Jump to content

Vox in excelso

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vox in excelso
1312
editio: incognita
fons: incognitus

Bulla extinctionis Templariorum a Clemente V. in generali concilio Viennensi peracta die 22. Martii anno 1312.

Clemens episcopus, servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam.

Vox in excelso audita est lamentationis, fletus et luctus, quia venit tempus, tempus venit, quo per prophetam conquaeritur Dominus: In furorem et indignationem mihi facta est domus haec; auferetur de conspectu meo propter malitiam filiorum suorum, quia me ad iracunduam provocabant, vertentes ad me terga et non facies, ponentes idola sua in domo, in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent ipsum. Aedificaverunt excelsa Baal, ut initiarent et consecrarent filios suos idolis atque daemonis. Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Ad tam horrendum auditum tantumque horrorem vulgatae infamiae (quod quis umquam audivit tale? quis vidit huic simile?) corrui, cum audirem, contristatus sum, cum viderem, amaruit cor meum, tenebrae exstupefecerunt me. Vox enim populi de civitate, vox de Templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis. Exclamare propheta compellitur: Da eis, Domine, da eis vulvam sine liberis et ubera arentia. Nequitiae eorum revelatae sunt propter malitiam eorum. De domo tua eiice illos et siccetur radix eorum, fructum nequaquam faciant, non sit ultro domus haec offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens; non enim parva est fornicatio eius immolantis filios suos, dantis illos et consecrantis daemoniis et non Deo, diis, quos ignorabant; propterea in solitudinem et opprobrium, in maledictionem et desertum erit domus haec confusa nimis et adaequata pulveri: novissima deserta et invia et arens ab ira domini, quem contempsit. Non habitetur, sed redigatur in solitudinem et omnes super eam stupeant et sibilent super universis plagis eius. Non enim propter locum gentem, sed propter gentem locum elegit Dominus: ideo et ipse locus templi particeps factus est populi malorum, ipso Domino ad Salomonem aedificantem sibi templum, qui impletus est quasi flumine, sapientia apertissime praedicante. Si aversione aversi fueritis, filii vestri non sequentes et colentes me, sed abeuntes et colentes deos alienos et adorantes ipsos, proiiciam eos a facie mea et expellam de terra, quam dedi eis, et templum, quod sanctificavi nomini meo, a facie mea proiiciam et erit in proverbium et in fabulam et populis in exemplum. Omnes transeuntes videntes stupebunt et sibilabunt et dicent: Quare sie fecit Domiuus templo et domui huic? Et respondebunt: Quia recesserunt a Domino Deo suo, qui emit et redemit eos, et secuti sunt Baal et deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt; idcirco induxit Dominus super ipsos hoc mal um grande.

Sane dudum circa nostrae promotionis ad apicem summi pontificatus initium, etiam antequam Lugdunum, ubi recepimus nostrae coronationis insignia, veniremus, et post, tam ibi quam alibi secreta quorundam nobis insinuatio intimavit, quod magister, praeceptores et alii fratres Ordinis militiae templi Hierosolymitani et etiam ipse ordo, qui ad defensionem patrimonii domini nostri Jesu Christi fuerant in transmarinis partibus constituti et speciales fidei catholicae pugiles et Terrae Sanctae praecipui defensores ipsius terrae negotium gerere principaliter videbantur, propter quod sacrosancta Romana ecclesia eosdem fratres et ordinem specialis favoris plenitudine prosequens eos adversus Christi hostes crucis armavit signaculo, multis exaltavit honoribus et diversis libertatibus et privilegiis communivit et tam ipsius quam cunctorum fidelium Christi manus cum multiplici erogatione bonorum sentiebant multifarie multisque modis propter hoc adjutrices, contra ipsum dominum Jesum Christum in scelus apostasiae nefandae, detestabilis idolatriae vitium, execrabile facinus Sodomorum et haereses varias erant lapsi. Sed quia non erat verisimile nec credibile videbatur, quod viri tam religiosi qui praecipue pro Christi nomine suum saepe sanguinem effuderunt ac personas suas mortis periculis frequenter exponere videbantur quique magna tam in divinis officiis quam in jejuniis et aliis observantiis devotionis signa frequentius praetendere videbantur, suae sic essent salutis immemores, quod talia perpetrarent, praesertim cum idem ordo bonum et sanctum initium habuerit et a sede apostolica gratiam approbationis perceperit et per sedem eandem ipsius ordinis regula, utpote