5:1 Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros 5:2 agmine commemorat, fremida regalia turba 5:3 atria conplentur, nec coniugialia festa 5:4 qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma; 5:5 inque repentinos convivia versa tumultus 5:6 adsimilare freto possis, quod saeva quietum 5:7 ventorum rabies motis exasperat undis. 5:8 primus in his Phineus, belli temerarius auctor, 5:9 fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam 5:10 'en' ait, 'en adsum praereptae coniugis ultor; 5:11 nec mihi te pennae nec falsum versus in aurum 5:12 Iuppiter eripiet!' conanti mittere Cepheus 5:13 'quid facis?' exclamat, 'quae te, germane, furentem 5:14 mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis 5:15 redditur? hac vitam servatae dote rependis? 5:16 quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit, 5:17 sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon, 5:18 sed quae visceribus veniebat belua ponti 5:19 exsaturanda meis; illo tibi tempore rapta est, 5:20 quo peritura fuit, nisi si, crudelis, id ipsum 5:21 exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro. 5:22 scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est 5:23 et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti; 5:24 insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis 5:25 praemiaque eripies? quae si tibi magna videntur, 5:26 ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses. 5:27 nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus, 5:28 ferre, quod et meritis et voce est pactus, eumque 5:29 non tibi, sed certae praelatum intellege morti.' 5:30 Ille nihil contra, sed et hunc et Persea vultu 5:31 alterno spectans petat hunc ignorat an illum: 5:32 cunctatusque brevi contortam viribus hastam, 5:33 quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit. 5:34 ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus 5:35 exsiluit teloque ferox inimica remisso 5:36 pectora rupisset, nisi post altaria Phineus 5:37 isset: et (indignum) scelerato profuit ara. 5:38 fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit, 5:39 qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est 5:40 calcitrat et positas adspergit sanguine mensas. 5:41 tum vero indomitas ardescit vulgus in iras, 5:42 telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt 5:43 cum genero debere mori; sed limine tecti 5:44 exierat Cepheus testatus iusque fidemque 5:45 hospitiique deos, ea se prohibente moveri. 5:46 bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem 5:47 datque animos. 5:48 Erat Indus Athis, quem flumine Gange 5:49 edita Limnaee vitreis peperisse sub undis 5:50 creditur, egregius forma, quam divite cultu 5:51 augebat, bis adhuc octonis integer annis, 5:52 indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat 5:53 aureus; ornabant aurata monilia collum 5:54 et madidos murra curvum crinale capillos; 5:55 ille quidem iaculo quamvis distantia misso 5:56 figere doctus erat, sed tendere doctior arcus. 5:57 tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus 5:58 stipite, qui media positus fumabat in ara, 5:59 perculit et fractis confudit in ossibus ora. 5:60 Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus 5:61 Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi 5:62 et comes et veri non dissimulator amoris, 5:63 postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam 5:64 deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus 5:65 arripit et 'mecum tibi sint certamina!' dixit; 5:66 'nec longum pueri fato laetabere, quo plus 5:67 invidiae quam laudis habes.' haec omnia nondum 5:68 dixerat: emicuit nervo penetrabile telum 5:69 vitatumque tamen sinuosa veste pependit. 5:70 vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae 5:71 Acrisioniades adigitque in pectus; at ille 5:72 iam moriens oculis sub nocte natantibus atra 5:73 circumspexit Athin seque adclinavit ad illum 5:74 et tulit ad manes iunctae solacia mortis. 5:75 Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas 5:76 et Libys Amphimedon, avidi committere pugman, 5:77 sanguine, quo late tellus madefacta tepebat, 5:78 conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis, 5:79 alterius costis, iugulo Phorbantis adactus. 5:80 At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis 5:81 telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis 5:82 exstantem signis multaeque in pondere massae 5:83 ingentem manibus tollit cratera duabus 5:84 infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem 5:85 et resupinus humum moribundo vertice pulsat. 