Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/Pars Prima - Questio Quarta

E Wikisource
Prima Pars - Quarta Quaestio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina inabbreviata
 Quaestio Tertia Quaestio Quinta 
[25]

¶ Quarta quaestio a quibus daemonibus huiusmodi exercentur.


UTrum Catholicum sit asserere quod actus incuborum et succuborum daemonum conveniant omnibus spiritibus immundis indifferenter et aequaliter. Et videtur quod sic. quia oppositum asserere esset ordinem quendam bonum inter eos affirmare. probatur. Sicut ad rationem boni pertinet modus et ordo. Augustinus in libro de natura boni. ita ad rationem mali pertinet inordinatio. Sed in angelis bonis nihil est inordinatum. ergo et in malis nihil potest esse ordinatum. Unde indifferenter huiusmodi actibus habent insistere. Inde etiam illud. Ubi nullus ordo sed sempiternus horror inhabitat in terra videlicet miseriae et tenebrarum. Job. X. Praeterea si non omnes indifferenter his actibus insistunt hoc eis competit vel ex natura vel ex culpa vel poena. Non ex natura. quia possunt peccare omnes indifferenter ut in praecedenti quaestione tactum est. sunt in natura ipsorum spiritus impuri licet non immundi quantum ad diminutionem naturalium bonorum. In nequitia subtiles nocendi cupidi. per superbiam tumidi etc. ergo competit eis quo ad culpam vel poenam. Tunc sic. Ubi est maior culpa ibi maior poena. sed superiores angeli magis peccaverunt ergo in eorum poenam magis his spurcitiis habent insistere. Si hoc non est. dabitur ratio alia. cur non illis actibus indifferenter insistant. Praeterea. ubi non est subiectio et oboedientia ibi omnes indifferenter operantur. sed in daemonibus nulla est subiectio et oboedientia. probatur. Quia illa sine concordia haberi non possunt. sed in daemonibus nulla est concordia. Proverbiorum. XIII. Inter superbos semper sunt iurgia. Praeterea sicut aequaliter omnes propter culpam post diem iudicii in infernum detrudentur. ita et ante illud tempus in aere caliginoso propter officium eorum detinentur nec legitur esse inaequalitas ex parte mancipationis ergo nec inaequalitas ex parte officii et temptationis. Sed contra. glossa. I. ad Cor. XV. Quamdiu durat mundus angeli angelis homines hominibus. daemones daemonibus praesunt. Item Job. XL. dicitur de squamis Leviathan per quas membra diaboli significantur. quod una uni adhaeret. ergo inter eos est diversitas et ordinis et actionis. Incidentaliter quaeritur. An a bonis angelis ipsi daemones ab huiusmodi eorum spurcitiis exequendis interdum impediantur vel non. Et dicendum quod quia potestates dicuntur angeli quorum dicioni virtutes adversae subiectae sunt ut Gregorius dicit. et Augustinus. III. de trini. Spiritus vitae desertor atque peccator regitur per spiritum vitae rationalem pium et iustum. Et sicut illae creaturae super alias influentiam habent quae sunt perfectiores et Deo propinquiores eo quod totus ordo praelationis primo et originaliter est in Deo et participatur a creaturis secundum quod ei magis propinquant. Ideo etiam boni angeli qui maxime appropinquant Deo propter eius fruitionem qua daemones carent super ipsos daemones habent praelationem et per eos reguntur. Et cum instatur quod daemones praemissis mediis multa mala faciunt. aut ergo non impediuntur quia non subsunt bonis angelis. qui eos impedire possent. aut si subsunt tunc cum ad negligentiam praesidentis pertinere videntur ea quae per subditos malefiunt. Videtur quod in angelis bonis sit aliqua negligentia. Respondetur quod sancti angeli sunt ministri divinae sapientiae. Unde sicut divina sapientia permittit aliqua mala fieri per malos angelos. vel homines propter bona quae ex eis elicit. Ita et boni angeli non totaliter cohibent malos a nocendo sive homines sive daemones. Responsio. Catholicum est asserere quendam ordinem actionum interiorum et exteriorum. etiam per quandam praelationem esse