sancta, rationabilis atque iusta, meruerit approbari: eiusmodi insinuationi et delationi ipsorum eiusdem Domini nostri exemplis et canonicae scripturae doctrinis edocti, aurem noluimus inclinare. Deinde vero charissimus in Christo filius noster Philippus, rex Francorum illustris, cui eadem fuerant facinora nunciata, non tipo avaritiae (cum de bonis Templariorum nihil sibi vindicare aut appropriare intenderit, immo ea in regno suo dimisit manum suam exinde totaliter amovendo), sed fidei orthodoxae fervore, suorum progenitorum vestigia clara sequens, accensus, de praemissis, quantum licite potuit, se informans ad instruendum et informandum nos super his multas et magnas nobis informationes per suos nuntios et litteras destinavit. Infamia vero contra Templarios ipsos et ordinem eorundem increvescente validius super sceleribus antedictis et quia etiam quidam miles eiusdem ordinis magnae nobilitatis et qui non levis opinionis in dicto ordine habebatur, coram nobis secrete iuratus deposuit, quod ipse in receptione sua ad recipientis sugestionem praesentibus quibusdam aliis militibus militiae templi negavit Christum et expuit super crucem sibi a dicto recipiente ostensam. Dixit etiam se vidisse, quod magister militiae templi, qui vivit adhuc, recepit in conventu dicti ordinis ultramarino quemdam militem eodem modo, scilicet cum abnegatione Christi et expuitione super crucem praesentibus bene ducentis fratribus eiusdem ordinis, et audivit dici, quod sic in receptione fratrum dicti ordinis servabatur, quod ad recipientis vel ad hoc deputati sugestionem, qui recipiebatur, Jesum Christum negabat et super crucem sibi ostensam expuebat in vituperium Christi crucifixi, et quaedam alia faciebant recipiens et receptus, quae non sunt licita nec christianae conveniunt honestati, prout ipse cuncta confessus extitit coram nobis: urgente nos ad id officii nostri debito vitare nequivimus, quia tot et tantis clamoribus accomodaremus auditum. Sed cum demum fama publica deferente ac clamosa insinuatione dicti regis necnon et ducum, comitum et baronum et aliorum nobilium, clericorum quoque et populi dicti regni Francorum ad nostram propter hoc, tam per se quam per procuratores et sindicos, praesentiam venientium ad nostram (quod dolenter referimus) audientiam pervenisset, quod magister, praeceptores et alii fratres dicti ordinis et ipse ordo praefatis et pluribus aliis erant criminibus irretiti, et praemissa per multas confessiones, attestationes et depositiones praefati magistri, visitatoris Franciae ac plurium praeceptorum et fratrum ordinis praelibati coram multis praelatis et haereticae pravitatis inquisitore, auctoritate apostolica praecedente in regno Franciae factas, habitas et receptas et in publicam scripturam redactas nobisque et fratribus nostris ostensas probari quodammodo viderentur: ac nihilominus fama et clamores praedicti in tantum invaluissent et etiam ostendissent tarn contra ipsum ordinem quam contra personas singulares eiusdem, quod sine gravi scandalo praeteriri non poterant nec absque imminente fidei periculo tolerari: nos illius, cuius vices, licet immeriti, in terris gerimus, vestigiis inhaerentes, ad inquirendum de praedictis ratione praevia duximus procedendum multosque de praeceptoribus, presbyteris, militibus et aliis fratribus dicti ordinis reputationis non modicae in nostra praesentia constitutos (praestito ab eis nihilominus iuramento et eis cum affectione non modica per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum sub obtestatione divini iudicii ac interminatione maledictionis aeternae in virtute sanctae obedientiae adiuratis, quod tunc in loco tuto et idoneo constituti, ubi nihil eos timere oportebat, non obstantibus confessionibus per eos coram aliis factis, per quas eisdem confitentibus nullum fieri praeiudicium volebamus, super praemissis meram et plenam nobis dicerent veritatem) super bis interrogavimus et usque ad numerum septuaginta duorum examinavimus, multis ex fratribus nostris nobis assistentibus diligenter eorumque confessiones per publicas manus in aucthenticam scripturam redactas illico in nostra et dictorum fratrum nostrorum praesentia ac deinde interposito aliquorum dierum spatio in consistorio legi fecimus coram ipsis et illas in suo vulgari cuilibet eorum exponi, qui perseverantes in illis eas expresse et sponte, prout recitatae fuerunt, approbarunt. Post quae cum generali magistro, visitatore Franciae et praecipuis praeceptoribus praefati ordinis intendentes super praemissis inquirere per nos ipsos, ipsum generalem magistrum