Jump to content

Zanitonella

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Zanitonella
red. Cipadensis
Saeculo XVI
editio: incognita
fons: incognitus

De amore

[recensere]

 
Forte caleffabit gens me citadina Tonellum,
     Quod modo Zanninae bruser amore meae
Et quod, usatus ego stallas purgare ledamo,
     Ducar amorosas dicere vene brigas;
Ac si non etiam pania veschientur amoris  5
     Qui menant pastos ad beverare boves,
Qui mungunt vaccas, pegoras qui forfice tosant,
     Qui pascunt asinos gramine, fronde capras,
Quique sciunt grassos ad giandas ducere porcos,
     Quique sciunt cultis tradere semen agris.  10
Nemo super terram mangiat, mihi credite, panem,
     Cui non mortali panza foretur acu.
Sit contadinus quisquam, sit natus in urbe,
     Trat semel in trapolam quemque Cupido sua
Ipse veretones tirat huc, tirat improbus illuc,  15
     Qui volat ut smerlus, caecus et absque braga.
Ergo, licet mea sit qua scribo penna badilus
     Et faciat drussas vanga sgurenta manus,
Non tamen, oyde, malum potui scampare brusorem,
     Quo sforzata fuit cedere zappa pivae.  20

Ad Zoanninam

[recensere]

Tempus erat quando flores primavera galantos
     Spantegat et freddam scolat Apollo brinam,
Sancta facit saltare foras Agnesa lusertas
     Serpaque scorzato corpore bella godit,
Capra petit caprum revocatque cavalla cavallum  25
     Picaque compagnum quaerit alegra suum,
Stalladizza novas armenta biolcus ad herbas
     Menat et ad torum calda vedella fugit,
Boschicolae frifolat rosignolae gorga per umbras
     Ac sua sub trabibus rondina sora canit;  30
Ante meos oculos tunc te desgratia duxit,
     O Zannina, gulae corda gaiarda meae.
Vix et apena tuum vidi gregnare bochinum,
     Illico ballestram discaricavit Amor.
Discaricavit Amor talem, mihi crede, verettam,  35
     Ut pro te veluti pegola nigra bruser.
Sola, precor, mea sis, mea sis tu sola morosa,
     Sic tuus aeterno tempore schiavus ero.
Omnibus in rebus contentor habere fradellum,
     O compagnum dulci non in amore volo.  40
Si molesina tuo fueris, Zannina, Tonello,
     Non mitriam summi ferre bramabo papae.
Deh, per amore Dei, si te amo, dic mihi verum:
     Num migolam pro me dulcis amoris habes?
Fallor, habes, quoniam mater Natura comandat:  45
     "O brigata, volo quisquis amatur amet".

Ad Cupidinem

[recensere]

Solus solettus stabam colegatus in umbra
     Pascebamque meas virda per arva capras;
Nulla travaiabant vodam pensiria mentem
     Nullaque cogebat cura gratare caput;  50
Cum mihi bolzoniger cor, oyme, Cupido, forasti,
     Nec tuus in fallum dardus alhora dedit;
Immo fracassasti rationis moenia, quae tunc
     Circa coradellam bastio fortis erant.
Nonne disarmatum me tunc, bastarde, catasti?  55
     Nonne fuit rocchae guarda neguna meae?
More valenthominis schenam deretro feristi:
     O bellas provas quas, traditore, facis!
Crede mihi, pocum guadagnat miles honorem,
     Bottinum poveram qui trahit extra casam.  60
Sed precor almancum: si sic tractare bonhomum
     Te iuvat, ah, doiae sit medicina meae:
Numquid habes unum pro me tantummodo stralem?
     Si bene per pharetram quaeris, un alter erit:
Sentiat hunc etiam mediis Zannina budellis,  65
     Pendeat ut nostrae iusta balanza somae,
Si caricas asinum neque par sit utrique galono
     Sarcina, non illam bestia pigra feret.
Omnia sunt semper drittis iustanda misuris:
     Sic cosa per versum vadit ogn'hora suum.  70

De bellezzis Zanninae

[recensere]