5:86 inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum 5:87 Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum 5:88 intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque 5:89 sternit et exstructos morientum calcat acervos. 5:90 Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti 5:91 intorquet iaculum, quod detulit error in Idan, 5:92 expertem frustra belli et neutra arma secutum. 5:93 ille tuens oculis inmitem Phinea torvis 5:94 'quandoquidem in partes' ait 'abstrahor, accipe, Phineu, 5:95 quem fecisti, hostem pensaque hoc vulnere vulnus!' 5:96 iamque remissurus tractum de corpore telum 5:97 sanguine defectos cecidit conlapsus in artus. 5:98 Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites 5:99 ense iacet Clymeni, Prothoenora percutit Hypseus, 5:100 Hypsea Lyncides. fuit et grandaevus in illis 5:101 Emathion, aequi cultor timidusque deorum, 5:102 qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo 5:103 pugnat et incessit scelerataque devovet arma; 5:104 huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis 5:105 decutit ense caput, quod protinus incidit arae 5:106 atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua 5:107 edidit et medios animam exspiravit in ignes. 5:108 Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon 5:109 invicti, vinci si possent caestibus enses, 5:110 Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos 5:111 Ampycus albenti velatus tempora vitta, 5:112 tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus, 5:113 sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres; 5:114 iussus eras celebrare dapes festumque canendo. 5:115 quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem 5:116 Pedasus inridens 'Stygiis cane cetera' dixit 5:117 'manibus!' et laevo mucronem tempore fixit; 5:118 concidit et digitis morientibus ille retemptat 5:119 fila lyrae, casuque ferit miserabile carmen. 5:120 nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas 5:121 raptaque de dextro robusta repagula posti 5:122 ossibus inlisit mediae cervicis, at ille 5:123 procubuit terrae mactati more iuvenci. 5:124 demere temptabat laevi quoque robora postis 5:125 Cinyphius Pelates; temptanti dextera fixa est 5:126 cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit; 5:127 haerenti latus hausit Abas, nec corruit ille, 5:128 sed retinente manum moriens e poste pependit. 5:129 sternitur et Melaneus, Perseia castra secutus, 5:130 et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri, 5:131 dives agri Dorylas, quo non possederat alter 5:132 latius aut totidem tollebat turis acervos. 5:133 huius in obliquo missum stetit inguine ferrum: 5:134 letifer ille locus. quem postquam vulneris auctor 5:135 singultantem animam et versantem lumina vidit 5:136 Bactrius Halcyoneus, 'hoc, quod premis,' inquit 'habeto 5:137 de tot agris terrae!' corpusque exsangue reliquit. 5:138 torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam 5:139 ultor Abantiades; media quae nare recepta 5:140 cervice exacta est in partesque eminet ambas; 5:141 dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque, 5:142 matre satos una, diverso vulnere fudit: 5:143 nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto 5:144 fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit. 5:145 occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus 5:146 matre Palaestina dubio genitore creatus, 5:147 Aethionque sagax quondam ventura videre, 5:148 tunc ave deceptus falsa, regisque Thoactes 5:149 armiger et caeso genitore infamis Agyrtes. 5:150 Plus tamen exhausto superest; namque omnibus unum 5:151 opprimere est animus, coniurata undique pugnant 5:152 agmina pro causa meritum inpugnante fidemque; 5:153 hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx 5:154 cum genetrice favent ululatuque atria conplent, 5:155 sed sonus armorum superat gemitusque cadentum, 5:156 pollutosque simul multo Bellona penates 5:157 sanguine perfundit renovataque proelia miscet. 