et visitatorem Franciae ac terrae ultramarinae, Normanniae, Aquitaniae ac Pictaviae, praeceptores maiores, nobis Pictavis existentibus mandavimus praesentari. Sed cum quidam ex eis sic infirmabantur tunc temporis, quod aequitare non poterant nec ad nostram praesentiam commode adduci, nos cum eis scire volentes de praemissis omnibus veritatem et an vera essent, quae continebantur in eorum confessionibus et depositionibus, quas coram inquisitore pravitatis haereticae in regno Franciae supradicto praesentibus quibusdam notariis publicis et multis aliis bonis viris dicebantur fecisse, nobis et fratribus nostris per ipsum inquisitorem sub manibus publicis exhibitas et ostensas, dilectis filiis nostris Berengario tunc tituli Nerei et Aquilei, nunc episcopo Tusculano, et Stephane tituli sancti Ciriaci in Thermis presbytero et Landulpho tituli Sancti Angeli diacono cardinalibus, de quorum prudentia, experientia et fidelitate indubitatam fiduciam obtinemus, coramisimus et mandavimus, ut ipsi cum praefatis magistro generali, visitatore et praeceptoribus inquirerent, tam contra ipsos et singulares personas ipsius ordinis generaliter, quam contra ipsum ordinem super praemissis, cum diligentia veritatem et quidquid super his invenirent nobis referre ac eorum confessiones et depositiones per manum publicam in scriptis redactas nostro apostolatui deferre ac praesentare curarent: eidem magistro ac visitatori et praeceptoribus beneficium absolutionis a sententia excommunicationis, quam pro praemissis, si vera essent, incurrerant, si absolutionem humiliter ac devote peterent, ut debebant, iuxta formam ecclesiae impensuri. Qui cardinales ad ipsos generalem magistrum, visitatorem et praeceptores personaliter accedentes eis sui adventus causam exposuerunt, et quoniam personae ipsorum et aliorum Templariorum in regno Franciae consistentium nobis traditae fuerant, quod libere, absque metu cuiusquam plene ac pure super praemissis omnibus ipsis cardinalibus dicerent veritatem, eis auctoritate apostolica iniunxerunt. Qui magister, visitator et praeceptores terrae Normanniae, Ultramarinae, Aquitaniae et Pictaviae coram ipsis tribus cardinalibus, praesentibus quatuor tabellionibus publicis et multis aliis bonis viris ad sancta Dei evangelia ab eis corporaliter tacta praestito iuramento, quod super praemissis omnibus meram et plenam dicerent veritatem coram ipsis singulariter, libere ac sponte, absque coactione qualibet et terrore deposuerunt et confessi fuerunt inter coetera Christi abnegationem ac expuitionem super crucem, cum in ordine templi recepti fuerunt, at quidam ex eis se sub eadem forma, scilicet cum abnegatione Christi et expuitione super crucem, fratres multos etiam recepisse. Sunt etiam quidam ex eis quaedam alia horribilia et inhonesta confessi, quae subticemus ad praesens. Dixerunt praeterea et confessi fuerunt ea vera esse, quae in eorum confessionibus et depositionibus continentur, quas dudum fecerant coram inquisitore praefato. Quae confessiones et depositiones dictorum generalis magistri, visitatoris et praeceptorum in scripturam publicam per quatuor tabelliones publicos redactae in ipsorum magistri, visitatoris et praeceptorum et quorundam aliorum bonorum virorum praesentia ac deinde interposito aliquorum dierum spatio coram ipsis eisdem lectae fuerunt de mandato et praesentia cardinalium praedictorum et in suo vulgari expositae cuilibet eorundem. Qui perseverantes in illis eas expresse et sponte, prout recitatae fuerunt, approbarunt. Et post confessiones et depositiones huiusmodi ab ipsis cardinalibus ab excommunicatione, quam pro praemissis incurrerant, absolutionem flexis genibus manibusque complexis humiliter et devote ac cum lacrymarum effusione non modica petierunt. Ipsi vero cardinales (quia ecclesia non claudit gremium redeunti) ab iisdem magistro, visitatore et praeceptoribus haeresi abiurata, expresse ipsis secundum formam ecclesiae auctoritate nostra absolutionis beneficium impenderunt ac deinde ad nostram praesentiam redeuntes confessiones et depositiones praelibatorum magistri, visitatoris et praeceptorum in scripturam publicam redactas per manus publicas, ut est dictum, nobis praesentarunt, et quae cum dictis magistro, visitatore et praeceptoribus fecerant, retulerunt. Ex quibus confessionibus et depositionibus et relatione invenimus saepe fatum magistrum, visitatorem terrae Ultramarinae, Normanniae, Aquitaniae et Pictaviae praeceptores in praemissis et circa praemissa, licet quosdam ex eis in pluribus, alios in paucioribus, graviter deliquisse.