Stella diana mihi se monstrat nonne politam,
Cum tirat occhiadas bella Zanina suas?
Sol damatina mihi caviatam nonne palesat,
Cum scoprit trezzas bella Zanina suas?
Stirps Marchesca suum sparpagnat nonne tesorum,  75
Cum ringit dentes bella Zanina suos?
Tullius in pergol chiachiaronus nonne ragionat,
Cum parlat nymphae bella bochina meae?
Gens citadina sonat schitarinos nonne tricordes,
Cum cantat nymphae bella bochina meae?  80
Capra legera mihi saltando nonne videtur,
Cum ballat nymphae gamba iutenta meae?
Testa, manus, gambae, venter, pes, coppa Zaninae,
Seu stet, seu sedeat, sive lavoret agros,
Seu parlet, cantet, mangiet, faciatque coellum,  85
Sunt id, quod, ni sit, nil valet esse boni;
Sunt sol, luna, Venus, mundus mediusque Milanus,
Sunt, ut concludam, tota Cipada mihi.
 

Ad Zaninam

[recensere]

O Zannina meo plus stralusenta badilo,
Cur sguardaduris me, traditora, feris?  90
Sunt mihi tot forchae medio ventrone ficatae,
Occhiadas quoties das mihi saepe tuas.
Quales barberi video splendere bacinos
Aut qualis longo zappa labore nitet,
Sberlusenta quidem talis tua fazza scoraiat  95
Quisquis mostazzum vult doniare tuum.
Quando tibi miror guanzas rossore galantas,
"Deh, giandussa - crido -, stella diana venit".
Esse tuos digitos penso bis quinque cavecchios,
Ad tornum factos quos Michelangel habet.  100
In teneram posses ferrum voltare povinam,
Seu Tortorellam, seu Titalora canas.
Est verghetta mihi de fino facta piombo:
Hanc tibi donabo, sis molesina tamen.
 

De se ipso

[recensere]

Phoebus abandonat mundum vaditque sotacquam  105
Vultque super lectum se colegare suum.
Zappator lassat zappam, bovarus aratrum,
Vangaque villani tornat alegra casam.
Cuncta reposatum redeunt: gallina polarum,
Porcus porcillum, vacca petit stabulum.  110
Fabri martellos ponunt pennamque nodari,
Installatque asinos medda Gianola suos.
Quisque suum cercat Phoebo scampante ripossum,
Ast ego sub tota nocte travaio miser.
 

Eccloga lyrica

[recensere]

Tonellus. Dum stravacatae pegorae marezzant  115
Dumque passutas coprit umbra vaccas,
Ecce sub gianda locus umbriosus,
   Barba Garille.
 
Garillus. Cancar, est verum, reposemus ambo.
Quam bonus ventus sofiat sub istis  120
Frondibus, dum sol nimio sboientat
   Rura calore.
 
Tonellus. Sentin ut multae cicigant cigalae,
Quae mihi rumpunt cicigando testam?
Excitant voias hominum bibendi  125
   Omnibus horis.
 
Ergo taccatum quod habes galono
Da mihi fiascum: sitio, Garille,
Atque brusatas habeo ganassas,
   Spudo biaccam.  130
 
Tu prius buso remove cocaium,
En bibo, "clo clo" resonat botazzus;
Est bonum vinum, sed habet saporem,
   Oybo, barilli.
 
Sum refrescatus maduitque milza,  135
Sicca pro caldo nimio corada
Sorbuit vinum veluti quadrellus
   Igne recoctus.
 
Sentio sub me validum fiatum,
Vox mihi salda est: quid erit, Garille,  140
Si meae laudes canimus Zaninae?
   Accipe pivam.
 
Dum cano, plenis sofia ganassis.
Garillus. "Lilili blirum", male stoppo busos,
At prius nasum sine me mocare,  145
   Iamque comenza.
 
Tonellus. Debeo grossum facere an sutilum?
Sum refredatus, faciam sutilum,
Quod tuam vecchiam somiabo vaccam
   Nomine Moram.  150
 
"O, me li blirum, Zoanina, blirum,
Huc veni, lirum, mea, bili lirum..."
Sed quid a longe video venire?
   Ecce Pedralus.
 
Pedralus. O Toni, quare dubitas nigottam  155
Et tuas capras retines chiloyum
Et facit boscos resonare charam
   Piva Zaninam?
 
Nos Todescorum furiam scapamus,
Qui greges robbant, casamenta brusant,  160
Feminas sforzant, vacuant botazzos,
   Cuncta ruinant.
 