5:158 Circueunt unum Phineus et mille secuti 5:159 Phinea: tela volant hiberna grandine plura 5:160 praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures. 5:161 adplicat hic umeros ad magnae saxa columnae 5:162 tutaque terga gerens adversaque in agmina versus 5:163 sustinet instantes: instabat parte sinistra 5:164 Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon. 5:165 tigris ut auditis diversa valle duorum 5:166 exstimulata fame mugitibus armentorum 5:167 nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque, 5:168 sic dubius Perseus, dextra laevane feratur, 5:169 Molpea traiecti submovit vulnere cruris 5:170 contentusque fuga est; neque enim dat tempus Ethemon, 5:171 sed furit et cupiens alto dare vulnera collo 5:172 non circumspectis exactum viribus ensem 5:173 fregit, in extrema percussae parte columnae: 5:174 lamina dissiluit dominique in gutture fixa est. 5:175 non tamen ad letum causas satis illa valentes 5:176 plaga dedit; trepidum Perseus et inermia frustra 5:177 bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe. 5:178 Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit, 5:179 'auxilium' Perseus, 'quoniam sic cogitis ipsi,' 5:180 dixit 'ab hoste petam: vultus avertite vestros, 5:181 si quis amicus adest!' et Gorgonis extulit ora. 5:182 ''quaere alium, tua quem moveant miracula' dixit 5:183 Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat 5:184 mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu. 5:185 proximus huic Ampyx animi plenissima magni 5:186 pectora Lyncidae gladio petit: inque petendo 5:187 dextera diriguit nec citra mota nec ultra est. 5:188 at Nileus, qui se genitum septemplice Nilo 5:189 ementitus erat, clipeo quoque flumina septem 5:190 argento partim, partim caelaverat auro, 5:191 'adspice' ait 'Perseu, nostrae primordia gentis: 5:192 magna feres tacitas solacia mortis ad umbras, 5:193 a tanto cecidisse viro'; pars ultima vocis 5:194 in medio suppressa sono est, adapertaque velle 5:195 ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis. 5:196 increpat hos 'vitio' que 'animi, non viribus' inquit 5:197 'Gorgoneis torpetis' Eryx. 'incurrite mecum 5:198 et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!' 5:199 incursurus erat: tenuit vestigia tellus, 5:200 inmotusque silex armataque mansit imago. 5:201 Hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus 5:202 miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus 5:203 Gorgone conspecta saxo concrevit oborto; 5:204 quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo 5:205 ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis. 5:206 dum stupet Astyages, naturam traxit eandem, 5:207 marmoreoque manet vultus mirantis in ore. 5:208 nomina longa mora est media de plebe virorum 5:209 dicere: bis centum restabant corpora pugnae, 5:210 Gorgone bis centum riguerunt corpora visa. 5:211 Paenitet iniusti tum denique Phinea belli; 5:212 sed quid agat? simulacra videt diversa figuris 5:213 adgnoscitque suos et nomine quemque vocatum 5:214 poscit opem credensque parum sibi proxima tangit 5:215 corpora: marmor erant; avertitur atque ita supplex 5:216 confessasque manus obliquaque bracchia tendens 5:217 'vincis' ait, 'Perseu! remove tua monstra tuaeque 5:218 saxificos vultus, quaecumque est, tolle Medusae, 5:219 tolle, precor! non nos odium regnique cupido 5:220 conpulit ad bellum, pro coniuge movimus arma! 5:221 causa fuit meritis melior tua, tempore nostra: 5:222 non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter 5:223 hanc animam concede mihi, tua cetera sunto!' 5:224 talia dicenti neque eum, quem voce rogabat, 5:225 respicere audenti 'quod' ait, 'timidissime Phineu, 5:226 et possum tribuisse et magnum est munus inerti, -- 5:227 pone metum! -- tribuam: nullo violabere ferro. 5:228 quin etiam mansura dabo monimenta per aevum, 5:229 inque domo soceri semper spectabere nostri, 5:230 ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.' 5:231 dixit et in partem Phorcynida transtulit illam, 5:232 ad quam se trepido Phineus obverterat ore. 5:233 tum quoque conanti sua vertere lumina cervix 5:234 deriguit, saxoque oculorum induruit umor, 5:235 sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex 5:236 submissaeque manus faciesque obnoxia mansit. 5:237 Victor Abantiades patrios cum coniuge muros 5:238 intrat et inmeriti vindex ultorque parentis 5:239 adgreditur Proetum; nam fratre per arma fugato 5:240 Acrisioneas Proetus possederat arces. 5:241 sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce 5:242 torva colubriferi superavit lumina monstri. 5:243 Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi, 5:244 nec iuvenis virtus per tot spectata labores 5:245 nec mala mollierant, sed inexorabile durus 5:246 exerces odium, nec iniqua finis in ira est; 5:247 detrectas etiam laudem fictamque Medusae 5:248 arguis esse necem. 'dabimus tibi pignora veri. 5:249 parcite luminibus!' Perseus ait oraque regis 5:250 ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit. 5:251 Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri 5:252 se dedit; inde cava circumdata nube Seriphon 5:253 deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis, 5:254 quaque super pontum via visa brevissima, Thebas 5:255 virgineumque Helicona petit. quo monte potita 5:256 constitit et doctas sic est adfata sorores: 5:257 'fama novi fontis nostras pervenit ad aures, 5:258 dura Medusaei quem praepetis ungula rupit. 