Attendentes autem, quod scelera tam horrenda transire incorrecta absque omnipotentis Dei et omnium catholicorum iniuria non poterant nec debebant, decrevimus de fratrum nostrorum consilio per ordinarios locorum ac per alios fideles ac sapientes viros ad hoc deputandos a nobis contra singulares personas ipsius ordinis nee non et contra dictum ordinem per certas discretas personas, (quas) ad hoc duximus deputandas, super praemissis criminibus et excessibus inquirendum. Post haec tam per ordinarios quam per deputatos a nobis contra singulares personas dicti ordinis et per inquisitores, quos ad hoc duximus deputandos, contra ipsum ordinem per universas mundi partes, in quibus consueverint fratres dicti ordinis habitare, inquisitiones factae fuerunt, et illae, quae factae contra ordinem praelibatum fuerant, ad nostrum examen remissae, quaedam per nos et fratres nostros sanctae romanae ecclesiae cardinales, aliae vero per multos viros valde litteratos, prudentes, fideles, Deum timentes et fidei catholicae zelatores et exercitatos, tam praelatos quam alios apud Malausonam Vacionensis dioces fuerunt valde diligenter lectae et examinatae solerter.

Post quae dum venissemus Vienam et essent iam quam plures patriarchae, archiepiscopi, episcopi electi, abbates exempti et non exempti et alii ecclesiarum praelati necnon et procuratores absentium praelatorum et capitulorum ibidem pro convocato a nobis concilio congregati, nos post primam sessionem, quam inibi cum dictis cardinalibus et cum praefatis praelatis et procuratoribus tenuimus, in qua causas convocationis concilii eisdem duximus exponendas, quia erat difficile, immo fere impossibile praefatos cardinales et universos praelatos et procuratores in praesenti concilio congregatos ad tractandum de modo procedendi super et in facto seu negotio fratrum ordinis praedictorum in nostra praesentia convenire, de mandato nostro ab universis praelatis et procuratoribus in hoc concilio existentibus certi patriarehae, archiepiscopi, episcopi, abbates exempti et non exempti et alii ecclesiarum praelati et procuratores de universis christianitatis partibus quarumcumque linguarum, nationum et regionum, qui de peritioribus, discretioribus et idoneioribus ad consulendum in tali et tanto negotio et ad tractandum una nobiscum et cum cardinalibus antedictis tam solemne factum sive negotium credebantur, electi concorditer et assumpti fuerunt.

Post quae praefatas attestationes super inquisitionem ordinis praelibati receptas coram ipsis praelatis et procuratoribus per plures dies et quantum ipsi voluerunt audire publice legi fecimus in loco ad tenendum concilium deputato, videlicet in ecclesia cathedrali et subsequenter per multos venerabiles fratres nostros, patriarcham Aquileiiensem, archiepiscopos et episcopos in praesenti sacro coneilio existentes, electos et deputatos adhoc, per electos a toto concilio cum nmgna diligentia et sollicitudine, non perfunctorie, sed moratoria tractatione dictae attestationes ac rubricae super his factae visae, perlectae et examinatae fuerunt. Praefatis itaque cardinalibus, patriarchis, archiepiscopis et episcopis, abbatibus exemptis et non exemptis et aliis praelatis et procuratoribus ab aliis, ut praemittitur, electis propter praemissum negotium in nostra praesentia constitutis, facta per nos pro positione et consultatione secreta, qualiter esset in eodem negotio procedendum, praesertim cum quidam Templarii ad defensionem eiusdem ordinis se offerrent, maiori parti cardinalium et toti fere coneilio, illis videlicet, qui a toto concilio, ut praemittitur, sunt electi et quoad hoc vices totius concilii repraesentant, vel parti multo maiori, quinimo quatuor vel quinque partibus eorundem cuiuscumque nationis in concilio existentium indubitatum videbatur, et dicti praelati et procuratores sua consilia dederunt, quod ipsi ordini defensio dari deberet et quod ipse ordo de haeresibus, de quibus inquisitum est contra ipsum per ea, quae hactenus sunt probata, absque offensa Dei et iuris iniuria condemnari nequeat, aliis quibusdam e contra dicentibus dictos fratres non esse ad defensionem dicti ordinis admittendos nec nos dare debere defensionem eisdem: si enim, ut dicebant praemissi, eiusdem ordinis defensio admittatur vel detur, ex hoc ipsius negotii periculum et non modicum Terrae Sanctae subsidii detrimentum sequeretur et altercatio et retardatio et decissionis ipsius negotii dilatio, ad haec multas rationes et varias allegantes. Verum licet ex processibus habitis contra ordinem memoratum ipse ut haereticalis per definitivam sententiam canonicc condemnari non possit, quia tamen idem ordo de illis haeresibus, quae imponuntur eidem, est plurimum diffamatus; et quia quasi infinitae personae illius ordinis, inter quas sunt generalis magister, visitator Franciae et maiores praeceptores ipsius, per eorum confessiones spontaneas du praedictis