Tu tamen cantas velut ociosus
Et tuam curas potius Zaninam,
Quam, Todescorum veniente stolo,  165
   Perdere vaccas.
 
Tonellus. Mantuae princeps Federicus ille
Ocium nobis dedit hoc, Pedrale,
Deque camporum stopiis suorum
   Pascolo capras.  170
 
Semper illius volo schiavus esse,
Tres cui dono pegoras quotannis,
Caseos octo, totidem ricottas,
   Quinque cagiadas.
 
Sit meus semper duca vel signorus  175
Mantuae princeps Federicus iste,
Quem meus "lu lu" frifolans canellus
   Cantet ogn'horam.
 
Quattuor nigras habet hic osellas,
Nomen illarum male me ricordor,  180
Esse cornacchias tamen et mulacchias
   Zambo putavit;
 
Caelicos istae pratigant paesos
Hasque reginas vocitant oselli,
Quae fretum, terram, baratrum spavent  185
   Tempore guerrae.
 
Pedralus. Non mihi certe tua sors noiosa est,
Quam tibi fecit duca Mantuanus,
Sed Todescorum potius canaia
   Tanta recressit.  190
 
En ego scazzor proprio paeso
Et viam tristes fugio caprettas,
De mala voia fugiensque lasso
   Dulce terenum.
 
En duos agnos modo parturitos  195
Vix guido mecum, pecoris speranzam.
Rei mihi, qualis code sella balzat
   Nos pegoraros!
 
Saepe cornacchiae faciendo "cra cra"
Et super tezzas, super et pioppas  200
Nonne dixerunt mala tanta nobis
   Totque malannos?
 
Sed, Toni, dicas mihi iam rasonem,
Et quis est princeps Federicus iste,
Et quid et quare tot in angonais  205
   Mantua godit.
 
Tonellus. Mantua est cunctis melior citadis,
Mantuae gens est bona, liberalis,
Mantuam semper squaquarare sentis,
   Barba Pedrale.  210
 
Ista primaros generat poetas,
Excitat pronos iuvenes ad arma,
Ricca frumento, pegoris, olivis,
   Piscibus, uvis.
 
Semper in ballis godit et moreschis,  215
Hic strepunt pivae, cifoli, canelli,
Hicve zamporgnae, pifari, rubebae
   Cagaque cymbay.
 
Non ibi proles gibilina plus quam
Ghelpha guardatur, sed amant vicissim,  220
Prandeunt, cenant, caciant, osellant,
   Carmina dicunt.
 
Non ibi cartae, tavolerus atque,
Non ibi taroch, crica, sbarainus,
Cum quibus ludis iuvenes sedendo  225
   Corpora guastant;
 
Ut super montem male barca possat,
Ut natat currus pelagi per undas,
Hoc idem parent iuvenes sedendo
   Ludere cartis.  230
 
Mantuae ludunt cugolis rotundis,
Quas vocat Bressae populus borellas,
Quando per ferri spatium balotta
   Itque reditque;
 
Gonfias ballas veluti vesigas  235
Sole sub caldo scanulis balanzant:
Hic batit - signat caciam sed alter -,
   Ille rebattit.
 
Giostrulae, scrimmae, caciae, palaestrae
Sunt iuventutis bona Mantuanae,  240
Brixiae nec non, sibi quam sorellam
   Mantua fecit.
 
Pedralus. Ah, Toni, qualem tua verba doiam
Dant mihi, Bressam quoniam ricordas,
Quae tot infelix patitur malannos  245
   Semper in armis.
 
Angelus quisnam, deus aut diavol
Huic semel quemquam dederit ripossum?
Non, Toni, plus est ut erat davantum
   Brixia felix.  250
 
Qualis est inter Paduae vilanos
Franciae miles, magis aut Todescus,
Quando se incappat fugiens in illos
   Tempore guerrae,
 
Talis est inter varias canaias  255
Militum Bressae populus tapinae,
Inter et centum sedet illa semper
   Artelarias.
 
Hanc enim caeli monitu ruinam
Vidimus, quando Mirabella turris,  260
Iuncta quae Rocchae lateri sedebat,
   Fracta volavit.
 