5:259 is mihi causa viae; volui mirabile factum 5:260 cernere; vidi ipsum materno sanguine nasci.' 5:261 excipit Uranie: 'quaecumque est causa videndi 5:262 has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es. 5:263 vera tamen fama est: est Pegasus huius origo 5:264 fontis' et ad latices deduxit Pallada sacros. 5:265 quae mirata diu factas pedis ictibus undas 5:266 silvarum lucos circumspicit antiquarum 5:267 antraque et innumeris distinctas floribus herbas 5:268 felicesque vocat pariter studioque locoque 5:269 Mnemonidas; quam sic adfata est una sororum: 5:270 'o, nisi te virtus opera ad maiora tulisset, 5:271 in partem ventura chori Tritonia nostri, 5:272 vera refers meritoque probas artesque locumque, 5:273 et gratam sortem, tutae modo simus, habemus. 5:274 sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent 5:275 virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus 5:276 vertitur, et nondum tota me mente recepi. 5:277 Daulida Threicio Phoceaque milite rura 5:278 ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat; 5:279 templa petebamus Parnasia: vidit euntes 5:280 nostraque fallaci veneratus numina vultu 5:281 "Mnemonides" (cognorat enim), "consistite" dixit 5:282 "nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem" 5:283 (imber erat) "vitare meo; subiere minores 5:284 saepe casas superi." dictis et tempore motae 5:285 adnuimusque viro primasque intravimus aedes. 5:286 desierant imbres, victoque aquilonibus austro 5:287 fusca repurgato fugiebant nubila caelo: 5:288 inpetus ire fuit; claudit sua tecta Pyreneus 5:289 vimque parat, quam nos sumptis effugimus alis. 5:290 ipse secuturo similis stetit arduus arce 5:291 "qua" que "via est vobis, erit et mihi" dixit "eadem" 5:292 seque iacit vecors e summae culmine turris 5:293 et cadit in vultus discussisque ossibus oris 5:294 tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.' 5:295 Musa loquebatur: pennae sonuere per auras, 5:296 voxque salutantum ramis veniebat ab altis. 5:297 suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes 5:298 unde sonent hominemque putat Iove nata locutum; 5:299 ales erat. numeroque novem sua fata querentes 5:300 institerant ramis imitantes omnia picae. 5:301 miranti sic orsa deae dea 'nuper et istae 5:302 auxerunt volucrum victae certamine turbam. 5:303 Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis, 5:304 Paeonis Euippe mater fuit; illa potentem 5:305 Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit. 5:306 intumuit numero stolidarum turba sororum 5:307 perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes 5:308 huc venit et tali committit proelia voce: 5:309 "desinite indoctum vana dulcedine vulgus 5:310 fallere; nobiscum, si qua est fiducia vobis, 5:311 Thespiades, certate, deae. nec voce, nec arte 5:312 vincemur totidemque sumus: vel cedite victae 5:313 fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe, 5:314 vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos 5:315 cedemus campis! dirimant certamina nymphae." 5:316 'Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum 5:317 turpius; electae iurant per flumina nymphae 5:318 factaque de vivo pressere sedilia saxo. 5:319 tunc sine sorte prior quae se certare professa est, 5:320 bella canit superum falsoque in honore gigantas 5:321 ponit et extenuat magnorum facta deorum; 5:322 emissumque ima de sede Typhoea terrae 5:323 caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse 5:324 terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus 5:325 ceperit et septem discretus in ostia Nilus. 5:326 huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat 5:327 et se mentitis superos celasse figuris; 5:328 "duxque gregis" dixit "fit Iuppiter: unde recurvis 5:329 nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon; 5:330 Delius in corvo, proles Semeleia capro, 5:331 fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca, 5:332 pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis." 5:333 'Hactenus ad citharam vocalia moverat ora: 5:334 poscimur Aonides, -- sed forsitan otia non sint, 5:335 nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.' 5:336 'ne dubita vestrumque mihi refer ordine carmen!' 