Ymagines historiarum

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

RADULFI DE DICETO -- from YMAGINES HISTORIARUM (1187-1193)

Templares omnibus Christi fidelibus scripserunt in haec verba:

"Quot et quantis calamitatibus ira Dei, peccatis nostris exigentibus, nos in praesenti flagellari permiserit, nec litteris, nec flebili voce, proh dolor! explicare valemus. Turci enim inmensam suarum gentium multitudinem congregantes, Christianorum nostrorum fines acriter invadere coeperunt; contra quos nostrarum gentium phalanges coadunantes infra octavas Petri et Pauli, v scilicet et iv nonas Iulii, in eos congredi, et versus Tyberiadem, quam violenter castro solo relicto ceperant, iter arripere praesumpsimus. Cumque in scopulis pessimis nos impulissent, nos ita acriter expugnaverunt, quod cruce sancta capta et rege nostro magistroque nostro captis et omni multitudine nostra fere interfecta, et fratrum nostrorum, ut in veritate credimus, eodem die ducentis et triginta decollatis, exceptis illis lx qui prima die Maii interempti fuerunt, vix dominus comes Tripolis, et dominus Reginaldus Sydonis, dominus siquidem Balianus, et nos de illo miserabili campo evadere potuimus. Deinde Christianorum nostrorum sanguine debaccati versus civitatem Acon cum omni multitudine sua venire non distulerunt. Quam violenter capientes totam fere terram invaserunt, Ierusalem, Aschalon, Tyro nobis et Christianitati adhuc solis relictis. Istas etiam civitates omnibus earum fere civibus in praelio interfectis, nisi divinum et nobilium virorum praesto sit auxilium, nullo modo retinere poterimus. Civitatem etiam Tyrensem inpraesentiarum acriter obsidentes, violenter die noctuque expugnare non cessant. Tanta est eorum copia quod totam terrae faciem a Tyro usque Iersualem, et usque Gaza, velut formicae existentes cooperuere."

Ricardus filius regis Anglorum comes Pictaviae, primus inter proceres regni Francorum, crucis signum suscepit de manu Bartholomei Turonensis archiepiscopi, non expectato patris sui consilio nec voluntate.

Albertus genere Beneventanus, ecclesiae Romanae cancellarius, Urbano iii defuncto, papa creatus viii kalendas Novembris, vocatus etiam Gregorius viii, scripsit in haec verba:

"Nos de consueta sedis apostolicae misericordia duximus statuendum, ut litterae praedecessoris nostri domini Urbani papae a tribus mensibus ante ipsius obitum destinatae pro iusticia facienda et litigiis dirimendis, quae tamen manifeste alicuius praeiudicium non continent aut calumpniam aequitatis, eundem habeant tempore nostrae amministrationis effectum, quem habere si adhuc ille viveret debuissent. Cessante igitus exceptione de mandatoris morte, perficite quod ille mandavit agendum, et nemo ad nos pro excussatione huiusmodi a concepta per illum de sua iusticia obtinenda fiducia cogatur vacuus laborare. Datum Ferrariae."

Hic cum sedisset duobus mensibus diem clausit extremum. Substitutus est ei Paulus Praenestinus episcopus, genere Romanus, vocatus Clemens tercius, xiii kalendas Ianuarii.

MCLXXXVIII. Rex Francorum et rex Anglorum inter Gisortium et Tryam colloquium habituri xii kalendas Februarii convenerunt. Post longos itaque tractatus rex Anglorum primo crucem suscepit de manibus archiepiscoporum, Tyrensis scilicet et Rothomagensis. Postmodum rex Francorum crucem suscepit de manibus archiepiscoporum Tyrensis et Remensis, et postmodum Phillipus comes Flandriae et infiniti cum eis. Convenit etiam inter eos ut omnes de terra regis Francorum cruces rubeas susciperent; de terra regis Anglorum albas; de terra vero comitis Flandriae virides.

Rex Anglorum post susceptionem crucis familiarem clericum suum Ricardum Barre, Luxoviensem archidiaconum, direxit imperatoribus tam Romano quam Constantinopolitano. Direxit etiam eundem Ricardum Belae regi Hungarorum, scribens in haec verba:

"Venerabili et excellentissimo principi Frederico Dei gratia Romanorum imperatori, semper Augusto, Henricus eadem gratia rex Angliae, dux Normanniae et Aquitaniae, et comes Andegaviae, in Eo regnare per Quem reges regnant.

"Quoniam imperatorium maiestatem super his congratulari confidimus, quae ad honorem Dei et exaltationem ecclesiae Suae disponuntur, excellentiae vestrae notum facimus nos et karissimum nobis in Christo amicum Phillipum regem Francorum, et multos proceres utriusque regni cum magna armatorum multitudine crucem ad servitium Dei assumpsisse; hoc praecipue intendents ut, Deo duce, Terra Sancta nostrae humilitatis amminiculo ab his oppressionibus relevetur, quibus hodie ad opprobrium Christiani nominis dinoscitur miserabiliter praegravari. Et quoniam in proposito habemus per terras imperii vestri transire, rogamus vos tanquam Christianissimum principem, quatinus securum transitem nobis et his qui nobiscum votum simile obtulerunt in terris vestrae potestati subiectis praebeatis, et mercatum victualium locis competentibus in occursum nostrum convenire faciatis, ad honorem Dei et vestrum, et totius imperii securitatem. Quid autem super hoc vestrae placuerit maiestati, per fidelem et familiarem clericum nostrum Ricardum Barre Luxociensem archidiaconum, quem ob hanc causam ad vestram destinavimus praesentiam, vestra nobis significare velit dignatio.

"Fredericus Dei gratia Romanorum imperator, semper Augustus, karissimo fratri Henrico illustri regi Angliae salutem et dilectionem.

"Noveris laudabile propositum tuum, quod te suscepisse suggeris ad servitium Dei faciendum, nobis plurimum complacere; unde ad illud servitium perficiendum tibi consilium et auxilium in Christi nomine promittimus, forumque victualium tibi et illus qui tecum ad Dei honorem militabunt, prompta voluntate et prono desiderio, Deo cooperante, secundum petionem tuam providebimus, maxime autem in societate karissimi amici nostri Philippi regis Francorum, et ea durante gratia qua vos invicem intelligimus associatos.

"Glorioso et potentissimo principi Chursae Angeli, Dei gratia Romanorum impoeratori, semper Augusto, a Deo coronato, Henricus eadem gratia rex Angliae, dux Normanniae et Aquitanniae, et comes Andegaviae, gaudium et gloriam cum salute sempiterna.

"Quoniam imperii vestri potentiam amplissimam ad defensionem fidei catholicae et ad honorem Christiani nominis credimus et confidimus specialiter et laudabiliter invigilare, non immerito gloriae vestrae ea significanda duximus, quae ad sacrosanctae ecclesiae honorem et exaltationem divina providentia, in regno nostro, et in regno karissimi nobis Philippi illustris regis Francorum voluit operari. Imperatoriae itaque notificamus maiestati nos et praenominatum illustrem regem Francorum proceresque utriusque regni innumera bellatorum multitudine signaculum crucis suscepisse et propositum firmasse, ut omnipotenti Deo serviamus ad confusionem inimicorum Sanctae Crucis in Sancta Terra Ierusalem, ut nostrae humilitatis interventu terra illa eliminata paganorum spurcitia pristinum decorem et debitum spendorem Deo annuente recipiat. Quod quoniam in omni nostro proposito et maxime in famulati Dei omnipotentis excellentiae vestrae consilio praemuniri volumus et iuvari, attentius exoramus quatinus oculos maiestatis vestrae ad nos et ad principes, et ad alios qui Deo duce nobiscum militabunt reducatis, nobisque sumlimitas vestra securum et quietum transitum et victualium copiosum mercatum in terris et provinciis nobilissimo imperio subiacentibus liberaliter et benigne provideat, ad honorem Dei omnipotentis et gloriam vestri nominis et ad imperii securitatem, quam de pacifico ingressu nostro et de transitu innocuo praestare parati sumus, prout Ricardus Barre Luxoviensis archidiaconus, clericus noster fidelis et familiaris, eminentiae vestrae ex parte nostra plenius exponet.

"Rogavit nobilitas tua ut nostri imperii consilium et auxilium haberet in servitio Dei omnipotentis contra Sarracenos, et ut securum haberes transitum, per loca imperii transiturus. Ad quod respondemus: -- Propositum tuum bene placitum est Deo et imperio nostro, quoniam laudabile est, et quod omnes Christiani laudare debent et adiuvare. Ideoque prudentiae tuae et probitati agratulantes, tibi et his qui in comitati tuo venturi sunt securum transitum et copiosum concedimus mercatum, secundum formam litteris tuis insertam, unde ad praesentiam tuam mittimus Constantinum et Nicholaum, ministros sacrii palacii, ut tecum tractent de securitate et forma pacis servandae imperio, et, si eam praestiteris securitatis formam quam ipsi portant, centis milies bene veneris sicut alter dominus et socius imperii; et tu cum toto comitatu tuo fideliter consilio imperii instructus eric qualiter insidias Turcorum debeas declinare, et qua cautela eos possis invadere et expugnare.

"Venerabili et karissimo fratri Belae, Dei gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramaeque regi, Henricus eadem gratia rex Angliae, dux Normanniae et Aquitanniae, et comes Andegraviae, salutem et sinceram dilectionem.

"Quoniam iam pridem intelleximus regiam vestram nobilitatem Deo et sanctae ecclesiae plurimum esse devotam, excellentiae vestrae significare volumus, nos et karissimum amicum nostrum Phillipum regem Francorum multosque proceres utriusque regni nobiscum ad honorem Dei et ad Ipsius servitium signaculum sanctae crucis suscepisse, ad hoc maxime aspirantes ut civitas sancta, quae quondam domina gentium hodie sedet in tristitia, nostrae humilitatis obsequio, Deo tamen operante et cooperante, ad pristinum statum et ad deibtam regni dignitatem revertatur. Et quoniam in tanto proposito vestro consilio et auxilio et providentiae inniti volumus et desideramus, rogamus attentius quatinus securum transitum per regnum vestrum et terras ei cohaerentes nobis et fidelibus nostris preparare benigne et liberaliter velitis, necnon et forum victualium nobis sifficiens locis oportunis, ad honorem Dei et vestrum et regni vestri securitatem, nobis liberalitas vestra faciat provideri. Beneplacitum sane vestrum de hac petitione et de aliis quae Ricardus Barre Luxoviensis archidiaconus clericus noster familiaris et fidelis ex parte nostra vobis proponet, per eundem nobis si placet significetis.

"Venerabili amico suo et fratri karissimo Henrico, Dei gratia illustri regi Angliae, duci Normanniae et Aquitanniae, et comiti Andegaviae, Bela eadem gratia Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramaeque rex, diu et felicior regnare.

"Certissimum habeatis quod ragiae magnificentiae propositum collaudamus et approbamus, quoniam discretionis vestrae et probitatis diligentia et sollicitudinis interventu, sicut credimus et confidimis, ecclesia Dei et Terra Sancta desolata solatium percipiet, et laudabile subsidium, ad honorem Dei et gloriae vestrae perpetuum incrementum. Nos itaque gaudio magno gaudentes, quod de proximo speramus et expectamus oportunitatem vobis serviendi et vos honorandi, regiae vestrae magnificentiae vires et opes regni nostri exponimus, vestramque petitionem obviis manibus et hilari mente excipientes, mercatum victualium et opiam prout regionis ubertas per Dei misericordiam proventura poterit sustinere, benigne et devote concedimus et promittimus."

Circa dies istos Gaufridus de Liziniaco quendam familiarissimum Ricardi comitis Pictavorum structis insidiis interfecit. In ultionem tanti delicti comes provocatur ad arma, sed, susceptae crucis non immemor, hominibus Gaufridi crucis signaculo volentibus insigniri pepercit, in ore gladii trucidavit non paucos, in deditionem plura castella suscepit. Gaufridus regis Anglorum fultus auxilio simul et pecunia, sicut dicitur, comiti restitit, sed parum profecit. Hac de causa comes animum suum alienavit a patre. Comes transitum faciens in Vasconiam, comitis Sancti Egidii lacessitus iniuriis, intra breve temporis spatium copiis Brebantinorum vallatus prope Tolosam castella subiugavit xvii. Rex autem Francorum, ferens indigne suod comes Pictavorum Ricardus regnum suum hostiliter impugnaverat, eo non diffidato nec certiorato, castellum Radulfi de Doloribus in Biturica situm xvi kalendas Iulii intravit latenter; ad faciendam sibi fidelitatem omnes inhabitantes coegit. Quod ignominiosum principi tanto videtur fuisse, praesertim cum rex Anglorum, post susceptionem crucis transfretaturus in Angliam, regi Francorum totius terrae suae custodiam reliquisset, et ipse bona fide suscepisset custodiendam. Subinde rex Francorum castellanos quosdam, Anglorum regi subiectos, in suam partem tam minis quam promissis attraxit. Quod audiens rex Anglorum, circa festum Sancti Iacobi transfretavit. Infinitum congregavit exercitum Anglorum, Marchionum, Walensium, et Armoricanorum. Sed omnes hos intra Normanniam in intoriis habitantes, et infra Franciam irruptiones facere plurimum affectantes, multi diebus compescuit. Tandem habitum est inter reges colloquium inter Gisortium et Triam xvii kalendas Septembris, quod per triduum protractum est. Cum autem ab invicem reges recesissent discordes, rex Francorum arborem quandam, Gisortio vicinantem, sed intra fines Franciae radicatam, praecepit incidi. Rex autem Anglorum in crastino recedens Gisortio, transitum etiam habens per Vernonem, Franciam intravit hostiliter, et usque Meduntam omnia demolitus est.