haeresibus, erroribus et sceleribus sunt convictae; quia etiam ipsae confessiones dictum ordinem reddunt valde suspectum; et quia infamia et suspicio praelibatae dictum ordinem reddunt ecclesiae sanctae Dei et praelatis eiusdem ac regibus aliisque principibus et coeteris catholicis nimis abominabilem et exosum; quia etiam verisimile creditur, quodamodo bona non reperiretur persona, quae dictum ordinem vellet intrare, propter quae ipse ordo ecclesiae Dei et prosecutioni negotii Terrae Sanctae, ad cuius servitium fuerant deputati, inutilis redderetur; quoniam insuper ex dilatione decissionis seu ordinationis dicti negotii, ad quam faciendam vel sententiam promulgandam terminus peremptorius fuerat in praesenti concilio praefatis ordini et fratribus assignatus a nobis, bonorum Templi, quae dudum ad subsidium Terrae Sanctae et impugnationem inimicorum fidei christianae a Christi fidelibus data, legata et concessa fuerunt, totalis amissio, destrictio et dilapidatio, ut probabiliter creditur, sequeretur: inter eos, qui dicunt, ex nunc contra dictum ordinem pro dictis criminibus condemnationis sententiam promulgandam, et alios, qui dicunt ex processibus praehabitis contra dictum ordinem condemnationis sententiam iure ferri non posse, longa et matura deliberatione praehabita, solum Deum habentes prae oculis et ad utilitatem negotii Terrae Sanctae respectum habentes, non declinantes ad dexteram vel ad sinistram, viam provisionis et ordinationis duximus eligendam, per quam tollentur scandala, vitabuntur pericula et bona conservabuntur subsidio Terrae Sanctae.

Considerantes itaque infamiam, suspicionem, clamosam insinuationem et alia supradicta, quae contra ordinem faciunt supradictum, necnon et occultam et clandestinam receptionem fratrum ipsius ordinis diferentiamque multorum fratrum eiusdem a communi conversatione, vita et moribus aliorum Christi fidelium, in eo maxime, quod recipientes aliquos in fratres sui ordinis receptos in ipsa receptione professionem emittere faciebant et iurare modum receptionis nemini revelare nec religionem illam exire: ex quibus contra cos praesumitur evidenter; attendentes insuper grave scandalum ex praedictis contra ordinem praelibatum subortum fuisse, quod non videretur posse sedari eodem ordine remanente, nec non et fidei et animarum pericula et quam plurimorum fratrum dicti ordinis horribilia multa facta et multas alias rationes iustas et causas, quae nostrum ad infra scripta movere animum rationabiliter et debite potuerunt; quia et maiori parti dictorum cardinalium et praedictorum a toto concilio electorum, plus quam quatuor vel quinque partibus eorundem, visum est decentius et expedientius et utilius pro Dei honore et pro conservatione ftdei christianae ac subsidio Terrae Sanctae multisque aliis rationibus validis sequendam fore potius viam ordinationis et provisionis sedis apostolicae, ordinem saepe fatum tollendo et bona ad usum, ad quem deputata fuerant, applicando, de personis etiam ipsius ordinis, quae vivunt, salubriter providendo, quam deffensionis iuris observationes et negotii provocationis; animadvertentes etiam quod alias sine culpa fratrum ecclesia romana fecit interdum alios ordines solemnes ex causis incomparabiliter minoribus, quam sint praemissae, cessare: non sine cordis amaritudine et dolore non per modum definitivae sententiae, sed per modum provisionis seu ordinationis apostolicae praefatum templi ordinem et eius statum, habitum atque nomen irrefragabili et perpetuo valitura tollimus sanctione ac perpetuae prohibitioni subiicimus, sacro concilio approbante, districtius inhibentes, ne quis dictum ordinem de coetero intrare vel eius habitum suscipere vel portare aut pro templario gerere se praesumat. Quod si quis contra fecerit, excommunicationis incurrat sententiam ipso facto. Porro nos personas et bona eadem nostrae ac apostolicae sedis ordinationi et dispositioni, quam gratia divina favente ad Dei honorem et exaltationem fidei christianae ac statum prosperum Terrae Sanctae facere intendimus, antequam praesens sacrum terminetur concilium, reservamus; inhibentes districtius, ne quis, cuiuscumque conditionis vel status existat, se de personis vel bonis huiusmodi aliquatenus intromittat vel circa ea in ordinationis sive dispositionis nostrae per nos, ut praemittitur, faciendae praeiudicium aliquod faciat, innovet vel attentet, decernentes ex nunc irritum et inane, si secus a quodam scienter vel ignoranter contigerit attentari. Per hoc tamen processibus factis vel faciendis circa singulares personas ipsorum Templariorum per dioecesanos episcopos et provincialia concilia, prout per nos alias extitit ordinatum, nolumus derogari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae ordinationis, provisionis, constitutionis et inhibitionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Viennae XI calendas Aprilis, pontificatus nostri anno septimo.


