Ysengrimus/Liber I

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
Liber I
1148-1149

Liber II Fairytale right blue.png

Egrediens silua mane Ysengrimus, ut escam
Ieiunis natis quaereret atque sibi,
Cernit ab obliquo Reinardum currere uulpem,
Qui simili studio ductus agebat iter,
Praeuisusque lupo non uiderat ante uidentem,        5
Quam nimis admoto perdidit hoste fugam.
Ille, ubi cassa fuga est, ruit in discrimina casus,
Nil melius credens quam simulare fidem,
Iamque salutator ueluti spontaneus infit:
‘Contingat patruo praeda cupita meo!’        10
(Dicebat patruum falso Reinardus, ut ille
Tamquam cognato crederet usque suo.)
‘Contigit’, Ysengrimus ait, ‘laetare petisse,
Opportuna tuas obtulit hora preces:
Ut quaesita michi contingat praeda, petisti,        15
Contigit, in praedam te exigo, tuque daris,
Difficilis semper non est deus aequa petenti,
Te petere attendens aequa, repente dedit.
Te michi non potuit contingere gratior hospes,
Non me hodie primum perfida uidit auis,        20
Unde uenis, uesane Satan? non curo rogare,
Quo tendas, ego te longius ire ueto;
Si quid adhuc exinde tibi procedere restat,
Huc tantum in fauces progrediere meas.
Hinc uideo duplicem nobis consurgere fructum:        25
Scilicet haec stomacho proderit esca meo,
Phisicaque Obitio non haec michi lecta magistro est,
Dentibus inscripta est atque legenda meis;
Cumque Camena meae te totum saepserit alui,
Nec uia longa tibi est nec metuenda breuis.        30
Condoleo, quia saepe pedes lassaris eundo,
Sis faciam miles, nec grauia arma time,
Efficieris eques, sed non oneraberis armis,
Incumbet collo sarcina tota meo;
At ne forte cadas, equitabis more prophetae,        35
Non tibi sella super dorsa sed intus erit,
Nec dedignor equus fieri, uellem ante fuisse
Cognatoque diu suppeditasse meo.
Nunc grator patiens pulsus et uerba tulisse,
Vulnera pensabunt, quod tacuere minae,        40
Insanit, quicumque minis efflauerit iram,
Hostem praemunit, qui timuisse facit,
Tutus it in clades, timidum sollertia seruat,
Dissimulans odium promptior ultor erit,
Optatum fortuna diu te tradidit ultro,        45
Sic, quibus inuideo, quotquot habentur, eant!
Quisne ego sim, nosti, siquidem tuus hospes ego ille,
Cui Sclaua ante tuum potio sumpta larem est,
Ha, Reinarde, illa quam Brabas nocte fuisti!
Hic, nisi te Satanas glutiat, Anglus eris!        50
Quid mea, quid referam, quae natis probra meaeque
Feceris uxori? nonne fuere palam?
Hospitium nostro tibi nunc in uentre paratur,
Incide!’ (pandebat labra) ‘sodalis, ini!
Sis collega licet prauus michi, nolo tibi esse,        55
Deteris, ut debes; detere, nolo sequi:
Pando tibi hospitium, quamquam mereare repelli,
Incide iocunde, laetus adhisco tibi!’
Dixit et admoto foris hostem dente titillans
Leniter extremos uellit utrimque pilos,        60
Reinardus tolerat, quod non tolerare libebat,
Et patienter adest, mallet abesse tamen.
Sic alacer cattus, dum prenso mure iocatur,
Raptum deponit depositumque rapit,
Ille silet raptus, nullo diuertit omissus,        65
Tam fugere inde pauens, quam remanere dolens;
Denique si fidens obliquat lumina uictor,
Oblitus fidei fit memor ille fugae,
Luditur illusor, mus absque uale insilit antrum,
Obseruatorem non sibi deesse querens,        70
Liber ut euasit, non iret in oscula rursum
Ob quicquid fului rex habet aeris Arabs.
Ha, rudis infaustusque, uiae, qui parcit et hosti!
Ambiguum finem res habet usque sequens;
Incautus senior uersutum circinat hostem,        75
In pugno tutum fisus habere iocum,
Suffocare metu mauult quam uiribus illum,
Posse putans artes inter acerba nichil,
Concutit inde quater dentes, sonuere coicti,
Ut super incudem bractea tunsa sonat.        80
‘Ne uereare! meo quos’, inquit, ‘in ore ligones
Cernis, ebent usu et tempore nilque secant,
Ostia (quid dubitas?) forsan non usque patebunt,
Nunc adaperta uides, quando uocaris, adi!
Ingredere, explora! quid stas, uesane? quid haeres?        85
Intranda est propere ianua, quando patet;
Huc ergo cupide, ne sero intrasse queraris,
Gaudia cum gustu senseris illa, sali,
Si sapis, hoc fieri, quod praeformido, uetabis,
Ne tibi propositas uendicet alter opes.’        90
Hospita non audet Reinardus in ora salire,
(Praecipites durum saepe tulere diem)
Vix quoque, quin quamuis passim iubeatur inire,
Ter mallet noctes octo cubare foris;
Nam recolens olim mordendi gnara fuisse        95
Ora lupi, nondum credit ebere satis,
Si nequeant mordere, putat quassantia saltem,
Non ergo hospitii tactus amore refert:
‘Leniter imprimis inuita, patrue demens!
Nemo suae debet prodigus esse rei.        100
Sentio uelle tuum; quid nostros scindis amictus?
Desine paulisper, dum tria uerba loquar —’
Iratus senior uocem interrumpit obortam:
‘Non est ante fores longa loquela decens,
Ingredere hospitium! scito, nisi protinus intres,        105
Post intrasse uoles sero, repente ueni!
Ut socio praedico: semel fortasse rogabis,
Nec tibi pandetur ianua clausa quater;
Ergo lepor morum placeat, prius ibitur intro,
Tunc tria sexque refer uerba quaterque decem.        110
Quassarique aliqua (pro caris multa feruntur)
Fer placide; patruus sum tibi, redde uicem!
Scis, ubinam biberim tua pocula lene ferendo,
Tu nunc exempli fungere lege mei.’
Sic fatus senior non protinus irruit hosti,        115
Morsibus innocuis uellit et ambit ouans;
Ergo, quod utilius nescisset, scire laborat,
Et tandem didicit, quod didicisse luit:
Quaerat an arte aliqua redimi, qui saeptus in arto est?
Traditus an morti quid nisi morte premi?        120
Curane uiuendi uel spes aliquanta supersit
Insano, suadens nolle repente mori?
At Reinardus itemque loquens ‘proh patrue’, clamat,
‘Non Scitha, non Saxo siue Sueuus ego!
En Reinardus adest, cognatum agnosce fidelem!’        125
Ille refert: ‘patruum tu quoque nosce bonum!
Ysengrimus adest, quo, quando subire rogante
Negligis hospitium, uim faciente subi!’
