In Ezechielem | In XII prophetas præfatio |
Danielem prophetam juxta Septuaginta interpretes, Domini Salvatoris ecclesiæ non legunt, utentes Theodotionis editione : et hoc cur acciderit, nescio. Sive enim quia sermo Chaldaicus est, et quibusdam proprietatibus a nostro eloquio discrepat, noluerunt Septuaginta interpretes easdem lineas in translatione servare, sive sub nomine eorum ab alio nescio quo non satis Chaldæam linguam sciente, editus est liber : sive aliud quid causæ extiterit ignorans : hoc unum affirmare possum, quod multum a veritate discordet, et recto judicio repudiatus sit. Sciendum quippe Danielem maxime, et Esdram Hebraicis quidem litteris, sed Chaldæo sermone conscriptos, et unam Jeremiæ pericopen : Job quoque cum arabica lingua habere plurimam societatem. Denique et ego adulescentulus post Quintiliani et Tullii lectionem ac flores rethoricos, cum me in linguæ hujus pistrinum reclusissem : et multo sudore, multoque tempore vix cœpissem anhelantia, stridentiaque verba resonare, et quasi per cryptam ambulans, rarum desuper lumen aspicerem, impegi novissime in Danielem : et tanto tædio affectus sum, ut desperatione subita omnem laborem veterem voluerim contemnere. Verum, adhortante me quodam Hebræo, et illud mihi crebrius in sua lingua ingerente:, "Labor improbus omnia vincit" : et qui mihi videbar sciolus, inter Hebræos cœpi rursum discipulus esse Chaldaicus. Et ut verum fatear, usque ad præsentem diem magis possum sermonem Chaldaicum legere, et intellegere, quam sonare. Hæc idcirco refero, ut difficultatem vobis Danielis ostenderem : qui apud Hebræos nec Susannæ habet historiam, nec hymnum trium puerorum, nec Belis draconisque fabulas : quas nos, quia in tote orbe dispersæ sunt, veru anteposito, easque jugulante subjecimus : ne videremur apud imperitos magnam partem voluminis detruncasse. Audivi ego quendam de præceptoribus Judæorum, cum Susannæ derideret historiam, et a Græco nescio quo eam diceret esse confictam, illud opponere quod Origeni quoque Africanus opposuit, etymologias has ἀπὸ τοῦ σχοίνου σχοίσαι, καί ἀπὸ τοῦ πρίνου πρίσαι, de Græco sermone descendere. Cujus rei nos intelligentiam nostris hanc possumus dare : ut verbi gratia, dicamus de arbore illice dixisse eum, "ilico pereas" : et a lentisco, "in lentem te comminuat angelus" : vel "non lente pereas" : aut "lentus, id est flexibilis ducaris ad mortem" : sive aliud ad arboris nomen conveniens. Deinde tantum fuisse otii tribus pueris cavillabatur, ut in camino æstuantis incendii metro luderent : et per ordinem ad laudem Dei elementa omnia provocarent, aut quod miraculum divinæque adspirationis indicium, vel draconem interfectum offa picis, vel sacerdotum Belis machinas deprehensas : quæ magis prudentia sollertis viri, quam prophetali essent spiritu perpetrata ? Cum vero ad Habacuc veniret, et de Judæa in Chaldeam raptum discophorum lectitaret, quærebat exemplum ubi legissemus in toto veteri testamento quemquam sanctorum gravi volasse corpore, et in puncto horæ tanta terrarum spatia transisse, cui cum quidam e nostris satis promptulus ad loquendum promptulus, Ezechielem adduxisset in medium, et diceret eum de Chaldæa in Judeam fuisse translatum, derisit hominem, et ex ipso volumine demonstravit Ezechielem in spiritu se vidisse transpositum. Denique et Apostolum nostrum, videlicet ut eruditum virum, et qui legem ab Hebræis didicisset, non fuisse ausum affirmare se raptum in corpore, sed dixisse: "Sive in corpore sive extra corpus : Nescio, Deus scit" [2. Cor. 12.]. His et talibus argumentis apocryphas in libro Ecclesiæ fabulas arguebat. Super qua re lectoris arbitrio judicium derelinquens, illud admoneo, non haberi Danielem apud Hebræos inter prophetas, sed inter eos qui Hagiographa conscripserunt. In tres siquidem partes omnis ab eis scriptura dividitur : in legem, in prophetas, et in hagiographa, id est in quinque, et octo, et undecim libros : de quo non est hujus temporis disserere. Quæ autem ex hoc propheta, immo contra hunc librum Porphyrius objiciat : testes sunt Methodius, Eusebius, et Apollinaris, qui multis versuum millibus ejus vesaniæ respondentes, nescio an curioso lectori satisfecerint. Unde obsecro vos O Paula et Eustochium, fundatis pro me ad Dominum preces : ut quamdiu in hoc corpusculo sum, scribam aliquid gratum vobis, utile Ecclesiæ, dignum posteris. Præsentium quippe judiciis oblatrantium non satis moveor : qui in utramque partem, aut amore labuntur, aut odio.