I
[recensere]Ne toga cordylis et paenula desit olivis
Aut inopem metuat sordida blatta famem,
Perdite Niliacas, Musae, mea damna, papyros:
Postulat, ecce, novos ebria bruma sales.
Non mea magnanimo depugnat tessera telo,
Senio nec nostrum cum cane quassat ebur:
Haec mihi charta nuces, haec est mihi charta fritillus:
Alea nec damnum nec facit ista lucrum.
II
[recensere]Nasutus sis usque licet, sis denique nasus,
Quantum noluerat ferre rogatus Atlans,
Et possis ipsum tu deridere Latinum:
Non potes in nugas dicere plura meas,
Ipse ego quam dixi. Quid dentem dente iuvabit
Rodere? carne opus est, si satur esse velis.
Ne perdas operam: qui se mirantur, in illos
Virus habe, nos haec novimus esse nihil.
Non tamen hoc nimium nihil est, si candidus aure,
Nec matutina si mihi fronte venis.
III
[recensere]Omnis in hoc gracili &7Xeniorum& turba libello
Constabit nummis quattuor empta tibi.
Quattuor est nimium? poterit constare duobus,
Et faciet lucrum bybliopola Tryphon.
Haec licet hospitibus pro munere disticha mittas,
Si tibi tam rarus, quam mihi, nummus erit.
Addita per titulos sua nomina rebus habebis:
Praetereas, si quid non facit ad stomachum.
IV Tus
[recensere]Serus ut aetheriae Germanicus imperet aulae
Utque diu terris, da pia tura Iovi.
V Piper
[recensere]Cerea quae patulo lucet ficedula lumbo,
Cum tibi sorte datur, si sapis, adde piper.
VI Alica
[recensere]Nos alicam, poterit mulsum tibi mittere dives.
Si tibi noluerit mittere dives, emes.
VII Faba
[recensere]Si spumet rubra conchis tibi pallida testa,
Lautorum cenis saepe negare potes.
VIII Far
[recensere]Inbue plebeias Clusinis pultibus ollas,
Ut satur in vacuis dulcia musta bibas.
IX Lens
[recensere]Accipe Niliacam, Pelusia munera, lentem:
Vilior est alica, carior illa faba.
X Simila
[recensere]Nec dotes similae possis numerare nec usus,
Pistori totiens cum sit et apta coco.
XI Hordeum
[recensere]Mulio quod non det tacituris, accipe, mulis.
Haec ego coponi, non tibi dona dedi.
XII Frumentum
[recensere]Tercentum Libyci modios de messe coloni
Sume, suburbanus ne moriatur ager.
XIII Betae
[recensere]Ut sapiant fatuae, fabrorum prandia, betae,
O quam saepe petet vina piperque cocus!
XIV Lactucae
[recensere]Cludere quae cenas lactuca solebat avorum,
Dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes?
XV Ligna acapna
[recensere]Si vicina tibi Nomento rura coluntur,
Ad villam moneo, rustice, ligna feras.
XVI Rapa
[recensere]Haec tibi brumali gaudentia frigore rapa
Quae damus, in caelo Romulus esse solet.
XVII Fascis coliculi
[recensere]Ne tibi pallentes moveant fastidia caules,
Nitrata viridis brassica fiat aqua.
XVIII Porri sectivi
[recensere]Fila Tarentini graviter redolentia porri
Edisti quotiens, oscula clusa dato.
XIX Porri capitati
[recensere]Mittit praecipuos nemoralis Aricia porros:
In niveo virides stipite cerne comas.
XX Napi
[recensere]Hos Amiternus ager felicibus educat hortis:
Nursinas poteris parcius esse pilas.
XXI Asparagi
[recensere]Mollis in aequorea quae crevit spina Ravenna,
Non erit incultis gratior asparagis.
XXII Uvae duracinae
[recensere]Non habilis cyathis et inutilis uva Lyaeo,
Sed non potanti me tibi nectar ero.
XXIII Ficus Chiae
[recensere]Chia seni similis Baccho, quem Setia misit,
Ipsa merum secum portat et ipsa salem.
XXIV Cydonea
[recensere]Si tibi Cecropio saturata Cydonea melle
Ponentur, dicas: 'Haec melimela placent.'
XXV Nuces pineae
[recensere]Poma sumus Cybeles: procul hinc discede, viator,
Ne cadat in miserum nostra ruina caput.
XXVI Sorba
[recensere]Sorba sumus, molles nimium tendentia ventres:
Aptius haec puero, quam tibi, poma dabis.
XXVII Petalium caryotarum
[recensere]Aurea porrigitur Iani caryota Kalendis;
Sed tamen hoc munus pauperis esse solet.