Ipsa bombardae Stigium tenebat
Pulverem, dico Stigium quod ipsum,
Si, Toni, nescis, genuere mundo  265
   Trenta diavoy;
 
Hanc focus caeli rapuit tonantis:
O puta qualis crepitus sonavit!
Saxa de centum pesiis volarunt
   Mille miaros.  270
 
Post eum casum sequiere tanta
Bella cum Gallis, Italis, Spagnolis,
Cum Capelletis, Sguiceris, Todeschis,
   Cum Brisighellis.
 
Non eas Manto patitur bataias;  275
Ergo si godit, stupeo pochinum;
Haec tamen nostrae fuit una Bressae
   Mantua portus.
 
Nox sed en giorni rapuit lusorem:
Vado; sta sanus, pegorare felix,  280
Ac meis stallis, modo quas relinquo,
   Utere liber.
 
Tonellus. Vade, sed noctem remane per istam
Staque nobiscum, bone mi Pedrale:
Poma, castagnas habeo nucesque.  285
   Pedralus. Nolo, valete.
 

Tonellus de se ipso

[recensere]

Vado per hunc boscum solus chiamando Zaninam,
     Ut chiamat vitulum vacca smarita suum,
Quae ruit huc illuc nescitque trovare quietem,
     Smergolat echisonis per nemus omne cridis  290
Fert altam caudam, longas distendit orecchias
     Audiat ut puerum forte boare suum;
Sed plangens aliquam finaliter iritroit umbram
     Ac ibi non dormit, non bibit estque nihil.
Me rursus trasportat amor de more cavalli,  295
     Cuius mostazzum nulla cavezza ligat:
Praecipitat, nitrit, sofiat per utrumque canalem
     Et loca fert gambas per dubiosa suas;
Dicere nil prodest "Sta! Sta! " monstrando crevellum,
     Hunc firmare tamen sola cavalla potest.  300
Scorrozzata quidem stetit uno mense Zanina
     Et causam sdegni non ait illa mihi,
Me non ascoltat plorantem more putini,
     Cui perdonanzam sic peto sicve crido:
"Oyme, Zanina, tuum spresias, ingrata, morosum,  305
     O plus calcagnis dura Zanina meis.
Qualem terrenum glaciali tempore vango,
     Quando nil campos vanga forare potest,
Talem, surda, tuum reputo, giandussa, magonem,
     Nec piat orecchias ulla preghera tuas.  310
Nocte levo media, sono pivam, canto Rosinam
     Cantoque "Para foras, belle Gianole, capras";
Tu tamen incagas canzonibus et matinadis.
     Heu, libertatis venditor omnis amans".
Quomodo supportat Veneris fraschetta Cupido  315
     Ut braga sit capiti saepe beretta meo?
Ad corpus sanctae - volo biastemare - Nephissae,
     Non est affanno doia paranda meo.
Hanc amo poltronam, nec amo, sed more botiri
     Scolor et ad guisam sulphuris igne coquor.  320
Ipsa tamen vecchio plus ostinata muletto
     Calcibus hinc saevit, morsibus inde furit.
 

Matinata

[recensere]

Quis meam casu reperit coradam?
Ola, non audis, Zoanina surda?
Dic, meam quisnam rapuit coradam  325
   Ventre forato.
 
Sentio meme smagonare flatum,
Nam coradellam mihi sustulerunt,
Non coradellam bovis aut cavalli,
   Dico, nec asni,  330
 
Sed meam, oyme, propriam coradam
Cum tuis sguardis oculisque bellis,
O meae lusor Zoanina vitae,
   Nempe robasti.
 
Cum piva multas venio fiatas  335
Et matinadas facio galantas,
Nec tibi duram, manigolda, testam
   Rumpere possum.
 
Nunc matarellum sono, nunc pavana
Nil tamen curas sonamenta pivae,  340
Quae schitarinos superaret omnes
   Citadinorum.
 
Orpheus primus sonatorus orbis,
Si lyram gratans pegoras, osellos,
Haspides, dragos, lapides tirabat  345
   Ad melodiam,
 
Non ego mancum facio daverum:
Vix pivae flatu repleo botazzum
Et "lili blirum" digitis comenzo,
   Omnia saltant:  350
 
Per domum ballant tabulae, cadreghae,
Spadolae, secchiae, gramolae, badili,
Roca cum fuso, gratarola, zappae,
   Mille pignattae.
 
Saepe dum canto gelidis sub umbris,  355
Cum lupis agni, canibus capretti,
Vulpibus galli pariter comenzant
   Fare morescam.
 
