Wermanni epistola de obsidione Holmensi An 1518

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

This handwritten document from 1518 by a Danish soldier, Lars Werman (Laurentius Wermannus) was transcribed and commented upon by Claes Annerstedt and published in Scriptores rerum Svecicarum medii aevi. T. 3. 1879 (Uppsala) reprinted 1968 (Graz) See also Slaget vid Brännkyrka

Naues habuit Rex Danae Octognta act circitier cum in Suetiam ad absidionem Holmensem init. In his vekebautur 5000 militium germanorum et mille leuis armaturae praecipieet maxima et parte.

Dani, nobiles equites 100 una cum Rege, et multitudo magna inermis ad labores seu potius valla et alia opera facienda. Veniens ergo Stockholmiam ad lapidis iactum prope urbem constitit ad dextram. Vbi cum dies tres quieuisset, paratie omnibus et ponte facto super fiuuium, qui obstabat, ne vrbem accedere posset, propius muros castra mouit, occisis prius pluribus equitibus, qui trausitum prohibere volebant. Cum trans- iisset fluuium, jussit in ordines tres instrui totum excercitum , atque ita totam neotern insornnem consistere, et mane facto vrbern praetereuntes mente m Broekeberg occupare. Nam in eo Ducem Suecorum [1] secum pugnare velle ac constituisse audierat. ltaque ad 3 diem expectantes, demum ad coenobium quoddam virginum[2] castra metabatur. Steno cum sua consilia ab aliis Regi significata accepisset, pugnare detrectavit. Rex ergo transiens in reliquum [3] littus, in monte Sude[r]malmiensi [castra] posuit.

Vrbs in rupe aqua undique circumfluente collocata, flnmina 4 ad se fluentia habet, duosque eolles- Qui a sinistris, suplieii loeo est addictus, multum lapidosus Sudermalm dietus: alter a dertris molliar gramine vestitus Bronekberg vocant [o: -atur]. Inter hos monticulos duo f[l]uuii ex his quatuor influunt, a septentrione vnus, ab oriente alter, qui tamen priusquam vrbern contingant, inuicem commiseentur. Tertius vero ameridie supra quem pontem strauit Rex, vt prius diximus.· Quartus reliquos tres secum per scopulos rapiens in mare spaciosum versus occidentem exit. A eastris in monte Sudermalm positis bombardis crebrl mittebantur in vrbem globi, ita ut et muros magna ex parte deiicerent. Sed vt initio crebri fiebant ictus, ita postea remisslus et negligentius factum. Nam vno die cum ibidem tricies aut cireiter eronerassent tormenta, sequenti quieuerunt. Ordinatis tamen qui per murum effractum irrumperent, frustra id quoque tentatum est propter. aquam interfluentem et hostes bombardis interdum se fortissime defendentibus [o: -dentes], etiam aperta porta.

Interea dum haec geruntur, redeunt onusti spoliis ex pabulatione ducenti germaui milites, qui nunciabant, apropinquare castris Stenonem cum magna manu civium et rusticorum. Exacto mense ex quo in terram expositus fuit exercitus, cum rex percepisset, quod Steno noctu vellet castra inuadere et oppugnare, praeuenlre eum statuit [4]. Instruxit itaque exercitum hoc modo, relictis in castris sex cohortibus cum totidem vexillis, eduxit reliquos omnes. Equitatum cum maxima Gennanorum parte a dextris collocauit, a sinistris Danos et turbam promiscuam (forte ien hob)[5] ordinauit. Erant quoque ad sinistram scopuli et monticuli, arbustis obsiti, ad dextram paludes et sepes. Dato signo et exoneratis aliquot bombardis (halff Skerpentiner) aliquoties, facta est pugna, in qua statim Dani hostibus bombardos eripuere; pugnabant enim aequiori loco quam Germani, qui tamen etiam bis in fugam hostes coegerunt, cum a suis equitibus iterum pugnare coacti fuissent. Nam gens illa praeterquam quod arcubus et balistis parum valet. Hostibus dissipatis et in syluam elapsis, cum nostri sine ordine auidius insequerentur, collegerunt se equites Sueci, et 12,000 Rusticorum coactis, pugnam redintegrabant, a dextris irrumpentes. Quare nostri, antequam ad nos redirent, clade aliqua affecti sunt. Opinabantur enim prosequutum vniversum exercitum quo d si [a] Rege fuisset factum, eo die procul dubio victor euasisset, adeo enim est populus non modo perplexus, verum etiam timudulosus, vt nihil coactus etiam ad exitium vsque andeat. Et nescio quid Rex veritus [sit], quod collectis copiis in castra redierit, tribus antea ducibus, quos capitaneos appellant, sexagintaque comitibus ac nobilibus nonnullia, non modica Suecianorum ruralium clade (quorum sedecies centum cives ipsi occisos dixere), amissis.

