De viris illustribus urbis Romae a Romulo ad Augustum/Octavius Caesar Augustus

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Fairytale left blue.png Marcus Brutus Actiaca pugna Fairytale right blue.png

Octavius Juliae Caii Caesaris sororis nepos, patrem quadrimus amisit. A majore avunculo adoptatus, eum in Hispaniam profectum secutus est. Deinde ab eo Apolloniam missus est, ut liberalibus studiis vacaret. Audita avunculi morte, Romam rediit, nomen Caesaris sumpsit, collectoque veteranorum exercitu, opem Decimo Bruto tulit, qui ab Antonio Mutinae obsidebatur. Cum autem urbis aditu prohiberetur, ut Brutum de omnibus rebus certiorem faceret, primo litteras laminis plumbeis inscriptas misit, quae per urinatorem sub aqua fluminis deferebantur; ad id postea columbis usus est: eis nempe diu inclusis et fame affectis litteras ad collum alligabat, easque a proximo moenibus loco emittebat. Columbae lucis cibique avidae, summa aedificia petentes, a Bruto excipiebantur, maxime cum ille disposito quibusdam in locis cibo, columbas illuc devolare instituisset.

Octavius bellum Mutinense duobus proeliis confecit, in quorum altero non ducis modo, sed militis etiam functus est munere: nam aquilifero graviter vulnerato, aquilam humeris subiit, et in castra reportavit. Postea reconciliata cum Antonio gratia, junctisque cum ipso copiis, ut Caii Caesaris necem ulcisceretur, ad urbem hostiliter accessit, inde quadringentos milites ad senatum misit, qui sibi consulatum nomine exercitus deposcerent.

Cunctante senatu, centurio legationis princeps, rejecto sagulo, ostendens gladii capulum, non dubitavit in curia dicere: "Hic faciet, si vos non feceritis." Cui respondisse Ciceronem ferunt: "Si hoc modo petieritis Caesari consulatum, auferetis." Quod dictum ei deinde exitio fuit: invisus enim esse coepit Caesari, quod libertatis esset amantior.

Octavius Caesar nondum viginti annos natus consulatum invasit, novamque proscriptionis tabulam proposuit; quae proscriptio Syllana longe crudelior fuit: ne tenerae quidem aetati pepercit. Puerum quemdam nomine Atilium Octavius coegit togam virilem sumere, ut tanquam vir proscriberetur. Atilius, protinus ut e Capitolio descendit, deducentibus ex more amicis, in tabulam relatus est. Desertum deinde a comitibus ne mater quidem prae metu recepit. Puer itaque fugit, et in silvis aliquandiu delituit. Cum vero inopiam ferre non posset, e latebris exivit, seque praetereuntibus indicavit, a quibus interfectus est. Alius puer etiam impubes, dum in ludum litterarium iret, cum paedagogo, qui pro eo corpus objecerat, necatus est.

Octavius, inita cum Antonio societate, Marcum Brutum Caesaris interfectorem bello persecutus est. Quod bellum, quanquam aeger atque invalidus, duplici proelio transegit, quorum priore castris exutus vix fuga evasit; altero victor se gessit acerbius. In nobilissimum quemque captivum saeviit, adjecta etiam supplicio verborum contumelia. Uni suppliciter precanti sepulturam respondit jam illam in volucrum atque ferarum potestate futuram. Ambo erant captivi pater et filius; cum autem Octavius nollet, nisi uni, vitam concedere, eos sortiri jussit utri parceretur. Pater, qui se pro filio ad mortem subeundam obtulerat, occisus est; nec servatus filius, qui prae dolore voluntaria occubuit nece neque ab hoc tristi spectaculo oculos avertit Octavius, sed utrumque spectavit morientem.

Octavius ab Antonio iterum abalienatus est, quod is repudiata Octavia sorore, Cleopatram Aegypti reginam duxisset uxorem: quae mulier cum Antonio luxu et deliciis certabat. Gloriata est aliquando se centies sestertium una cena absumpturam. Antonio id fieri posse neganti magnificam apposuit cenam, sed non tanti sumptus quanti promiserat. Irrisa igitur ab Antonio jussit sibi afferri vas aceto plenum: exspectabat Antonius quidnam esset actura. Illa gemmas pretiosissimas auribus appensas habebat; protinus unam detraxit, et aceto dilutam absorbuit. Alteram quoque simili modo parabat absumere, nisi prohibita fuisset.

Fairytale left blue.png Marcus Brutus Actiaca pugna Fairytale right blue.png