In XII prophetas | Hieronymi ex catalogo scriptorum Ecclesiasticorum |
Novum opus me facere cogis ex veteri : ut post exemplaria Scripturarum toto orbe dispersa, quasi quidam arbiter sedeam : et quia inter se variant, quæ sint illa quæ cum Græca consentiant veritate, decernam. Pius labor, sed periculosa præsumptio, judicare de ceteris, ipsum ab omnibus judicandum : senis mutare linguam, et canescentem jam mundum ad initia retrahere parvulorum. Quis enim doctus pariter vel indoctus, cum in manus volumen assumpserit, et a saliva, quam semel imbibit, viderit discrepare quod lectitat ; non statim erumpat in vocem, me falsarium, me clamitans esse sacrilegum, qui audeam aliquid in veteribus libris addere, mutare, corrigere ? Adversus quam invidiam duplex causa me consolatur : quod et tu qui summus Sacerdos es, fieri jubes : et verum non esse quod variat etiam maledicorum testimonio comprobatur. Si enim Latinis exemplaribus fides est adhibenda : respondeant quibus : tot enim sunt exemplaria pene quot codices. Sin autem veritas est quærenda de pluribus : cur non ad Græcam originem revertentes, ea quæ vel a vitiosis interpretibus male reddita : vel a præsumptoribus imperitis emendata perversius, vel a librariis dormitantibus aut addita sunt, aut mutata, corrigimus ? Neque vero ego de veteri disputo testamento : quod a Septuaginta senioribus in Græcam linguam versum, tertio gradu ad nos usque pervenit. Non quæro quid Aquila, quid Symmachus sapiant, quare Theodotion inter novos et veteres medius incedat. Sit illa vera interpretatio quam Apostoli probaverunt. De novo nunc loquor testamento : quod Græcum esse, non dubium est, excepto apostolo Matthæo, qui primus in Judæa Evangelium Christi Hebraicis litteris edidit. Hoc certe cum in nostro sermone discordat, et diversos rivulorum tramites ducit : uno de fonte quærendum est. Prætermitto eos codices quos a Luciano et Hesychio nuncupatos, paucorum hominum asserit perversa contentio : quibus utique nec in toto Veteri instrumento post Septuaginta interpretes emendare quid licuit, nec in novo profuit emendasse : cum multarum gentium linguis Scriptura ante translata, doceat falsa esse quæ addita sunt. Igitur hæc præsens præfatiuncula pollicetur quattuor tantum Evangelistas, quorum ordo est iste, Matthæus, Marcus, Lucas, Joannes : codicum Græcorum emendata collatione, sed et veterum, quæ ne multum a lectionis Latinæ consuetudine discreparent, ita calamo temperavimus, ut his tantum quæ sensum videbantur mutare correctis, reliqua manere pateremur ut fuerant. Canones quoque, quos Eusebius Cæsariensis episcopus Alexandrinum secutus Ammonium, in decem numeros ordinavit, sicut in Græco habentur, expressimus. Quòd si quis de curiosis voluerit nosse quæ in Evangeliis, vel eadem, vel vicina, vel sola sint, eorum distinctione cognoscet. Magnus siquidem hic in nostris codicibus error inolevit, dum quod in eadem re alius Evangelista plus dixit, in alio quia minus putaverint, addiderunt. Vel dum eumdem sensum alius aliter expressit, ille qui unum e quattuor primum legerat, ad ejus exemplum ceteros quoque existimaverit emendandos. Unde accidit, ut apud nos mixta sint omnia, et in Marco plura Lucæ atque Matthæi. Rursum in Matthæo plura Joannis et Marci, et in ceteris reliquorum quæ aliis propria sunt, inveniantur. Cum itaque canones legeris qui subjecti sunt, confusionis errore sublato, et similia omnium scies, et singulis sua quæque restitues. In canone primo concordant quattuor, Matthæus, Marcus, Lucas, Joannes. In secundo tres, Matthæus, Marcus, Lucas. In tertio tres, Matthæus, Lucas, Joannes. In quarto tres, Matthæus, Marcus, Joannes. In quinto duo, Matthæus, Lucas. In sexto duo, Matthæus, Marcus. In septimo duo, Matthæus, Joannes. In octavo duo, Lucas, Marcus. In nono duo, Lucas, Joannes. In decimo propria quinque quæ non habentur in aliis, ediderunt. Singulis vero Evangeliis ab uno incipiens usque ad finem librorum, dispar numerus accrescit. Hic nigro colore præscriptus sub se habet alium ex minio discolorem numerum, qui ad decem usque procedens, indicat prior numerus in quo sit canone requirendus. Cum ergo aperto codice, verbi gratia, illud sive illud capitulum scire volueris cujus canonis sit, statim ex subjecto numero doceberis, et recurrens ad principia, in quibus canonum est distincta congeries, eodemque statim canone ex titulo frontis invento, illum quem quærebas numerum, ejusdem Evangelistæ qui et ipse ex inscriptione signatur, invenies, atque e vicino ceterorum tramitibus inspectis, quos numeros e regione habeant, annotabis, et cum scieris recurres ad volumina singulorum, et sine mora repertis numeris quos ante signaveras, reperies et loca, in quibus vel eadem vel vicina dixerunt. Sciendum tamen, ne quis ignarum ex similitudine numerorum error involvat, quod sicubi in subnotatione canonum distinctorum in canone quolibet tres Evangelistæ bis, ter vel quater, aut etiam amplius eundem numerum per ordinem habuerint annotatum, et quartus e contrario, discrepantes, quod id tres illi in eo loco semel dixerint, quartus toties in corpore voluminis sui ponat, quoties diversi numeri in ejus canone posui stant contra prædictorum numerorum continuatas similitudines. Item si in uno quolibet eorum aut etiam duobus idem in canone numerus bis ter, et quater, aut eo amplius reperiatur in ordine collocatus, et dispares inveniantur in ceteris : dubium non erit, quin id quod illius illorumve canonis numerus bis terque repetitum ab his in volumine semel dictum esse ostendit, alter alterius eorum toties uno atque eodem sensu loquantur, quoties prætulerint in numerorum annotatione distantiam.Et hoc in omnium novem canonum collatione servabitur. Ceterum in decimo (quoniam propria singulorum tantummodo continentur) non potest contra id comparatio esse quod solum est. Opto ut in Christo valeas, et memineris mei Papa beatissime.