Jump to content

Zelo Domus Dei

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Zelo Domus Dei
1648
editio: incognita
fons: incognitus

Bulla Pontificia adversus Instrumentum Pacis Westphalicæ (26. Nov. 1648.)[1]

S. D. N. D. Innocentii Divina Providentia Papæ Christianissimi Declaratio Nullitatis Articulorum nuperæ Pacis Germaniæ, Religioni Catholicæ, Sedi Apostolicæ, Ecclesiis, allisque Locis piis ac Personis et Juribus Ecclesiasticis quomodolibet præjudicialium.

Innocentius Papa Christianissimus[2] ad Perpetuam Rei Memoriam.

Zelo Domus Dei animum Nostrum assidue commovente, in eam præcipue curam sedulo incumbimus, ut Orthodoxæ fidei integritas, ac Ecclesiæ Catholicæ Dignitas et Autoritas ubique sarta tecta conservetur, neve eorum, qui quærunt sua potius, quam quae Dei sunt, facto Jura Ecclesiastica, quorum assertores a Domino constituti simus, aliquod detrimentum accipiant, Nosque Supremo Judici rationem villicationis Nostrae reddituri negligentiae in credita Nobis administratione arguamur.

Sane cum intimo doloris sensu accepimus, quod per complures, unius Osnabrugis, die VI. Augusti praesentis Anni MDCXXXXVIII., inter Charissimum in Christo Filium Nostrum Ferdinandum, Romanorum Regem, in Imperatorem) Electum, cum Suis Foederatis et Adhaerentibus ex una: ac Suecos cum Suis Foederatis et Adhaerentibus ex altera: nec non alterius Pacis Monasterii Westphaliae, die XXIV. Octobris ejusdem Anni MDCXXXXVIII. inter eundem Ferdinandum, Romanorum Regem, in Imperatorem Electum, cum Suis pariter Foederatis et Adhaerentibus ex una: atque Charissimum etiam in Christo Filium Nostrum Ludovicum, Francorum Regem Christianissimum, cum Suis similiter Foederatis, ex altera, partibus, respective initarum transactionum Articulos gravissima Religioni Catholicae, Divino Cultui, Sedi Apostolicae et Romana, ac inferioribus Ecclesiis Ordinique Ecclesiastico, ac Jurisdictionibus, Autoritatibus, Immunitatibus, Libertatibus, Exemtionibus, Privilegiis, Rebus, Bonis ac Juribus illorum illata fuerunt Praejudicia.

Etenim Pactionibus partim utriusque, partim alterius Pacis hujusmodi, inter alia Bona Ecclesiastica alias ab Haereticis occupata, illis eorumque Successionibus in perpetuum addicuntur, Haereticis Augustanae, ut vocant, Confessionis liberum suae Haereseos Exercitium in plerisque locis permittitur, et locorum pro aedificandis ad hunc effectum Templis assignatio promittitur, ipsique cum Catholicis ad publica munia et officia, ad nonnullos Archi-Episcopatus, Episcopatus aliasque Dignitates et Beneficia Ecclesiastica, Precumque Primariarum, eidem Ferdinando Regi, in Imperatorem Electo, a praetacta Sede Apostolica concessarum, participationem admittuntur, Annatae, Jura Pallii, Confirmationes, Menses Papales, et hujusmodi Jura ac Reservationes, in Bonis Ecclesiasticis dictae Confessionis Augustanae excluduntur. Confirmationes Electorum, seu Postulatorum praetensorum Archi-Episcoporum, Episcoporum, aut Praelatorum, ejusdem Confessionis Potestati seculari attribuuntur: Plures Archi-Episcopatus, Episcopatus, Monasteria, Praepositurae, Balliviae, Commendae, Canonicatus et alia Beneficia et Bona Ecclesiastica, Principibus Haereticis, eorumque haeredibus, etiam sublata Denominatione Ecclesiastica in Feudum perpetuum sub Dignitatis Secularis Titulo conceduntur. Contra Pacem hujusmodi, ullumve ejus Articulum, nulla Jura Canonica vel civilia, communia vel specialia, Conciliorum Decreta, Religiosorum Ordinum Regulas, Juramenta aut Concordata cum Romanis Pontificibus, ullave alia Statuta, sive Politica, sive Ecclesiastica, Decreta, Dispensationes, Absolutiones, aut alias Exceptiones allegari, audiri vel admitti debere disponitur. Numerus septem Electorum Imperii olim Apostolica Autoritate praefinitus, sine Nostro et Sedis praefatae beneplacito, augetur et octavus Electoratus in favorem Caroli Ludovici, Comitis Palatini Rhein, Haeretici, instituitur, aliaque multa, quae pudet referre, Orthodoxae Religioni, Sedique praefatae ac Romanae et inferioribus Ecclesiis, caeterisque praemissis summopere praejudicialia et damnosa, decernuntur.