Isti sunt articulli super quibus inquiretur contra ordinem milicie Templi.

1 Primo quod, licet assererent sancte ordinem fuisse institutum et a sede apostolica approbatum, tamen in recepcione fratrum dicti ordinis, et quandoque post, seruabantur et fiebant ab ipsis fratribus que sequuntur :
2 Videlicet quod quilibet in recepcione sua, et quandoque post, uel quam cito ad hec commoditatem recipiens habere poterat, abnegabat Christum, aliquando Crucifixum, et quandoque Ihesum, et quandoque Deum, et aliquandoque Beatam Virginem, et quandoque omnes sanctos et sanctas Dei, inductus seu monitus per illos qui eum recipiebant.
3 Item, {quod} communiter fratres hoc faciebant.
4 Item, quod maior pars.
5 Item, quod eciam post ipsam recepcionem aliquando.
6 Item, quod dicebant et dogmatizabant receptores illis quos recipiebant, Christum non esse uerum Deum, uel quandoque Iesum, uel quandoque Crucifixum.
7 Item, quod dicebant ipsi illis quos recipiebant, ipsum fuisse falsum prophetam.
8 Item, ipsum non fuisse passum pro redempcione generis humani, nec crucifixum, sed pro scelleribus suis.
9 Item, quod nec receptores nec recepti habebant spem saluacionis habende per Iesum, et hoc dicebant illis quos recipiebant, uel equipolens uel simile.
10 Item, quod faciebant illos quos recipiebant spuere super crucem, seu super signum uel sculpturam crucis et ymaginem Christi, licet interdum qui recipiebantur spuerent iuxta.
11 Item, quod ipsam crucem pedibus conculcari quandoque mandabant.
12 Item, quod eamdem crucem ipsi fratres recepti quandoque conculcabant.
13 Item, quod mingebant et conculcabant interdum, et alios mingere faciebant super ipsam crucem, et hoc in die Veneris sancti aliquociens faciebant.
14 Item, quod nonnulli eorum, ipsa die uel alia septimane sancte, pro culcacione et mixione predictis conuenire consueuerunt.
15 Item, quod adorabant quemdam catum, sibi in ipsa congregacione apparentem quandoque.
16 Item, quod hoc faciebant in uituperium Christi et fidei orthodoxe.
17 Item, quod non credebant Sacramentum altaris.
18 Item, quod aliqui ex eis.
19 Item, quod maior pars.
20 Item, quod nec alia Ecclesie sacramenta.
21 Item, quod sacerdotes ordinis uerba, per que conficitur corpus Christi, non dicebant in canone Misse.
22 Item, quod aliqui ex eis.
23 Item, quod maior pars.
24 Item, quod hec receptores eorum sibi iniungebant.
25 Item, quod credebant, et sic dicebatur eis, quod magnus Magister a peccatis poterat eos absoluere.
26 Item, quod uisitator.
27 Item, quod preceptores, quorum multi erant layci.
28 Item, quod hec faciebant de facto.
29 Item, quod aliqui eorum.
30 Item, quod magnus Magister ordinis predicti hoc fuit de se confessus, in presencia magnarum personarum, antequam esset captus.
31 Item, quod in recepcione fratrum dicti ordinis uel circa, interdum recipiens et receptus aliquando se deosculabantur in ore, in umbilico seu in uentre nudo, et in ano seu spina dorsi.
