Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/794

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ENCOMIUM MORIAE. 371

sibus, id manifestum esse simulacrum divini ternionis. Deinde quod prima vox Iesus, desinat in s, secunda Iesum in m, tertia Iesu in u, in hoc ἄῤῥητον subesse mysterium: nempe tribus litterulis indicantibus eum esse summum, medium, et ultimum. Restabat mysterium his quoque retrusius, Mathematica ratione. Iesus sic in duas aequales diffidit portiones, ut scilicet penthemimeres[1] in medio resideret. Deinde docuit eam litteram apud Hebraeos esse ש, quam illi Syn appellent: porro syn Scotorum, opinor, lingua, peccatum sonat: atque hinc palam declarari, Iesum esse qui peccata tolleret mundi. Hoc tam novum exordium sic inhiantes admirati sunt omnes, praecipue Theologi, ut parum abfuerit, quin illis acciderit, quod olim Niobae, cum mihi propemodum evenerit, quod ficulno illi Priapo,[2] qui magno suo malo, Canidiae Saganaeque nocturna sacra spectavit. Nec iniuria profecto: nam quando similem ἔφοδον,[3] commentus est Demosthenes ille Graius, aut Cicero Latinus? Illis vitiosum habebatur proemium, quod a re foret alienius: quasi vero non ad istum modum exordiantur et subulci, natura videlicet magistra. At hi docti praeambulum suum, (sic enim vocant,) ita demum eximie Rhetoricum fore ducunt, si nusquam quidquam habeat cum reliquo argumento confine, ut auditor interim admirans, illud secum murmuret: quo nunc se proripit ille?[4] Tertio loco ceu narrationis vice nonnihil ex Euangelio, sed cursim ac velut obiter interpretantur, cum id solum fuerit agendum. Quarto loco iam nova sumpta persona, quaestionem movent theologalem,

  1. Dimidium quinque, i. e. duo et dimidium, a πέντε, ἥμισυ et μερος.
  2. Qui pepedit, ut est Hor. Sat. I, 8.
  3. i. e. insinuationem rhetoricam.
  4. Hemistichium ex Virgilio.