Ille licet sermo multum pietatis haberet,
Non placuit uulpi, taliter ergo monet:        130
‘Patrue, tu posses aliquando urbanior esse,
Ambo sumus clara nobilitate sati;
At tu nescio quo iam rusticus omine dudum
Degeneras, patrii sanguinis esto memor!
Mane rubescit adhuc; more inuitarer equestri!        135
Me, uelut ingruerent nubila noxque, trahis!
Hospita tecta semel si iussus inire negarem,
Protinus alternum subsequeretur aue?
Gratia reddetur maior praestare uolenti,
Quam tibi praestanti restituenda fuit        140
Huc potior michi causa uiae est, patruique uolebam
Discere ego euentus atque docere meos;
Quid dapis ergo tibi est hiberna in tempora partum?
Qui tibi uita placet? qui mea domna ualet?
Qui spes magna mei patrueles? obsecro, uiuant!’        145
‘Ergo tibi curae’, rettulit ille, ‘sumus?
Fors secus, ac uelles, nostra est, hoc dico, cibique
Nil nisi te partum, frater, habemus adhuc'
Hospes ad hec: ‘utinam ergo tibi satis esse ualerem!
Nil nisi me exiguum sumptibus esse nocet.’        150
Econtra senior: ‘non est mea regula, qualem
Esse putas, aliter res ego tracto meas:
Iure caret magnis, qui sumere parua recusat,
Sufficere ut possint grandia, parua iuuant,
Grandia tota uoro, (michi tam patienter agenti        155
Gratia!) de modico nil superesse sino;
Gaude igitur, tam parua michi quam magna uorantur,
Nec paruum reputo, quicquid habere queo,
Purius elambi debet, quo parcior esca est,
Fer patienter edi!’ ‘patrue, fiat!’ ait,        160
‘Non michi sunt odiosa tui penetralia uentris,
Nec uereor fieri nobilis esca gulae,
Hospitio uellem numquam peiore locari,
Sed non hoc patria uendico sorte decus;
Quolibet ut latro siccandus stipite pendi        165
Promerui potius quam cibus esse tibi.
Quod si fata michi decrerunt tale sepulcrum,
Laetor honore meo, sed tua probra queror:
Paruus ego et uirtute carens, tu fortis et ingens,
Et quidnam tituli mors tibi nostra dabit?        170
Ut caret obprobrio stratus miser hoste potenti,
Sic miserum sternens hostis honore potens.
Quin heu quanta meo tibi funere dampna parantur!
Quis tibi consultor, qualis ego usque fui?
Ergo tibi dampnum mea mors et dedecus infert;        175
Viuam, consiliis prodero saepe tibi,
Exiguos artus cumulata peritia pensat,
Conciliant artes debilitatis onus.
Prodero — nunc equidem!’ (cum ‘prodero’ diceret, optans
Addere, quo fieret lenior ira senis:        180
‘Indicat hora uiam’, gestabat pone baconem
Rusticus, adiecit ‘nunc equidem’ hospes ouans)
‘Ecce baco hic coram tener est et crassus et ingens,
Et lentus morsu et paruus ego atque macer,
Alteruter praesto est, neuter, si quaeris utrumque,        185
Pluris uter tibi sit, dixeris! ille datur;
Detege continuo, quemnam praependeris esu,
Tempus adest epulis, pars bona lucis abit.’
Subridens senior (dentes tamen extrahit) infit:
‘Perna michi dabitur? qua ratione, Satan?        190
Tu sic effugies forsan, promitte, quid obstat?
Taliter haut hodie ludificabor ego,
Tam potes Atrebatum quam despondere baconem,
Da tibimet, frater, spe mea uota carent;
Laetificare solet stultum promissio diues,        195
Nescio promissis credere, credo datis.’
Dentibus extractis audacior ille loquendi
Castigat patruum: ‘sumere disce, miser!
Hoc solo impedior, quod nondum sumere nosti,
Sumere si scires, perna parata foret;        200
Patrue, quis praesul, quis sumere rennuit abbas?
Sumere lex media est, regula rara dare.’
Ysengrimus ad haec: ‘posses dare, sumere noui!
Nunc castigor, eram sumere doctus heri;
Eia quid facies? abiens tenet ille baconem,        205
Colloquimur stantes, ambulat ille procul,
Et uisi fortasse sumus, nostrique pauore
Ungue tenet, quod fert, acceleratque uiam.’
‘Quaeris’, ait, ‘quid agam? sublecto tramite passim,
Quo te praecedit rusticus iste, ueni,        210
Et mea facta uide: baco decidet, auguror, aude
Tollere depositum neue moreris ibi;
Si tibi furandi pudor est aut forte uereris
Peccatum furti, soluere utrumque potes:
Collige desertum custos, latoris egentem        215
Fer miserans, insons et bene tutus eris.
Saepe ebetes magni, subtiles saepe pusilli,
Nunc animi dos est experienda mei;
At uero fieri lucrum commune paciscor,
Iam pro dimidia non ego parte loquor,        220
Parua deus fecit paruis, ingentia magnis,
Sit pars quarta michi, tres remanento tibi.’
Ille coaequari iurabat; ‘patrue, nolo,
Ut statui partes’, ille reclamat, ‘erunt,
Quid cunctamur? eam, scis uesci carne suilla?’        225
Ille quasi iratus dicit, at intus ouat:
‘Quid, Satan, insanis? sine me pausare, liquaster!
Dem pretium, ut uadas, scilicet? anne rogem?
Graeca salix posses prius esse aut Daca sacerdos!
Ire, uelim nolim, uis, ierisque feram,        230
Nec ueto nec iubeo, nec me minus ire uetante
Nec tu me cuperes praecipiente magis,
Esurio; nisi des pernam, te quaeso reuerti.’
Euolat obliquo concitus ille gradu;
Iuncta legens arbusta uiae, citiore redemit        235
Circuitum cursu praeceleratque uirum,
Clamque fluens in plana praeit, qua perniger ibat,
Insectante lupo rustica terga procul.
Reinardus solitae temptans ludibria fraudis
Fert tremulos clauda debilitate pedes,        240
In caput, in caudam, in costas titubatque caditque,
Rusticus insectans prendere certus erat.
‘Mene mei ualeant’, ait, ‘explorabo uelintque
Ferre pedes, istum destituere sui;
Unde huc cumque uenis, iter est tibi paene peractum,        245
Ut nolis, ego te nunc reor esse meum,
Praestolare, nepos, donec tibi soluere talos
Vepribus elicitis, longius ire nequis,
Soluo morae pretium, portaberis.’ ista locutus
Protendit dextram, (laeua tuetur onus)        250
Irrisumque sequens, pellem, magis anxius haeret,
Cui dare uellet herae, quam capere, unde daret;
Hic ueluti prensurus erat, par ille prehenso,
Tam citus hic sequitur, tam praeit ille piger.
Spe uires augente celer uillanus euntem        255
Urgebat passu mobiliore sequens,
Repplicat ille uices, et quam propiore sequentis
Urgetur gressu, tam citiore fugit;
Villano clamante gemit, pausante resistit,
Suspirante reflat, fit properante celer,        260
Nec potior fugiente sequens, fugiensue sequente,
Ambo pari gressum strennuitate ferunt.
