Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/199

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
159
HISTORIA ARCANA.

debitamque pecuniam ad plenum acceptam eidem referrent. Demum cessit e vita Mamilianus Anatolii gener, relicta filia paternae facultatis haerede, quae ex optimatibus cuidam nupta, nullaque suscepta prole, denique matrima interii. Huius omnia bona Iustinianus adimit, praeclara illa voce pronuntiata, Anatolii filiam iam senem parentis atque mariti fortunis ditescere flagitium esse. Atne mulier in posterum mendicaret, staterem aureum singulis diebus in omnem vitam illi constituit, et in tabulis huiusce rapinae hoc adiecit; staterem illum erogamus pietatis ergo; nam sanctos, piosque mores factis exprimere consuevimus, Sed dictum satis, longiorque pareret historia satietatem: quamquam omnia humana complecti memoria posse haud facile putem. Quod vero nec Venetorum, qui eius ardere studio videbantur, ullam rationem habuerit ad praesentem pecuniam, nunc expono. Malthanes Cilix Leonis referendarii, de quo memoravi, gener, ad comprimendas seditiones mittitur in Ciliciam. Is eam nactus occasionem, indignis modis complures Cilicum habuit; ex raptis pecuniis alias huic tyranno, suis divitiis alias aggessit. Haec damna obscure ferebant alii; sed quotquot erant Tarsi Venetae factionis, Augustae favore freti, publice in foro absenti Malthanae conviciabantur.