aliquoties οὔτε γῆς, οὔτε οὐρανοῦ ἁπτόμενον,[1] atque id quoque ad artem arbitrantur pertinere. Hic demum Theologicum attollunt supercilium, Doctores solennes, Doctores subtiles, Doctores subtilissimos, Doctores seraphicos, [doctores cherubicos],[2] Doctores sanctos, Doctores irrefragabiles, magnifica nomina auribus inculcantes. Tum syllogismos maiores, minores, conclusiones, corollaria, suppositiones frigidissimas ac plus quam scholasticas nugas apud imperitum vulgus iactitant. Superest iam quintus actus, in quo summum artificem praestare convenit. Hic mihi stultam aliquam et indoctam fabulam, ex speculo, opinor, historiali, aut gestis Romanorum in medium adferunt, et eamdem interpretantur allegorice, tropologice, et anagogice. Atque ad hunc quidem modum Chimaeram suam absolvunt, qualem nec Horatius umquam adsequi potuit cum scriberet: Humano capiti etc. Sed audierunt a nescio, quibus, ingressum orationis sedatum, minimeque clamosum esse oportere. Itaque principio sic exordiuntur, ut nec ipsi vocem propriam exaudiant, quasi referat dici, quod nullus intelligat. Audierunt nonnumquam ad concitandos adfectus, exclamationibus utendem esse. Proinde presse alioqui loquentes, subinde repente vocem tollunt furioso plane clamore, etiam cum nihil opus. Iures elleboro homini opus esse, perinde quasi nihil referat, ut clames. Praeterea quoniam audierunt oportere sermonem in progressu fervescere, in singulis partibus principiis utcumque sane recitatis, mox mira vocis contentione utuntur, etiam si res sit frigidissima, atque ita denique desinunt, ut spiritu defectos credas. Postre-
Pagina:Erasmi Colloquia Familiaria Et Encomium Moriae.djvu/795
Appearance