Visus erat prensu facilis, si rusticus illum
Impeteret cursu concitiore parum,
Obstat onus uoto, sapuit uillanus, onusque        265
Decutiens collo, tendit utramque manum,
Tunc cursu manibusque simul strepituque iuuatur,
Cogitat esse nichil post sua terga doli —
Reinardus solito uenantem decipit astu,
At lupus arrepto lustra bacone petit.        270
Reinardus uaria spatians ambage meandi
Callidus irritat ludificatque rudem:
Nam nunc multifido spiras curuamine tricans
Anguis compliciti uincula cassa notat,
Nunc obliquus ad hanc partemque incedit ad illam;        275
Non redit aut prodit lineolasque terit,
Sed numquam uenturus eo, quo creditur isse,
Daedalia fallax implicat arte chaos.
Ancipites tricas tenui discriminat hora,
Longius oblongans ante parumque retro,        280
Nunc illuc obliquat et huc proditque reditque,
Nunc aliquo giros ordinat orbe breues,
Ignorante uiro, per tot diludia cursus
Tricantem dubios certius unde petat.
Ille fluit furtim lusa inter crura diuque        285
A tergo saliens ante putatur agi,
Transposuere uices: qui fugerat, ille sequentis,
Quique sequens fuerat, par fugientis habet;
Erectis oculis absentem denique sentit
Rusticus, ammirans attonitusque diu        290
Haeret mentis inops, quando aut amiserit illum,
Aut amissus ubi delituisse queat
Lumina trans humerum dextrum torquere parabat,
Explorare uolens, qua latitaret humo,
Reinardus metuens, ne quatenus ille lupinam        295
Respiciens fraudem post sua terga notet,
Prodiit, a laeua rediens, oculosque latentem
Quaerentis gemitu bis reuocante praeit;
Rusticus ablatum tam se ignorante redisse
Quam stupet ignaro se latuisse prius.        300
Hic fugere, ille sequi, persaepe extrema teneri,
Effluere et cassam linquere cauda manum,
Tunc quasi deficiens cadit expectatque iacendo
Prensorem, caudam dextera tuta tenet,
Vir ‘mecum’, inquit, ‘amice, manes!’ cultrumque sinistra        305
Expediens, misero demere uellus auet.
Acre gelu, ferrumne secans, an cautus utrumque
Horruerit, dubito, noluit ille pati,
Ergo supersiliens dextram, qua cauda tenetur,
Transfluit obliquam, pondere dextra labat,        310
Attonitus caudam dimittit, at ille pauentis
Per scapulas saltans et caput ante redit;
Se cepisse uidens et non potuisse tenere
Rusticus indignans cor sibi paene fodit.
Ille iterum in faciem diuoluitur atque retrorsum        315
Procidit, et misero uox morientis inest,
Rusticus accedens sensim ruiturus in illum
Mole sui tota ‘si potes’, inquit, ‘abi!’
Poplitibus pronis nutat tenditque lacertos
Et ruere incipiens paene beatus erat:        320
Praefugit obliquo saltu uafer ille ruentem,
Nudaque suscepit terra ruentis onus,
Surgere conantis Reinardus colla caputque
Occupat et morsa concitus aure salit.
Vir uehemente ferox animo et gemebundus humumque        325
Pressa fronte legens acrius instat item,
Fidus erat prensu sed perfidus ille retentu
Et uix effugiens effugit usque tamen,
Linea currentes non intercesserat usquam
Ulnarum spatio longior acta trium;        330
Ter tenuit caudam prensor, ter tenta fefellit,
Terque fere felix, ter miser esse tulit,
Sic pueris leuis aura perit coeunte pugillo,
Lubricaque anguillae fallere cauda solet.
Ille igitur ioculans assueta fraude uiarum        335
Fert tremere et labi, fert cadere atque capi,
Taliter illudens, donec comitante rapina
In saltus reducem nouit abisse lupum,
Protinus insultis obliqua per inuia siluis
Tollitur ex oculis ut duce pluma notho.        340
Sustinet ille noui stupidus fantasmata monstri
Plus ammirari quam sua dampna queri:
‘Unde’, ait, ‘existi, redeas, illabere Auerno!
Non equidem uulpes, sed quater ipse Satan!’
Ille gradu fixo uillanum dulce salutans        345
Eminus exclamat: ‘uado, sodalis, aue!
Ut scires, (etenim haerebas) cui mittere uelles
Membranam dominae, tardius ire tuli;
Inconsultus adhuc dubitas, custodio pellem,
Cum scieris, cui des, trado libenter eam.        350
Quam tua parta michi fuerat, si pellis egerem,
Tam mea nempe tibi est; nec, quia uado, dole:
Ut fuit abstractu te caudam prompta tenente,
Sic, quacumque soli parte morabor, erit.’
Callidus ad pactam quaestor peruenerat aedem,        355
Circumfert oculos, stat reticetque diu,
Cernit relliquias strophium restare salignum,
Quo fixum extulerant fumida tigna suem,
Ipsa senex tota cum carne uorauerat ossa,
Iam salicem rodens insatiatus adhuc;        360
Incipit ergo prior uulpes atque eminus abstat,
Os patrui fidum non nimis esse ratus:
‘Patrue, paene michi tonsa haec pastura uidetur,
Rodis enim, nondum crederis esse satur,
Pax est et requies de toto facta bacone,        365
Cur etiam non est esa retorta simul?
Parua fere saturo defectum fercula supplent,
Unde capit nullam uenter inanis opem.
Cras (iterum esuries hic, nulla refectio restat!)
Prandia constabunt uberiore cibo;        370
Adice relliquias, et non aliena uorasti,
Cui seruas, operam conciliantis agens?’
Repplicat haec senior: ‘per canos hosce seniles!
Parua animae est adeo non michi cura meae,
Et tunc unde tibi pars expectata daretur?        375
Fraus inter socios crimine nulla caret;
Tu quoque laturus, si me seruante relictum
Nil tibi uidisses, impatienter eras.
Cerne, retorta uacat, seruata fideliter ipsa est,
Rosa quidem sed non est uiolata nimis,        380
Vix tamen hanc potui seruare bacone comesto,
Sed scieris, non est unus utrique sapor,
Lenius in lardo penetrabiliusque momordi,
Et fuit utilior fissiliorque caro;
Sume, tua haec pars est, et dic socialiter actum,        385
Non alii leuiter sed tibi tanta datur.’
‘Patrue’, quaestor ait, ‘cui competit, illius esto!
Hic aliquid peius quam nichil esse puto;
Quod michi seruasti, serua pendere uolenti,
Inuenit arbitrium nulla retorta meum.’        390
Offensus senior truculenta uoce profatur:
‘Rebar amicitiam promeruisse tuam;
Nunc ego deprendi, tua quo uersutia uergat,
Pars mea consumpta est, hic tua, sume tuam!
Quo funem traheres, praenoui: nempe tulissem,        395
Particula uelles solus utraqae frui,
Alliceres astu, quaecumque reperta fuissent,
Ut mus muscipula, uis solet arte capi.
