Pagina:CSHB42 corpusscriptorum45niebuoft.pdf/200

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
160
PROCOPII

Id ubi accepit ille, collecta militum manu, Tarsum noctu pervenit; primo diluculo militi in domos immisso vastitatem imperat. Veneti hostilem impressionem rati, telis, quae cuique sors offerebat, defendere vim; cum alia in tenebris accidunt, tum Damianus senator Venetorum Tarsensium praeses telo confossus cadit. Simul ut adlata Byzantium haec fama est, impotenti animo Veneti per urbem ciere turbas, querelae apud Caesarem molestae hac super re, Leonem ac Malthanem trucibus minis conviciisque lacessere. Imperator, ut qui rem ferre gravius simulabat, de rebus a Malthane gestis quaestionem edicto constituit, Verum Leo profusissima largitione Caesaris edicti et in Venetos benevolentiae ardorem extinxit; ac iniudicata causa relicta, Malthanem Byzantium adventantem cum primis comiter imperator excepit, et honorifice prosequutus est; at Veneti ex aedibus Augusti prodeuntem adorti in Palatio vulnere afficiunt, plane conficiendum, nisi clam a Leone quidam pecunia occupati prohibuissent, Hic vero quotus quisque est, qui hanc rempublicam iure miseram non appellet, in qua muneribus sollicitatus