Carmina (Horatius)/Liber IV/Carmen XI

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere

Liber IV
Carmen XI
23 a.Ch.n.
Fairytale left blue.png IV, X IV, XII Fairytale right blue.png


Est mihi nonum superantis annum
Plenus Albani cadus; est in horto,
Phylli, nectendis apium coronis;
             Est hederae vis

Multa, qua crinis religata fulges;
Ridet argento domus; ara castis
Vincta verbenis avet immolato
             Spargier agno;

Cuncta festinat manus, huc et illuc
Cursitant mixtae pueris puellae;
Sordidum flammae trepidant rotantes
             Vertice fumum.

Ut tamen noris quibus advoceris
Gaudiis, Idus tibi sunt agendae,
Qui dies mensem Veneris marinae
             Findit Aprilem,

Iure sollemnis mihi sanctiorque
Paene natali proprio, quod ex hac
Luce Maecenas meus adfluentis
             Ordinat annos.

Telephum, quem tu petis, occupavit
Non tuae sortis iuvenem puella
Dives et lasciva tenetque grata
             Compede vinctum.

Terret ambustus Phaethon avaras
Spes, et exemplum grave praebet ales
Pegasus terrenum equitem gravatus
             Bellerophonten,

Semper ut te digna sequare et ultra
Quam licet sperare nefas putando
Disparem vites. Age iam, meorum
             Finis amorum,

(Non enim posthac alia calebo
Femina) condisce modos, amanda
Voce quos reddas: minuentur atrae
             Carmine curae.

Fairytale left blue.png IV, X IV, XII Fairytale right blue.png