in daemonibus. Unde et quaedam spurcitiae ab aliquibus infimis perpetrantur a quibus superiores propter nobilitatem naturae secluduntur. Et declaratur hoc primo generaliter ex triplici congruentia qua talia congruunt eorum naturae divinae sapientiae et propriae nequitiae. Demum magis in speciali. Ex natura quidem. Nam constat quod a principio creationis semper quidam aliis superiores fuerunt ex natura cum inter se differant specie nec duo angeli unius speciei existant communiorem opinionem sequendo quae etiam dictis philosophorum concordat et Dionysius qui ponit. X. ca. caelestis hierarchiae in eodem ordine esse primos medios et ultimos cui etiam necessario oportet assentire. tum ex immaterialitate eorum. tum etiam ex incorporalitate. Inspiciat qui vult dicta Doctoris in. II. di. II. Et quia peccatum naturam non tollit. et daemones post casum data naturalia non amiserunt ut supra tactum est et operationes rerum sequuntur naturales earum condiciones. ideo sicut in natura sic et in operationibus sunt varii et multiplices. [26]Congruit etiam hoc divinae sapientiae ut ea quae ab ipso sint ordinata sint. Roma. XIII. quae a Deo sunt ordinata sunt. Et quia daemones sint a Deo deputati ad exercendum homines et ad puniendum damnatos. Ideo in exercitiis eorum ab extra quo ad homines sunt varii et multiplices. Congruit etiam et nequitiae ipsorum. Quia enim humano generi adversantur. ideo cum ordinate impugnant. ideo magis hominibus nocere aestimant sicut faciunt. Unde constat spurcitiis illis nefandissimis non aequaliter insistunt quod etiam magis specificatur tali ratione. Nam cum operatio sequitur naturam rei ut dictum est. quorumcumque sunt naturae subordinatae. oportet quod etiam operationes sibi invicem subordinentur sicut patet in rebus corporalibus. Quia enim inferiora corpora naturali ordine sunt infra corpora caelestia. actiones et motus eorum subduntur actionibus et motibus caelestium corporum. et quia ut dictum est daemones naturali ordine inter se differunt. Ideo etiam naturalibus actionibus intrinsecis et extrinsecis praesertim in huiusmodi spurcitiis peragendis. Ex quibus concluditur quod quia huiusmodi spurcitiae plurimum praeter nobilitatem angelicae naturae exercentur cum etiam in actibus humanis infimi et foetidissimi actus in se quidem considerando non quantum ad officium naturae et procreationis reputantur. Demum cum de quolibet ordine aliqui cecidisse creduntur non est inconveniens asserere quod illi daemones qui de infimo choro et iterum illi qui infimi in illo existunt his spurcitiis et ab aliis deputantur et insistunt. Hoc etiam plurimum est advertendum. quod licet de incubis et succubis mulieribus infestos scriptura tradit. tamen nusquam legitur in vitiis quibuscumque contra naturam loquendo non solum de sodomitico sed etiam de quocumque alio peccato extra vas debitum perpere agendo se incubos et succubos fecisse. In quo maxima illorum peccaminum enormitas ostenditur cum indifferenter omnes daemones cuiuscumque ordinis illa peragere abhorrent et verecundum aestimant. Et hoc videtur velle glosa super Ezechielem. XIX. ubi dicitur. Dabo te in manus Palaestinorum id est daemonum. qui etiam erubescunt de via tua scelerata vitium contra naturam intelligens. et intuenti patet. quod de daemonibus oportet auctoritatem intelligere. Nullum enim peccatum tam saepe Deus reproba morte in multis condemnavit. Dicunt etiam nonnulli et veraciter creditur quod nullus talis vitii postquam tempus mortalis vitae Christi quod ad annos XXXIII. extenditur in hoc scelere perseverans excesserit nisi speciali gratia redemptoris poterit liberari quod ex eo patet quod octogenariis et centenariis isto crimine inveniuntur saepe irretiti quibus tempus Christi quia vitae morum disciplina fuit. et ideo illo spreto vix umquam sine difficultate permaxima ab hoc scelere continebit. Sed et quod ordo sit inter eos etiam ad officia