Vulgata Clementina/Prophetia Michaeae

E Wikisource
Sine Nomine
Prophetia Michææ

 Prophetia Jona Prophetia Nahum 

Caput 1[recensere]

1 Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.

2 Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus : et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. 3 Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terræ. 4 Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps. 5 In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Jacob ? nonne Samaria ? et quæ excelsa Judæ ? nonne Jerusalem ? 6 Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea ; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo. 7 Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur. 8 Super hoc plangam, et ululabo ; vadam spoliatus, et nudus ; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum : 9 quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam ; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem. 10 In Geth nolite annuntiare ; lacrimis ne ploretis ; in domo pulveris pulvere vos conspergite. 11 Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia : non est egressa quæ habitat in exitu : planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet. 12 Quia infirmata est in bonum, quæ habitat in amaritudinibus ; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem. 13 Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis : principium peccati est filiæ Sion, quia in te inventa sunt scelera Israël. 14 Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israël. 15 Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa ; usque ad Odollam veniet gloria Israël. 16 Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum ; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.

Caput 2[recensere]

1 Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris ! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum. 2 Et concupierunt agros, et violenter tulerunt : et rapuerunt domos, et calumniabantur virum, et domum ejus : virum, et hæreditatem ejus. 3 Idcirco hæc dicit Dominus : Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi : quoniam tempus pessimum est. 4 In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium : Depopulatione vastati sumus ; pars populi mei commutata est : quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat ? 5 Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini. 6 Ne loquamini loquentes ; non stillabit super istos, non comprehendet confusio. 7 Dicit domus Jacob : Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus ? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur ? 8 et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunica pallium sustulistis : et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum. 9 Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum ; a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum. 10 Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem : propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima. 11 Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer ! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem ; et erit super quem stillatur populus iste. 12 Congregatione congregabo, Jacob, totum te ; in unum conducam reliquias Israël : pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum : tumultuabuntur a multitudine hominum. 13 Ascendet enim pandens iter ante eos : divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam : et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.

Caput 3[recensere]

1 Et dixi : Audite, principes Jacob, et duces domus Israël : numquid non vestrum est scire judicium, 2 qui odio habetis bonum, et diligitis malum ; qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum ; 3 qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollæ ? 4 Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. 5 Hæc dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum : qui mordent dentibus suis, et prædicant pacem ; et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum prælium. 6 Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebræ vobis pro divinatione ; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies. 7 Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini ; et operient omnes vultos suos, quia non est responsum Dei. 8 Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israël peccatum suum. 9 Audite hoc, principes domus Jacob, et judices domus Israël, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis : 10 qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate. 11 Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetæ ejus in pecunia divinabant : et super Dominum requiescebant, dicentes : Numquid non Dominus in medio nostrum ? non venient super nos mala. 12 Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.

Caput 4[recensere]

1 Et erit : in novissimo dierum erit mons domus Domini præparatus in vertice montium, et sublimis super colles : et fluent ad eum populi, 2 et properabunt gentes multæ, et dicent : Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob : et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem. 3 Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum : et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones : non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare. 4 Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est. 5 Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui ; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri, in æternum et ultra.

6 In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam quam ejeceram colligam, et quam afflixeram : 7 et ponam claudicantem in reliquias, et eam quæ laboraverat, in gentem robustam : et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in æternum. 8 Et tu, turris gregis nebulosa filiæ Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem. 9 Nunc quare mœrore contraheris ? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem ? 10 Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem : ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. 11 Et nunc congregatæ sunt super te gentes multæ, quæ dicunt : Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster. 12 Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi fœnum areæ. 13 Surge, et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam æreas ; et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universæ terræ.

Caput 5[recensere]

1 Nunc vastaberis, filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos : in virga percutient maxillam judicis Israël.

2 Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda ; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis. 3 Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israël. 4 Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui : et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terræ. 5 Et erit iste pax : cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit in domibus nostris, et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines ; 6 et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis ejus, et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris. 7 Et erunt reliquiæ Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillæ super herbam, quæ non exspectat virum, et non præstolatur filios hominum. 8 Et erunt reliquiæ Jacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in jumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum, qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit, non est qui eruat. 9 Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. 10 Et erit in die illa, dicit Dominus : auferam equos tuos de medio tui, et disperdam quadrigas tuas. 11 Et perdam civitates terræ tuæ, et destruam omnes munitiones tuas : et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te : 12 et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum : 13 et evellam lucos tuos de medio tui, et conteram civitates tuas. 14 Et faciam, in furore et in indignatione, ultionem in omnibus gentibus quæ non audierunt.

Caput 6[recensere]

1 Audite quæ Dominus loquitur : Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. 2 Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terræ ; quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israël dijudicabitur. 3 Popule meus, quid feci tibi ? aut quid molestus fui tibi ? Responde mihi. 4 Quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. 5 Popule meus, memento, quæso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini. 6 Quid dignum offeram Domino ? curvabo genu Deo excelso ? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos ? 7 numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium ? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animæ meæ ? 8 Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te : utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. 9 Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum : audite, tribus, et quis approbabit illud ? 10 Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor iræ plena. 11 Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa ? 12 In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. 13 Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis. 14 Tu comedes, et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui : et apprehendes, et non salvabis, et quos salvaveris, in gladium dabo. 15 Tu seminabis, et non metes : tu calcabis olivam, et non ungeris oleo ; et mustum, et non bibes vinum. 16 Et custodisti præcepta Amri, et omne opus domus Achab, et ambulasti in voluntatibus eorum : ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis.

Caput 7[recensere]

1 Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ ! non est botrus ad comedendum, præcoquas ficus desideravit anima mea. 2 Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est : omnes in sanguine insidiantur ; vir fratrem suum ad mortem venatur. 3 Malum manuum suarum dicunt bonum : princeps postulat, et judex in reddendo est ; et magnus locutus est desiderium animæ suæ, et conturbaverunt eam. 4 Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit : nunc erit vastitas eorum. 5 Nolite credere amico, et nolite confidere in duce : ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui. 6 Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam : nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.

7 Ego autem ad Dominum aspiciam ; exspectabo Deum, salvatorem meum : audiet me Deus meus. 8 Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi : consurgam cum sedero in tenebris : Dominus lux mea est. 9 Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem : videbo justitiam ejus. 10 Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quæ dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ? Oculi mei videbunt in eam : nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. 11 Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ ; in die illa longe fiet lex. 12 In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. 13 Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum.

14 Pasce populum tuum in virga tua, gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos. 15 Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti, ostendam ei mirabilia. 16 Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Ponent manum super os, aures eorum surdæ erunt. 17 Lingent pulverem sicut serpentes ; velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te. 18 Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. 19 Revertetur, et miserebitur nostri ; deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. 20 Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.