Ergo ego praeripiens sperato cautius egi,
Tundatur ferrum, dum nouus ignis inest;        400
Res est forma rei, factis facienda notantur,
Et nichil est, quod non mentis acumen alat.
Quod si tam lepidus, quam uulgo diceris esse,
Et si, quam sapiens crederis esse, fores,
Carpere te saltem, quamuis pietate careres,        405
Haec mea non sineret publicus acta pudor;
Ubertate tuus si tanta uenter egeret,
Quanta non dubitas indiguisse meum,
Pace mea potuit saluo michi uirga bacone
Cortice plus medio rosa fuisse tibi.        410
Sicut enim es prudens, rosae iactura retortae,
Non tibi maerorem perna comesta mouet;
Sufficeret, si tota foret, tibi uirga, meamque
Ingluuiem nosti, turpiter ergo doles,
Aluus cum tibi sit stricta et breuis, at michi late        415
Oblonga pendens in cauitate capax.
Si res ad synodum traheretur, nonne parasti
Materiam risus et pietatis ego?
Protinus ergo tuae completo fine querelae
Cum peteres dampno ius synodale tuo,        420
Redderet orator uera argumenta disertus,
Innocuum tali me ratione probans:
‘Ysengrimus adest obiecti criminis insons,
Hoc rerum series indubitata docet.
Vouerat hoc anno claustralis seria uitae,        425
Reinardo laicos inter habente suam,
Frater et in claustro, quoadusque abbate uoracem
Formidante gulam iussus abiret, erat;
Iussus abit, uerum quamuis et iussus abisset,
Sacra uerebatur frangere dicta patrum.        430
His igitur scriptis in sacrae codice normae:
‘Hunc, qui pluris eget, sumere plura decet’
Et ‘Cum tinnierint ueniendi cimbala signum
Fratribus, ad mensas caetus adesto celer’,
Ysengrimus habens sacro super ordine curam        435
Vertere nolebat, quod pia secta iubet.
Obuiat interea Reinardo, dumque uicissim
Rite uale faciunt, umbra baconis adest,
Clam loquitur fratri uulpes: ‘hunc, domne, baconem
Si mecum uelles diuidere, arte darem’;        440
Frater ait: ‘communis erit’, quo more iubetur
Claustricola ‘est nostrum’ dicere, quicquid habet,
His dictis abiit Reinardus, fratre relicto
Nil absens misit, nil dedit ipse redux.
Monachus inspecto fore comperit aethere tempus,        445
Cimbala quo fratres pulsa uocare solent,
Incidit oblatum, nescit quo dante, baconem,
Debita sumendae uenerat hora dapis;
Hora facit neglecta reum, Reinardus et istum
Praeter claustricolam quilibet alter abest,        450
Dona dei laudans, accedit frater ad escam,
Nil seruat, dominum sic monuisse memor:
‘Noli sollicitus fieri pro luce futura.’
Denique completis omnibus iste uenit,
Utque uidet torquem, quo uinctum fumida tergum        455
Tegula sustulerat, ‘pars mea’, clamat, ‘ubi est?’
Clamanti monachus ‘frater, temere exigis’, inquit,
‘Exige fraterne, debita soluo libens,
Ordinis est nostri, plus sumere pluris egentem,
Pluribus indigui, plura proinde tuli,        460
Frater inexpleta si mensam liquerit aluo
Ultra dimidium, regula fracta perit;
A quocumque baco datus est, quod oportuit, egi,
Haec superant, plus his non iubet ordo dari,
Quod superauit, habe!’ monachus sic ista fuisse        465
Arbitrio synodi nec secus acta probat,
Nec coram Remico metuit nec praesule Romae,
Sedis uter libeat sollicitetur apex;
Pendite, censores, causam!’ sic, stulte, locuto
Rethore quid synodus diceret esse tuum?        470
Si, quibus et quantis egeam, perpendere uelles
Et gereres socia sedulitate fidem,
Quamuis abrosus prope liber adusque medullam
Et comitata duas perna fuisset oues,
Non culpandus eram, potius culpabilis essem,        475
Si michi mansisset mica pusilla super.
Desine conquestu modo, pars tua maior habetur,
Sed pietate cares et rationis eges;
Sanus adhuc ferme cortex lignumque remansit,
Et non est morsu laesa medulla meo,        480
Perna michi iuxta modulum diuisa uidetur,
Fecissem fratri non meliora meo.
Cominus huc accede, miser, metire retortam,
Quam uice te socia prosequar, ipse uide,
Et si non aliter, quam dico, probaueris esse,        485
Consulo, ne spernas hoc, quod habere potes,
Rode foris librum tenuemque exsuge medullam,
Esu dura aliam pars tibi praebet opem:
Cum fortuna aliquem dederit tibi prospera quaestum,
Commodius poterit sarcina uincta uehi.’        490
Reinardus patruum, si quicquam diceret ultra,
Irasci metuens fraude benignus ait:
‘Patrue, te insontem iusta ratione probasti,
Sicut iustitiam mos hodiernus habet:
Peius agit, qui plura potest, luit omnia pauper,        495
Scit sibi fautorem diues adesse deum.
Ignorante deo est pauper, quod prodigus ardet
Fundere, quodque tenax condere, pendit inops,
Quod locuples, quod pauper habet, locupletis utrumque est,
Diuitis ex dono est pauperis omne parum;        500
Non igitur nostro quicquam de iure tulisti,
Tam mea quam tua res est tua, cuius eges,
Si minus edisses, stomachus tibi laxior esset,
Vestis et esca hodie cuncta licere iubent.
Nullius ignoscentis eges, uis imperat aequo,        505
Indulgente sibi diuite, quicquid agit,
Accusatur inops, sit noxius ipse, sit insons,
Venalis uenia est, ut mereatur, emat,
Iustus inops sine iure, reus sine crimine diues,
Ipse sibi ignoscit pro pietate dei;        510
Ergo si locuples alibi indultoris egebit,
Nonne deus referet pro pietate uicem?
Conqueror ergo nichil, concordes simus ut ante!’
Tunc senior blanda uoce profatur ouans:
‘Nunc sapis, impensumque tibi gratanter habeto!        515
Scis bene, sic sociis partior usque meis;
Si tibi deterior, quam uelles, portio cessit,
Et mea pars uoto non fuit aequa meo,
Fer modo! restituam, cum quid lucrabere rursum,
Non quia debuerim, sed quia largus ego.’        520
Acrior idcirco Reinardum iniuria torquet,
Quod non reddiderat debita uerba dolor,
Exspirata minis rabies cor lenius angit,
Interit erumpens, permanet ira latens;
Sed quia facta solet dictis praeponere prudens,        525
Declamare bonam noluit ante diem,
Non usurpat ‘agam’, ne dicere perdat ‘ego egi’,
Tuta mora spes est, anticipata perit.
Venerat ergo dies uindictae lectus, uterque
Hostis agens hosti, non temere actus, obit,        530
Visa uulpe senex hilaris concinnat inanes
Blanditias, blaesa calliditate loquens:
‘Tempore felici uenias, cognate! quid affers?