Dura sed plus es, Zoanina, saxis
Ac habes testam similem giarono;  360
Porto calcagnos ego plus tenellos
   Quam tua voia.
 
Curo super lectos alii repossant,
Solus intornum lachrymans camino;
Non habes de me, traditora, doiam,  365
   Immo caleffas.
 
Ayme, cur tantas renui morosas?
Nonne Bertazzam, Toniam, Simonam?
Nonne Gelminam? Cagalocchius, ergo
   Sis molesina.  370
 
 

ad Zaninam

[recensere]

O Zannina, mei solazzum grande figati,
     Dulcior est muso nulla recotta tuo.
Potta meae matris, quam sum modo factus alegrus,
     Me quia Gelminam credis amare gosam.
Es zelosa tui numquid, mea gioia, Tonelli?  375
     Martellum nimii numquid amoris habes?
Hei mihi, quam tundus, quam sum legnamine
     Si ducar chiachiaris credere dragma tuis.
Tu me bertezzas, dubito, me, zaccara, burlas;
     Non est soiandi causa veruna tamen.  380
Siccine te fidum semper truffare morosum?
     Siccine menchionus sum tibi, semper ero?
Haec sunt poma, nuces, castagnae, gucchiapiroli,
     Quas tibi ricchezzas munere, ladra, dedi?
Talia num scordas? Veniat tibi cancar adunca!  385
     Meme spazzata menter amazza tuum.
Sum tuus, unde tuis de rebus facve refacve
     Sicut cervelli ducitur orma tui.
Aut simul ingrata es, simul aut cum pane tracannas,
     Quae tibi Tonelli longa leanza facit.  390
Nonne da parte mea specchiettum Galla ritondum
     Attulit et nitidi quinque dotonis acus?
Nonne duas stringas? Tamen es ingrata Tonello:
     Quoque magis dono, tu magis aspra venis.
Te Brothen et Stroppi fecit nudusque Pirazzus,  395
     Namque mihi durum pectus azalis habes.
Pectus azalis habes mihi tantum, pectus ofellae
     Bertolo tenerae, perfida, semper habes.
Tune mihi praefers Bertolum? Tune Righettum?
     Cederene ingenium posset utrique meum?  400
Si nos doctrina paragonas, doctior illis
     Sum tibi, si meritis, rex fieri merito.
Ergo velis, Zannina, tuum cognoscere tortum
     Et me, quem stizzus brusat amoris, ama.
 

Alphabetus

[recensere]

Ayme, quo, dulcis, properas, Zanina?  405
Ayme, cur schenam, traditora, voltas?
Ayme, sta mecum, precor, et hunc bellum
   Accipe pomum.
 
Barbaros vincis feritate Moros,
Bistones, Turcos, Sguiceros, Todescos,  410
Bestias omnes, animas diabli
   Belzebubelli.
 
Curre planinum, tibi saxa mangiant
Cruda scarparum sparamenta, solas;
Cancar ortighis veniat, quod ipsae  415
   Crura cruentant.
 
Deh, quid indarnum sequor hanc ribaldam?
Deh, quid unius sub amore ladrae
Ducor ad forcam? Mihi iamque lazzum
   Doia paravit.  420
 
Ecce nam longe video cavallam:
Est sibi pro me misero cavezza;
Ergo cornacchis laqueo picatus
   Esca manebo.
 
Forca sit nostrae medicina poenae,  425
Forca tot guaios penitus levabit,
Forca me picchet pariterque cagnam
   Forca Zaninam.
 
Gratias reddo, quod ego catavi
Gaudium, cum quo fugient afanni,  430
Grata seu contra quod ero ladrones
   Guardia campis.
 
Haec salix, aut haec erit apta quercus
Hanc meae mortis satiare voiam.
Heu, quid expecto magis? Est adessum  435
   Hora picandi.
 
Ito nunc, ito, Zoanina vacca,
Ito: qui semet fogat est Tonellus,
Ibis ad stuam sine quo, nimisque
   Indusiasti.  440
 
Laude mancabis, mea stracca namque
Lingua non umquam veniebat, ut te
Laeta cantaret faceretque piva
   "Lilili blirum".
 
Muta tu semper precibus fuisti,  445
Matta quapropter reputaris esse,
Mortus at postquam fuero, pianges
   Maesta Tonellum.
 