32 Item, aliquando in umbilico.
33 Item, aliquando in fine spine dorsi.
34 Item, aliquando in uirga uirili.
35 Item, quod in recepcione illa faciebant iurare illos quos recipiebant, quod ordinem non exirent.
36 Item, quod habebant eos statim pro professis.
37 Item, quod recepciones ipsas clandestine faciebant.
38 Item, quod nullis presentibus, nisi fratribus dicti ordinis.
39 Item, quod propter hec contra dictum ordinem uehemens suspicio a longis temporibus laborauit.
40 Item, quod communiter habebatur.
41 Item, quod fratribus quos recipiebant dicebant quod ad inuicem poterant unus cum alio commisceri carnaliter.
42 Item, quod hec licitum erat eis facere.
43 Item, quod debebant hec facere ad inuicem et pati.
44 Item, quod hec facere non erat eis peccatum.
45 Item, quod hec faciebant ipsi, uel plures eorum.
46 Item, quod aliqui eorum.
47 Item, quod ipsi per singulas prouincias habebant ydola, uidelicet capita quorum aliqua habebant tres facies, et aliqua unam, et aliqua craneum humanum habebant.
48 Item, quod illa ydola uel illud ydolum adhorabant, et specialiter in eorum magnis capitulis et congregacionibus.
49 Item, quod uenerabantur.
50 Item, quod ut Deum.
51 Item, quod ut Saluatorem suum.
52 Item, quod aliqui eorum.
53 Item, quod maior pars illorum qui erant in capitulis.
54 Item, quod dicebant quod illud capud poterat eos saluare.
55 Item, quod diuites facere.
56 Item, quod omnes diuicias ordinis dabat eis.
57 Item, quod facit arbores florere.
58 Item, quod terram germinarel
59 Item, quod aliquod capud ydolorum predictorum cingebant seu tangebant cordulis, quibus se ipsos cingebant citra camisiam seu carnem.
60 Item, quod in sua recepcione singulis fratribus predicte cordule tradebantur, uel alie longitudines earum.
61 Item, quod in ueneracione ydoli hoc faciebant.
62 Item, quod iniungebatur eis quod dictis cordulis ut premititur se cingerent, et continue portarent, et hoc faciebant eciam de nocte.
63 Item, quod communiter fratres dicti ordinis recipiebantur modis predictis.
64 Item, quod ubique.
65 Item, quod pro maiori parte.
66 Item, quod qui nolebant predicta in sui recepcione uel post facere, interficiebantur, uel carceri mancipiabantur.
67 Item, quod aliqui ex eis.
68 Item, quod maior pars.
69 Item, quod iniungebant eis, per sacramentum, ut predicta non reuelarent.
70 Item, quod sub pena mortis, uel carceris.
71 Item, quod neque modum recepcionis eorum reuelarent.
72 Item, quod nec de predictis inter se loqui audebant.
73 Item, quod si qui capiebantur quod reuelarent, morte uel carcere affligebantur.
74 Item, quod iniungebant eis quod non confiterentur aliquibus nisi fratribus eiusdem ordinis.
75 Item, quod fratres dicti ordinis scientes dictos errores corrigere neglexerunt.
76 Item, quod sancte matri Ecclesie nunciare neglexerunt.
77 Item, quod non recesserunt ab obseruancia predictorum errorum et communione predictorum fratrum, licet facultatem habuissent recedendi et predicta faciendi.
78 Item, quod predicta fiebant et seruabantur ultra mare, in locis in quibus Magister generalis et conuentus dicti ordinis pro tempore sunt morati.
79 Item, quod aliquando predicta abnegacio Christi fiebat in presencia Magistri et conuentus predictorum.
80 Item, quod predicta fiebant et seruabantur in Cipro.
81 Item, quod similiter citra mare in omnibus regnis et locis aliis in quibus fiebant recepciones fratrum predictorum.
82 Item, quod predicta obseruabantur in toto ordine generaliter et communiter.
83 Item, quod ex obseruancia generali et longa.
84 Item, quod de consuetudine antiqua.
85 Item, quod ex statuto ordinis predicti.
86 Item, quod predicte obseruancie, consuetudines, ordinaciories et statuta in toto ordine, ultra mare et citra mare, fiebant et obseruabantur.
87 Item, quod predicta erant de punctis ordinis, introductis per errores eorum post approbacionem sedis apostolice.
88 Item, quod recepciones fratrum dicti ordinis fiebant communiter modis predictis in toto ordine supradicto.
89 Item, quod Magister generalis dicti ordinis predicta sic obseruari et fieri iniungebat.
90 Item, quod uisitatores.
91 Item, quod preceptores.
92 Item, quod alii maiores dicti ordinis.
93 Item, quod ipsimet obseruabant hec, et dogmatizabant fieri et seruari.
94 Item, quod aliqui eorum.
95 Item, quod alium modum recipiendi in dicto ordine fratres non seruabant.
96 Item, quod non est memoria alicuius de ordine qui uiuat, quod suis temporibus modus alius obseruatus fuerit.
97 Item, quod predictum recepcionis modum et supradicta alia non seruantes et seruare nolentes Magister generalis, uisitatores, preceptores et alii magistri dicti ordinis in hoc potestatem habentes, grauiter puniebant quando querela deferebatur ad eos.