Cumque aliquot dies in eastris quieuissemus, voluit Rex, mille saltem aut ad bina vexilla ordinatis, hostes noctu experiri, sed per emeritos quosdam milites illi, ne id facerent, persuasi sunt, quorum duo subsequente die obtruncati sunt. Quapropter rex irritatus et de superanda urbe desperans, quia nec victus amplius, nec ad emittendum ferreos istos per bombardos globos, puluis fuit, itaque naues adire decreuit. Sed consiliarii boni illi defuere, aut potins animus bona eonsilla obsequendi. Prins [6]igitur Danis naues ingredientibus, cum tentoriis accedissent et vela expandi vidissent ciues, irruebant in posteriores, qui 200 erant relicti retro pro custodia et defensione praecedentium. [7] Hi omnes partim capti partim occisi sunt, sed tamen capti per regem suis stipendiia redemti sunt et ad nos incolumes rediere.

Postquam ad 5 vel 6 milliaria ab vrbe navibus venissent, ancoras iaciebant et expositis in vicina parua insula militibus germanis, duodecim nauem incendere nitentes submersl sunt. Reliqui populabundi terrarn ingressi ad sinistram per dies ac noctes duas ad Upsaliam porrexerunt [8], vbi opimis spoliis onusti, vbi biduum quienissent, Stockholmiam peruenere secundo [9]; hostibus qui semper aderant, omnino spretis, et loeo priori castris positis, ad tantam farnem peruenisse constat , vt equinis non abstinerent carnibus. Rursurn a Rege ad classem vccati, iuerunt omnes praeterquam ducentos, qui in pabulatione partim capti partim occisi sunt.

Haec in fine secundi mensis, quo sacramentum praestiterant Regi milites, acta sunt, quare cum nocte quadam ad bostes. qui 10,000 esse ferebantur, exire jussi essent, denagarunt. Subsequenti tamen die, cum id fecissent, in fugam se coniiciebant hostes, quod nostri videntes ad 5 vel 6 milliaria omnia late ferro et igne depopulati sunt. Nec dubium quin Rex victoria potitus fuisset, si prodiisset ipse. Cum ergo in posterum praeter 300 equites nullus appareret hostia, ad naues, quae modicum processerant, reuersi sunt.

Tertio mense, orta dissentione intar milltes et regem de solutione stipendii, quam secundum literas promiserat, exautorauit eos rex ex parte, qui ad hostes deficere coacti sunt. Qua re territus rer simulatam pacem cum hostibus fecit. Reliquos milites, qui eum deserere nollent, exspectare jussit in scopulo aliquo, donec Rex primates quosdam et totius Suecise nobiles, quoad apprehendi poterant, studiose pellexisset. Quibus habitis coepit tota classis, pace renunciata, versus patriam soluere. Maxima inedia.

Notes[recensere]

By Claes Annerstedt 1879

  1. l. e. Stenonem Sture, gubernatorem regni.
  2. Sc. sanctae Clara sub jugo montis Brunkeberg.
  3. "Oppusitum" exspectares
  4. Sequens pugna d. 27 Julii apud Årsta (vel Brännkyrka) commissa est (v. supra pag. 30).
  5. Aperte a lectore quodam annotatum.
  6. Lego: Prioribus
  7. Hoc die 7 Augusti factum; vide 1. c.
  8. Die 17 Augusti v. supra pag. 31, not. g.
  9. Die 20 Augusti l. c.