Non dabo non plus tibi poma, figos,
Non rosas, brognas, pyra, fragra, moras,  450
Non dabo non plus lepores, palumbes,
   Non dabo non plus.
 
O mihi giornus maledictus ille,
Ossa cum per te mihi tota sensi
Obrui dardis ab Amore iactis,  455
   O furor, o mors!
 
Possit ad bassum rigolare caelum,
Possit et tellus fieri baratrum,
Prestiter mundus bruset, astra, nubes,
   Pontus et aer;  460
 
Qualiter cunctae pereant puellae,
Qualiter femnae moriantur omnes:
Quaeque poltrona est, similanda cagnae
   Quaeque Zaninae.
 
Rumor et lites veniunt ab istis,  465
Rixa cum femnis pariter creatur,
Ricus est orbis diavolabus istis,
   Richior Orcus.
 
Semen hoc mendax muliebre, vanum,
Semen ingratum, petulans, malignum,  470
Sordidum, pravum, fatuum, superbum
   Semper habetur.
 
Tota per Laenam iacuit bagassam
Troia, quam iudex malus agrafavit,
Tuque per femnam, miser o Tonelle,  475
   Torque colengum.
 
Vado piccari, locus iste non est
Vistus: en collo laqueum tacavi,
Vado iam supra salicem... Sed, ah, quis
   Volgitur istuc?  480
 

Eccloga

[recensere]

Salvignus. Quo, quo tam celeri passu? Sentisne, Tonelle?
Cui dico? Pru, sta! Faciam de more somari.
 
Tonellus. Deh, Salvigne, meum noli sturbare viaggium;
Lassa vestitum, lassa, tibi dico, gabanum.
 
Salvignus. Nec tibi vestitum, nec ego lassabo gabanum,  485
Ni mihi doiosi dicas pensiria cordis.
 
Tonellus. Ast ego dico tibi, nisi me sinis ire, corozzor.
Ad corpus lanchi, mistatem ruppero nostram
Atque super nasum pugni stampabo medaiam.
 
Salvignus. Ah, Tonelle meus, multum es boriosus adessum;  490
Quid facias hosti, qui scorrozzaris amico?
Scire tuos guaios nunc cerco daboque socorsum,
Et vis ad primam mihi nasum rumpere provam?
Omnia sunt charo semper dicenda sodali:
Nonne meus grandem tortum compagnus habebit,  495
Causas doiarum nisi dixerit ipse suarum?
 
Tonellus. Oyde, quid in mundum veni stentare tapinus?
Oyde, quid indarnum me mater Gnesa latavit?
Mancum nonne malum staggione fuisset in illa
Ex asini tepido fieri pissamine fungus,  500
Vel petra, vel zoccus, vel - quod volo dicere - stronzus,
Quam saguratus ego sic matris ventre cagari?
 
Salvignus. Ah, quid afannaris? Quo desperatio tanta?
Non desperatae plagae medicina catatur.
Cum fortuna suos dat nobis prava travaios,  505
Conseium charis ab amighis torre tenemur
Atque in carnerum deponere verba rasonis,
Sunt quia cordoios bastevola tollere nostros.
 
Tonellus. Sola meum mors, oyme miser, leviaret afannum.
 
Salvignus. O bene pazzus homo, qui calzos ferre legeros  510
Nescit fortunae, nisi mortis chiamet aiuttum.
Visne, Tonelle, mori? Qua morte? Rasona coellum.
 
Tonellus. Ecce meae mecum cavezzam porto cavallae.
 
Salvignus. Cerno quod hanc tecum portas, sed nescio quare.
 
Tonellus. Quare? Quod volo me stessum suspendere forchis.  515
 
Salvignus. O cermisonem, temet piccare cavezza?
Tu bene piccares alios, tibi parcere nolens.
Nil dubium, quoniam est amentis amantis usanza
Nolle salutiferum compagni audire ricordum.
Fer causam: numquid borsam tibi ladro robavit?  520
 
Tonellus. Non, vermocanus, sic est, quia perdere vellem
Sexcentum borsas, pegoras, casamenta, cavallas,
Plus prestum quam te, quam te... - nil dice re possum,
Sanglottus stoppat sorramen namque fiati -,
Plus prestum quam te, mea spes, mea vita, Zanina,  525
Quam te, garofolum pomumque et bella rosina.
Est, Salvigne, mei scanacori causa Zanina,
Sola Zanina meum posset smorzare brusorem,
Sola Zanina suis me snembolavit ochiadis;
Hanc amo, nec redamat; brusor, nec porca movetur,  530
Immo bertezzat, soiat truffatque tapinum.
Sola iutare potest et quod sit sola spiavit,
Unde superba venit nostrisque altaera cadenis
Elatam portat cristam beccumque levatum,
Ut gallina solet cum grossum fecerit ovum.  535
Dic, Salvigne meus: crudelis nonne vocanda
IlIa potens non vult medio succurrere morto.
 