Post subactam Ierusalem, in exaltatione Sanctae Crucis, pro liberatione Guidonis regis Ierusalem et pro liberatione Theodorici magistri militiae Templi, Eraclius patriarcha Ierosolimitanus et Barisianus Neopolitanus, et Reginaldus dominus Sydoniorum Saladino reddiderunt Ierusalem, Aschalonam, et castellum quod dicitur Daron, et Gazam, et Galatididem, et Blancham Guardam, et Turrim militum, et castellum Arnoldi, et Petram Platam, et Neapolim, et Gibilinum, et Joppen. Convenit etiam quod unusquisque homo qui posset solvere Saladino v bizantia, et foemina quae posset solvere unum bizantium et dimidium, et puer qui posset solvere bizantium et dimidium, cruerentur a manibus Saracenorum, et conductum haberent ad transeundum usque Tyrum. Postmodum xx milia hominum ducti sunt in captivitatem apud Damascum. Et statim frater regis liberatus est, et post Pascha sequens liberatus est rex et magister militiae Templi.

Buamundus comes Tripolitanus, xv diebus elapsis postquam capta fuit Ierusalem, proditione reus, amens factus est et expiravit.

Prope dies istos litterae Saladino directae sunt in haec verba:

"Fredericus Dei gratia Romanorum imperator et semper Augustus, et hostium imperii magnificus triumphator, Saladino praesidi Sarracenordum, quondam illustri exemplo Pharaonis fugere Ysraelem.

"Devotionis tuae litteras multis retro temporibus ad nos destinatas super arduis negotiis, tibi quidem si fides verbis subfuisset profuturis, prout maiestatis nostrae decuit magnificentiam suscepimus, et epistolarum alloquis magnitudini tuae consulere dignum duximus. Nunc vero quia Terram Sanctam prophanasti, cui aeterni Regis imperamus imperio, in praeside Iudaeae, Samariae, Palestinorum, in tanti sceleris praesumptuosam et plectibilem audaciam debita anaimadversione decernere, imperialis officii sollicitudo nos admonet. Quamobrem nisi occupatam terram et omnia restituas, adiuncta satisfactione sacris constitutionibus pro tam nefariis excessibus taxata, ne minime legittimum videamur quaerere bellum, a capite kalendarum Novembris, evoluto anni spacio, terminum praestituimus, ad experiendam belli fortunam in campo Thaneos in virtute mirifice crucis et in nomine very Ioseph. Vix enim credere possumus hoc te latere quod ex scriptis veterum et in hystoriis antiquis nostri temporis factum redolet. Numquid scire dissimulas ambas Aethiopias, Mauritaniam, Persiam, Syriam, Parthiam, ubi Parthi Crassi nostri dictatoris fata sunt praematurata, Iudaeam, Samariam, Maritimam, Arabiam, Caldeam, ipsam quoque Egyptum, ubi, proh dolor! civis Romanus Antonius, vir insignis, virtute praeditus, citra nitorem temperantiae, et secus quam deceret militem a tanto culmine rerum emissum, minus sobriis Cleopatrae inserviebat amoribus? Nunquid etiam scire dissimulas Armeniam et innumerabiles alias terras nostrae ditioni subiectas? Norunt haec reges qui cruore gladii Romani sunt crebrius inebriati. Et tu quidem in ipsa rerum experientia Deo auctore intelliges quid nostrae victrices aquilae, quid iuventus quae fugam nunquam novit, quid procerus Bavarus, quid Suevus astutus, quid Franconia circumspecta, quid in gladio ludens Saxonia, quid Turingia, quid Westfalia, quid agilis Brebantia, quid nescia pacis Letaringia, quid inquieta Burgundia, quid Alpini salices, quid Spisania in amento praevolans, quid Boemia ultru mori gaudens, quid Boemia ultro mori gaudens, quid Bolonia suis feris ferior, quid Austria, quid Stricia, quid Bugrena, quid partes Illiricae, quid Leonardia, quid Tuscia, quid ancarictana Marcea, quid Venetus proretha, quid Spinanus nauclerus, denique qualiter dextera nostra, quam senio arguis effetam, gladio vibrare didicerit, dies illa plena laetitiae et iocunditatis et reverentiae, triumpho Christi praefixa, te docebit."

In octavis Sancti Martini colloquium habitum est prope Bonmulins inter reges Francorum et Anglorum, quod procuraverat Ricardus comes Pictavorum. Cum ventum est ad colloquium proposuit rex Francorum quod ea quae post crucem susceptam ceperat Anglorum regi restitueret, et post, omnia manerent in eo statu quo fuerunt ante crucem susceptam. Rex Anglorum respondit, melius esse firmam pacem inire tam cleri quam baronum consilio, quam litem protrahere forte dampnosam. Quod audiens comes Pictavorum penitus contradixit; sibi quidem videbatur incongruum quod hac servata conditione Cadurem redderet, et totum comitatum, et alia multa de dominio suo, quae mille marcis vel amplius valebant per annum, pro feudo de Castro Radulfi et de castello de Hissoudin et Crazai, quae sua non erant dominia, sed erant de se tenenda. Transivit ad aliud comes Pictavorum, petens a patre suo quatinus sororem regis Francorum sibi daret in uxorem, et terram suam sibi velut haeredi suo faceret iuramento firmari. Quod et peti fecit per regem Francorum. Rex Anglorum respondit se nullatenus hoc facturum in tali statu, quoniam hoc potius videretur facere coactus quam spontaneus. Post haec comes Pictavorum, videntibus cunctis, hominagium fecit regi Francorum de toto tenemento patris sui quod pertinet ad regnum Franciae, salvo tenemento patris, quamdiu viveret, et salva fide quam patri debebat. Sicque finitum est colloquium, treugis prorogatis ad festum usque Sancti Hylarii.

Ricardus Wintoniensis episcopus, cum sedisset annis xiv et xi septimanis, xi kalendas Ianuarii diem clausit extremum. Sepultus est autem Wintoniae.

MCLXXXIX. "Exercitus Saladini confectus est ante Antiochiam. Princeps Antiochiae currit singulis diebus ante Halap. Margaritus cepit Iafam, et omnes Turcos interfecit qui erant in ea, scilicet quinque milia, et viii admiratos cepit. Cepit etiam Gibelet et omnes occidit. Dominus Mullae maior Saladino infestat Saladinum; dominus etiam Merendim. Cilif dominus de Baldac maior omnibus Turcis infestat Saladinum pro posse suo. Sciatis etiam quod Soldanus Iconii maritavit filiam suam silio Saladini, et Saladinus filiam suam filio Soladni, et bene notum est qualiter Kutepez filius Saladini interfecit uxorem suam filiam Soldani. Est autem certa et indubitabilis, sicut dicunt omnes, prophetia Danielis Constantinopolitani, quod eo anno quo Annuntiatio Domini in die Paschae continget Franci restaurabunt Terram Promissionis, et stabulabunt equos suos in palmacia de Baldac, et figent tentoria sua ultra arborem siccam, et lolium separabitur a tritico. Certissime quoque noveritis quod vadum inventum est in brachio Sancti Georgii.

"Verum est nec celandum est quod Soldanus exosum habet imperatorem Constantinopolitanum, quia non solvit ex una parte quadringentas libras auri quas solebat ei solvere singulis annis postquam fuit imperator, et ex alia parte trecontas. Notate, fratres, verbum illud quod imperator Constantinopolitanus quandoque nobis dixit, quod oculus non fallitur. Aliud vobis dicimus per gratiam Dei, quod tot Turci capti sunt apud Sur, quod Turci duo vendebantur pro uno bizantio. Saladinus dixit quandoque in tentorio suo eustacio Patricii et Baliani, qui habebat uxorem regis Ierusalem, quod comes Tripolis tradidit et totam Terram Promissionis. Et sciatis quod apud imperatorem plus honoris exhibetur nuntiis Saladini in palatio quam omnibus aliis in summa dignitate locatis. Saladinus etiam tradidit omnes ecclesias Terrae Promissionis nuntiis imperatoris Constantinopolitani, ut in eis serviatur secundum consuetudinem Graecam. Nec est fides in aliquo Graeco etiamsi manu iuraverit. Noveritis quod Saldinus assensu imperatoris Constantinopolitani misit Constantinopolim ydolum suum, ut ibi publice adoraretur, sed per gratiam Dei captum est Tyrum. Nunc autem de novo publica fama est quod exercitus Saladini confectus est ante Antiochiam.

"Verbum autem illud quod senex Graecus de Astraliz dixit domino Waltero Templario, unde caeteri Graeci offensi fuerunt, nunc implebitur, sicut dicunt, quod Latini imperabunt et dominabuntur in civitate Constantinopoli, quia scriptum est in porta aurea quae non fuit aperta ducentis annis retro, 'Quando veniet rex flavus occidentalis ego per me ipsam aperiar.' Sciatis quod Assen vir ille probissimus in veste imperiali toxicatus est. Imperator promisit Saladino centum galeas, et Saladinus ei dedit totam Terram Promissionis si imperator impedierit viam Francorum. Verissime vobis dicimus quod, si aliquis accipit crucem Constantinopoli, statim capitur, et in carcerem mittitur. Haec est autem prophetia et astronomia Turcorum, quod infra hoc triennium una pars Turcorum gladio peribit, altera fugiet ultra arborem siccam, tertia vero baptizabitur. Scimus autem quod Saladinus nullum Turcorum invenit qui audeat aedificare in Terra Promissionis, vel familiam suam inducere, propter timorem venientium Francorum. Die dominca qua recessit de Constantinopoli venerunt certi nuncii, quod exercitus Saladini confectus est ante Antiochiam, et capti sunt frater Saladini et filius eius. Ipsa autem die qua recessi praecepit imperator eliminari omnes Latinos ab omni imperio suo. Et sciatis quod per gratiam Dei de terra Iconii sunt boni Erminii quinque milia, et xxv admirati, parati ire cum Francis ad defensionem Christianitatis, et liberationem terrae in qua natus et mortuus est Dominus Iesus Christus."

"Cantuariensi archiepiscopo Cunradus filius marchionis de Monte Ferrario salutem.

"Turbantur elementa et catholicae fidei derogatur, cum Ierosolimitana sedes apostolicae sedi subtrahitur. Nam sicut ex quatuor sedibus machina creditur elementis constare, sic a quatuor sedibus apostolica fulgente orthodoxorum fides ferebatur gubernari. Sed cecidit Alexandrina, et flos eius penitus dessicatur. Periit Ierosolimitana, et Christianorum inhertia a Sarracenis vilissime pertractatur, quia loca sacra facta sunt prophana. Foedant nameque Dominicum sepulchrum, destruunt Calvariae locum, nativitatem contempnunt, et Virginis Mariae sepulchrum de valle Iosaphat eradicarunt. Antiochena quidem sedes in extremis laborare dinoscitur. Constantinopolitana quippe Romanae sedi nullam exhibet reverentiam: maximam quippe capitis diminutionem sedes patitur apostolica, cum civitates et libertates amittit, et suo iure privatur. Amisit quippe ramos, quomodo fructus portabit? Haec autem omnia Christianorum desidia noscuntur evenisse. Sed eminentia mala Christianorum cordium debent penetrare archana.

Lugenda et lamentanda est Ierusalem civitas sancta, quae suis est expoliata cultoribus. Habitatores eius peccatic soluto, longe a regno sun eiecti. Muri Ierusalem viduati sunt de heremitis habitatoribus suis. Deus quasi malorum nostrorum pullulatione secessit, et Mahumet successit, et ubi Christus per constitutas dici et noctis horas deprecabatur, nunc Mahumet excelsa voce laudatur. Quae autem et quanta pro Christianorum salute in Tyro sustinuerim, satis clementiae vestrae credo propalatum. Et quia Tyrum conservavi et conservo, Guidoni de Lisigniaco quondam regi, et magistro Templi, et cismarinis magnatibus molestum est et inportabile, et meo invident et derogant nomini, et per se et suos iuvamina omnia subtrahere, et quod gravius est elemosinam regis Angliae Templi magister subtraxit. Unde Deo et vobis conqueri cum lacrimis non desisto. De Hospitalariis vero Deo et vobis gratias uberes expono, qui bene incipientes in eadem perseverant, et ultra elemosinam regis Angliae de propriis plusquam octo milia brabantinorum in obsequio Tyri expendidere. Vestrae igitur non desisto supplicare paternitati quatenus calamitatum Ierusalem misereri dignemini, ut reges confortetis, populos commoveatis, ut patrimonium Iesu Christi vendicetur, expulsi et exhaereditati in integrum restituantur, captivorum vincula solvantur, et terra sacratissima Salvatoris pedibus calcata, vestra potentia vestroque pio eloquio de paganorum potestate liberetur. Praesentium quidem latores, magistrum Bandanum nomine providum cancellarium meum et secretarium ac fidelem, et Iohannem probum militem et michi familiarem, ad vos transmitto, quos speciales meos legatos cognoscatis, quibus in hiis quae pro me vobis dixerint tanquam praesens loquerer credere non dubitetis. Exoro etiam, ut auxilia et consilia vestra pietatis intuitu, et mei contemplatione, eis tribuere dignemini. Data Tyro, xii kalendas Octobris."

xiii kalendas Aprilis, capitulo Lundoniae litterae directae sunt in haec verba:

"Baldewinus Cantuariensis archiepiscopus dilectis filiis Radulfo decano et capitulo Lundoniae salutem et benedictionem. Variis occupationibus detenti, et praecipue ut pax inter reges Anglorum et Francorum reformetur, et pro subventione crucis Christi, quae ab Eius inimicis detinetur, in partibus cismarinis moram facimus. Nolentes autem ut hac occasione ecclesiis in provincia nostra pastoribus destitutis minus provideatur, mandamus vobis, et districte praecipimus quatenus viii de concanonicis vestris sanioris et melioris consilii ad nos mittatis, ut sint coram nobis in Normannia in Dominica qua cantatur 'Isti sunt dies,' cum litteris ratihabitionis capituli vestri, ad eligendum vobis per Dei gratiam pastorem idoneum. Valete."

