Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/384

E Wikisource
Haec pagina emendata est
382
orationes

initio a doctrina Graecorum, per quos scientias accepimus, in septem tribui conferrique potest aetates, quas memoriae atque ordinis causa appellationibus notabimus ea ex doctrina ductis, quae sua tempestate dominabatur. Itaque ab Orpheo ad Pythagoram seculum perducimus poeticum; a Pythagora usque ad Alexandrum seculum philosophicum; ab Alexandro ad Augustum seculum oratorium; ab Augusto usque ad Constantinum seculum juridicum; a Constantino ad divum Bernardum seculum theologicum; a divo Bernardo ad Leonem x seculum scholasticum; a Leone x ad nostra usque tempora seculum physicum simul et criticum: ut intelligamus naturam una et antiquitatem aetate hac nostra patere.

Siquidem per physicam initio quidem in Italia renascentem, nunc autem calamitate nostra, quos adhuc scholasticorum servitus premit et exterarum nationum felicitate in transalpinis regionibus triumphantem ac mortalium beneficio nova in dies inventa proferentem, germanas rerum causas eruimus et in coelum non cogitatione modo sed etiam sensibus ascendimus: ita ut motus astrorum atque magnitudinem divinaeque providentiae ordinem, quantum homini licet, proxime contemplemur. Per physicam nos mentem nostram irretitam ignorantia retexuimus et corpus a periculis liberavimus. Cognitis enim veris aegritudinum causis, tumultus animi facile sedamus: veneficas autem a corpore manus arcemus, detectis arabae medicinae maleficiis per neapolitanum philosophum eximium Leonardum a Capua, qui primus docuit medicorum eum esse optimum qui minus utitur arte sua. Itaque ignorantia quantumvis domina rerum humanarum, numquam tamen majores quam hoc seculo poenas dedit: cum non modo jucunda verarum causarum cognitione divinaeque providentiae sublimi contemplatione privetur, sed tortoribus animorum et corporum miserrime subiiciatur.

Ars vero critica rudis apud veteres prae nostra et imbecillis, jam sublato barbariae velo, germanaque veterum codicum lectione restituta, omnium aetatum doctrinam et artem protraxit ad nostrorum temporum lucem. Haec etenim nobis poëtarum sapientiam et veras philosophorum sententias recta explicatione ver-