Salvignus. Doh, codesella, ergo cruciaris amore Zaninae?
 
Tonellus. Est ita; mo cancar, paret tibi cosa novella?
 
Salvignus. Cosa novella quidem: fuit haec parlatio prima  540
Estne Zanina Petri Gambonis filia? Scisne?
 
Tonellus. Est, est; ayme, suum me tantum nomen amazzat.
 
Salvignus. Maraviliabam quod eras sic fronte striatus.
Deh, poverelle, rogo, noli te credere fomnis,
Noli post ipsas cervellum perdere ladras,  545
Noli, dico tibi, Veneris seguitare putellum.
Ille cavestrellus faciet tibi rumpere collum,
Ille orbesinus totum sfrantummat honorem;
Est amor angoscae speties mentisque diavol,
Est amor errorum capitanius estque bagassae  550
Filius, est proprii domenticatio senni,
Estque pudicitiae contrarius estque maligna
Pestis et a nulla morbus sanabilis herba,
Per quem perdit homo robbam, ius seque medemum.
Fac sennum matti lassaque, Tonelle, talopram,  555
Nam secchiam merdae tandem urtabis in unam.
Noscere vin causam cur non habet ille mudandam
Vel cur mostazzum portat bindamine stuffum?
Est quia vergognae clausit bastardulus occhios.
Noscere vin quare puer est numquamve senescit?  560
Nam facere impresas pueriles cogit amantes.
Noscere vin quanti sit damni causa ladrettus?
Hic exempla tui solum statuamus avantum.
Si, Tonelle meus, zuras mihi dicere verum,
Est tibi nulla modo vaccarum cura tuarum:  565
Primum sicca illis garlettos merda boazzat,
Nam velut usabas numquam tua stalla netatur;
Si mungis, mungis si non fastidia nolunt,
Quae tibi cervellum rapuerunt propter amorem.
Cessant mascherpae, cessat cagiada, botirus,  570
Humida formaium corrumpit muffa levatum;
Itque in malhoram pecoris speranza torellus
Inque malum punctum substantia tota ruinat:
Vigna tui broli sine palis, obruta spinis,
Clamat de longe zappas ottanta mearos;  575
Ad sguazzum campi vadunt, lacus arva covertat,
Nam velut usus erat numquam fossata cavantur:
Dormit zappa domi, forcatus, vanga, badilus,
Cuncta sui culpa veniunt ruginenta patronis.
Hic est acquistus qui fitur amare puellas,  580
Hunc mullazzus Amor facit, o Tonelle, guadagnum.
Perdis amicitiam multorum, perdis honorem
Et patri matrique tuae das, improbe, guaios.
Hunc de cervello tostum, precor, excute grillum,
Ne bovis accipiat formam bustumque gigantis  585
Et modicus fiat grandis montagna fasolus.
 
Tonellus. Ista meam rupit circumparlatio testam,
Per dextramque intrans laevam passavit ore
Das vento calces, umbram, Salvigne, misuras
Scribis et in giazzam scaldantis solis ad ignem.  590
Plus tostum caschet mundus caelumque roversum,
Plus tostum mulos asinosque volare videbis
Cornacchiasque iugo faciemus arare ligatas,
Plus tostum nascat talis verzonus in horto,
Quod minor ad totam Bressam det foia mene  595
Quam cesset may may Tonellus amare Zaninam
Et licet hanc vellem, non possem linquere femnam,
Et licet hanc possem, non vellem linquere nympham.
Vade, nec impresa me quisquam toiat ab ista.
 