"Henricus rex Angliae Radulfo decano et capitulo Lundoniae salutem. Mando vobis quod ad mandatum venerabilis patris nostri Baldewini Cantuariensis archiepiscopi et cari et fidelis mei Rannulfi de Glanvilla faciatis viii canonicos ecclesiae vestrae, quos ad hoc magis idoneos esse videritis, ad me venire ubi fuero die Dominica qua cantatur 'Isti sunt dies,' cum litteris capituli vestri de ratihabitione super hoc quod ipsi fecerint de episcopo eligendo ad ecclesiam vestram."

Harum auctoritate litterarum transfretavit decanus, et cum eo pars capituli magna. Qui venientes in Normanniam moram fecerunt per septimanas fere xiv.

Post Pascha sequens inter reges Francorum et Anglorum et comitem Pictavorum bis habitum est colloquium prope Feritatem Bernardi. Sed ad ultimum post longos tractatus inimici recesserunt abinvicem.

Rex Francorum et comes, copiis undique congregatis, intra paucos dies Feritatem praedictam, Montem Fortem Baalum, Bellum Montem, factis irruptionibus occupaverunt. A municipalibus circumquaque comiti fit deditio castellorum. Gaufridus de Meduana, Gwido de Valle, Radulfus dominus Fulgeriarum, transfugerunt ad comitem.

Rex Anglorum intra Cenomannim resedit, non archiepiscoporum, non episcoporum, non baronum, non familiarium consiliis adquiescens. Quod ut intellexerunt rex Francorum et comes, arma moverunt, tamen in proposito non habentes urbem obsidione vallare. Quod forte reputans rex Anglorum, mente consternatus, licet proceres plurimos, armatorum multitudinem tam equitum quam peditum, anomis etiam universorum ad resistendum paratos haberet, Cenomannim refertam omni genere victualium dereliquit. In crastino Sancti Barnabae vehemens ignis a parte regis Anglorum iniectus intra modicum temporis suburbana consumpsit. Rex Francorum et comes Ricardus muris appropinquantes portas invenerunt apertas, et intra maiorem ecclesiam sollempni processione recepti sunt; inhabitantibus tam clero quam populo repromiserunt omnem et servaverunt indempnitatem. Intra domos regias quae repererant comederunt et biberunt, sed non dico quod inebriati sint. Turris constructa prope portam quae respicit ad aquilonem, circa decimum diem mandato regis Anglorum regi Francorum est reddita. Tandem pax inter tantos principes consilio magnorum reformata fuit in hunc modum: "Anglorum regi restituentur omnia, tam Castrum Radulfi quam alia post crucem susceptam ablata, scilicet intra Bituricam provinciam; regi Francorum numerabuntur xx milia marcarum, expensarum nomine quas fecerat circa castellum Radulfi."

Facta sunt autem haec in vigilia apostolorum Petri et Pauli, scilicet inter Turonim et Azai. Postmodum rex Anglorum hominagium fecit regi Francorum. Quicquid etiam in Arvenia vel ipse vel antecessores sui possederant, quietum clamavit regi Francorum.

Ecce rex Anglorum Henricus, qui tot populos viriliter edomuerat, qui victoriam semper reportaverat a inimicis, proh dolor! iuxta prophetiam Merlini, maxillis suis dari fraenum cognoscere potuit, dum quod praedecessores sui tenuerant haereditabiliter in Arvernia dominio subiecit alterius, dum transfugas suos Galfridum de Maduana, Guidonem de Valle, Radulfum de Filigeriis, intra sinum habitatnes Armoricum, qui sinus transitum facientibus a Britannia versus Franciam se pacificum et comeabilem offerebat, vitatis finibus Normannorum, in lignantiam et potestatem filii sui Ricardi, vellet nollet, transire concessit.

Circa dies istos, die festo Sancti Georgii, Fredericus imperator Romanus, loca passionis Dominicae visitaturus, peregrinationis iter arripuit apud Reinesburgum, transitum per Hungariam et Bulgariam, sicut proposuerat, habiturus.

Rex Anglorum Henricus, cum regnasset annis xxxiv, additis xx septimanis et octo, diebus etiam quinque, garvi tactus incommodo, lecto decubuit, et in octavis Apostolorum diem clausit extremum apud Chinonem. Sepultus autem est apud Fontem Ebraldi. Turonensis, Treverensis archiepiscopi celebraverunt divina. Ricardus comes interfuit.

Tumulum regis superscriptio brevis exornat:

"Sufficit hic tumulus cui non suffecerat orbis, Res brevis est ampla cui fuit ampla brevis."

"Rex Henricus eram, mihi plurima regna subegi, Multiplicique modo, duxque comesque fui: Cui satis ad votum non essent omnia terrae Climata, terra modo sufficit octo pedum. Qui legis haec pensa discrimina mortis, et in me Humanae speculum conditionis habe. Quod potes instanter operare bonum, quia mundus Transit, et incautos mors inopina rapit."

Matildis ducissa Saxoniae tertio idus obiit.

Circa dies istos a partibus aquilonis naves plurimae sulcantes mare Britannicum foedus inierunt cum Anglis quos apud Dertesmu reppererunt. Itaque communi consilio xv kalendas Iunii se pelago commiserunt, cum essent naves xxxvii oneriferae multum, et hominum multorum capaces. Postque varios rerum eventus iii kalendas Iulii venerunt Ulixibonam. Rex autem Portugalensis intelligens quod naves essent refertae tam hominibus quam armis ad pugnandum ydoneis, et omni genere victualium munitissimae, supplicavit ut ei venirent in auxilium, ad subiugandam civitatem quandam nomine Silviam, quam Silvius Eneas construxerat, et de nomine suo vocaverat Silviam, conferens eis in adiutorium xxxvii galeas et alias naves quae sagittariae nuncupantur quamplurimas, et pactum iniit cum eis tam ipse quam tres episcopi sui praetito sacramento, quod quicquid vel auri vel argenti vel victualium civitate subacta possent adquirere, suos in usus redigerent, et solam urbem regis potestati subigerent. Ab Ulixibona recedentes xvi kalendas Augusti Silviae portum intraverunt; impulsis ad terram navibus, fixisque tentoriis, urbem obsidione vallarunt munitam turribus, sicut dicitur, circiter quadraginta; numerus erat Christianorum ad pugnam praeperatorum tria milia quingenti. Tertia die sequenti muris appropinquantes insultum fecerunt acerrimum, suburbium irruperunt, fontem etiam duplici muro circumdatum, habentem barbarcanam novem turribus circumseptam, a quo fonte cives sustentabantur ne siti perirent, obstruxerunt terra, fimo, lapidibus. Gentiles, aquae penuria laborantes, animo consternati sunt. Princeps civitatis, vocatus Alcad, regem adiit Portugalensem, qui cum exercitu supervenerat sed Christianis nullum praestabat auxilium, regique tam sui quam civitatis fecit deditionem, ignorantibus Christianis. Subacta fuit civitas viii idus Septembris plusquam sexaginta milibus virorum ad pugnam aptorum referta. Qui gladio corruentes orcho transmissi sunt, tredecim milibus utriusque sexus inventis superstitibus, qui de suo secum nec quid minimum asportantes, sed eiusdem generis pannis in signum servitutis induti versus Sibiliam transmigrandi plenam receperunt securitatem. Sic virtute Dei Patris omnipotentis sine dampno Christianorum triumphatam est de paganis. Civitate tandem sordibus et ydolatriis emundata, die Nativitatis beatae Mariae Portugalensis episcopus Macomeriam in honore baetae Virginis dedicavit, praeficiens ibidem episcopum qui de partibus Flandriae causa peregrinationis advenerat.

Ricardus comes Pictavorum dispositis omnibus quae tam ad pacem quam securitatem Aquitaniae vel Andagaviae vel Thuroniae seu Cenomanniae spectare potius videbantur, a morte patris septimanis tribus emensis, intravit Normanniam, et apud Sagium Cantuariensem, Rothomagensem, invenit archiepiscopos. Sed, quia post crucem susceptam arma moverat contra patrem, a praedictis archiepiscopis beneficium absolutionis promeruit. Inde Rothomagum veniens, ab archiepiscopo Rothomagensi tam ensem quam vexillum de ducatu Normanniae, proceribus multi praesentibus, in ecclesa Beatae Virginis ante maius altare presentibus, in ecclesia Beatae Virginis ante maius altare suscepit, et inde tendens in Angliam apud Wintoniam in Assumptione Beatae Virginis sollempni processione receptus est.

Alienor regina, quae per annos plurimos artae fuerat deputata custodiae, statuendi quae vellet in regno potestatem accepit a filio. Datum siquidem est in mandatis regni principibus, et quasi sub edicto generali statutum, ut ad reginae nutum omnia disponerentur. Itaque diebus istis propheticum illud venit in lucem quod ambiguitate verbi latuerat: "Aquila rupti foederis tertia nidificatione gaudebit." Aquila siquidem appellata quoniam duas alas expandit super duo regna, tam Francorum quam Anglorum. Sed a Francis propter consanguinitatem disiuncta fuit per divortium, ab Anglis vero per custodiam carceralem a thoro viri segregata fuit; custodiam dico sedecim annis continuatam. Sic "Aquila rupti foederis" utrobique. Quod autem additum est, "tertia nidificatione gaudebit," sic potes intelligere. Primogenitus filius Alienor reginae Willelmus aetate puerili decessit; Henricus filius reginae secundus sublimatus in regem, hostiliter congressurus cum patre, naturae debitum solvit. Ricardus filius tertius tertia nidificatione notatus maternum nomen in singulis intendebat extollere. Qui quoniam patri restitit, et Francorum Normannis semper adversantium partes fovere non minimum videbatur, nominis sui famam apud bonos et graves viros denigratam attendit. Sed ut tantos excessus redimeret, matri suae quam poetrat honorem exhibere curavit, ut in obsequio materno quod in patrem commiserat deauratum omnibus appareret.

Galfridus Heliensis episcopus, cum sedisset annis xiv additis septimanis xlv, diebus etiam tribus, xii kalendas Septembris Wintoniae rebus humanis exemptus est. Qui quoniam intestatus decessit, eius bona confiscata sunt universa. Pecuniam numeratam habebat repositam tria milia marcarum argenti, ducentis marcis praedicto numero superadditis. Supellectilis suae numerus tam in auro quam in argento, tam in equis quam in vestibus preciosis, tam in blado quam in instauramentis, in inmensum excrevit.

Equos Henrici regis, quos in stabulis abbatiarum Alienor regina deputatos audivit, erogatione pia distribuit. Vicecomitum, forestariorum, rapacitates gravi poenarum cohibuit interminatione.

Ad vocationem archiepiscopi Cantuariensis ecclesiae suffraganei Lundoniae convenerunt iii nonas Septembris, ad coronationem novi regis. Convenerunt etiam abbates et conventualium ecclesiarum priores. Mater comitis Alienor regina de vocatione comitum, baronum, vicecomitum, fuit sollicita. De numero vel nominibus episcoporum duximus supersedere. Cantuariensis, Rotomagensis, Treverensis, Dublinensis, archiepiscopi de diversis partibus convenerunt. Comes itaque Pictavorum Ricardus haereditario iure promovendus in regem, post tam cleri quam populi sollempnem et debitam electionem, involutus est triplici sacramento, scilicet quod opem impendet pro viribus, ut ecclesia Dei populusque Christianus veram pacem optineat, quod interdicet omnibus rapacitatem, quod in iudiciis aequitatem praecipiet et misericordiam. Cantuariensis archiepiscopus celebravit divina. Quia vero tunc temporis Lundoniensis vacabat ecclesia, Radulfus de Diceto Lundoniensis ecclesiae decanus tam in oleo sancto quam in crismate ministravit archiepiscopo. Sollempnibus expletis in plenitudine magna diviatiarum et deliciarum et profusioribus semper obtinuerant, ab alienigenis interrumpitur. Occisi sunt aliqui Iudaeorum, plurimi spoliati, domus eorum pro maxima parte flammis exustae, synagogae datae dedecori. Quod quia de nocte factum est, nec ad scientiam regis potuit pervenire, qui vel essent tanti facinoris incentores vel aodiutores, ultio dilationem accepit.

Ricardus rex Anglorum, ut promotionis suae primorium Domino consecraret, primum et praecipuum iudicavit Cisterciensibus, singulis annis ad capitulum generale de diversis terrarum spatiis convenientibus, centum marcas annuas assignare. Quod vero statuit imaginis suae signaculo communivit.

Habitus est generalis conventus iuxta dispositionem regis et archiepiscopi xvii kalendas Octobris apud Pipewelle, ut de consilio vacantium per Angliam ecclesiarum haberetur tractatus. Ricardus igitur Heliensis, canonicus Lundoniensis ecclesiae, Lincolniensis decanus, archidiaconus Heliensis, domini regis thesaurius, ad Lundoniensem ecclesiam; Godefridus de Luci, Sancti Martini Lundoniae decanus, ad Winstoniensem; Hubertus Walteri, decanus Eboracensis, ad Saresbiriensem; Willelmus de Longo Campo, domini regis cancellarius, ad Heliensem electi sunt episcopi.