5:337 Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra; 5:338 Musa refert: 'dedimus summam certaminis uni; 5:339 surgit et inmissos hedera collecta capillos 5:340 Calliope querulas praetemptat pollice chordas 5:341 atque haec percussis subiungit carmina nervis: 5:342 "Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro, 5:343 prima dedit fruges alimentaque mitia terris, 5:344 prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus; 5:345 illa canenda mihi est. utinam modo dicere possim 5:346 carmina digna dea! certe dea carmine digna est. 5:347 '"Vasta giganteis ingesta est insula membris 5:348 Trinacris et magnis subiectum molibus urguet 5:349 aetherias ausum sperare Typhoea sedes. 5:350 nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe, 5:351 dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro, 5:352 laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur, 5:353 degravat Aetna caput, sub qua resupinus harenas 5:354 eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus. 5:355 saepe remoliri luctatur pondera terrae 5:356 oppidaque et magnos devolvere corpore montes: 5:357 inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, 5:358 ne pateat latoque solum retegatur hiatu 5:359 inmissusque dies trepidantes terreat umbras. 5:360 hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus 5:361 exierat curruque atrorum vectus equorum 5:362 ambibat Siculae cautus fundamina terrae. 5:363 postquam exploratum satis est loca nulla labare 5:364 depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem 5:365 monte suo residens natumque amplexa volucrem 5:366 'arma manusque meae, mea, nate, potentia' dixit, 5:367 'illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, 5:368 inque dei pectus celeres molire sagittas, 5:369 cui triplicis cessit fortuna novissima regni. 5:370 tu superos ipsumque Iovem, tu numina ponti 5:371 victa domas ipsumque, regit qui numina ponti: 5:372 Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque 5:373 imperium profers? agitur pars tertia mundi, 5:374 et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est, 5:375 spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris. 5:376 Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam 5:377 abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo, 5:378 si patiemur, erit; nam spes adfectat easdem. 5:379 at tu pro socio, si qua est ea gratia, regno 5:380 iunge deam patruo.' dixit Venus; ille pharetram 5:381 solvit et arbitrio matris de mille sagittis 5:382 unam seposuit, sed qua nec acutior ulla 5:383 nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus, 5:384 oppositoque genu curvavit flexile cornum 5:385 inque cor hamata percussit harundine Ditem. 5:386 '"Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae, 5:387 nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystros 5:388 carmina cycnorum labentibus audit in undis. 5:389 silva coronat aquas cingens latus omne suisque 5:390 frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus; 5:391 frigora dant rami, Tyrios humus umida flores: 5:392 perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco 5:393 ludit et aut violas aut candida lilia carpit, 5:394 dumque puellari studio calathosque sinumque 5:395 inplet et aequales certat superare legendo, 5:396 paene simul visa est dilectaque raptaque Diti: 5:397 usque adeo est properatus amor. dea territa maesto 5:398 et matrem et comites, sed matrem saepius, ore 5:399 clamat, et ut summa vestem laniarat ab ora, 5:400 collecti flores tunicis cecidere remissis, 5:401 tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis, 5:402 haec quoque virgineum movit iactura dolorem. 5:403 raptor agit currus et nomine quemque vocando 5:404 exhortatur equos, quorum per colla iubasque 5:405 excutit obscura tinctas ferrugine habenas, 5:406 perque lacus altos et olentia sulphure fertur 5:407 stagna Palicorum rupta ferventia terra 5:408 et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, 5:409 inter inaequales posuerunt moenia portus. 5:410 '"Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae, 5:411 quod coit angustis inclusum cornibus aequor: 5:412 hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est, 5:413 inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas. 5:414 gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo 5:415 adgnovitque deam 'ne' c 'longius ibitis!' inquit; 5:416 'non potes invitae Cereris gener esse: roganda, 5:417 non rapienda fuit. quodsi conponere magnis 5:418 parva mihi fas est, et me dilexit Anapis; 5:419 exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.' 5:420 dixit et in partes diversas bracchia tendens 5:421 obstitit. haud ultra tenuit Saturnius iram 5:422 terribilesque hortatus equos in gurgitis ima 5:423 contortum valido sceptrum regale lacerto 5:424 condidit; icta viam tellus in Tartara fecit 5:425 et pronos currus medio cratere recepit. 