Nunc, si quid dederis, partior absque dolo.’
Cui uulpes: ‘refer ergo fidem, quae, patrue, primam        535
Diuisit, tibi si perna secunda placet,
Sicut prima fides suadet sperare secundam,
Sic fraus indicium prisca sequentis agit,
Dicitur hoc uulgo ‘fraus acta minatur agendam’;
Diuisus recte uix fuit ille baco.        540
At michi nunc merces illaesa retorta daretur,
Si uescenda tibi perna ueniret item?
Te peccasse piget, desisti fallere frustra
Et de perfidiae crimine sero doles;
Si michi seruasses primam sine fraude retortam,        545
Venisset melior perna priore sequens.
Tendamus meliore uia! considero mores,
Cras hodieque sumus, quod fueramus heri,
Non igitur tecum communia rursus habebo,
Te, nisi solus edas, copia nulla replet;        550
Nonne querebaris uesanum ambabus abusum
Particulis uterum paene uorasse nichil?
Et nunc diuideres socialiter? immo uidetur,
Ne pecces iterum, res facienda secus.
Non prohibet pisces tibi regula, tuque fuisti        555
Monachus, et non est semper edenda caro;
Fac dapibus licitis insanum assuescere uentrem,
Cuius ob ingluuiem noxia nulla times.
‘Ius!’, ubi ius non est; ubi ius, ‘iniuria!’ iuras,
In res externas irreuerenter hias,        560
Res proprias, medias, alienas credis easdem,
Viuere uis rapto, carnibus usque frui;
Munditiae frenum ebrietas et crapula uendunt,
Qui mundus fieri quaerit, utramque cauet.
Heu te sexta dies nec quadragesima terret,        565
Iudaeus siquidem, sicut opinor, eris,
Te minus est nequam Satanas quaecumque gerente,
Ille aliquid sed tu nil superesse sinis;
Nec lex moralis nec scripta leporue pudorue
Aut timor aut pietas his posuere modum.’        570
Emulus econtra loquitur, spe laetus habendi:
‘Quid, cognate, adeo faris amara michi?
Parce, precor! quicquid praeceperis, obsequor ultro,
Norim, quid iubeas, quid prohibere uelis,
Exceptis parebo tribus quaecumque iubenti:        575
Nil do, sperno modum, deuoueoque fidem;
Haec tria cor fugiam, quam congrua causa sit, audi,
Nam tribus his sapiens nemo carere dolet:
Parta michi teneo, data non redduntur egenti,
Et praeformido rebus egere datis.        580
Me rerum ignari nimis esse fatentur edacem —
Venter ubi impletur, nil superaddo cibi,
Partior, hoc stulti culpant, communia praue —
Sed non sufficerent dimidiata michi,
Quaeque michi desunt, nunc ui, nunc aufero furtim —        585
Pellerer aut captus penderer, illa rogans;
Cetera iussa geram, liceant haec, abdico carnem,
Si michi quid dederis carius, unde ciber.’
Commentator ad haec, leuiter sanaberis’, infit,
‘Carne tibi excepta nil prohibere uolo,        590
Pauca uolo ut mutes, et cetera cuncta licebunt,
Ignosco uitiis, in quibus ambo sumus;
Diceris (et uerum est) in me peccasse frequenter,
Cum dederim, ut nosti, commoda multa tibi,
Tam fidus fido, quam concolor Anglicus Indo,        595
Quo michi plus debes, hoc minus usque faues,
Omne malam uice nemo mala nisi possimus aequat,
Ergo, ne pereas, consiliabor item.
Piscibus innumeris uiuaria subdita noui,
Emoritur stricto plurima turba uado,        600
Piscibus ut reliquis laxetur copia nandi,
Gratus ibi hunc illo captor agente trahit;
Nec potior quisquam quam tu michi crederis esse,
Tot pressum monstris euacuare locum,
Sit quamuis in uentre tuo tam creber et amplus        605
Angulus, es numquam uel satiandus ibi.’
Ille reclamat ouans: ‘furimus, Reinarde? quid istic
Figimur? accelera! mors, nisi piscer, adest!
Vis uiuam, in pisces age me, carnem abdico prorsus;
Tu prisci sceleris ne meminisse uelis,        610
Perdideram lances, quibus exaequare solebam
Particulas, ideo solus utrasque tuli.
Quem nunc ergo dares, tu solus habeto baconem,
Pars tua quarta foret, par modo noster eris,
Et ueterem patruum capiendis piscibus induc.’        615
Praecedit uulpes subsequiturque lupus;
Ambo pari cursu sed uoto dispare tendunt,
Hic cupidus lucri, conscius ille doli,
Spe labor in seniore, fames stimulatur utroque,
His ergo stimulis instimulatus ait:        620
‘Dic, cognate, etenim nimis expedit hoc michi nosse,
Piscatura uadi quam proeul abstat abhinc?’
‘Patrue, cur’, inquit, ‘scitaris?’ at ille subiufert:
‘Scitandi quaenam sit michi causa, rogas?
Quo tibi surreptu tam nunc industria simplex?        625
Unde haec rusticitas, (nonne facetus eras?)
Ut, cur quaesierim, quaeras, quod et ante rogatum
Dicere debueras? expediebat enim;
Nam licet ipse nichil nosses, (at fama fatetur)
Quam natura meae sit furiosa gulae,        630
Quam mordax in uentre meo luctetur egestas —
Nescis, quod cupidos segnia lucra necant?
Tarda magis cupidos quam perdita lucra molestant,
Nonne fui monachus ? scisque, ita dicor adhuc.
Materia crescit crescente uoracior ignis,        635
Res auidam mentem nulla praeire potest,
Fax natiua meos satis incendebat hiatus,
Adiecit stimulos regula sancta suos,
Monachus oblatum cum uiderit affore lucrum,
Irruit ut pluuio fulgetra mota polo;        640
Sciret bina modum, cum nesciat una Caribdis?
Hinc me sanctus agit, noxius inde furor,
Plus claustri pietas furit impietate lupina,
Dico satur ‘satis est’, monachus usque ‘parum est’.
Antea peccabam, quotiens uiolenter agebam,        645
Et ueniam raptus non habuere mei;
Sacra cuculla michi simul est accepta, suumque
Exemplum fratres edocuere boni,
Protinus illicitum caepit licitumque licere,
Et nichil est uetitum praeter egere michi,        650
Dic igitur, nostro quantum de calle supersit,
Ne pariat subitam dupla cupido necem.’
‘Patrue’, ductor ait, ‘cum plena crepuscula mundum
Induerint, caeptum perficiemus iter;
Nocte fere media, si tendimus omine laeto,        655
Tanta trahi poterit sarcina, quanta uehi.’
Piscaturus ad haec: ‘tua nonne peritia languet?
Nescio quid passa mente reduncus ebes;
Milibus octo super nubes extantis acerui
Impositum dorso me superaret onus?        660
Sed facile est portare michi, quos occulit aequor,
Ni dicam ‘satis est’, abnatet oro nichil,
Si felix fortuna meis arriserit ausis,
Quot michi sufficiant in duo lustra, traham.’