Decanus et canonici Lundonienses, ut eligerent episcopum, ad mandatum regis patris transfretaverunt. Qui redeuntes in Angliam expensarum nomine lx marcas receperunt a fisco.

Treverensis archiepiscopus, in Anglia moriens, apud Sanctum Andream supeltus est Norhamtoniae.

"Domino papae Theobaldus praefectus et Petrus Leonis saltuem.

"Rex Ierusalem, Templarii, Hospitalarii, archiepiscopus Pisanorum, et plures Pisani iv die in fine Augusti, contra voluntatem domini marchionis et archiepiscopi Ravenensis ecclesiae aliorumque Christianorum, Acram in obsidione devenerunt. Qui advenientes ita forti manu civitatem circumsederunt quod nullus Saracenorum ingredi poterat vel exire. Exinde tertia die post, Saladinus adveniens in manu vehementi et brachio extento, in fratrem regis et Hospitalarios insultum faciens, illorum acies ita coangustavit, ut intrantibus civitatem et exeuntibus viam patafaceret. Christiani vero nostri nimio pavore perterriti parumper cesserunt, et in cacumine montis vicini se receperunt. Saladinus vero cum centum milibus militum eos intra montem, quo exire non poterant, circumclusit; rex vero Ierosolimitanus, videns se ab hostibus undique circumventum, Tyrum ad dominum marchionem et archiepiscopum et alios milites, quibus factum eius displicuerat, legatos transmisit, deprecans ut ad facti sui imperitiam respectum non haberent, sed quia anguistiae ei erant undique incontinenti subvenirent. Marchio vero depressioni Christianitatis compatiens, cum archiepiscopo cum mille militibus et cum xx milibus perditum in auxilio Christianorum vii die in fine Septembris per aquam devenerunt. Saladinus vero, in adventu eorum pavescens, per unum miliare in pede cuiusdam montis se retro recepit. Quarta vero die mensis Octobris intrantis, bellum contra Sarracenos inivimus. Rex cum Hospitalariis et Francigenis aciem unam constituerunt. In secunda acie fuit dominus marchio, et archiepiscopus Ravennensis, et nos cum eis. In tercia fuerunt Antegranus, et Pisani, et Theutonici. Et in tentoriis remanserunt frater regis et Iacobus de Avennis. Nos insimul collecti constituimus nobiscum quatuor milia militum habentes centum milia peditum. Saladinus autem habebat contra nos centum milia militum. Nos autem signo sanctae crucis armati, circa horam diei tertiam bellum inchoavimus, et, Deo partem nostram fovente, usque ad tentoria sua illos fugantes in ore gladii secuti sumus, et vii acies Saracenroum turpiter confringendo deturbavimus: filium Saladini nomine Baldewinum mortificavimus, Tacaldinum fratrem Saladini ad mortem vulneravimus, et illum iam mortuum pro certo reputamus. Quinquies centum de militibus Saladini interfecimus praeter praedicta. Dum ita contra Saladinum pugnaremus quinque milia militum a civitate exierunt, et in nos insultum ex inproviso fecerunt. Saladinus vero videns suos coadiutores ita nos pene aggredientes, vires suas in nos acuit. Nos vero ex utroque latere angustiati Saladinum sustinendo, alios viriliter debellando, vellent nollent, nos in tentoriis recepimus. Magister tamen Templariorum et plures de nostris eodem die sunt interfecti."

"Philippus Dei gratia Francorum rex amico et fideli suo ac fratri Ricardo regi Anglorum salutem et dilectionis sinceritatem.

"Noverit vestra dilectio quod ad subventionem terrae Ierosolimitanae nostrum hanelat et fervet propositum, Deoque nostrum in Ierosolimitanis partibus exhibere servitium votis affectamus plenissimis. Sane dudum de verbis vestris, et ad praesens de vestrorum relatione nuntiorum intelleximus, quod propositum et voluntatem habeatis eundi Ierusalem. Voluntatem igitur vestram et propositum super hoc nuntiis nostris praesentium latoribus vice nostro assecurari faciatis, nosque per litteras vestras patentes super hoc certificetis. Idem vero nuntii nostri super hoc vobis securitatem paestabunt, vobisque nostras tradent litteras patentes. Actum ab incarnatione Domini mclxxxix anno, mense Octobri."

Wintoniensis, Saresbiriensis electi, consecrati sunt apud Westmonasterium in capella Sanctae Katerinae xi kalendas Novembris.

Iohannes Anagniensis, tituli Sancti Marci presbiter cardinalis, apostolicae sedis legatus, applicuit apud Doveram xii kalendas Decembris. Interdictum est ei die sequenti per reginam Alienor ne procederet, quoniam citra conscientiam regis regnum suum intraverat. Substitit igitur ibi non absque taedio per xiv dies sumptibus archiepiscopi. Pax interim reformata fuit inter archiepiscopum et monachos suos praesente rege, praesentibus episcopis, abbatibus, clero, baronibus et populo multo, iii kalendas Decembris. Convenit enim quod in capella de Hakentune non ministrabitur per canonicos, sed per unum solummodo sacerdotum; non habebit capella baptisterium vel cimiterium. Prior etiam, quem archiepiscopus citra conscientiam conventus instituerat, institutioni suae cessit. Quod legatus audiens gravissimum habuit, quoniam ob pacem reformandam venerat; sed tamen permissu regis Cantuariam veniens sollempni processione receptus est, bis ibi pernoctans.

Rex Scotiae Willelmus veniens Cantuariam, duces habens itineris Eboracensem electum, Loncolniensem episcopum, hominagium regi fecit, gratiam in oculis regis invenit, numeraturus decem milia marcarum ad hoc, ut omnia tenementa sua, ligantias etiam hominum suorum, quas de condicto nostro regi facere repromiserant, in sua potestate reciperet.

Iohannes comes Moritolii frater regis, coram rege, coram legato, coram episcopis, gravem querelam deposuit, quod archiepiscopus post appellationem factam ad sedem apostolicam totam terram suam sub interdicto concluserat, quoniam filiam Willelmi comitis Gloucestriae duxerat in uxorem. Quod audiens legatus appellationem suam confirmavit, et terram suam relaxavit ab interdicto.

Si promissionibus pecuniarum infra spatium iv mensium novo regi factis, et cautione fideiussoria roboratis, in anno saltem sequenti, sequens numeratio responderet, Ricardus rex Anglorum universas praedecessorum suorum supergrederetur divitias. Qui cum de regni dispositione pauca cum paucis tractasset apud Doveram xix kalendas ianuarii transfretavit, navem exiens ipsa die prope Gravelinges.

Willelmus de Magnivilla, comes tam Essexiae quam Albernarlae, viam universae carnis ingressus est xviii kalendas Decembris.

Circa dies istos Willelmus rex Siculus, gener regis Anglorum, absque legitima sobole moriens Tancredum genere sibi propinquum habuit successorem regni.

A tempore crucis sesceptae decimatio generalis rerum mobilium, facta per Angliam ab subventionem terrae Ierosolimitanae, tam clerum quam populum exactione violenta perterruit, sub elemosinae titulo vitium rapacitatis includens.

"Philippus Dei gratia Francorum rex, et Ricardus eadem gratia rex Angliae, dux Normanniae et Aquitaniae, et comes Andegaviae, omnibus fidelibus ad quos litterae istae pervenerint, in Domino salutem.

"Noverit universitas vestra quod inter nos firmiter convenit, et de consilio praelatorum ecclesiae et principum terrarum nostrarum disposuimus, ut iter Ierosolimitanum, ducente Domino, simul perficiamus, et uterque nostrum alteri bonam fidem et bonum amorem se servaturum promisit: ego Philippus rex Francorum, tanquam domino meo et amico. Statuimus itaque, ut omnes cruce signati in terris sub nostra potestate constitutis, infra octavas Paschae vel nos praecedant, vel in termino illo nobiscum eant, nisi de voluntate et conscientia nostra remanserint. Si vero aliqui aliter remanere praesumpserint, et personae excommunicationi, et terrae eorundem subicientur interdicto auctoritate praelatorum terrarum utriusque nostrorum. Volumus etiam, statuimus et praecipimus, et qui terris nostris praeerunt, si opus fuerit, mutua sibi subventione succurrant. Eorum autem bona qui iter Ierosolimitanum vel nobiscum, vel ante nos arripuerint, ita illaesa et intacta permaneant tanquam nostra propria. Et si quis eis iniuriam irrogaverit, iusticiarii et bailivi nostri faciant emendari, quantum de iure poterint secundum consuetudinem terrarum nostrarum. Si vero aliquis in aliqua terrarum nostrarum guerram movere praesumpserit in absentia nostra nobis, vel alicui de terris nostris, et ad iustitiam se non offert, primo excommunicetur, et post excommunicationem nisi infra xl dies forisfactum suum emendaverit, decernimus ut ipse et haeredes eius inperpetuum exhaeredentur. Feudi autem illius qui per forisfactum suum exhaeredatus fuerit transeant in proprietatem et dominium propinquioris domini a quo foedi movebunt. Praeterea quicumque in aliqua terrarum alterutrius nostrum forisfecerit, et forisfactum emendare noluerit, in terra alterius non receptetur. Et si inventus fuerit, iustitiariis terrae illius in qua deliquit reddatur. Ad haec autem quae supradiximus observanda, iusticiarios et bailivos nostros sibi invicem volumus et praecipimus teneri et obligari usque quam nobis praestiterunt. Acta sunt haec xxx die Decembris apud Nononcurt."

Haec quidem constitutio generalis inter duos reges habita, quoniam inita fuit die sabbati, sicut asserunt homines, non obtinuit firmitatem, sed aliud usque tempus die festo Sancti Iohannis Bapistae sequenti, scilicet die Dominica, peregrinationis initium Domino consecravit.

"Alexander papa iii Ricardo Elysensi archidiacono. Audito laudabili multorum testimonio, quod scientia litterarum et honestis moribus sis adornatus, tibi de consueta clementia et benignitate sedis apostolicae indulgemus, ut si aliqua ecclesia, annuente Deo, te ad beneficium vel dignitatem quamlibet vocaverit, non obstante quia non es de legitimo matrimonio natus, libere valeas ad beneficium vel dignitatem assumi."

MCCX. Ricardus Lundoniensis, Willelmus Elyensis, electi pridie kalendas Ianuarii consecrati sunt apud Lamchedam. Lundoniensis episcopus in Epiphania Domini, concurrentibus episcopis multis ad diem festum intronizationem suam in apparatu magno sollempnem effecit. Tunc demum ad notitiam suam et episcoporum pervenit, violatum fuisse sepulcrum Galfridi praedecessoris sui, quoniam anulus pontificalis, quem sepulturae traditus habebat in digito, fuerat latenter subtractus. In pulpitum igitur ascendentes episcopi violatores tam facientes quam consentientes sub anathemate concluserunt.

Baldewinus Cantuariensis archiepiscopus peregre profecturus, de communi consilio suffraganeorum suorum vices suas episcopo Lundoniensi Ricardo commisit. Rofensis episcopus, ab antiquo vicarius archiepiscopi, tam in territorio Cantiae quam in ecclesiis maneriorum archiepiscopi curam pastoralem suscepit.

Multi per Angliam, tendere Ierosolimam properantes, prius in Iudaeos insurgere decreverunt quam invaderent Sarracenos. Igitur viii idus Februarii, Iudaei quotquot inventi sunt in domibus propriis apud Norwicum trucidati sunt; aliqui refugium habuerunt in castellum. Nonis Martii, tempore scilicet nundinarum apud Stamford, occisi sunt multi. Septimo decimo kalendas Aprilis apud Eboracum, sicut dicitur, fere quingenti neci traditi sunt, mutuis sese vulneribus appetentes. Malebant enim a propria gente percuti, quam manibus incircumcisorum perire. xv kalendas Aprilis, scilicet in Ramis Palmarum, sicut dicitur, quinquaginta septem iugulati sunt apud Sanctum Eadmundum. Ubicumque reperti sunt Iudaei manibus peregirantium percussi sunt, nisi qui municipalium cruebantur auxilio. Necem Iudaeorum tam funestam non est, cum Daviticum illud auribus nostris frequenter occurrat, "No occidas eos."

Vice quotiens Ierusalem vel tributum solvit, vel eversa fuit.

Ioat rex Iuda regnavit tribus mensibus in Ierusalem, et solvit Pharaoni Nechao regi Egypti centum talenta argenti, et unum talentum auri.

Ieconias tribus annis solvit tributum Nabugodenosor primo, ab eodem tandem interfectus est, et extra murum proiectus.

Naburzadan princeps exercitus regis Babylonis Nabugodenosor vastavit Ierusalem, succendit domum Domini, domum regis, et totam Ierusalem in circuitu.

Antiochus illustris ascendit Ierosolimam, et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit omnia vasa concupiscibilia, et sublatis omnibus abiit in terram suam.

Magnus Pompeius Ierosolimam obsedit, quam vix tertio mense cepit, xiii milibus Iudaeorum occisis, caeteros in fidem accepit, muros civitatis evertit, cuius circuitus iv milia pasuum dicitur fuisse.

Ierusalem est capta temporibus Vespasiani, vel Titi, die mensis octavo Septembris.

Ierusalem ad fidem conversa fuit Christi, temporibus Constantini primi qui fuit Helenae filius.

Post imperatoris Heraclii propheta magnus fuit apud Saracenos Machometus, cuius tempore subiugata fuit Ierusalem.