XXVIII Vas cottanorum
[recensere]Haec tibi quae torta venerunt condita meta,
Si maiora forent cottana, ficus erat.
XXIX Vas Damascenorum
[recensere]Pruna peregrinae carie rugosa senectae
Sume: solent duri solvere ventris onus.
XXX Caseus Lunensis
[recensere]Caseus Etruscae signatus imagine Lunae
Praestabit pueris prandia mille tuis.
XXXI Caseus Vestinus
[recensere]Si sine carne voles ientacula sumere frugi,
Haec tibi Vestino de grege massa venit.
XXXII Caseus fumosus
[recensere]Non quemcumque focum nec fumum caseus omnem,
Sed Velabrensem qui bibit, ille sapit.
XXXIII Casei Trebulani
[recensere]Trebula nos genuit; commendat gratia duplex,
Sive levi flamma, sive domamur aqua.
XXXIV Bulbi
[recensere]Cum sit anus coniunx et sint tibi mortua membra,
Nil aliud bulbis quam satur esse potes.
XXXV Lucanicae
[recensere]Filia Picenae venio Lucanica porcae:
Pultibus hinc niveis grata corona datur.
XXXVI Cistella olivarum
[recensere]Haec, quae Picenis venit subducta trapetis,
Inchoat atque eadem finit oliva dapes.
XXXVII Mala citrea
[recensere]Aut Corcyraei sunt haec de frondibus horti,
Aut haec Massyli poma draconis erant.
XXXVIII Colustrum
[recensere]Subripuit pastor quae nondum stantibus haedis
De primo matrum lacte colustra damus.
XXXIX Haedus
[recensere]Lascivum pecus et viridi non utile Baccho
Det poenas; nocuit iam tener ille deo.
XL Ova
[recensere]Candida si croceos circumfluit unda vitellos,
Hesperius scombri temperet ova liquor.
XLI Porcellus lactans
[recensere]Lacte mero pastum pigrae mihi matris alumnum
Ponat, et Aetolo de sue dives edat.
XLII Apyrina et tubures
[recensere]Non tibi de Libycis tubures et apyrina ramis,
De Nomentanis sed damus arboribus.
XLIII Idem
[recensere]Lecta suburbanis mittuntur apyrina ramis
Et vernae tubures. Quid tibi cum Libycis?
XLIV Sumen
[recensere]Esse putes nondum sumen: sic ubere largo
Et fluit et vivo lacte papilla tumet.
XLV Pulli gallinacei
[recensere]Si Libycae nobis volucres et Phasides essent,
Acciperes, at nunc accipe chortis aves.
XLVI Persica praecocia
[recensere]Vilia maternis fueramus Persica ramis:
Nunc in adoptivis Persica cara sumus.
XLVII Panes Picentini
[recensere]Picentina Ceres niveo sic nectare crescit,
Ut levis accepta spongia turget aqua.
XLVIII Boleti
[recensere]Argentum atque aurum facilest laenamque togamque
Mittere: boletos mittere difficilest.
XLIX Ficedulae
[recensere]Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis,
Cur potius nomen non dedit uva mihi?
L Terrae tubera
[recensere]Rumpimus altricem tenero quae vertice terram
Tubera, boletis poma secunda sumus.
LI Turdorum decuria
[recensere]Texta rosis fortasse tibi vel divite nardo,
At mihi de turdis facta corona placet.
LII Anates
[recensere]Tota quidem ponatur anas; sed pectore tantum
Et cervice sapit: cetera redde coco.
LIII Turtures
[recensere]Cum pinguis mihi turtur erit, lactuca valebis:
Et cocleas tibi habe. Perdere nolo famem.
LIV Perna
[recensere]Cerretana mihi fiat vel missa licebit
De Menapis: lauti de petasone vorent.
LV Petaso
[recensere]Musteus est: propera, caros nec differ amicos.
Nam mihi cum vetulo sit petasone nihil.
LVI Volva
[recensere]Te fortasse magis capiat de virgine porca;
Me materna gravi de sue volva capit.
LVII Colocasia
[recensere]Niliacum ridebis holus lanasque sequaces,
Inproba cum morsu fila manuque trahes.
LVIII Iecur anserinum
[recensere]Aspice, quam tumeat magno iecur ansere maius!
Miratus dices: 'Hoc, rogo, crevit ubi?'
LIX Glires
[recensere]Tota mihi dormitur hiems et pinguior illo
Tempore sum, quo me nil nisi somnus alit.
LX Cuniculi
[recensere]Gaudet in effossis habitare cuniculus antris.
Monstravit tacitas hostibus ille vias.