5:426 '"At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis 5:427 iura sui maerens, inconsolabile vulnus 5:428 mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis 5:429 et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas 5:430 extenuatur aquas: molliri membra videres, 5:431 ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem; 5:432 primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt, 5:433 caerulei crines digitique et crura pedesque 5:434 (nam brevis in gelidas membris exilibus undas 5:435 transitus est); post haec umeri tergusque latusque 5:436 pectoraque in tenues abeunt evanida rivos; 5:437 denique pro vivo vitiatas sanguine venas 5:438 lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis. 5:439 '"Interea pavidae nequiquam filia matri 5:440 omnibus est terris, omni quaesita profundo. 5:441 illam non udis veniens Aurora capillis 5:442 cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus 5:443 flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna 5:444 perque pruinosas tulit inrequieta tenebras; 5:445 rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam 5:446 solis ab occasu solis quaerebat ad ortus. 5:447 fessa labore sitim conceperat, oraque nulli 5:448 conluerant fontes, cum tectam stramine vidit 5:449 forte casam parvasque fores pulsavit; at inde 5:450 prodit anus divamque videt lymphamque roganti 5:451 dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta. 5:452 dum bibit illa datum, duri puer oris et audax 5:453 constitit ante deam risitque avidamque vocavit. 5:454 offensa est neque adhuc epota parte loquentem 5:455 cum liquido mixta perfudit diva polenta: 5:456 conbibit os maculas et, quae modo bracchia gessit, 5:457 crura gerit; cauda est mutatis addita membris, 5:458 inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi, 5:459 contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est. 5:460 mirantem flentemque et tangere monstra parantem 5:461 fugit anum latebramque petit aptumque pudori 5:462 nomen habet variis stellatus corpora guttis. 5:463 '"Quas dea per terras et quas erraverit undas, 5:464 dicere longa mora est; quaerenti defuit orbis; 5:465 Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo, 5:466 venit et ad Cyanen. ea ni mutata fuisset, 5:467 omnia narrasset; sed et os et lingua volenti 5:468 dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat; 5:469 signa tamen manifesta dedit notamque parenti, 5:470 illo forte loco delapsam in gurgite sacro 5:471 Persephones zonam summis ostendit in undis. 5:472 quam simul agnovit, tamquam tum denique raptam 5:473 scisset, inornatos laniavit diva capillos 5:474 et repetita suis percussit pectora palmis. 5:475 nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes 5:476 ingratasque vocat nec frugum munere dignas, 5:477 Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni 5:478 repperit. ergo illic saeva vertentia glaebas 5:479 fregit aratra manu, parilique irata colonos 5:480 ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit 5:481 fallere depositum vitiataque semina fecit. 5:482 fertilitas terrae latum vulgata per orbem 5:483 falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis, 5:484 et modo sol nimius, nimius modo corripit imber; 5:485 sideraque ventique nocent, avidaeque volucres 5:486 semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant 5:487 triticeas messes et inexpugnabile gramen. 5:488 '"Tum caput Eleis Alpheias extulit undis 5:489 rorantesque comas a fronte removit ad aures 5:490 atque ait 'o toto quaesitae virginis orbe 5:491 et frugum genetrix, inmensos siste labores 5:492 neve tibi fidae violenta irascere terrae. 5:493 terra nihil meruit patuitque invita rapinae, 5:494 nec sum pro patria supplex: huc hospita veni. 5:495 Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus, 5:496 Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni 5:497 haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates, 5:498 hanc habeo sedem. quam tu, mitissima, serva. 5:499 mota loco cur sim tantique per aequoris undas 5:500 advehar Ortygiam, veniet narratibus hora 5:501 tempestiva meis, cum tu curaque levata 5:502 et vultus melioris eris. mihi pervia tellus 5:503 praebet iter, subterque imas ablata cavernas 5:504 hic caput attollo desuetaque sidera cerno. 5:505 ergo dum Stygio sub terris gurgite labor, 5:506 visa tua est oculis illic Proserpina nostris: 5:507 illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu, 5:508 sed regina tamen, sed opaci maxima mundi, 5:509 sed tamen inferni pollens matrona tyranni!' 