Carmina (Horatius)/Liber I/Carmen XXXVII

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Liber I
Carmen XXXVII
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png I, XXXVI I, XXXVIII Fairytale right blue.png


Nunc est bibendum, nunc pede libero
pulsanda tellus; nunc Saliaribus
ornare pulvinar deorum
tempus erat dapibus, sodales.

antehac nefas depromere Caecubum
cellis avitis, dum Capitolio
regina dementis ruinas,
funus et imperio parabat

contaminato cum grege turpium
morbo virorum quidlibet inpotens
sperare fortunaque dulci
ebria. sed minuit furorem

vix una sospes navis ab ignibus
mentemque lymphatam Mareotico
redegit in veros timores
Caesar ab Italia volantem

remis adurgens, accipiter velut
mollis columbas aut leporem citus
venator in campis nivalis
Haemoniae, daret ut catenis

fatale monstrum. quae generosius
perire quaerens nec muliebriter
expavit ensem nec latentis
classe cita reparavit oras.

ausa et iacentem visere regiam
voltu sereno, fortis et asperas
tractare serpentes, ut atrum
corpore conbiberet venenum,

deliberata morte ferocior;
saevis Liburnis scilicet invidens
privata deduci superbo,
non humilis mulier, triumpho

Fairytale left blue.png I, XXXVI I, XXXVIII Fairytale right blue.png