LXI Attagenae
[recensere]Inter sapores fertur alitum primus
Ionicarum gustus attagenarum.
LXII Gallinae altiles
[recensere]Pascitur et dulci facilis gallina farina,
Pascitur et tenebris. Ingeniosa gula est.
LXIII Capones
[recensere]Ne nimis exhausto macresceret inguine gallus,
Amisit testes. Nunc mihi gallus erit.
LXIV Idem
[recensere]Succumbit sterili frustra gallina marito.
Hunc matris Cybeles esse decebat avem.
LXV Perdices
[recensere]Ponitur Ausoniis avis haec rarissima mensis:
Hanc in piscina ludere saepe soles.
LXVI Columbini
[recensere]Ne violes teneras periuro dente columbas,
Tradita si Gnidiae sunt tibi sacra deae.
LXVII Palumbi
[recensere]Inguina torquati tardant hebetantque palumbi:
Non edat hanc volucrem qui cupit esse salax.
LXVIII Galbuli
[recensere]Galbina decipitur calamis et retibus ales,
Turget adhuc viridi cum rudis uva mero.
LXIX Cattae
[recensere]Pannonicas nobis numquam dedit Umbria cattas:
Mavult haec dominae mittere dona Pudens.
LXX Pavones
[recensere]Miraris, quotiens gemmantis explicat alas,
Et potes hunc saevo tradere, dure, coco?
LXXI Phoenicopteri
[recensere]Dat mihi pinna rubens nomen, sed lingua gulosis
Nostra sapit. Quid si garrula lingua foret?
LXXII Phasianae
[recensere]Argoa primum sum transportata carina:
Ante mihi notum nil nisi Phasis erat.
LXXIII Numidicae
[recensere]Ansere Romano quamvis satur Hannibal esset,
Ipse suas numquam barbarus edit aves.
LXXIV Anseres
[recensere]Haec servavit avis Tarpei templa Tonantis.
Miraris? Nondum fecerat illa deus.
LXXV Grues
[recensere]Turbabis versus nec littera tota volabit,
Unam perdideris si Palamedis avem.
LXXVI Rusticulae
[recensere]Rustica sim an perdix, quid refert, si sapor idem est?
Carior est perdix. Sic sapit illa magis.
LXXVII Cycni
[recensere]Dulcia defecta modulatur carmina lingua
Cantator cycnus funeris ipse sui.
LXXVIII Porphyriones
[recensere]Nomen habet magni volucris tam parva gigantis?
Et nomen prasini Porphyrionis habet.
LXXIX Mulli vivi
[recensere]Spirat in advecto, sed iam piger, aequore mullus;
Languescit. Vivum da mare: fortis erit.
LXXX Muraenae
[recensere]Quae natat in Siculo grandis muraena profundo,
Non valet exustam mergere sole cutem.
LXXXI Rhombi
[recensere]Quamvis lata gerat patella rhombum,
Rhombus latior est tamen patella.
LXXXII Ostrea
[recensere]Ebria Baiano veni modo concha Lucrino:
Nobile nunc sitio luxuriosa garum.
LXXXIII Squillae
[recensere]Caeruleus nos Liris amat, quem silva Maricae
Protegit: hinc squillae maxima turba sumus.
LXXXIV Scarus
[recensere]Hic scarus, aequoreis qui venit adesus ab undis,
Visceribus bonus est, cetera vile sapit.
LXXXV Coracinus
[recensere]Princeps Niliaci raperis, coracine, macelli:
Pellaeae prior est gloria nulla gulae.
LXXXVI Echini
[recensere]Iste licet digitos testudine pungat acuta,
Cortice deposita mollis echinus erit.
LXXXVII Murices
[recensere]Sanguine de nostro tinctas, ingrate, lacernas
Induis, et non est hoc satis, esca sumus.
LXXXVIII Gobii
[recensere]In Venetis sint lauta licet convivia terris,
Principium cenae gobius esse solet.
LXXXIX Lupus
[recensere]Laneus Euganei lupus excipit ora Timavi,
Aequoreo dulces cum sale pastus aquas.
XC Aurata
[recensere]Non omnis laudes pretiumque aurata meretur,
Sed cui solus erit concha Lucrina cibus.
XCI Acipensis
[recensere]Ad Palatinas acipensem mittite mensas:
Ambrosias ornent munera rara dapes.
XCII Lepores
[recensere]Inter aves turdus, si quid me iudice certum est,
Inter quadripedes mattea prima lepus.
XCIII Aper
[recensere]Qui Diomedeis metuendus saetiger agris
Aetola cecidit cuspide, talis erat.
XCIV Dammae
[recensere]Dente timetur aper, defendunt cornua cervum:
Inbelles dammae quid, nisi praeda, sumus?