Anno milleno centeno quo minus uno Ierusalem Franci capiunt virtute potenti.

Saladinus Ierusalem subiugavit.

Margarita regina Francorum Parisius laborans in partu diem clausit extremum, et in ecclesia maiore Beatae Virginis inter reginas Francorum prima sepulturam accepit. Ipsa die duo reges tam Francorum quam Anglorum habentes colloquium, suae paragrinationis initia distulerunt ad festum usque beati Iohannis Baptistae. Quod fatalium coniectores eventuum Deo plurimum displicuisse dixerunt, reginae mortem in argumentum trahentes.

Episcopi temporis huius se negotiis saecularibus inmiscentes, et comitatus affectantes seu vicecomitatus vel castellanias, Rogerum quondam bonae memoriae Saresbiriensem episcopum revocent ad memoriam. Qui plurimum sollicitatus a rege Henrico non se prius permisit institui regni iustitiarum quam auctoritas summi pontificis, assensus et beneplacitum Anselmi, Radulfi, Willelmi, Cantuariensium archiepiscoporum, ad subeundem hoc onus eum impellerent.

"Baldewinus Cantuariensis archiepiscopus Ricardo Lundoniensi episcopo.

"Cum essemus apud Rothomagum venerabilem fratrem nostrum Hugonem Coventrensem episcopum, qui contra dignitatem ordinis episcopalis officium sibi vicecomitatus usurpaverat, et propter alias quasdam causas rationabiles suspendimus; postmodum relaxationis beneficium promeruit, et litteris patentibus ad dominum regem directis nobis firmiter promisit, quod vicecomitatus quorum curam susceperat, in manum domini regis infra xv dies post Pascha resignabit, nec se de caetero huiusmodi officiis inmiscebit, quae episcopalem dignitatem dehonestant. Sed et super aliis articulis litteras patentes, quas vobis mittimus, nobis exhibuit, et appellationi renuntiavit. Vos itaque secundum disccretionem vobis a Deo datam ascitis venerabili fratre nostro Gileberto ofensi episcopo, et clericis nostris, et aliis quos ad hoc evocandos decreveritis, diem certum et locum congruum praedicto episcopo super praefatis articulis constituatis, et quod iustum fuerit, et ecclesiae nostrae et nostrae dignitati congruere videritis, statuere non omittatis. Valete. Et quod praefatus episcopus scripto promisit ipsum exequi faciatis."

"Ricardo Lundoniensi episcopo, Hugo Coventrensis episcopus.

"Noverit disccretio vestra quod venerabili patri nostro Baldewino Cantuariensi archiepiscopo firmiter promisimus, quod super querela monachorum de Coventria et capellae Sancti Michaelis de Coventria, et super universis querelis quas adversus nos proposuit, iudicio vestro omni appellatione et contradictione postpositis parebimus, assignatis nobis loco et tempore convenientibus, et advocatis illis auctoritate vestra quos ad earum querelarum decisionem videritis esse necessarios. Ne autem ab hac promissione nostra resilire valeamus, eam sigilli nostri testimonio roboramus."

Gaufridi, Henrici regis secundi filius, in archiepiscopum Eboracensem electus est Eboraci. Factam electionem Hamo praecentor eiusdem ecclesiae recitavit in publico, quia tunc temporis absens erat decanus causa reipublicae. Post dies aliquot praedictus electus venit ad fratrem suum regem Ricardum apud Pipewelle. Baldewinus Cantuariensis archiepiscopus ordinationem et consecrationem electi praedicti clamabat ad ius ecclesiae Dorobernensis spectare. Iohannes episcopus Candidae Casae, suffraganeus Eboracensis ecclesiae, praedictum electum in presbiterum ordinavit; Fulmarus Treverorum archiepiscopus astitit ordinationi.

"Clemens episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus suffraganeis Eboracensis ecclesiae, et dilectis filiis universis, abbatibus, prioribus, et populo, et clero per Eboracensem provinciam constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Per litteras karissimi in Christo filii nostri Ricardi illustris Anglorum regis, et venerabilis fratris nostri Hugonis Dunelmensis episcopi, et dilectorum filiorum Eboracensis capituli, et multorum religiosorum conventuum ipsius diocesis, intellecto, quod ideam capitulum Eboracensis ecclesiae dilectum filium Gaufridum fratrem praedicti regis, voto unanimi et pari consensu in patrem et archiepiscopum elegerunt, et quod dilectus filius noster Iohannes, tituli Sancti Marcii presbiter litteris plenius intelleximus, electionem ipsam auctoritate legationis qua in Anglia fungebatur confirmaverit; considerantes etiam quod Eboracensis ecclesia, quae pastoris consilio diutius destituta in multis ex defectu praelati dispendium dispendium passa fuerit, per eius sollicitudinem et potentiam ad statum poterit reparari meliorem, electionem ipsam sicut concorditer facta est, et ab eodem legato nostro cinfirmata, praesertim cum piae memoriae Alexander papa praedecessor noster circa personam eius dispensaverit, ratam habemus, et de fratrum nostrorum consilio auctoritate sedis apostolicae confirmamus. Monemus igitur universitatem vestram, et per apostolica scripta mandamus, quatinus ipsi ceu praelato vestro reverentiam et honorem quem praedecessoribus suis exhibuistis, sine refragatione impendere studeatis, ut propterea valeatis apud Deum et homines merito commendabiles apparere. Datum Laterani, nonis Martii, pontificatus nostri anno iii."

Exercitus Christianorum ante Aconem hoc modo situs est:

Ante montem Musardi supra mare sunt Genuenses. Post illos sunt Hospitalatii. Post quos est marchio Montis Ferrarii. Post illum comes Campaniae Henricus. Deinde Guido Duinpere. Post illum comes Chalunsis. Postea comes Robertus de Drous, et episcopus Baluacensis. Postea episcopus Besenceuae. Iuxta quem versus planum est comes Theobaldus, et comes de Claromonte, et Hugo de Gurnai, et Otho de Tresoni, et Florentius de Hangi, et Walkelinus de Ferrariis. Deinde Florentini. Post quos episcopus Sarebiriensis et Anglici. Deinde dapifer Flandriae, cum Iohanne de Neele, et Odone de Hame, et aliis Flandrensibut. Postea episcopus Cambraiensis, et dominus Ysoldone, et vicecomes Turoniae. Deinde rex de Ierusalem cum Galfrido et Aimaro fratribus eius, et Hugo de Tabari et fratribus eius radulfo et Otone et Willelmo. Deinde Templarii, et Iaco de Avennes. Post illum Landegrave et comes de Galres, cum Alemannis, et Dacis, et Theutonicis, et Frisonicis. Inter quos ad Magumeriam posuit tentoria dux Suaviae. Post super Turonem patriarcha et episcopus Acharonis, et episcopus Bethleem, et vicecomes de Castello Eraud, et reginaldus de Sagitta, et Amfridus de Turona. Sub Turona, excambiatores. Postea super portum archiepiscopus Pisanus cum Pisanis. Extremo Lumbardi.

Circa dies istos cum primum obsessa fuisset Acon, Gwilellmus quidam Anglicus natione, capellanus Radulfi de Diceto decani Lundoniensis, dum tenderet Ierosolimam, astrinxit se voto, quod si prospero cursu portum intraret Acon, Sancto Thomae martyri sumptibus suis iuxta facultatum possibilitatem capellam construeret, et procuraret ibidem ad honorem martyris cimiterium consecrari. Quod et factum est. Multis igitur ad capellae servitium undique concurrentibus, iudicio Christianitatis ipse Willelmus prioris nomen accepit. Qui dum se militem Christi toto servaret in corpore, praecipue pauperum curam habebat, et sepeliendis corporibus, tam fataliter decumbentibus quam interfectis gladio, diligentiam omnem et operam strenuissime satagebat impendere, magni Tobiae se successorem proximum humanis aspectibus repraesentans. Est et aliud ibi cimiterium quod vocatur Hospitalis Alemannorum. Est et tertium poliandrum antiquius caeteris quod Sancti Nicholai dicitur, in quo, priusquam obsidio solveretur, hominum milia centum additis xxiv milibus per unius circulum anni tumulata sunt.

Alienor regina, filii sui Ricardi regis iter prosecutura, maris pericula declinavit, transitum habens per montem Iani, per Ytaliae plana, per illos celebros orbis concursus, ad dominum papam Romae.

In Acone sunt isti principes: Caracos, quem Corboram fecit militem ad obsidionem Antiochae; ille nutrivit Salaadinum. Post eum Gemaladin, Gurgi, Suchar, Suncordoedar, Belhagessemin, Fecardincerus, Cerantegadin.

Isti sunt principes exercitus Saladini. Saladinus et quatuor fratres eius: Safedin, Felkedin, Sefelselem, Melcalade. Et tres filii Saladini, Miralis, Melcalez, Melcalezis, et duo nepotes eius. Tecahedin, Benesemedin, Coulin, Claisar, Bederin, Mustop, Hazadinnersel.

Tecahedin in sua potestate habet Ioramensis, Rotasienses, Birensis.

Benesemedin sub se habet Persas, Turcos, Hemsienses.

Saladinus sub se habet Halapitos, damacenos.

Miralis sub se habet Alexandriam, Damiet, et totam terram ultra Eufraten usque mare Rubrum, et ultra versus Barbariam.

Metalez sub se habet Babiloniam et Keire.

Quatuor fratres Saladini sub se habet Abesiam, et Lecmen, et Mauros, et Nubiam.

Caisar est admiratus Aschaloniae.

Bedredin est admiratus Nazareth, et Neopolis, et Ramille.

Mustop, Live, et Maruth.

Hazadinnersel, Montis Regalis et Graeci.

Chorisin, cuiusdam partis Armeniae.

Saladinus dominus est omnium.

Anserius de Monte Regali ad mortem suam detexi traditionem quam fecerunt idem Anseri, et episcopus Balvacensis, et comes Robertus frater eius, et Guido Dumpere, et Landegrave, et comes de Gelres; unde ipsi ceperunt a Salaadino triginta duo milia bizantiorum et centum marcas auri. Et praeterea habuit Landegrave iv camelos, et duos peopardos, et iv accipitres; et aliis donis distulerunt praedicti principes insultum, et permiserunt castella nostra cremari.

"Clemens papa Willelmo Eliensi episcopo salutem.

Iuxta commendabile desiderium et salubrem postulationem karissimi in Dimno felii nostro Ricardi illustris regis Anglorum, fraternitati tuae legationis officium in tota Anglia, Wallia, tam per Cantuariensem quam per Eboracensem archiepiscopatus, et in illis partibus Hiberniae, in quibus nobilis vir Iohannes comes Moritoniensis frater ipsius regis iurisdictionem habet et dominium, auctoritate duximus apostolica committendum. Datum Laterani nonis Iupii, pontificatus nostri anno iii."

"Ricardus rex Anglorum omnibus fidelibus suis salutem.

Mandamus vobis, et praecipimis quod, sicut de nobis confiditis, et sicut voc ipsos et omnia vestra diligitis, sitis omnino intendentes dilecto et fideli cancellario nostro Eliensi episcopo super omnibus quae ad nos spectant, et pro ipso faciatis sicut pro nobismet ipsis facceretis, de omnibus hiis quae vobis ex parte nostra dixerit. Teste meipso apud Baionam, vi dia Iunii."

Duo reges tam Francorum quam Anglorum circa Nativitatem beati Iohannis Ierosolimam profecturi convenerunt apud Viceliacum.

In festivitate beati Petri quae dicitur ad vincula, Willelmus Eliensis episcopus, apostolicae sedis legatus, convocavit multos apud Glowecestriam.

Rex Francorum versus Ianuensem civitatem iter arripuit; rex Anglorum versus Massiliam.

Fredericus imperator Romanus annum agens in imperio quadragesimum, dum Ierosolimam tenderet per Bulgariam, et ab Yconio transitum faceret versu Antiochiam, in fluvio quodam qui vocatur Sapheth, exercitu suo toto salubtier tanseunte, solus equo suo decidens submersus est viii kalendas Augusti.

Ricardus rex Anglorum navem ascendit apud Massiliam vigilia Sancti Laurentii. Qui dum aequora sulcaret, in portu Romano nuntios domini papae, scilicet Hostiensem episcopum, et alios plures occurrentes sibi recepit. Sed ad postulationem domini papae Romam renuit visitare, prope Capuam intrans Apuliam.

Baldewinus Cantuariensis archiepiscopus, et Hubertus Saresbiriensis episcopus, et Rannulfus de Galnvilla quondam Anglici regni iusticiarius, itinire reliquerunt Siciliam, et post pericula multa tandem apud Tirum applicuerunt circa festum Sancti Michaelis.

Ignis ille qui dicitur Graecus ignis, a Saracenis intra civitatem Acon obsessis, tres machinas, quas Christiani sumptibus magnis construxerant ad subvertendam urbem, in articulo temporis funditus concremavit, et omnia redegit in cinerem iii nonas Maii.

Die festo Sancti Iacobi Christiani quidam mediae manus homines, sicut dicitur ad decem milia, victualium penuria laborantes, ut famis detrimentum effugerent, non habentes principem neque rectorem, insultum fecerunt in Salaadinum et suos, et nisi Radulfus Colecestrensis archidiaconus, vir tam inermi militia quam armata probatus, cum forti manu suorum Christianis auxilium praestitisset, omnes in ore gladii corruissent.

Philippus rex Francorum applicuit apud Messanam xvi kalendas Octobris, et hospitatus est palatio regis Tancredi.

