Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/383

E Wikisource
Haec pagina emendata est
381
oratio de sapientia universa

Leonardus Aretinus, Philelphus, elegantiam vero sermonis et artem atque dilectum verborum, studiaque illa quibus extincta, jam nunc iterum in publicis Italiae scholis ciceroniana dictio refloruit, magna contentione revocabat romanus homo, romanique reparator, Laurentius Valla, qui non solum fucatam a germana latinitate, sed veros ab adulterinis veterum scriptis discrevit crebrasque in omni genere veterum interpolatorum fraudes primus olfecit, primasque criticae artis favillas excivit, quae initio quidem versabatur in verbis; postea vero ad res mira felicitate progrediens, literarum atque aetatum omnium imaginem reseravit, et ex ignoratis diu monumentis priscam sapientiam feliciter exclusit.

Unde post Vallam exorsi ab origine discrimineque verborum Politianus, Parrhasius, Merula, Budaeus, Agricola, veteris memoriae instauratores, priscorumque operum atque totius aevi judices vindicesque pepererunt, quales, praeter Cujacium gallum et italos alios, in antiquitate romana fuere prae ceteris: Panvinius, Manutius, Sigonius, Lipsius; in hebraica et phoenicia: Bochartus, Boxornius; in graeca: Salmasius, Casaubonus, Henricus Stephanus; in ecclesiastica: Maldonatus in primis, Petavius, Sirmondus, et cum sociis Arnaldus; in vetustate vero universa lux temporum omnium et perennis veterum vita Josephus Scaliger. E quorum operibus ingens illa librorum sacram et profanam historiam emendantium copia aetate nostra proseminatur, inveterata jamdiu corrigendi libertate, quae ab optimis quidem orta initiis, nunc (proh nefas!) ad eam processit audaciam ut ne sacrorum quidem librorum auctoritati pepercerit! Itaque ars critica, quae discrimen erat veritatis et temporum atque falx errorum, nunc seditionum literariarum fomes et turbo ingeniorum evasit.

At philosophia ex aristotelica servitute manumissa, scientiam initio per Telesium potissimum et Patricium et Ficinum in Platone, aliisque graecis philosophis venabatur: jampridem vero a Bacone, Gassendo, Galilaeo, Cartesio, ex humanae mentis angustiis ad rerum universitatem traducta, causarum veritatem haurit ex ipsa natura.

Hoc autem omne doctrinarum fatum atque vicissitudo, sumto