Jump to content

Vulgata Clementina/In librum Job praefatio

Unchecked
E Wikisource
Sine Nomine
Hieronymi in librum Job præfatio

 In librum Esther Alia præfatio 

Cogor per singulos scripturæ divinæ libros adversariorum respondere maledictis : qui interpretationem meam, reprehensionem Septuaginta interpretum criminantur : quasi non et apud Græcos Aquila, Symmachus, et Theodotio, vel verbum e verbo, vel sensum de sensu, vel ex utroque commixtum, et medie temperatum genus translationis expresserint, et omnia Veteris instrumenti volumina Origenes obelis asteriscisque distinxerit, quos vel additos, vel de Theodotione sumptos, translationi antiquæ inseruit, probans defuisse quod additum est. Discant igitur obtrectatores mei recipere in toto, quod in partibus susceperunt, aut interpretationem meam cum asteriscis suis radere. Neque enim fieri potest ut quos plura intermisisse susceperint, non eosdem etiam in quibusdam errasse fateantur, præcipue in Job : cui si ea quæ sub asteriscis addita sunt, subtraxeris pars maxima detruncabitur. Et hoc dumtaxat apud Græcos. Ceterum apud Latinos, ante eam translationem ,quam sub asteriscis et obelis nuper edidimus, septingenti ferme, aut octingenti versus deunt ; ut decurtatus et laceratus conrosusque liber fœditatem sui publice legentibus præbeat. Hæc autem translatio nullum de veteribus sequitur interpretem : sed ex ipso Hebraico, Arabicoque sermone, et interdum Syro, nunc verba, nunc sensus, nunc simul utrumque resonabit. Obliquus enim etiam apud Hebræos totus liber fertur et lubricus : et quod Græci rhetores vocant, ἐσχηματισμένος, dum qui aliud loquitur, aliud agit : ut si velis anguillam aut murenulam strictis tenere manibus, quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Memini me ob intellegentiam hujus voluminis, Lyddæum quemdam præceptorem, qui apud Hebræos primas habere putabatur, non parvis redemisse nummis : cujus doctrina an aliquid profecerim nescio : hoc unum scio, non potuisse me interpretari, nisi quod ante intellexeram. A principio itaque voluminis, usque ad verba Job, apud Hebræos prosa oratio est. Porro a verbis Job, in quibus ait, "Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est, conceptus est homo" : usque ad eum locum, ubi ante finem voluminis scriptum est, "Idcirco ipse me reprehendo, et ago pœnitentiam in favilla et cinere" : hexametri versus sunt, dactylo, spondeoque currentes ; et propter linguæ idioma crebro recipientes et alios pedes, non earumdem syllabarum, sed eorumdem temporum. Interdum quoque rythmus ipse dulcis et tinnulus fertur numeris pedum solutis : quod metrici magis, quàm simplex lector intellegunt. A supradicto autem versu usque ad finem libri, parvum comma quod remanet, prosa oratione contexitur. Quod si cui videtur incredulum, metra scilicet esse apud Hebræos, et in morem nostri Flacci, Græcique Pindari, et Alchæi, et Sapphus, vel Psalterium, vel Lamentationes Jeremiæ, vel omnia ferme scripturarum cantica conprehendi : legat Philonem, Josephum, Origenem, Cæsariensem Eusebium, et eorum testimonio me verum dicere comprobabit. Audiant quapropter canes mei, idcirco me in hoc volumine laborasse, non ut interpretationem antiquam reprehenderem, sed ut ea quæ in illa aut obscura sunt, aut omissa, aut certe scriptorum vitio depravata, manifestiora nostra interpretatione fierent : Ut qui Hebræorum sermone ex parte didicimus, et in Latino pene ab ipsis cunabulis inter grammaticos et rethores et philosophos detriti sumus. Quod si apud Græcos post Septuaginta editionem, jam Christi Evangelio coruscante, Judæus Aquila, et Symmachus ac Theodotio, Judaizantes hæretici sunt recepti, qui multa mysteria Salvatoris subdola interpretatione celarunt, et tamen in ἐξαπλοῖς habentur apud ecclesias, et explanantur ab Ecclesiasticis viris : quanto magis ego Christianus, et de parentibus Christianis natus, et vexillum crucis in mea fronte portans, cujus studium fuit omissa repetere, depravata corrigere, et sacramenta Ecclesiæ puro et fideli aperire sermone : vel a fastidiosis, vel a malignis lectoribus, non debeo reprobari ? Habeant qui volunt veteres libros, vel in membranis purpureis auro argentoque descriptos, vel uncialibus, ut vulgo ajunt, litteris onera magis exarata, quam codices : dummodo mihi, meisque permittant pauperes habere schedulas, et non tam pulchros codices, quàm emendatos. Utraque autem editio, et Septuaginta juxta Græcos, et mea juxta Hebræos, in Latinum meo labore translata est. Eligat unusquisque quod vult, et studiosum me magis, quàm malevolum probet.