Mouerat algorem Februi uiolentia, quantus        665
Stringere Danubias sufficiebat aquas;
Nacta locum uulpes dixit: ‘sta, patrue dulcis’,
(Hiscebat glacies rupta recenter ibi)
‘Hic impinge tuam, carissime patrue, caudam,
Rete aliud nullum, quo potiaris, habes,        670
Utere more meo; quotiens ego piscor, eundem
Piscandi quouis sector in amne modum,
Utque experta loquar, si multum linea claudant
Retia, ter tantum cauda tenere solet
Quod si consilium non exaudire recusas,        675
Hortor, ut hic sapiat dupla cupido semel;
Salmones rumbosque et magnos prendere lupos,
Mole supernimia ne teneare, caue,
Anguillas percasque tene piscesque minores,
Qui tibi sint, quamuis plurima turba, leues.        680
Viribus aequa solet non frangere sarcina collum,
Obuiat immodicis ausibus usque labor;
Lucratur temere, qui perdit seque lucrumque,
Interdum lucris proxima dampna latent,
Ne capiens capiare, modum captura capescat,        685
Virtutum custos est modus atque dator.’
Retifer econtra: ‘ne quid michi console, frater,
Da tibi consilium, console memet agor!
Per caput hoc canum, si tam scius aequoris essem,
Quam michi siluarom compita quaeque patent,        690
Sciret, ob hoc quod aquas nondum spoliare parabam,
Vindice se Ionas hac caruisse tenus;
Praetulerim rumbo cancrum delfinaue ceto?
Non meus hoc fecit consuluitque pater.
Quo buccella michi minor est, hoc tristius intrat,        695
Res breuis est Satanae, copia plena dei;
Vae michi, cum subito dentes ossa obuia laedunt!
Immersis longe dentibus esca iuuat,
Tunc primum me teste deus laudabilis extat,
Cum nichil offendit libera labra diu.        700
Pauper ouat modico, sum diues, multa capesco,
Tangit parua super paupere cura deum,
Diuitibus fecit deus omnia, seruat et offert,
Diues qui sapiant scit bona, nescit inops;
Scit diues scitasque cupit quaeritque cupitas,        705
Quas sibi quaerendas praemeditatur, opes,
Quaesitas reperit, fruitur parcitque repertis
Ordine, prouentu, tempore, lege, loco,
Colligit ac spargit, colitur, laudatur, amatur,
Cominus et longe cognitus atque placens.
Infelix, qui nulla sapit bona, nulla requirit,        710
Viuat et absque bono, uiuat honore carens,
Nullus amet talem, nullus dignetur odire!
Ergo ego piscabor, qua michi lege placet,
Proximitas quaedam est inter cupidumque deumque:        715
Cuncta cupit cupidus, praebet habetque deus.’
‘Patrue’, dux inquit, ‘moneo, non quaero docere,
Perfectus sapiens absque docente sapit,
At timeo tibi, debet amans hoc omnis amanti,
Vincula praeterea nos propiora ligant.        720
Huc me igitur duce ductus ades lucrumque locumque
Indice me nosti — temet agenda doce,
Sic studeas lucris, ne dampnum lucra sequatur,
Quid ualeas, pensa, ne uide, quanta uelis.
Perfeci, quaecumque michi facienda fuerunt,        725
Ire michi restat, cetera mando tibi,
Quid uel ubi faceres, dixi, facienda subisti;
Securus dixi — tu facis, esto pauens.
Fac bene! dum piscaris, eo conquirere gallum,
Sunto tui pisces, sufficit ille michi,        730
Dico iterum — si temet amas, piscare perite,
Consulo, si cuius consiliantis eges;
Improperanda puto commissa uoraginis amplae,
Cum steteris fixus pondera magna super.’
Emergente die Reinardus, ut arte ferocem        735
Eliciat turbam, proxima rura subit,
Iamque sacerdotis stantis secus atria gallum
Ecclesiam populo circueunte rapit,
Intenditque fugae; non laudat facta sacerdos,
Nec laudanda putat nec patienda ioco.        740
‘Salue, festa dies!’ cantabat, ut usque solebat
In primis feriis, et ‘kyri’ uulgus ‘ole’;
‘Salue, festa dies!’ animo defecit et ori,
Et dolor ingeminat: ‘uae tibi, maesta dies!
Vae tibi, maesta dies, toto miserabilis aeuo,        745
Qua laetus spolio raptor ad antra redit!
Cum michi festa dies uel maximus hospes adesset,
Abstinui gallo, quem tulit ille Satan;
Sic praesul doleat, qui me suspendere cantu
Debuit! en galli missa ruina fuit,        750
Non me missa iuuat sed uulpem, altaria iuro:
Malueram missas ter tacuisse nouem!’
Protinus inceptum populo comitante relinquens
Clamitat: ‘o proceres, accelerate, probi!
Me quicumque uolunt pro se meruisse precari,        755
Et qui fida michi corda deoque gerunt’
Arma omnes rapiunt, arma omnia uisa putantur,
‘Hai! hai’ continuant, ‘hai!’ sine fine fremunt,
Per iuga, per ualles, per plana, per hirta sequuntur,
Post hostem profugum milia mille rotant:        760
Clerus uasa, crucum baculos, candelabra, capsas,
Aedituus calicem, presbiter ipse librum,
Sacras deinde cruces, saxorum milia uulgus,
Presbiter ante omnes uoce manuque furit
Pertigerat gnarus, quo uellet tendere, raptor,        765
Qua piscaturum liquerat ante senem,
Et procul increpitans, ut uix clamaret ad illum,
Turbat, ut ad furcam tractus, anhela loquens:
‘Ibimus? esne paratus adhuc? rue, patrue, cursim!
Si cupis hinc mecum currere, curre celer!        770
Non equidem ueni cum libertate morandi,
Si uenies, agiti strennuitate ueni!’
Talia clamanti succlamans ille reclamat:
‘Audio! quid clamas? non ego surdus adhuc!
Desine bachari, nos nulla tonitrua terrent,        775
Nec tremor est terrae iudiciiue dies.
Ad quid praecipitur uia tam rapienda repente?
Colligo nunc primum, captio caepta fere est;
Die tamen, an fuerit, si scis, michi pluris abisse
Quam tenuisse moram.’ turbidus ille refert:        780
‘Nescio, suspendisse uiam tibi prosit an obsit,
Dicturi ueniunt post mea terga tibi,
Non michi dignaris, dignabere forsitan illis
Credere, sed prodest accelerare michi;
Collige constanter, siquidem lucrabere, persta.’        785
Hic pauidus paulum repplicat ille precans:
‘Ecce celer tecum uenio, subsiste parumper!’
Respondet patruo taliter ipse suo:
‘Non ego pro septem solidis tria puncta morarer,
Ad tua sedisti lucra, morare satis!        790
Quod capore optabam, fors obtulit, haeret in unco.’
Serio formidans ille precatur item:
‘Fige gradum sodes! et quos fugis, eminus absunt,
Dux meus huc fueras, esto reductor abhinc!