Ricardus rex Anglorum ix kalendas Octobris ibidem applicuit, et, habito cum rege Francorum colloquio, rex Francorum navem ascendit, et quoniam ventus erat contrarius ipsa die rediit. Interim nuntii Ricardi regis quos ad Tancredum regem direxerat redierunt iv kalendas Octobris, ducentes secum Iohannam quondam Siciliae reginam; et pridie kalendas Octobris transiit fluvium qui dicitur Far, et in Kalabria cepit locum munitissimum qui dicitur La Baniare, et posuit in eo sororem suam; et postea rediit Messanam, et in crastino cepit castellum inter Kalabriam et Messanam quod dicitur monasterium Griffonum. Griffones insultum facientes in Hugonem Brunum ab Anglorum rege repulsi sunt, qui clausis ianuis civitatis ad propugnacula murorum stantes homines et equos regis Anglorum occiderunt, et quosdam illorum vulneraverunt; rex Ricardus portas civitatis confregit, et maximam illius civitatis partem cepit, et homines suos infra civitatem hospitari fecit iv nonas Octobris. Et tertio nonas dederunt obsides ei maiores civitatis de pace servanda.

Habitum est regionale concilium apud Westmonasterium, praesidente Willelmo Eliensi episcopo et apostolicae sedis legato, idibus Octobris. Ricardus Lundoniensis episcopus iii iuxta pristinam regni consuetudinem ad dexteram legati sedem optinuit: Godefridus Wintoniensis episcopus ad sinistram.

Rex Tancredus dedit regi Ricardo pro quieta clamantia rerum omnium quas petebat, unciarum auri xx milia regi Ricardo pro bono pacis et quieta clamantia divisae quam Willelmus rex fecerat patri suo Henrico regi, et pro matrimonio quod erat contrahendum inter Arturum Britanniae ducem et filiam Tancredi. Rex Ricardus praedictum Arturum haeredem suum instituit, si sine prole decesserit. Firmavit etiam quoddam castellum prope Messanam quod vocavit Mategriffum. Margaritus et Iordanus del Pin, praedictae civitatis custodes, abierunt furtive ducentes secum familiam suam totam. Praeterea rex Ricardus quietum clamavit wrech in omnibus terris suis. Rex Francorum quietum clamavit regem Anglorum de sorore sua ducenda, numeratis sibi decem Anglorum de sorore sua ducenda, numeratis sibi decem milibus librarum. Clamavit etiam clamationem quietam inperpetuum quam habebat de Gisorz, et de toto Welkesin.

Sibilla regina Ierusalem mortua, soror eius unica, quae nupserat Hainfrido de Turun, a viro suo per divortium est disiuncta; quam marchio de Monte Ferarrio duxit uxorem. Iuratores in causa divortii fuerunt Balisant matris reginae defunctae maritus, Paganus de Kaiphas, Reginaldus Sidonis civitatis quodam dominus; desponsata fuit praedicta soror reginae ab episcopo Belvacensi. Iudices in causa divortii fuerunt Aconensis episcopus, et alius quidam episcopus de terra Ierosolimitana. Die vero nuptiarum marchionis pincerna Silvanectensis, nepos scilicet comitis de Claro Monte, cum decem et vii aliis militibus, et xv servientibus equitibus a Saracenis interceptus est.

Alienor regina cum per iv dies moram fecisset cum filio suo, recessit versus Angliam, relinquens Berengariam filiam regis Navarae, quam ducturus erat uxorem. Quarto idus Aprilis ascendit rex Ricardus navim cum exercitu suo cum cl navibus et vi, et buceis xxiv et galeis xxxix, et duxit secum Iohannem sororem et praedictam Berengariam.

"Omnibus Christi fidelibus clerus totius Normanniae salutem.

"Ad universitatis vestrae notitiam volumus pervenire, contentionem motam inter matrem nostram Rothomagensem ecclesiam, procurante eam in absentia reverendi patris nostri Walteri archiepiscopi Iohanne de Constantiis Rothomagensi decano, et Willelmum filium Radulfi senescallum Normanniae, super quibusdam capitulis de quibus ecclesia Dei conquerebatur, sub praesentia nostra et baronum domini regis, assistentibus quoque quampluribus Normanniae ministris hoc tandem fine conquievisse.

"Inprimis, determinatum est de clericis, quod nulla occasione a saeculribus potestatibus capientur, nisi pro homocidio, furto, et incendio, vel huiusmodi enormi flagitio quod ad ecclesiasticis iudicibus, quieti reddentur in ecclesiastica curia iudicandi.

"Item, generaliter omnes de fidei laesione, vel iuramenti transgressione, quaetiones in ecclesiastico foro tractabuntur. Super treugae vero violatione antique consuetudo et cartarum Henrici et Ricardi illustrium regum Angliae tenor observabitur.

"Item, quaestiones de dote vel donatione propter nuptias quando mobilia vel se moventia petentur, ad ecclesiam referentur. Quaestio vero super eisdem de inmobilibus dominis nostris regi et archiepiscopo determinanda reservatur.

"Item, in conventualibus ecclesiis, abbates, vel priores, aud abatissae cum assensu diocesani episcopi eligentur.

"Item, nulla fiet recognitio in foro saeculari super possessione quam viri religiosi vel quaecumque ecclesiasticae personae xx annis vel amplius possederint. Similiter nulla fiet recognitio si carta vel alio modo eleemosinatam esse possessionem probare poterint; sed ad ecclesiasticos iudices remittentur.

"Item, distribtuio eorum quae in testamento relinquuntur auctoritate ecclesiae fiet, nec decima pars ut olim subtrahentur. De bonis vero clericorum, etsi dicantur fuisse usuarii, vel quocunque genere mortis praeventi, nichil pertinet ad saecularem potestatem, sed episcopali auctoritate in pias causas distribuentur.

"Item, quicquid laici in vita sua donaverint, vel quocumque titulo a se alienaverint, etsi usuarii fuisse dicantur, post mortem non revocabitur. Quae vero post mortem non alienata invenientur, sed recognitum fuerit ipsos tempore mortis fuisse usurarios, confiscabuntur.

"Item, si mortuus habuerit aliquod vadium unde sortem suam perceperit, portio ipsius libera ad eum qui invadiavit, vel ad haeredes ipsius reverteretur. Idem fiet de portionibus uxoris et filiorum eius post mortem ipsorum.

"Si quis vero subitanea morte vel quolibet alio fortuito casu praeoccupatus fuerit, ut de rebus suis disponere non possit, distributio bonorum eius ecclesiastica auctoritate fiet."

Baldewinus Cantuariensis archiepiscopus quicquid in usus necessarios terrae Ierosolimitanae dum ageret in extremis legaverat erogandum, post oblitum suum Hubertus Saresbiriensis episcopus, quem testamenti sui coram familiaribus et domesticis ordinaverat executorem, fideliter erogatione pia distribuit, et de castrorum excubiis summe sollicitus militibus xx, servientibus l, sicut decreverat archiepiscopus, iuxta consuetudinem regionis per dies plurimos satutis temporibus deibta persolvit stipendia, pauperum semper agens curam, erga destitutos auxilio reflectens oculos misericordiae; per omnia boni praesulis implens officium.

MCXCI. "Venerabili domino et patri in Christo karissimo Ricardo Der gratia episcopo Londoniensi, Hubertus eadem gratia Saresbiriensis episcopus salutem, et tam devotae quam debitae dilectionis constantiam.

"Noverit dilectio vestra quod villa Achon post insultus plurimos adhuc nobis fortiter restitit, nec a nobis adhuc expugnari potuit, quia gentibus, muris et machinis satis erat munita. Et Salaadinus ex alia parte circa nos undique exercitum suum quasi in obsidione tenebat. Verum de exercitu eius, sicut certissime accepimus, plures recesserant corporis invalitudine, laboribus et expensis, supra modum gravati, nec prece, nec precio, vel etiam minis diutius poterant retineri. In exercitu illo vir alicuius probitatis eo tempore, sicut dicebatur, inveniri poterat, quam Salaadinus in villam Achonis transponeret, ut alios vel membris mutilatos, vel corpore debilitatos extraheret. Et de nostris versa vice diversi in diversa loca se retraxerant, ut sibi contra multimodam expeditionis incommoditatem consulerent, et sic tam subtractione virorum quam amissione ibidem mortuorum, exercitus ibidem Christianitatis multum erat diminutus. Verumptamen Christiani de consolatione Christi confidentes, labores et molestias obsidionis praedictae usque in adventum regum nostrorum sperant se posse sustinere. Hoc dicimus, si circa Pascha venerint: si enim diutius venire distulerint, et ad sumptus pecunia deficiet, et spes terrenae consolationis evanescet. Haec de statu obsidionis Achonis."

Clemente papa tertio rebus humanis exempto, Iacinctus inter diaconos ecclesiae Romanae primus, ne scisma subitum in ecclesia Dei consugeret, se fieri papam vix tandem consensit; quem Octovianus Ostiensis episcopus die Paschae consecravit episcopum, qui vocatus est Celestinus papa tertius.

Celestinus feria secunda Paschali Henricum regem Teutonicum et Longobardorum consecravit imperatorem Romanum.

Paschali feria iv Romani civitatem Tusculanam funditus diruerunt.

Robertus Lincolniensis canonicus, filius unicus et haeres Willelmi seneschalli Normanniae, mandato Clementis papae Cantuariae consecratus est episcopus Wignoriensis iii nonas Maii a Willelmo sedis apostolicae legato, vi episcopis Dorobernensis ecclesiae suffraganeis astantibus praedicto legato.

"Celestinus papa iii.

"Modus omnibus inhibemus ne in capella de Haketunne, quam apostolica condempnavit auctoritas, de caetero celebrentur divina: sed potius capella ibidem, ut dicitur, erecta funditus destruatur. Et sicut a patribus nostris deccretum esse dinoscitur, canonicorum institutionem revocantes in irritum, eos denuntietis et teneatis suspensos qui in loco ipso post prohibitionem apostolicam divina scienter praesumpserunt officia celebrare, donec ad sedem apostolicam veniant absolvendi. Illos quoque qui sententiam piae recordationis papae Clementis incurrisse noscuntur, cautius faciatis ab omnibus evitari donec, ecclesiae satisfactione competenti exhibita, per nos mercantur absolvi."

Walterus Rothomagensis archiepiscopus a Sicilia rediens, venit in Angliam v kalendas Iulii apud Soreham, litteras deferens in haec verba:

"Ricardus rex Anglorum Willelmo cancellario suo, Gaufrido filio Petri, Willelmo Marescallo, et Hugoni Bardulfi, et Willelmo Briwerre apparibus.

"Sciatis quod quia nos diligimus venerabilem patrem nostrum Walterum Rothomagenem archiepiscopum, et de eo ad plenum confidimus, eum de peregrinatione sua, de consilio et assensu summi pontificis, propter consilium et defensionem regni nostri ad vos transmittimus, quoniam constat apud nos, ipsum esse ad hoc ydoneum, et quia eum virum esse cognovimus prudentam et discretum, et nobis semper fidelem: unde vobis mandamus et firmiter praecipimus, quatinus in procurandis negotiis nostris eius consilio operemini; volentes et praecipientes quod quamdie ipse erit in Anglia, et nos in peregrinatione Dei erimus, ipse pariter in omnibus cum consilio vestro, et vos cum suo. Vobis etiam mandamus quod eq quae sibi vobis de archiepiscopatu Cantuariae exponenda commisimus faciatis, sicut ipse vobis ex parte nostra proponet. Teste meipso xxiii die Februarii apud Messanam."

"Ricardus rex Anglorum, Willelmo Marescallo, gaufrido filio Petri, et Hugoni Bardulfi, et Willelmo Briwerre apparibus.

"Si forto cancellarius noster negotia regni nostri, iuxta consilium vestrum et aliorum praedictorum quibus curam regni nostri commisimus, fideliter non tractaverit, praecipimus ut secundum dispositionem vestram de omnibus agendis regni nostri, tam de castellis quam de escaetis, absque omni occasione faciatis."

Rex Francorum navem ascendit apud Messanam iv kalendas Aprilis.

Rex Anglorum Ricardus in magna gloria naves ascendit iv idus Aprilis apud Messanam, et circa xx diem Rodos insulam subintravit, et in civitate v diebus mansit, et postmodum, v diebus transcursis, apud Cyprum applicuit loco qui vocatur Limezun. Cursae autem dominus terrae, qui se vocabat imperatorem, tam armata quam forti manu regi portum prohibiturus occurrit, et quam plurimos hominum suorum afflictos afflixit, spoliavit naufragos, et in carcerem fame perituros reclusit. Hinc igitur in tantae vindictam iniuriae rex Anglorum ira succensus iniit cum hoste iam dicto congressum, festinam adeptus victoriam. Ipsum victum et vinctum tenuit, et filiam suam unicam, totamque insulam Cypri cum universis munitionibus suae subdidit ditioni. Cursae cum rege pactum iniit, ne ferris detineretur in vinculis. Quod et factum est. Sed rex pactum observans eum compedibus artari fecit argenteis, et in castello prope Tripolim quod vocatur Margeth retrudi praecepit. Filiam autem eius secum retinuit cum duabus reginis in thalamo regis honorifice custoditam.

Situs Cypri talis est. Primo venitur ad Baffam, quae caput est regionis versus meridiem. Secundo venitur ad Limezun. Tertio venitur ad Famaugust dictam, quasi civitatem Augusti. Postea caput Sancti Andreae versus septemtrionem extenditur, et e regione respicit Armeniam. Postea venitur ad Cheri, quo naves ascendunt Ierosolimam visitaturi.

