Pauli Epistola ad Timotheum I | Pauli Epistola ad Titum |
Caput 1
[recensere]1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu, 2 Timotheo carissimo filio : gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
3 Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die 4 desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, 5 recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
6 Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum. 7 Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. 8 Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei : 9 qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia. 10 Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium : 11 in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium. 12 Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. 13 Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. 14 Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. 15 Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes. 16 Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit : 17 sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit. 18 Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.
Caput 2
[recensere]1 Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu : 2 et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere. 3 Labora sicut bonus miles Christi Jesu. 4 Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit. 5 Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit. 6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. 7 Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum. 8 Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum, 9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum. 10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti. 11 Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus : 12 si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos : 13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
14 Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. 15 Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis. 16 Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem : 17 et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus, 18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem. 19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. 20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam. 21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum. 22 Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro. 23 Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites. 24 Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, 25 cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem, 26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
Caput 3
[recensere]1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa : 2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, 3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate, 4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei : 5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita : 6 ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis : 7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. 8 Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ; 9 sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. 10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam, 11 persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus. 12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. 13 Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. 14 Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris : 15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu. 16 Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia : 17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Caput 4
[recensere]1 Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus : 2 prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina. 3 Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus, 4 et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. 5 Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto. 6 Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat. 7 Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. 8 In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus.
Festina ad me venire cito. 9 Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam : 10 Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam. 11 Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium. 12 Tychicum autem misi Ephesum. 13 Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas. 14 Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus : 15 quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris. 16 In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur. 17 Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis. 18 Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen. 19 Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum. 20 Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti. 21 Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes. 22 Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.