocabatur. Cum
enim genitor ei in tantam
clareret potentiam, ut cuncti
satellites assistente regi vocis eius
imperio parerent, debitum
nature et conditionis soluit,
tum rex et omnes principes eius selle
invidiae moti surrexerunt contra filium
illius nomine Ypacium qui postea
christianis necterius est appelatus,
crescente vero partibus quiriei
robore christanorum mare
transmeans romam pervenit, ibique
cathecuminus a beato petro factus.
Omnia despiciens []rena et
desiderant celestia, imitatur illud
euvangelicum qui non reliquerit
omnibus que possidet, non postest
esse meus discipulus, hic etiam
virtutibus studens humilitate
sequens pacientia tenens
elemosinas faciens, adulteria exorrens castitatem tenens. ita fidelis
regi celesti extitit, ut per baptismum
toto quod vetus homo gesserat
purgatus per quod solvitur omnis creatio
spiritu sancto auxiliante. ad[]ta
renovatione ab omni contagione
peccati in di famulatu permanens
immunis extitit. De hiis vero
quibus propriis manibus laborabat
illud daviticum ad implens
labores manuum tuarum
manducabis, esurientibus cybum,
sicientibus potum, nudis vestimentum,
peregrinantibus hospitiu[],
fugentius latibulu[], egris
visitationem captuus redemptione
debilibus subvectionem, cecis
ductionem, tristantibus consolatione,
cum omni supplicatione absq,
molestia sedule ministrabat,
dum [] beatus petrus []
scissimum virum necterium in fide
christi firmum et stabilem vidisset [] multa per eum dominis miracula egisset, infirmis videlicet sanitatem, cecis illuminatione, demendibus hospitatem, paralitici curatione et [] per maximum [] quo nullus a eum accedet qui non meliorat[] rediret intelliges[] [] petrus sacerdotali officio illum existere dignii[] percepit eum [prbm] Ipse quo officio suscepto assidue in di famulatu strenue perseverant ab e[]u carnium funditus sequestratus vino per modico usus in tantum in illo di apparuit gra[] ut male habentes [per]cibus ejus impetrarent remedia. lectus ei ex diversis et variis ornam[]tis non erat decorat [] tantum in extapetibus super ducto tegebat [] Quid amplius loquar non solum demones eius parebant imperio, sed etiam ipsa element qua sine sensu et intellectu sunt ad vocem eius tremebant. Cum autem in strato paululum requiem sui corporis daret, quasi detrimentum sibi evenire putabat, si vel unius horae spatium quiesceret : surgebat namque per medium noctis silentium et per loca sacra sua imprimebat vestigia : Quadam vero nocte cum beatus vir ut ei mos erat temporis yemis causa orationis in sancti Salvatoris oratorium proficisceretur et usque ad Tyberis fluvii rippam perveniret demonem in pupi navis stantem repperit in similitudinem navigatoris preparatum, quasi ad transmeandam aquam volentem virum mergi in eodem flumine. Vir quoque dei spiritu prophetico repletus, hostem humani genris, cum esse intelligens ait : Quid inimice veritatis hix adstas ad decipiendum preparatus, in virtute domini nostri jesu christi nazareni praecipio tibi ut sine lesione ad rippam fluminis me deducas. Demone quoque agente ut ei fuerat imperatum a viro dei necterio, iterum jussit illi ut a rippa usque ad aliam deduceret eum, quo usque vir ipse sanctus illuc remeasser. Demon quippe virtute ipsius constrictus coepit ipsam navim veluti sagittam ab arcu dimissam ut ise vir sanctus transmearet deducere, cumque dies advenisset factus est conventus populorum mirantium super navis velocitate decurrentis a rippa usque ad rippam. Navim quoque videbant sed ducorem non conspiciebant, voces vero ab ipso demone vocifernte immensas audiebant. serve dei necteri ne me mmittas in abissum. Expleto itaque divino officio, rediens ad portum, in conspectu omnium qui ibi aderant, jusssit fabulo in medio pelagi navim immobilem persistere, quo peracto et illo magna voce vociferante ne eum mitteret in abissum vir dei necterius jussit eum in nomine Domini in desertum ire, ne amplius in ullo flumine noceret cuique homini. Hoc itaque expleto et navi in medio gurgite stante virtute ejusdem viri dei, ut in mari rubro, aequor suum retinuit cursum et quasi murus, a dextris et a sinistris, conglobata patuit aqua, sic mire ut nec transeuntium vestigia humectarentur, ab ea factumque est ita per totum spatium quo usque vir dii cum omnibus qui ibi aderant iter perficeret suum.
[...]
Vitae sanctorum (MS 149 Claromontensis)/Vita sancti Necterii
Appearance