5:510 Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces 5:511 attonitaeque diu similis fuit, utque dolore 5:512 pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras 5:513 exit in aetherias: ibi toto nubila vultu 5:514 ante Iovem passis stetit invidiosa capillis 5:515 'pro' que 'meo veni supplex tibi, Iuppiter,' inquit 5:516 'sanguine proque tuo: si nulla est gratia matris, 5:517 nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur, 5:518 vilior illius, quod nostro est edita partu. 5:519 en quaesita diu tandem mihi nata reperta est, 5:520 si reperire vocas amittere certius, aut si 5:521 scire, ubi sit, reperire vocas. quod rapta, feremus, 5:522 dummodo reddat eam! neque enim praedone marito 5:523 filia digna tua est, si iam mea filia non est.' 5:524 Iuppiter excepit 'commune est pignus onusque 5:525 nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus 5:526 addere vera placet, non hoc iniuria factum, 5:527 verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori, 5:528 tu modo, diva, velis. ut desint cetera, quantum est 5:529 esse Iovis fratrem! quid, quod nec cetera desunt 5:530 nec cedit nisi sorte mihi? -- sed tanta cupido 5:531 si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum, 5:532 lege tamen certa, si nullos contigit illic 5:533 ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.' 5:534 '"Dixerat, at Cereri certum est educere natam; 5:535 non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo 5:536 solverat et, cultis dum simplex errat in hortis, 5:537 puniceum curva decerpserat arbore pomum 5:538 sumptaque pallenti septem de cortice grana 5:539 presserat ore suo, solusque ex omnibus illud 5:540 Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne, 5:541 inter Avernales haud ignotissima nymphas, 5:542 ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris; 5:543 vidit et indicio reditum crudelis ademit. 5:544 ingemuit regina Erebi testemque profanam 5:545 fecit avem sparsumque caput Phlegethontide lympha 5:546 in rostrum et plumas et grandia lumina vertit. 5:547 ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis 5:548 inque caput crescit longosque reflectitur ungues 5:549 vixque movet natas per inertia bracchia pennas 5:550 foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus, 5:551 ignavus bubo, dirum mortalibus omen. 5:552 '"Hic tamen indicio poenam linguaque videri 5:553 commeruisse potest; vobis, Acheloides, unde 5:554 pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis? 5:555 an quia, cum legeret vernos Proserpina flores, 5:556 in comitum numero, doctae Sirenes, eratis? 5:557 quam postquam toto frustra quaesistis in orbe, 5:558 protinus, et vestram sentirent aequora curam, 5:559 posse super fluctus alarum insistere remis 5:560 optastis facilesque deos habuistis et artus 5:561 vidistis vestros subitis flavescere pennis. 5:562 ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures 5:563 tantaque dos oris linguae deperderet usum, 5:564 virginei vultus et vox humana remansit. 5:565 '"At medius fratrisque sui maestaeque sororis 5:566 Iuppiter ex aequo volventem dividit annum: 5:567 nunc dea, regnorum numen commune duorum, 5:568 cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses. 5:569 vertitur extemplo facies et mentis et oris; 5:570 nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri, 5:571 laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis 5:572 nubibus ante fuit, victis e nubibus exit. 5:573 '"Exigit alma Ceres nata secura recepta, 5:574 quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons. 5:575 conticuere undae, quarum dea sustulit alto 5:576 fonte caput viridesque manu siccata capillos 5:577 fluminis Elei veteres narravit amores. 5:578 'pars ego nympharum, quae sunt in Achaide,' dixit 5:579 'una fui, nec me studiosius altera saltus 5:580 legit nec posuit studiosius altera casses. 5:581 sed quamvis formae numquam mihi fama petita est, 5:582 quamvis fortis eram, formosae nomen habebam, 5:583 nec mea me facies nimium laudata iuvabat, 5:584 quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote 5:585 corporis erubui crimenque placere putavi. 5:586 lassa revertebar (memini) Stymphalide silva; 5:587 aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum: 5:588 invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes, 5:589 perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte 5:590 calculus omnis erat, quas tu vix ire putares. 5:591 cana salicta dabant nutritaque populus unda 5:592 sponte sua natas ripis declivibus umbras. 