Ne dicarc dolo duxisse, merere reducens,        795
Pondus amicitiae tristia sola probant;
Pura fides etiam personam pauperis ornat,
At fraus purpuream priuat honore togam.
Non rebar captos, quantis fore sentio plures,
Sarcina me praedae detinet, affer opem!
Auxiliare seni patruo! scelerate, quid haeres?’
Clamat ouans uulpes: ‘ista profecto uelim!
Subuenientis eges, non castigantis egebas,
Venit ad hoc ‘uiuum linquere oelle nichil’!
Dedecus et dampnum piscatus es atque dolorem,        805
Qui queritur de te, perpetiatur idem.
Quid iuuit clamare: ‘modum seruare memento’?
Incidis aerumpnam transitione modi,
Captus es a captis, periit modus, hocque peristi,
Et nunc operiar subueniamque iube!        810
Scilicet expectem mundo in mea terga ruente
Cum canibus, gladiis, fustibus atque tubis!
Fortunam misero non uult coniungere felix,
Differimus multum stans ego tuque iacens,
Stare recusasti, cum stares, sponte ruisti,        815
Vis modo restitui, si potes, omen habes;
Stantibus est facilis casus, graue surgere lapsis,
Quisque memento sui, dum meminisse iuuat,
Qui cecidere, monent stantes uitare ruinam,
Quam sit stare bonum, scire ruina facit.        820
Stent igitur stantes, strati, si copia, surgant,
Surgere si nequeunt, qui cecidere, cubent;
Lene cubas et nocte parum dormisse uideris,
Subsequitur parcus dulcia saepe sopor,
Leniter ergo cuba, donec pausaris, ego ibo,        825
Solus babe pisces, sat micbi gallus agit,’
‘Ergo’, inquit, ‘redies patruo, Reinarde, relicto?
Tam consanguineae nil pietatis habes ?
Si pietate cares, saltem cogente pudore
Ibimus hinc pariter, me michi redde prius,        830
Nulla mei michi cura, tuo fac seruer honori!’
Galliger econtra: ‘patrue, nolo mori.
Non ego diffiteor curam pietatis agendam,
Si non pluris emit, quam ualet, auctor eam,
Sed cum propositum superant conamina rerum,        835
Tunc est subsidio subiciendus honor;
Tu, qui non dubitas uitam suspendere laudi,
Deposito tnrbas operiare metu.
Nulla suo fructu res carior esse meretur,
Bos ouis est pretio pluris equusque bouis,        840
Singula praelibat sapiens pretioque laborem
Aequat, amans quanti quaeque ualere uidet;
Venit honor nimio, quem leto comparat emptor,
Hunc hodie patiar solius esse tui.
Hic honor amborum nostri communiter esset,        845
Parte mea primum fungere, deinde tua;
Parte mea te dono, tuum non curo fauorem
Quam multo mercer, posse sinatur emi.’
Dixerat haec simulatque fugam subitoque recurrit,
Et rea contundens pectora rursus ait,        850
Tamquam paeniteat se falsa fuisse locutum:
‘Patrue, ne metuas! pondere dicta carent,
Irrita praefabar, quia te terrere uolebam,
Nunc ego sum uerax, nunc loquor absque dolo:
Huc transmissus adest populo comitante sacerdos,        855
Cum crucibus librum relliquiasque ferens,
Et tibi neglectam pensat renouare coronam,
Discessusque tui uult abolere nefas.
Quanta sit impietas hinc me fugisse, probabis,
Cum fuerit capitis silua putata tui;        860
Tunc uere, quia plena dei sit copia, dices,
Cum benedicta tuum sparserit unda caput,
Nec tibi tot pisces Satanas donasse feretur,
Iurabis captos dante fuisse deo.
Optatur temere, quicquid praestabile non est,        865
Patrue, uado, mane, dicere nolo uale!
Qui sapit, hic ualeat; stultus se tradit, ut illi
Nec deus auxilium nec dare curet homo.’
Dixit et absiliens iterum simulabat abire,
Piscator reuocat: ‘quo, scelerate, ruis?        870
Quo sine me properas?’ subsistens ille reclamat:
‘Patrue, uis aliquid? praecipe, nolo roges;
Sed quia multa soles dominorum more iubere,
Atque ego proposui singula iussa sequi,
Una dies spatium iussis non aequat et actis,        875
Tu iubeas hodie, cras ego iussa feram.’
‘Perfide’, respondit, ‘iubeo nichil, obsecro solui!’
Galliger obstrepuit: ‘patrue, nonne furis?
To piscaris adhuc — et uelle recedere iuras?
Esse nimis captum dicis — et usque capis?        880
Absoluique petis? simulas, per sidera caeli,
Mens aliter uersat, quam tua lingua sonat;
Sublegeres sursum — tu laxas rete deorsum,
Ergo discidium quam paterere libens?
Quid defixus, iners, haeres, uelut inter Ianum        885
Februus et Martem, si tibi cura fugae est?
Emolire loco piscosaque retia subduc,
Et, nisi non egeas, auxiliabor ego.’
Captus ad haec captor: ‘nescis, quid, perfide, dicas,
Clunibus impendet Scotia tota meis;
Undecies solui temptans, immobilis haesi,
Alligor, immota firmius Alpe sedens.’
Tunc ita lusor ait: ‘semper tibi, patrue, prosum,
Econtra laqueos insidiaris agens,
Qua non ire potest, nequam uersutia repit,        895
Si potero, sensum dicar habere semel;
Soluere te cupiens unum si retibus allec
Executerem, fieret talio dura michi.
Non ego te dubito, si me abstraherere iuuante,
In prima synodo proposuisse queri:        900
Rete diu iactum, bene te cepisse referres,
Capturum melius subueniente deo,
Diuitias nactum, si te perstare tulissem,
Me, quod eras felix, non potuisse pati;
Me celerem ingessisse metum tibi cassa minando,        905
Teque superuacuam corripuisse fugam,
Nec modo, quod capturus eras, quin prorsus id ipsum,
Quod captum fuerat, fraude perisse mea,
Taliter egregiam messem uictumque bilustrem
Conquererere mea fraude perisse tibi.        910
Cur me odisse queas aut legitime unde queraris,
Nunc penitus causa conueniente cares,
Scis, quod scire doles, bene me meruisse frequenter,
Vim facere insonti lexque pudorque uetant;
Quem non iustitia potes angere, niteris astu,        915
Defecit ratio, fraude nocere cupis,
Impius esse mea temptas pietate meisque
Sumis ab obsequiis in mea dampna uiam.
Ergo prius fient duo sabbata, Renus et Albis,
Cos prius Aprilis, quam tua lucra morer;        920
Collige constanter, collectis collige plures,
Nil nisi, quo condas, lar tibi paruus obest.
Rete, ratis, pisces, locus, omen, tempus et aer
Riserunt uoto prosperiora tuo,
Piscandi tibi tuta repiscandique potestas,        925
Dem tibi, si possim, scis, quia tollo nichil;
Quod lecturus eram, legi, tibi mando ‘tu autem’,
Lectio perlecta est, die, domine abba, ‘tu au’.’