exteriora quo ad impugnationes demonstrant eorum nomina. Nam licet unum et idem nomen. scilicet Diabolus multipliciter exprimatur in scripturis et hoc propter diversas eorum proprietates. Tamen his immundis operibus unus praesidere in scripturis traditur sicut etiam et certis aliis vitiis. Est enim usus scripturae et locutionis quemlibet immundum spiritum nominare Diabolum a dya quod duo et bolus quod est morsellus. quia duo occidit. scilicet corpus et animam. et secundum etymologiam. licet Graece interpretatur diabolus clausus ergastulo et hoc sibi convenit cum non permittitur sibi nocere quantum vellet. Vel diabolus quasi defluens. quia defluxit id est corruit specialiter et localiter. Nominatur etiam Daemon id est sapiens super sanguinem. vel sanguineus. scilicet super peccata quae sitit et procurat triplici scientia qua viget. scilicet subtilitate naturae experientia temporum et revelatione bonorum spirituum. Nominatur etiam Belial quod interpretatur absque iugo vel absque dominio quia pro posse pugnat contra eum cui deberet esse subiectus. Vocatur etiam Beelzebub quod interpretatur vir muscarum id est animarum peccantium quae reliquerunt verum sponsum Christum. Item Satanas id est adversarius. Unde. I. Petrus. V. Adversarius vester diabolus circuit etc. Item Behemoth id est bestia. quia facit homines bestiales. Ipse tamen daemon fornicationis et princeps illius spurcitii dicitur Asmodeus. quod interpretatur factura iudicii. quia propter huiusmodi vitium factum fuit terribile iudicium super Sodomam et quattuor alias civitates. Sicut et daemon superbiae dicitur Leviathan. quod interpretatur additamentum eorum. quia et Lucifer temptans primos parentes de superbia promisit eis additamentum divinitatis. De quo et per Jesaiam dominus Visitabo super Leviathan serpentem veterem et tortuosum. et daemon avaritiae et divitiarum dicitur Mammona. Quem et Christus in Evangelio expressit. Mat. VI. Non potestis Deo servire etc. Ad argumenta. ad primum. quod quia bonum potest inveniri sine malo. sed malum numquam invenitur sine bono. quia fundatur super creaturam quae in se bona est. Et ideo daemones inquantum habent naturam bonam ordinati sunt in naturalibus et in eorum actionibus. ad illud Job. X. potest dici. quod daemones ad exercitium deputati non sunt in inferno sed isto aere caliginoso. [27]Unde hic habent ordinem inter se quem tunc in inferno non habebunt. Vel etiam dici potest quod etiam iam omnis ordo in eis cessat quo ad ipsam beatitudinem consequendam cum a tali ordine irrecuperabiliter ceciderunt. Et dici potest quod etiam in inferno erit inter eos ordo potestatis et poenarum afflictionis inquantum aliqui ad affligendum animas deputabuntur et non alii. Sed hic ordo magis erit a Deo quam ab ipsis sicut etiam et eorum tormenta. Ad tertium cum dicitur quod superiores daemones. quia magis peccaverunt et magis puniuntur etiam his actibus immundis amplius deberent insistere. Respondetur. quia culpa ordinatur per poenam et non per naturae actum seu operationem. ideo non insistunt illis immunditiis propter nobilitatem naturae non propter eorum culpam aut poenam. Et licet omnes sint spiritus impuri et ad nocendum cupidi tamen unus amplius altero inquantum potiora naturalia sunt obtenebrata. Ad quartum dicitur quod est concordia inter daemones non amicitiae sed nequitiae ex qua homines odiunt et Dei iustitiae repugnant quantum possunt. Talis enim concordia inter impios reperitur ut eis se adiungant et subiciant ad propriam nequitiam exequendam quos potiores viribus vident. Ad quintum licet carceralis mancipatio omnibus aequaliter deputetur iam in aere et post in inferno. non tamen ex hoc naturalia in eis sunt aequaliter ad aequales poenas et officia aequalia ordinata. immo quanto sunt nobiliores in natura et potiores in officio. tanto etiam graviori subiecti tormento. Unde Sapien. VI. Potentes potenter tormenta patientur.