5:593 accessi primumque pedis vestigia tinxi, 5:594 poplite deinde tenus; neque eo contenta, recingor 5:595 molliaque inpono salici velamina curvae 5:596 nudaque mergor aquis. quas dum ferioque trahoque 5:597 mille modis labens excussaque bracchia iacto, 5:598 nescio quod medio sensi sub gurgite murmur 5:599 territaque insisto propioris margine ripae. 5:600 "quo properas, Arethusa?" suis Alpheos ab undis, 5:601 "quo properas?" iterum rauco mihi dixerat ore. 5:602 sicut eram, fugio sine vestibus (altera vestes 5:603 ripa meas habuit): tanto magis instat et ardet, 5:604 et quia nuda fui, sum visa paratior illi. 5:605 sic ego currebam, sic me ferus ille premebat, 5:606 ut fugere accipitrem penna trepidante columbae, 5:607 ut solet accipiter trepidas urguere columbas. 5:608 usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque 5:609 Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin 5:610 currere sustinui, nec me velocior ille; 5:611 sed tolerare diu cursus ego viribus inpar 5:612 non poteram, longi patiens erat ille laboris. 5:613 per tamen et campos, per opertos arbore montes, 5:614 saxa quoque et rupes et, qua via nulla, cucurri. 5:615 sol erat a tergo: vidi praecedere longam 5:616 ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat; 5:617 sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens 5:618 crinales vittas adflabat anhelitus oris. 5:619 fessa labore fugae "fer opem, deprendimur," inquam 5:620 "armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti 5:621 ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra!" 5:622 mota dea est spissisque ferens e nubibus unam 5:623 me super iniecit: lustrat caligine tectam 5:624 amnis et ignarus circum cava nubila quaerit 5:625 bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit 5:626 et bis "io Arethusa" vocavit, "io Arethusa!" 5:627 quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est, 5:628 si qua lupos audit circum stabula alta frementes, 5:629 aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit 5:630 ora canum nullosque audet dare corpore motus? 5:631 non tamen abscedit; neque enim vestigia cernit 5:632 longius ulla pedum: servat nubemque locumque. 5:633 occupat obsessos sudor mihi frigidus artus, 5:634 caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae, 5:635 quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis 5:636 ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro, 5:637 in latices mutor. sed enim cognoscit amatas 5:638 amnis aquas positoque viri, quod sumpserat, ore 5:639 vertitur in proprias, et se mihi misceat, undas. 5:640 Delia rupit humum, caecisque ego mersa cavernis 5:641 advehor Ortygiam, quae me cognomine divae 5:642 grata meae superas eduxit prima sub auras.' 5:643 '"Hac Arethusa tenus; geminos dea fertilis angues 5:644 curribus admovit frenisque coercuit ora 5:645 et medium caeli terraeque per aera vecta est 5:646 atque levem currum Tritonida misit in urbem 5:647 Triptolemo partimque rudi data semina iussit 5:648 spargere humo, partim post tempora longa recultae. 5:649 iam super Europen sublimis et Asida terram 5:650 vectus erat iuvenis: Scythicas advertitur oras. 5:651 rex ibi Lyncus erat; regis subit ille penates. 5:652 qua veniat, causamque viae nomenque rogatus 5:653 et patriam, 'patria est clarae mihi' dixit 'Athenae; 5:654 Triptolemus nomen; veni nec puppe per undas, 5:655 nec pede per terras: patuit mihi pervius aether. 5:656 dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros 5:657 frugiferas messes alimentaque mitia reddant.' 5:658 barbarus invidit tantique ut muneris auctor 5:659 ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum 5:660 adgreditur ferro: conantem figere pectus 5:661 lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit 5:662 Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales." 5:663 'Finierat doctos e nobis maxima cantus; 5:664 at nymphae vicisse deas Helicona colentes 5:665 concordi dixere sono: convicia victae 5:666 cum iacerent, "quoniam" dixi "certamine vobis 5:667 supplicium meruisse parum est maledictaque culpae 5:668 additis et non est patientia libera nobis, 5:669 ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur." 5:670 rident Emathides spernuntque minacia verba, 5:671 conantesque loqui et magno clamore protervas 5:672 intentare manus pennas exire per ungues 5:673 adspexere suos, operiri bracchia plumis, 5:674 alteraque alterius rigido concrescere rostro 5:675 ora videt volucresque novas accedere silvis; 5:676 dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae 5:677 aere pendebant, nemorum convicia, picae. 5:678 Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit 5:679 raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.'