98 Item, quod ellemosine in dicto ordine non fiebant ut debebant, nec hospitalitas seruabatur.
99 Item, quod non reputabant peccatum in dicto ordine per fas aut nephas iura acquirere aliena.
100 Item, quod iuramentum prestabatur ab eis augmentum et questum dicti ordinis quibuscumque modis possent per fas aut nephas procurare.
101 Item, quod non reputabatur peccatum propter hoc degerare.
102 Item, quod clam consueuerunt tenere sua capitula.
103 Item quod clam, uel in primo sompno, uel prima uigilia noctis.
104 Item, quod clam, quia expulsa tota alia familia de domo et clausuris domus, ut omnes de familia illis noctibus quibus tenent capitula iaceant extra.
105 Item, quod clam, quia sic se includunt ad tenendum capitulum, ut omnes ianuas domus et ecclesie in quibus tenent capitulum, firmant adeo firmiter quod nullus sit uel esse possit accessus ad eos hec iuxta, nec possit quicumque uidere nec audire de factis aut dictis ipsorum.
106 Item, quod clam adeo quod solent ponere excubiam supra tectum domus uel ecclesie in quibus tenent capitulum, ad prouidendum ne quis locum in quo tenent capitulum appropinquet.
107 Item, quod similem clandestinitatem obseruant et obseruare consueuerunt, ut plurimtim in recipiendo fratres.
108 Item, quod error hic uiget et uiguit in ordine longo tempore quod ipsi tenent opinionem, et tenuere retroactis temporibus, quod magnus Magister possit absoluere fratres a peccatis eorum.
109 Item, quod maior error uiget et uiguit, quod ipsi tenent et tenuerunt retroactis temporibus, quod magnus Magister possit absoluere fratres ordinis a peccatis, eciam non confessatis, que confiteri, propter aliquam errubescenciam aut timorem penitencie iniungende uel infligende, obmiserunt.
110 Item, quod magnus Magister hos predictos errores confessus est ante capcionem, sponte, coram fide dignis clericis et laycis.
111 Item, quod presentibus maioribus preceptoribus sui ordinis.
112 Item, quod predictos errores tenent et tenuerunt, nec tantum hoc oppinantes et tenentes de magno Magistro, sed de ceteris preceptoribus, et primatibus ordinis uisitatoribus maxime.
113 Item, quod quicquid magnus Magister, maxime cum conuentu suo, faciebat, ordinabat aut statuebat, totus ordo tenere et obseruare habebat et eciam obseruabat.
114 Item, quod hec potestas sibi competebat et in eo resederat ab antiquo.
115 Item, quod tanto tempore durauerunt supradicti praui modi et errores quod ordo in personis potuit renouari semel, bis uel pluries, a tempore introductorum seu obseruatorum predictorum errorum.
116 Item, quod renuati omnes uel quasi due partes ordinis scientes dictos errores corrigere neglexerunt.
117 Item, quod sancte matri Ecclesie nunciare neglexerunt.
118 Item, quod non recesserunt ab obseruancia predictorum errorum et communione dictorum fratrum, licet facultatem habuissent recedendi et predicta faciendi.
119 Item, quod multi fratres de dicto ordine propter feditates et errores eiusdem ordinis exierunt, nonnulli ad religionem aliam transeuntes et nonnulli in seculo remanentes.
120 Item, quod propter predicta et singula granda scandala contra dictum ordinem sunt exorta in cordibus sublimium personarum eciam regum et principum et fere tocius populi Christiani generata.
121 Item, quod predicta omnia et singula sunt nota et manifesta inter fratres dicti ordinis.
122 Item, quod de hiis est publica uox, opinio communis et fama tam inter fratres dicti ordinis quam extra.
123 Item, quod de maiori parte predictorum.
124 Item, quod de aliquibus.
125 Item, quod magnus Magister ordinis, uisitator et magnus preceptor Cipri et Normanie, Pictauie, et quam plures alii preceptores et nonnulli alii fratres dicti ordinis, premissa confessi fuerunt, tam in iudicio quam extra, coram solempnibus personis et in pluribus locis eciam personis publicis.
126 Item, quod nonnulli fratres dicti ordinis tam milites quam sacerdotes, alii eciam in presencia domini nostri Pape et dominorum cardinalium, fuerunt predicta uel magnam partem dictorum errorum confessi.
127 Item, quod per iuramenta prestita ab eisdem.
128 Item, quod eciam in pleno consistorio recognouerunt predicta.