Salvignus. O sine cervello zentaia vel absque governo:  600
Se cruciant quod amant et amorem sponte sequuntur.
Tolle foras istam de sensu, matte, paciam
Teque tibi stesso savia cum mente ritorna.
Tu capra eque tuae andabitis ad sparaverum:
Hic amor ad stuam mandat finaliter omnes.  605
 
Tonellus. Mentiris quod amor sit eorum causa malorum.
Nonne quis est similis zocco similisve quadrello,
Quem non guidat amor, quem non trahit ulla puella?
Dic, codesella: quid est virtus nisi germen amoris?
Virtutem sborravit amor, sborravit amorem  610
Sola dei beltas, quae corpora nostra galantat
Inque Zoaninam venit bellasque putinas.
Numquid ego potius merlottus amabo cavallam
Quam bellam fomnam sensuque rasoneque plenam?
 
Salvignus. Potta meae - quod nunc volo biastemare - madregnae,  615
Argumenta facis magno bastantia Scotto.
Sum contentus: ama, quia quosque bisognat amare;
Sed ratio, non mens lassiva gubernet amorem.
 
Tonellus. Deh, diavol, amor non est subiectus et inde
Debet amor potius rationem flectere quo vult.  620
Nonne vetus proverbol habes "Amor omnia vincit"?
 
Salvignus. Heu, bene parlasti, sagurate, quod omnia vincit,
Namque tibi robbam, nomen tulit, inde cerebrum,
Plusque Zoaninam curas quam mungere vaccas.
 
Tonellus. Pur ibi te fichet, nescis voltare galonem;  625
Numquid Zaninae vis me praeponere vaccas?
 
Salvignus. Non, sed ama pariter vaccas vaccamque Zaninam.
 
Tonellus. O veniat cancar tibi nunc, manigolde vilane:
Tu ne Zoaninam praesumis dicere vaccam?
 
Salvignus. Perdonanza, precor, nolique cridare, Tonelle,  630
Nam meus incauto dictus muzzavit ab ore.
Immo Zoaninam stellam chiamabo dianam,
Dummodo non voias te desperare per illam;
Nam si desperas et vis te tradere forchae,
Non illam vaccam, sed ego clamabo putanam  635
Et semper dicam quod amor tibi colla tiravit.
 
Tonellus. Numquid amor boia est, quia dicis "colla tiravit"?
 
Salvignus. Ut quid habes manibus pro te appicare soghettum?
 
Tonellus. Non amor, ast odium quod fert mihi cruda Zanina
Me quasi forzavit contradam perdere drittam.  640
 
Salvignus. Ut quid amas illam, si te sdegnosa refudat?
 
Tonellus. Troppus amor quem porto sibi facit esse superbam.
 
Salvignus. Ergo troppus amor te vult piccare bonhomum;
Ne stupeas, boiam si dixi nomen amoris.
 
Tonellus. Crimen amoris enim non est, at culpa puellae,  645
Troppus amor non esse potest, at troppa superbit.
 
Salvignus. Dissimula fingeque aliam doniare morosam.
 
Tonellus. Dissimulare nequit vel fingere quisquis amator.
 
Salvignus. Heu, quia vicisti: cedo, Tonelle, nec ultra
Disputo, nam tua me sententia docta ligavit.  650
Non de Bolognae celsis venit ista cadreghis,
Non savio nostri processit ab ore Peretti;
Talia non donant zappae, nec aratra, badili,
Solus amor docuit, potis est qui ferre biolcos
De pecudum stabulis ad summae culmina mitrae.  655
Victor es et speciem, formam quoque noscis amoris.
Est gentilis amor, vult cor gentile, galantum,
Dulce, saporitum, tandem dulcedo fit ipsa.
Ergo vade casam cordamque retorna cavallae,
Undique nam nox est grillique per arva tricantant.  660
 

Conclusio Tonelli

[recensere]

Magna bachioccheries orbum seguitare cinaedum,
     Cuius vergognam nulla mudanda tegit.
Quid maruffus ego sequor hanc sine laude ribaldam?
     Non sua pregheras audit orecchia meas.
Me video a cunctis compagnis esse relictum  665
     Nec sine scaldata vado tapinus aqua.
Haec barbera mihi barbam tulit absque rasoro,
     Quae scit castrones attrapolare viros.
Proh, vergognazzas quantas hucusque reporto:
     Haec mihi perpetuo tempore scornus erit.  670
Vos ergo, quoscumque tenet busa gabia mundi,
     Ante oculos specchium semper habete meum.