Rex Francorum iter suum dirigens versus Ierusalem in Paschalibus die Sabbati, scilicet xii kalendas Aprilis, applicuit apud Acon. Quid vero totus exercitus Christianorum per vii septimanas in assiliendo civitatem profecerit, tota Christianitas quae praesens erat novit et recolit.

"Waltero Rothomagensi archiepiscopo Willelmus Eliensis episcopus. Conveminus vos apud Lundoniam qua occasione Cantuariam adire velletis, et id a vobis in responsis accepisse meminimus, quod quoniam monachos Cantuarienses audieratis vobis offensos, ut scilicet de causis offensionis si qua esset inquireretis, et de prioris depositione certitudinem haberetis. Verum datum est nobis intelligi vos alia consideratione Cantuariam festinare, videlicet ut cum monachis illis de archiepiscopo eligendo tractetis. Et valde nec mirum admirati sumus quod quasi captata absentia nostra velitis id facere, sum sine nobis fieri nec possit, nec debeat, qui et toti regno vice regia praesidemus, et iure cancellariae nostrae archiepiscopatum illum in manu nostra cum omnibus ecclesiae pertinentiis habemus. Cum igitur super tam magno et arduo negotio a quo summopere totius regni pendet dispositio, sine domini regis, aut nostra nunc temporis praesentia tractari non debeat; discretioni et honori vestro consulimus et mandamus, ex parte domini regis districtius inhibentes ne propter hanc aut propter aliam quacumque causam Cantuariensem ecclesiam adeatis, donec vobiscum loqui possimus. Non enim cum patientia vel rancoris dissimulatione haec proferemus."

Ricardus rex Anglorum, habens in comitatu suo xiii magnas naves quas buccas vocant, triplici velorum expassione dum aequora sulcarent notabiles, habens centum alias naves onerarias, habens etiam l galeas triremes, se vento commisit apud Cyprum, et inter navigandum navem quandam quam Saphadinus Salaadini frater, Babiloniae dominus, sumptibus magnis extreuxerat, ut Saracenis apud Acon obsidione vallatis succursum praestaret, case fortuito velificantem inspexit, refertam omni genere victualium, armis bellicis ad quoslibet subeundos congressus instructam, ignis Graeci, serpentium ignitorum plena vasa plurima continentem, sicut dicebatur, hominum mille quingentorum suffragio roboratam. Instructis igitur in articulo temporis omnibus ad praelium navale necessariis, galearum concurso circa navem undique fit insultus acerrimus, quae venti destituta suffragio stabat inmobilis. Quidam itaque remigantium illius aviculae quae mergus dicitur tractus exemplo, natans subtus aquas accessit ad navem, et eam terebro perforavit. Audierat forsitan qualiter Eleazarus tempore Machabaeorum se supposuit elefanti circa quam belli pondus undique confluebat, et eum percutiens in ventrem occidit. Oppressus est et ipse sed Iudaeorum gerens negotium; remigans autem, Christum habens in corde, rediens ad galeam incolumis sua resedit in sede. Modico tractu temporis aqua subintrans omnia tabulata transcendit, et hominibus, qui prius in propugnaculis confidebant, evadendi spem omnem prorsus adscidit. Quorum m iii Ricardus rex Anglorum in mari submergi praecepit, reservando cc. Acta sunt haec viii idus Iunii. Rex iter suum prospero cursu dirigens ad portum quo tendebat appropinquavit. Lituorum itaque stridot, ductilium clangor tubarum, horribilis cornicinum strepitus littora repleverunt. Personabat terra, quod et Christianorum animos animavit ad pugnam, et Saracenis obsessis gravissimum terrorem incussit, magnum principem advenisse declarans. Rex portum intravit Acton vi idus Iunii.

Cum autem duo reges circa civitatem Acon machinas erexissent, et petrarias suas muro proximas collocassent, et magnitudine lapidum muros penitus attrivissent, in stuporem sunt versi Sarraceni, nullam habentes fiduciam sesistendi. Qui, communicato cum suis consilio, coeperunt tractare de pace, talibus initis pactionibus quod Salaadinus sanctam crucem certa die restitueret, et Christianos captivos mille quingentos quos habebat in vinculis liberos abire permitteret. Sic civitas cum armis et impedimentis Saracenorum, salvis tantum corporibus ipsorum, regibus duobus est reddita iv idus Iulii. Veniente die statuto nichil horum quae promiserat Salaadinus implevit. In ultionem igitur excessus tanti circa duo milia secenti Saraceni capitis animadversione multati sunt; paucis de nobilioribus retentis, pro dispositione regum pondere vinculorum artatis.

Subiugata civitate, rex Francorum ad propria redire proposuit quasi toto negotio consummato. Quod audiens rex Anglorum, quicquid in argento vel auro, quicquid in victualium congregatione, quicquid in armis, vel equis, vel navibus congregaverat, se pro parte dimidia regi Francorum tanquam domino suo communicaturum optulit, et sub quavis securitate firmiter repromisit. Sed quoniam ipse reditum suum inmutabiliter ordinaverat in animo suo, suis reclamantibus, toto Christianorum exercitu graviter consternato, cum paucis suorum repatriaturus navem ascendit. Post rex Francorum recessit, ilico ruinis et scissuris murorum civitatis Acon reparatis, ipsa civitate fossatis et muro plenius communita, rex ad promovendum Christianitatis negotium, et prosequendi voti sui propositum, versus Iopen iter arripuit, et cum eo dux Brugundiae cum Francigenis sibi subditis, comes Henricus cum suis, et alii multi comites et barones, et populus innumerus. Cum autem inter Acon et Iopen plurimum esset spatium et tractus viarum prolixior apud Caesarem tandem cum multo sudore gravique iactura suorum rex imperterritus venit; et ipse Salaadinus in oedem itinere multos de suis amisit.

Cum itaque populus Dei respiraret ibidem aliquantulum, apud Jopen iter propositum audacter prosecutus est. Et cum illius anterior custodia praecederet apud Assur, Salaadinus cum vehementi Saracenorum incursu super ultimam aciem impetum faciens, divinae miserationis gratia favente solum a iv turmis Christianorum a fronte sibi viriliter occurentibus compulsus est in fugam, ipsumque fugientem per unam prosecutae sunt, tantamque stragem de nobilioribus Sarracenis quos Salaadinus habuerat, vigilia Nativitatis beatae Virginis, prope scilicet Assur, quantum Salaadinus annis xl transactis antea non sustinuit una die. Nos vero de nostris illa die gratia Dei nullun amisimus nisi virum optimum, et suis meritis universo carissimum exercitui Iacobum de Avennes, qui per plures annos in exercitu Christiano quasi columpna totius exercitus in omni sinceritate promptus exstitit et devotus. Deinde Domino ducente rex Anglorum Jopen pervenit, eandemque villam fossatis et muro firmavit, habens in proposito Christianitatis negotium ubique pro posse suo viriliter promovere.

"Willelmus Dei gratia Eliensis episcopus vicecomiti Sussexiae.

"Praecipimus tibi quod si Eboracensis electus applicuerit ad aliquem portum in bailiva tua, aut aliquis nuntiorum eius, eum retineri facias donec mandatum nostrum inde receperis. Et similiter praecipimus quod litteras domini papae aut alicuius magni viri qui illuc venerint retineri facias."

Batholomeus Turonorum archiepiscopus mandato summi pontificis Galfridum Eboracensem electum consecravit episcopum, Turonis in ecclesia beati Mauritii xv kalendas Septembris, sex suffraganeis suis assistentibus. Henricus Baiocensis episcopus interfuit consecrationi. Abbas Maioris Monasterii Sancti Martini, pallium deferns a domino papa transmissum, praedictum electum solitis involvit conditionibus; scilicet quod legatos Romanae ecclesiae cum veneratione suscipiet, quod deferet appellationibus, quod visitabit Romanam ecclesiam singulis tribus annis, vel per se, vel per proprium nuntium. Dum archiepiscopus in Angliam tenderet, in portu quodam applicuit qui Dovera nuncupatur xviii kalendas Octobris. Quem sub enavigatione sua, clericos etiam suos, soror Eliensis episcopi quae castellum custodiebat mandato, sicut dicitur et creditur, Eliensis episcopi per sex dies cum armatorum multitudine fecit in tantum, ut vix ei medio tempore victualia possent emendicata conferri. Malitia perfidorum in deterius proruente, milites Eliensis episcopi quos habebat familiarissimos, Albericus de Marines et Alexander Puintel, cum armatorum multitudine venerunt ad praedictam ecclesiam loricati, gladios habentes in manibus evaginatos, et irruentes in ecclesiam, irruentes in archiepiscopum, firmiter iniunxerunt ut de regno sine mora, sine dialtione, navigaturus in Flandriam cum suis exiret. Quod facere recusans, solam gerens in collo, baiulans crucem in manibus, ab altaris cornu, per pedes, per crura, per brachia, colliso capite super pavimentum violenter extrahitur per viam lutosam, per immunda loca, cum clericis suis et viris religiosis qui de partibus multis ad ipsum videndum confluxerant, perductus est in castellum xiv kalendas Octobris, ubi per viii dies est retrusus in carcerem. Quod audiens Lundoniensis episcopus, utens fere duplomate, cum festinatione qua potuit venit ad cancellarium; a quo post multas supplicationes vix tandem optinuit, episcopatu suo toto sub cautione fideiussoria quasi loco pgnoris obligato, liberationem archiepiscopi. Carcerem egrediens acrchiepiscopus vi kalendas Octobris, eadem via qua tractus fuerat rediit cum praedictis insignibus, scilicet cum stola, cum cruce, per viam lutosam, per immunda loca, quousque Sancti Martini rediret ad monasterium, et Deo Sanctoque Martino gratias agens a populis undique confluentibus cum exultatione magna susceptus est. Lundoniam veniens archiepiscopus sollempni processione receptus est in ecclesia doctoris gentium vi nonas Octobris, cui dominus Ricardus Lundoniensis episcopus, tam sibi quam suis, omnem quam potuit humanitatem exhibuit in expensis effusioribus.

"Ricardo Lundoniensi episopo, Iohannes comes Moritonii salutem.

"Sicut diligitis honorem Dei, et ecclesiae, et domini regis, et regni, et meum, sitis ad pontem de Podene die sabbati proxima post festum Sancti Michaelis inter Radinges et Windesoram, quia Deo volente ibidem vobis obvius ero, tractaturi de quibusdam magnis et arduis negotiis domini regis et regni."

Sabbati dies ad colloquendum praefixus infortunium aliquod exinde proventurum intelligere dedit quampluribus; diebus siquidem sabbatorum praestitia sacramenta, sicut arbitrantur nonnulli, raro robur optinent firmitatis.

Itaque cancellarius habens in custodia Windesorae castellum, silvarum opaca, viarum angustias, equitum et peditum in armis confidentium et ad comitem undique confluentium multitudinem, Henrici quoque de Ver, cuius exhaeredationi, sicut dicebatur, ipse praestiterat occasionem, latentes insidias, praedictum etiam pontem a castello nimis remotum plurimum causabatur, et sic in diem usque Lunae pertractum est colloquium. Media die Dominica tam archiepiscopi, Rothomagensis scilicet et Eboracensis, quam episcopi quotquot apud Radingum convenerant ut interessent colloquio, candelis accensis ascenderunt in pulpitum, et omnes qui consilium, vel auxilium, vel mandatum dederunt, ut archiepiscopus Eboracensis extraheretur ab ecclesia, tractaretur indigne, retruderetur in carcerem, terribiliter anathematizaverunt, et a consortio sanctae matris ecclesiae sequestraverunt, et nominatim Albericum de Marines, et Alexandrum Puintel. Die Lunae comes ad omnem sinistram suspicionem tollendam, in loco tutissimo prope Windesoram, sicut petierat cancellarius, ad colloquium venire proposuit, cancellario repromittens omnimodam securitatem per manum episcopi Lundoniensis. Et quoniam apud Estanes hospitari decreverat ipsa die, familia sua mane surgens, et irruentium formam assumens, gressu concito properabat impetum observans in omnibus. Quod audiens cancellarius contritus est a facie comitis, quem cum ira magna sua sequi vestigia reputabat, et trepidanti consimilis elongavit, non dico fugiens, quousque cum armis et impedimentis et familia sua Lundoniae turrim intraret in pedeplanis turris equos suos stabulans, et in ipsis domibus ad convescendum antiquitus deputatis, ad imminentem sicut credebat obsidionem se praeparans. Comes, audiens quod fecerat cancellarius, venit et ipse, Lundoniis ipsa die receptus ad hospitandum in domibus Riacrdii filii Reigneri. Rogerus de Planes in tota terra Iohannis comitis iusticiarius graviter vulneratus a quodam Radulfo de Bello Campo, quem cancellarius cingulo militari donaverat, kalendis Novembris diem clausit extremum. Sequenti die Martis ut inimicitiae quas comes et cancellarius incurrerant, suo marte discurrerent, comes Iohannes, tam archiepiscopi quam episcopi, tam comites quam barones, convenerunt in capitulo Sancti Pauli Lundoniae, pulsata campana quae populum solet ad conveniendum urgere. Post longos ergo tractatus adinvicem habitos Iohannes comes primus fidelitatem regis Ricardi iuravit. Deinceps archiepiscopi duo, postmodum omnes episcopi: solus episcopus Lundoniensis addidit iuramento, "Salvo ordine suo et iustitia ecclesiastica." Iuraverunt etiam comites et barones quotquot convenerant. Omnes praedicti magnates iuraverunt communam Lundoniae.