XCV Oryx
[recensere]Matutinarum non ultima praeda ferarum
Saevos oryx constat quot mihi morte canum!
XCVI Cervus
[recensere]Hic erat ille tuo domitus, Cyparisse, capistro.
An magis iste tuus, Silvia, cervus erat?
XCVII Lalisio
[recensere]Dum tener est onager solaque lalisio matre
Pascitur, hoc infans, sed breve nomen habet.
XCVIII Caprea
[recensere]Pendentem summa capream de rupe videbis
Casuram speres; despicit illa canes.
XCIX Dorcas
[recensere]Delicium parvo donabis dorcada nato:
Iactatis solet hanc mittere turba togis.
C Onager
[recensere]Pulcher adest onager: mitti venatio debet
Dentis Erythraei: iam removete sinus.
CI Oleum Venafrum
[recensere]Hoc tibi Campani sudavit baca Venafri:
Unguentum quotiens sumis, et istud olet.
CII Garum sociorum
[recensere]Expirantis adhuc scombri de sanguine primo
Accipe fastosum, munera cara, garum.
CIII Amphora muriae
[recensere]Antipolitani, fateor, sum filia thynni:
Essem si scombri, non tibi missa forem.
CIV Mel Atticum
[recensere]Hoc tibi Thesei populatrix misit Hymetti
Pallados a silvis nobile nectar apis.
CV Favi Siculi
[recensere]Cum dederis Siculos mediae de collibus Hyblae,
Cecropios dicas tu licet esse favos.
CVI Passum
[recensere]Gnosia Minoae genuit vindemia Cretae
Hoc tibi, quod mulsum pauperis esse solet.
CVII Picatum
[recensere]Haec de vitifera venisse picata Vienna
Ne dubites, misit Romulus ipse mihi.
CVIII Mulsum
[recensere]Attica nectareum turbatis mella Falernum.
Misceri decet hoc a Ganymede merum.
CIX Albanum
[recensere]Hoc de Caesareis mitis vindemia cellis
Misit, Iuleo quae sibi monte placet.
CX Surrentinum
[recensere]Surrentina bibis? nec murrina picta nec aurum
Sume: dabunt calices haec tibi vina suos.
CXI Falernum
[recensere]De Sinuessanis venerunt Massica prelis:
Condita quo quaeris consule? Nullus erat.
CXII Setinum
[recensere]Pendula Pomptinos quae spectat Setia campos,
Exigua vetulos misit ab urbe cados.
CXIII Fundanum
[recensere]Haec Fundana tulit felix autumnus Opimi.
Expressit mustum consul et ipse bibit.
CXIV Trifolinum
[recensere]Non sum de primo, fateor, Trifolina Lyaeo,
Inter vina tamen septima vitis ero.
CXV Caecubum
[recensere]Caecuba Fundanis generosa cocuntur Amyclis,
Vitis et in media nata palude viret.
CXVI Signinum
[recensere]Potabis liquidum Signina morantia ventrem?
Ne nimium sistant, sit tibi parca sitis.
CXVII Mamertinum
[recensere]Amphora Nestorea tibi Mamertina senecta
Si detur, quodvis nomen habere potest.
CXVIII Tarraconense
[recensere]Tarraco, Campano tantum cessura Lyaeo,
Haec genuit Tuscis aemula vina cadis.
CXIX Nomentanum
[recensere]Nomentana meum tibi dat vindemia Bacchum:
Si te Quintus amat, commodiora bibes.
CXX Spoletinum
[recensere]De Spoletinis quae sunt cariosa lagonis
Malueris, quam si musta Falerna bibas.
CXXI Paelignum
[recensere]Marsica Paeligni mittunt turbata coloni:
Non tu, libertus sed bibat illa tuus.
CXXII Acetum
[recensere]Amphora Niliaci non sit tibi vilis aceti:
Esset cum vinum, vilior illa fuit.
CXXIII Massilitanum
[recensere]Cum tua centenos expunget sportula civis,
Fumea Massiliae ponere vina potes.
CXXIV Caeretanum
[recensere]Caeretana Nepos ponat, Setina putabis.
Non ponit turbae, cum tribus illa bibit.
CXXV Tarentinum
[recensere]Nobilis et lanis et felix vitibus Aulon
Det pretiosa tibi vellera, vina mihi.
CXXVI Unguentum
[recensere]Unguentum heredi numquam nec vina relinquas.
Ille habeat nummos, haec tibi tota dato.
CXXVII Coronae roseae
[recensere]Dat festinatas, Caesar, tibi bruma coronas:
Quondam veris erat, nunc tua facta rosa est.