(Ultima non poterat sermonis sillaba dici,
Tam prope clamosae, murmura plebis erant.)        930
Galliger iratum cernens incumbere uulgus
Maioresque moras posse nocere salit;
Impegisse adeo Remicae pro sedis adeptu,
Quam patruum norat, retia nollet aquae,
Omnibus et patrui lapsis in retia rumbis        935
Gallus, quem tulerat, carior unus erat.
Serio festinat, iam non discedere fingit,
Tam laetus caudae quam leuitate pedum,
Neue diem festum spectandi perderet hostis,
Iam sibi prouiso cauerat ante loco.        940
Colliculi costam terebrat rugosa crepido,
Ostiolo impendent densa filecta super,
Formato maiore minor maiorque minore
Reinardi credi forma fuisse potest;
Hanc adiens sollers latet aequicolore sub herba,        945
Spectandus nulli despiciensque procul.
Ut sibi sublatum penitus cognouerat hostem,
Sensibus excedit presbiter ille miser,
Deficiensque sibi cadit ictus imagine mortis,
Frigida quem reddit iactus in ora latex,        950
Tunc infestus arat maxillas unguis utrasque,
Largiter auulsas excipit aura comas.
Arguit inde deum male commendata tuentem,
Qui bona det miseris, ut data rapta gemant,
Omnibus hinc sanctis conuicia debita fundit,        955
Praecipue domini noxia mater erat,
Nominat egregiam, quae tali merce rependat
Innumeras laudes obsequiumque frequens.
His tandem lacrimis maestis compassa querelis
Solatur flentem turba sodalis herum,        960
Neue nimis doleat, melior promittitur illi
Gallus et eximio femina iuncta uiro;
Dumque exacturus duplicis promissa repensae
Sponsor uel pignus poscitur illa ualens,
Cominus aspicitur miser Ysengrimus adesse,
‘Gaudia!’ conclamat, ‘gaudia!’ caetus ouans.
‘Quo, domine abba, paras nostros traducere pisces?
Quo capti tibi sunt, hoc quoque uende loco!
Huccine piscator, dubium est, an ueneris abbas,
Si piscator ades, iura aliena rapis,        970
Veneris huc abbas, ouium dare uellera quaeris
Fratribus et famulos carne cibare tuos;
Te quaecumque mouens intentio compulit istuc,
Crederis hanc parua proposuisse fide.
Hanc priuata nequit confessio soluere culpam,        975
Publica deprensos exigit ira reos,
Iudicium sinimus, si te peccasse negaris,
Proponit pulcrum gens tibi nostra iocum:
Candelabra, cruces, capsas et cetera sacrae
Instrumenta domus attulit ista phalanx,        980
Sacra tibi his sacris dabimus, quae uerbera si non
Senseris, esto insons; senseris, esto nocens.’
Quis dolor, o comites, in piscatore calebat
Hanc legem populo testificante bonam!
Difficilem euersu, sit iniqua, sit aequa, tenendam,        985
Quam dederant legem, nouerat, ergo silet;
Respondere pauor prohibet, gens stulta furebat,
Quid tamen audebat, qui nichil ausus erat?
Voluere daemonibus decretum tale placere,
Credere uillano prauius esse nichil,        990
Hoc opus edicto nullis abbatibus esse,
Se male piscatum scire nimisque diu,
Pendere uelle nichil, permitti liber abire,
Quamuis sacra forent uerbera, nolle pati;
Si sibi praescisset pisces hac merce parandos,        995
Non minus hoc cuiquam quam sibi uelle lucrum.
Scire sibi non esse malum, si nocte redisset,
Esset rete carens piscibus, esset habens,
Quodque lupo mille inter oues sit tutior annus,
Quam cum uillanis quattuor una dies,        1000
— Quin etiam ad pastum legere et cantare diatim
Coram lanigero non dubitare choro,
Denique cornutis tam cornua nulla uereri,
Ut non imprimeret basia corde bono;
Et nisi prima citus sequeretur ad oscula sanguis,        1005
Iudice se furcae uindicis esse reus,
Insuper eximium sua tergora ponere pignus
Et grauidum cetis addere rete nouem —
Quod numerum serie conuersim diceret acta,
Quo numquam recte uir numeraret oues,        1010
— Nam sic: ‘una, duae, tres’ rusticus ordinat amens,
Non aliter stultus scit numerare miser;
Ex tribus ut binas, ex binis fecerat unam,
Sueuerat extremum dicere ‘nulla’ senex.
Sic rudis ad quamuis summam uillanus ab una        1015
Orditur numero multiplicante gregem;
Qualibet a summa sene grex numerante gradatim
Defluus ad nullam paucior usque foret. —
Quid tot posse iuuat bona totque et plura cupisse?
Villani captum posse cupita uetant;        1020
Nil facere audebat, nil dicere, deinde rogatur,
An prandere uelit, plebe rogante tacet.
Pars optasse ferunt, pars dissensisse tacentem,
Dicat ut ipse, rogant, fatur itemque nichil;
Poscere saepe pudet, quod sumitur absque pudore,        1025
Scilicet hoc illum more silere ferunt.
Respondit dominus Bouo: ‘causa illa silendi,
Quam uersatis, abest, altera maior inest:
Abbas ipse fuit, benedicite ruminat illud,
Quod solet astantes sanctificare cibos;        1030
Plus sapit hic aliis, numquam benediceret alter,
Ni prius oblatas cerneret esse dapes,
Ergo dicant alii praesentes, iste futuras
Diuinans epulas appropiare sibi.’
Undique clamatur: ‘uerum est, speratque cupitis        1035
Maiores epulas, spes bene cessit, edat,
Maiores dabimus speratis’; ista locuti,
Expediunt dextras, prandia laeta parant.
Presbiter abbati dare fercula prima iubetur,
‘Nos’, aiunt, ‘dabimus grandia liba dein’,        1040
Presbiter assiliens crispat benedicite longum,
Crispanti tellus assonat icta procul;
Sic celebres disci in claustris (clamatur hiando)
Aut bonus abbatis uisitat ora calix,
Tunc cum festa dies uentri promisit auaro        1045
Soluendos cantus omnibus esse bonis.
Presbiter ergo graui tundit caua timpora libro,
Verbera sena dabat, plura daturus adhuc,
Praecipitem turbam laedit iactura morandi,
Inque senem unanimi sedulitato ruunt;
Heu quam dissimilis bellum fortuna gerebat!
Tota acies uno uim patiente facit,
Hic caput, ille latus caedit, pars plurima dorsum,
Multicaui uentris mantica longa gemit.
Qualiter argillae sordes fullone lauante
Icta sub incusso subtonat aura sago,
Aut plumosa cadens in puluinaria magnus
Asser, et admota timpana pulsa manu,
Aut uteras tonnae, saxi sub uerbere mugit,
Taliter ad uastas bulga lupina sudes;        1060
Vix ego crediderim, nisi quod scriptura fatetur,
Ferre flagra abbates tot potuisse decem,
Sic ego triticeis paleas extundere granis
Audieram in patulo tribula mille foro.