Die mercurii Willelmus Postard prior Westmonasteriensis, concurrentibus omnium votis, electus est in abbatem ante regis iusticiarios episcopo Lundoniensi praesente. Quem episcopus duxit ante maius altare Sancti Petri. Decantato "Te Deum laudamus," episcopus consuetam orationem super prostratum electum subiunxit, et in sedibus deputatis abbati sollempniter intonizavit, et campanarum cordas manibus electi contradidit. Deinde transitum faciens episcopus in capitulum, electum ducens, electionem factam episcopali confirmavit auctoritate, praesente toto conventu, concurrentibus populis, per regulam Sancti Benedicti, per Evangelii textum, electo curam animarum commisit.

Die Iovis habitum est colloquium ab orientali parte Turris Lundoniensis. Praesens fuit comes, cancellarius, archiepiscopi praedicti, pontifices, comites et barones. Assensu communi diffinitum est, ut omnia castella quae pro libitu suo cancellarius custodiae familiarium suorum commiserat redderentur, et inprimis Turris Lundoniensis. Quod se facturum cancellarius iurisiurandi praestita religione promisit. Castella vero tria, quae de manu regis Ricardi receperat cancellarius, scilicet castellum de Dovera, castellum de Cantebrige, castellum de Hereford in Wallia, per manum cancelarii custodirentur, datis obsidibus a castellanis quos ibi constituerat cancellarius de fidelitate regis servanda. Die Veneris cancellarius turrim egrediens, cum universa supellectile sua transitum fecit apud Bermundeseiam. Henricus et Osbertus cancelarii fratres et Mathaeus camberarius dati sunt in obsidatum quousque redderentur castella. Iuraverat enim cancellarius quod ante castellorum redditionem regnum non egrederetur. Die sabbati cancellarius transitum faciens apud Doveram, duces habuit in itinere Gilebertum Roffensem episcopum et Henricum de Cornhella Cantiae vicecomitem.

Ricardus Lundoniensis episcopus iuxta petitionem conventus Westmonasteriensis benedixit abbatem ante maius altare Sancti Pauli. Lundoniensis episcopus et abbas benedictus ipsa die sollempni processione recepti sunt apud Westmonasterium, et hora prandendi pariter in refectorio consederunt. Die Iovis sequente cancellarius reputans oculos caecare nautarum, qui se ventorum habere notitiam gloriantur plerumque, sumpsit habitum muliebrem, sed gressum in corpore vel incessum alterare non potuit quin vir potius appareret quam mulier. Itaque deprehensus a nautis facie detecta cognoscitur, rapitur, trahitur, et vix a manibus muliercularum abstractus custodiae deputatur, quousque communi decreto iusticiariorum regni qui Lundoniis residebant, libertatem acciperet abeundi quo vellet. Praemonitus tamen et summonitus ut quod in praefato colloquio prope Turrim prius iuraverat prius effectui manciparet, cancellarius iv kalendas Novembris navem ascendens et in Normanniam iter dirigens, apud portum ulteriorem applicuit.

Arvandus in natura diligendi non habuit perseverantiam, et fidelium consilia despiciens fortunae per omnia ludibrium fuit. Denique non cum cecidisse sed tam diu stetisse plus miror, se multociens adversa perpessum gloriabatur, et ruituram eius temeritatem miserebantur amici. Praecesturam primam quam habuit in provincia gubernavit cum magna popularitate, consequentem cum magna populatione; denique pressus aeris slieni sub onere, sibi successuros optimates aemulabatur, colloquia cunctorum ridebat, consilia rimabatur, officia contempnebat. Tandem odii publici mole vallatus, et prius cinctus custodia quam potestate distinctus, captus destinatusque pervenit Romam. Ilico tumens quod prospero cursu Tusciae litus enavigasset, elementa sibi famulata iactabat. Interea legati provinciae maxima rerum verborumque scientia praediti, praevium Arvandum accusaturi nomine publico, publicis decretalibus insecuntur, quem incautum et conciliis sodalium repudiatis, sibi soli temere fidentem responso praecipiti contendebant involvere. Quibus agnitis Arvandus prorupit in convitia subita, dicens, "Abite degeneres, Arvando satis conscientia sua sufficit, vix illud admittere dignabor ut in actione repetundarum advocati michi praestentur." Pauci medii dies, Arvandus concitato gradu mediis prope iudicum sinibus ingeritur, epistolam quandam quae proponebatur ad eius confusionem se dictasse professus est. Acclamatur ab accusatoribus, conlcamantur a iudicibus, reum se maiestatis laesae teneri confitentem. Confestim Arvandus privilegiis geminae praefecturae quam per quinquennium repetitis fascibus rexerat exauctoratus, publico carceri deputatus est. Cum duceretur addictus miser non miserabilis erat.

"Si vindicari in aliquos severius contra nostram consuetudinem pro causae intuitu iusserimus, nolomus statim eos aut subire poenam aut excipere sententiam, sed per dies xxx super statu eorum sors et fortuna suspensa sit. Reos sane accipiat vinciatque custodia et excubiis sollertibus vigilanter observet."

Quidam iuvenis de domo domini Lundoniensis episcopi, spiritum habens in avibus coeli ludere, nisum suum docuit cercellas affectare propensius. Itaque iuxta sonitum illius instrumenti quod a riparitoribus vocatur "tabur" subito cercella quaedam alarum remigio perniciter evolavit. Nisus autem illusus lupum quendam natantem in locis sub undis crispantibus intercepit, invasit et cepit, et super aridam per spatium sicut visem est xl pedum se cum nova praeda recepit. Episcopus insoliti casus novitate permotus nisum et lupum futuris saeculis memorialem comiti Iohanni transmisit xi kalendas Novembris. Ipsa die tractatum est de consilio Cantuariensis ecclesiae sicut rex Ricardus mandaverat. Convenerunt episcopi, convenerunt et monachi. Post longos tractatus negotium tandem dilationem accepit.

"Celestino papae suffraganei Cantuariensis ecclesiae deitam subiectionem.

Cum ad nostram pervenisset notitiam Baldewinum, patrem nostrum Cantuariensem archiepiscopum, apud Acon viam universae carnis ingressum, verentes ne monachi Sanctae Trinitatis in archiepiscopo substituendo sibi quippiam vendicare praesumerent, de communi consilio venerabilem fratrem nostrum Ricardum Lundoniensem episcopum, ad quem electi nominatio de iure dinoscitur pertinere, praemisimus apud Cantuariam. Iunctus est ei comes in itinere quidam regis iusticiarius. Igitur in ecclesia Cantuariensi, praesentibus monachis et audientibus, Romanae sedis audientiam appelavit, inhibens ex parte summi pontoficis ne quid in electione facienda praesumerent attemptare citra conscientiam episcoporum et etiam citra regis assensum. Postmodum autem, ut nobis archipraesulem eligeremus, ad vocationem domini Lundoniensis, qui decanatum optinet inter suffraganeos, convenimus Lundoniis, convenerunt et monachi; dilationem accepit electio quibusdam dissensionibus ad invicem emergentibus. Dominus itaque Lundoniensis, totius Anglicanae vicem gerens ecclesiae, rursus Romanae sedis audientiam appelavit, Reginaldo episcopo Bathoniensi cum reliquis episcopis contra monachos appellante. Paucis diebus elapsis constituimus accedere Cantuariam, ut sub praesentia tam cleri quam populi, tam episcoporum quam monachorum, archiepiscopum eligeremus, diem ad hoc faciendum constituentes iv nonas Decembris. Interim autem comes Moritonii domini regis frater, et dominus Rothomagensis, Bathoniensis, Rofensis, Herefordensis, Menevensis, Coventrensis, episcopi, cum pluribus regni magnatibus pro quibusdam magnis regni negotiis transitum fecerunt usque Cantuariam. Cumque super negotiis transitum fecerunt usque Cantuariensis archiepiscopi residentes tractarent, ingressi sunt coram eis Gaufridus dictus prior et quidam monachorum, et manus inicientes in Bathoniensem, et eum electum suum nominantes de medio residentium sustulerunt. Quos memorati praesules et regni proceres e vestigio subsecuti, denuo vestram appellaverunt praesentiam v kalendas Decembris."

MCXCII. Reginaldus Bathoniensis episcopus sedit annis xvi et xx sex septimanis et duobus diebus, qui nominatus a monachis Cantuariensibus Cantuariensis electus transcursis a die nominationis xxix diebus, die Natalis anno bissextili, feria quarta diem clausit extremum apud Dogeremerefeld in territorio Winthoniensi. Sepultus est autem in ecclesia sua Bathoniae, prope maius altare, die festo Sancti Thomae martyris.

Rex Francorum a finibus rediens Ierosolimitanis, vi kalendas Ianuarii Parisius sollempni processione receptus est. Sed utrum honestam, utrum causariam, utrum ignominiosam fuerit missionem consecutus a castris, qui pro certo novit edisserat.

Conradus marchio de Monte Ferario iv kalendas Maii confossus est ab Arsacidis apud Tyrum.

Henricus Campaniae comes, nepos Ricardi regis Anglorum, filiam Amaurici regis, quam marchio sibi copulaverat qualiquali modo, duxit uxorem iii nonas regum Ierosolimitanorum possederat melius, quam Christiani recupaverant, in potestatem recepit.

Caterva Saracenorum sum a Babilonia tenderet Ierusalem, omni genere victualium habundans et armis, intercipitur a Christianis. Quod quisque Francorum diripuerat suos cessit in usus. Quod Templares, quod Hospitalarii, quod exterae gentes invaserant, cessit ad arbitrium regis Anglorum.

Pridie idus Maii rex Anglorum veniens ante Darum, quod rex Amauricus in dampnum et iniuriam Babiloniorum firmaverat, quod et postmodum Salaadinus in potestatem suam redegerat, castellum obsedit, et infra quartum diem hominum plusquam quinque milia capto castello captivavit.

Pridie kalendas Augusti captum est opidum Iopen a Saracenis.

Kalendis Augusti rex Anglorum impiger ut Christianis succurreret, in arma proruens, cum tribus galeis decem secum habens milites, ante Iopen applicuit, et Saracenos expugnans Iopen sua sub potestate redegit. Saraceni, resumptis viribus cum audissent regem venisse cum paucis, ut cum vivum caperent irruerunt. Quibus rex resistens viriliter, in ore gladii multos percussit eorum.

Quarto idus Augusti, scilicet vigilia Sancti Laurentii, datae sunt induciae. Tota maritima, scilicet Tyrus, civitas Acon, casellum Hymberti, Cayphas, Caesarea Philippi, Iopen et casellum Medianum, cesserunt in partem Christianorum. Civitas Ascalon, de qua scriptum est, "Ascalon, Ascalon, tibi in ore gladius, et erit usque ad consummationem saeculi," de communi tam Christianorum quam Saraceonrum assensu diruitur. Montana cesserunt in potestatem Saracenorum. Christianis est data potestas intrandi Ierusalem, dummodo venirent inermes. Sed Tyrensis archiepiscopus sub interdicto conclusit omnes qui sub conductu Saracenorum visitarent Ierusalem, et ibidem vota persolverent orationum.

Hinc inde datis induciis a sequente Pascha per tres annos, per tres menses, per tres ebdomadas, per tres dies, per tres horas, nemini venit in dubium non esse dictum otiose, "Funiculus triplex difficile rumpitur." Et ut quod Saraceni fecerunt robur in posterum firmitatis optinere non dubites, in signum pacis emiserunt sagittam; intelligi dantes, in die non esse timendum a sagitta volante.

Dum rex Ricardus peregrinaretur in Syria, dum vacaret in Anglia sedes Cantuariensis, Savaricus Norhamtoniensis archidiaconus et thesaurarius Saresbiriensis, a Bathoniensibus monachis, Wellensibus clericis reclamantibus, electus est in episcopum. Walterus Rothomagensis archiepiscopus iusticiarius regni praebuit regis assensum. Savaricus Romam veniens mandato summi pontoficis ordinatus est presbiter in patriarchio Lateranensi; manum consecrationis apposuit Albanus Albanensis episcopus xiii kalendas Octobris.

Die festo sancti Michaelis duae reginae, scilicet tam Angliae quam Siciliae, navem ascenderunt apud Acon. Rex vero navem ascendit die festo Sancti Dionisii. Circa Sancti Martini festum applicuit in Romania, scilicet in loco qui dicitur Cuurefy, qui iurisdictioni subicitur imperatoris Constantinopolitani. Postmodum relictis magnis navibus duas galeas ascendit et applicuit in Sclavonia. Cum autem transisset Venetiam et Aquileiam, terram ducis Austriae subintravit. A quo captus est in civitate quae Wena dicitur xiii kalendas Ianuarii.

Regem Anglorum dux Austriae comprehendit apud Wenam. Qui licet pedes regis in compedibus non humiliaverit, importunitate tamen custodum plus ad malam mansionem perduxit, quam si duris artasset in vinculis. Homines siquidem regionis illius barbariem maxime redolentes, horrent verbis, habitu squalent, inmundiciis feculescunt, ut intelligas eorum cohabitationem ferinam pocius quam humanam.

MCXCIII. Iohannes Moritonii comes cum audisset fratrem suum regem tentum in vinculis illectus est spe magna regnandi. Multos itaque per totum regnum alliciens, plurima promittebat, munitionibus suis celeriter obfirmandis intendebat sollicitus; mare transiens foedus iniit cum rege Francorum, ut Arturum ducem Britanniae, nepotem suum, ab ea spe quam Britones super eius promotionem conceperant prorsus excluderet.

Pridie kalendas Marcii Salaadinus diem clausit extremum.