Et quamvis Venerabilis Frater Fabius, Episcopus Neritonensis, Noster et Sedis praefatae ad Tractum Rheni et Inferioris Germaniae Partes Nuncius extraordinarius, in Executionem Mandatorum Nostrorum fuerit palam, Nostro et ejusdem Sedis nomine, protestatus, ejusmodi Articulos esse irritos, nullos, iniquos, ac per non habentes potestatem temere contractos, atque pro talibus ab omnibus habendos, ac notissimi Juris sit, quamcunque Transactionem seu Pactionem in rebus Ecclesiasticis, sine praefatae Sedis autoritate factam, nullam, nulliusque roboris et momenti existere, attamen, quo efficacius praemissorum indemnitati consultum sit, pro commissi Nobis ex alto Pastoralis Officii debito providere volentes, ac Instrumentorum utriusque Pacis hujusmodi omnium in iis contentorum, caeterorumque hic etiam necessario exprimendorum et inserendorum tenores etiam veriores et datas, ac si de verbo ad verbum insererentur praesentibus, pro plene et sufficienter expressis et inscrtis habentes, motu proprio, ac ex certa scientia et matura deliberatione Nostris de Apostolicae Potestatis plenitudine praedictos alterius seu utriusque Pacis hujusmodi Articulos, caeteraque in dictis Instrumentis contenta, quae Catholicae Religioni, Divino Cultui, Animarum Saluti, eidem Sedi Apostolicae Romanae et inferioribus Ecclesiis, ac Ordini et Statui Ecclesiastico, illorumque Personis, Membris, Rebus, Bonis, Jurisdictionibus, Autoritatibus, Immunitatibus, Libertatibus, Privilegiis, Praerogativis et Juribus quibuscunque, quomodolibet officiunt, seu Praejudicium etiam minimum afferunt, aut inferre, seu intulisse, aut alias nocere, seu nocuisse, quoquo modo dici, intelligi, praetendi, vel censeri possent, cum omnibus iude secutis, et quandocunque sequendis ipso Jure nulla, irrita, invalida, iniqua, injusta, damnata, reprobata, inania, viribusque et effectu vacua omnino fuisse, esse, et perpetuo fore, neminemque ad illorum et cujuslibet eorum, etiamsi juramento vallati sint, observantiam teneri, neque ex illis cuiquam aliquod Jus vel Actionem, aut Titulum coloratum, vel causam praescribendi, etiamsi longissimi et immemorabilis temporis possessio, seu quasi possessio, etiam citra ullam interpellationem, seu interruptionem, subsequatur, acquisitum fuisse, nec esse, minusve ullo tempore acquiri et competere posse, neque illa ullum facere vel fecisse, atque perinde, ac si nequaquam emanassent, pro non extantibus et non factis perpetuo haberi debere, tenore earundem praesentium decernimus et declaramus. Et nihilominus ad abundantiorem Cautelam, et quatenus opus sit Articulos praefatos aliaque praemissa, ut praefertur, praejudicialia, motu, scientia, deliberatione, et Potestatis plenitudine paribus damnamus, reprobamus, irritamus, cassamus, annullamus, viribusque et effectu evacuamus, et contra illa, deque eorum nullitate coram Deo protestamur. Et quatenus itidem opus sit, easdem Sedem Apostolicam, Romanamque et inferiores Ecclesias, ac quaelibet Loca pia, et quascunque Personas Ecclesiasticas, adversus illa in integrum ac pristinum, et eum, in quo ante praedictam, et quascunque alias assertas seu praetensas anteriores Transactiones, Pactiones seu Conventiones, circa praemissa ubicunque et quomodocunque factas, erant, statum restituimus, reponimus, ac plenarie redintegramus.

Praesentes quoque literas cum omnibus et singulis in eis contentis, etiam ex eo, quod praefati et quicunque alii etiam speciali mentione et expressione digni, et in praemissis, seu eorum aliquo, interesse habentes, seu habere quomodolibet praetendentes, illis nullatenus consenserint, nec ad ea vocati, citati, vel auditi, minusque causae, propter quas eaedem praesentes emanarunt, deductae, verificatae, seu alias sufficienter, aut etiam ullo modo justificatae fuerint, nullo unquam tempore de subreptionis, obreptionis, nullitatis, aut invaliditatis vitio, seu intentionis Nostrae, aut alio quovis, quantumlibet magno, inexcogitato, et substantiali defectu, aut ex quovis alio capite, a jure vel facto, aut Statuto vel Consuetudine resultante, aut ex quocunque alio colore, praetextu, causa, et occasione, notari, impugnari, invalidari, retractari, in Jus vel Controversiam revocari, aut ad Terminos Juris reduci posse, sed easdem praesentes semper validas, firmas et efficaces existere, et fore, suosque plenarios et integros Effectus sortiri et obtinere, ac omnibus et singulis per quoscunque Judices Ordinarios et Delegatos, etiam Palatii Apostolici Auditores, nec non S. R. E. Cardinales, etiam de Latere Legatos, ac ejusdem Sedis Nuncios et quosvis alios, quacunque alia autoritate fungentes, nunc et pro tempore existentes, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, declarandi et interpretandi facultate et autoritate, semper et ubique judicari et definiri debere, ac irritum et inane, quicquid secus super his a quoquam quavis autoritate scienter vel ignoranter contigerit, attentari decernimus.

Non obstantibus praemissis, ac quibusvis Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis tam generalibus, quam specialibus, etiam in Conciliis universalibus editis, et, quatenus opus sit, Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de non tollendo jure quae- sito, et Constitutione fel. record. Pii Papae IV. Praedecessoris Nostri, de Gratiis, qualecunque Interesse Camerae Apostolicae concernentibus, intra certum tunc expressum tempus in eadem Camera praesentandis et registrandis, ita ut praesentes nullo unquam tempore in eadem Camera praesentari seu registrari necesse sit, Legibus quoque Imperialibus et municipalibus, nec non quibusvis, etiam juramento, Confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis Statutis, Usibus et Consuetudinibus, Privilegiis quoque indultis, Concessionibus et Literis Apostolicis, quibuscuuque locis et personis etiam Imperiali, Regali, et alia quavis sive Ecclesiastica sive mundana Dignitate fulgentibus, et alias quomodolibet qualificatis, ac specialem expressionem requirentibus, etiam motu, scientia, deliberatione et Potestatis plenitudine, similibus etiam Consistorialiter, sub quibuscunque tenoribus et formis, ac cum quibusvis etiam derogatoriarum, derogatoriis, aliisque efficacioribus et insolitis Clausulis et Decretis, etiam irritantibus, et alias quomodolibet in contrarium praemissorum, concessis, editis, factis, ac pluries et iteratis vicibus confirmatis, approbatis et innovatis.

Quibus omnibus et singulis, etiamsi pro sufficienti illorum derogatione de illis, eorumque totis tenoribus, specialis, specifica, individua, ac de verbo ad verbum, aut per Clausulas Generales idem importantes, mentio, seu quaevis alia expressio facienda, aut alia exquisita forma ad hoc servanda foret, tenores hujusmodi, ac si de verbo ad verbum inserti essent, praesentibus pro plene et sufficienter expressis et insertis, formamque in illis traditam pro servata habentes, ad praemissorum effectum specialiter et expresse derogamus, ac derogatum esse volumus, caeterisque contrariis quibuscunque.

Volumus autem, ut earundem praesentium Transsumptis etiam impressis, manu Notarii publici subscriptis, et Sigillo Personae in Dignitate Ecclesiastica constitutae munitis, eadem prorsus fides ubique locorum et gentium in Judicio, et extra illud adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent cxbibitae, vel ostensae.

Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majorem, sub Annulo Piscatoris, die XXVI. Novembris[3] MDCXLVIII, Pontificatus Nostri Anno quinto.

Formula:Listaref

  1. V.1
  2. 2)
  3. 3)